[1.
De fideicommissis]
1. Ab
uxore, cui vir dotem praelegavit, fideicommissum relinqui non potest,
quia non ex lucrativa causa testamento aliquid capit, sed proprium recipere
videtur. 2. A postumo herede instituto
fideicommissum dari potest. 3. Ab imperatore
herede instituto legatum et fideicommissum peti potest. 4. A
surdo vel muto, sive legatum acceperit sive heres institutus sit vel
ab intestato successerit, fideicommissum relinquitur. 4a. A
patre vel domino relictum fideicommissum, si hereditas ei non quaeratur,
ab emancipato filio vel servo manumisso utiilibus actionibus postulatur:
penes eos enim quaesitae hereditatis emolumentum remanet. 5. Qui
fideicommissum relinquit, etiam cum eo loqui potest cui relinquit, velut
peto, Gai Sei, contentus sis illa re, aut volo tibi illud praestari.
6. Fideicommittere his verbis possumus
rogo, peto, volo, mando, deprecor, cupio, iniungo. Desidero
quoque et impero verba utile faciunt fideicommissum. Relinquo
vero et commendo nullam fideicommissi pariunt actionem. 6a. Nutu
etiam relinquitur fideicommissum, dummodo is nutu relinquat, qui et
loqui potest, nisi superveniens morbus ei impedimento sit. 7. Tam
nostras res quam alienas per fideicommissum relinquere possumus: sed
nostrae statim, alienae autem aestimatae aut redemptae praestantur.
8. Si alienam rem tamquam suam testator
per fideicommissum reliquerit, non relicturus, si alienam scisset, ut
solet legatum, ita inutile erit fideicommissum. 9. Testator
supervivens si eam rem quam reliquerat vendiderit, extinguitur fideicommissum.
10. Codicillis, qui testamento confirmati
non sunt, adscriptum fideicommissum iure debetur. 11. Filio
quibuscumque verbis a patre fideicommissum relictum iure debetur: sufficit
enim inter coniunctas personas quibuscumque verbis ut in donatione voluntas
expressa. Et ideo etiam pridie quam morietur recte relictum
videtur. 12. In tempus emancipationis
vel cum sui iuris erit fideicommissum relictum quocumque modo
patria potestate liberato debetur. 13. Rogati
invicem sibi, si sine liberis decesserint, hereditatem restituere, altero
decedente sine liberis hereditas ad eum pervenit qui supervixit: nec
ex eo pacisci contra voluntatem testatoris possunt. 14. Heres
ante aditam hereditatem, legatarius antequam legatum accipiat, fideicommissum
praestare non possunt. 15. Rem fideicommissam
si heres vendiderit eamque sciens compararit, nihilo minus in possessionem
eius fideicommissarius mitti iure desiderat. 16. Quotiens
libertis fideicommissum relinquitur, ad eos tantummodo placuit pertinere,
qui manumissi sunt vel qui in eodem testamento libertatem intra numerum
legitimum consecuti sunt. 17. Cui ab
herede fideicommissum non praestatur, non solum in res hereditarias,
sed et in proprias heredis inducitur. 18. Ius
omne fideicommissi non in vindicatione, sed in petitione consistit.
19. Fideicommissum relictum et apud eum
cui relictum est ex causa lucrativa inventum extingui placuit, nisi
defunctus aestimationem quoque eius praestari voluit. 20. Columnis
aedium vel tignis per fideicommissum relictis ea tantummodo amplissimus
ordo praestari voluit nulla aestimationis facta mentione, quae sine
domus iniuria auferri possunt.
[2.
De senatus consulto Trebelliano]
1. Senatus
consulto Trebelliano prospectum est, ne solus heres omnibus hereditariis
actionibus oneretur. Et ideo quotiens hereditas ex causa fideicommissi
restituitur, actiones eius in fideicommissarium transferuntur, quia
unicuique damnosam esse fidem suam non oportet.
[3.
De senatus consulto Pegasiano]
1. Inter
heredem et fideicommissarium, cui ex Pegasiano hereditas restituitur,
partis et pro parte stipulatio interponitur, ut heredi instituto pro
quarta actiones, pro ceteris vero portionibus fideicommissario competant.
2. Totam hereditatem restituere rogatus
si quartam retinere nolit, magis est, ut eam ex Trebelliano debeat restituere:
tunc enim omnes actiones in fideicommissarium dantur. 3. Lex
Falcidia itemque senatus consultum Pegasianum deducto omni aere alieno
deorumque donis quartam residuae hereditatis ad heredem voluit pertinere.
4. Qui totam hereditatem restituit, cum
quartam retinere ex Pegasiano debuisset, si non retineat, repetere eam
non potest. Nec enim indebitum solvisse videtur qui plenam fidem defuncto
praestare maluit.
[4.
De repudianda hereditate]
1. Recusari
hereditas non tantum verbis, sed et re potest et alio quovis indicio
voluntatis. 2. Heres per magistratus
municipales ex auctoritate praesidis fideicommissario postulante hereditatem
adire et restituere compellitur. 3. Fideicommissarius
si adfirmet heredem nolle adire hereditatem, absente eo interponi decretum
et in possessionem mitti iure desiderat. 4. Suspectam
hereditatem adire compulsus omnia ex Trebelliano restituit.
[5.
De inofficiosi querella]
1. Inofficiosum
dicitur testamentum, quod frustra liberis exheredatis non ex officio
pietatis videtur esse conscriptum. 2. Post
factum a matre testamentum filius procreatus, non mutata ab ea cum posset
voluntate, ad exemplum praeteriti inofficiosi querellam recte instituit.
3. Testamentum, in quo imperator heres
scriptus est, inofficiosum argui potest: eum enim qui leges facit pari
maiestate legibus obtemperare convenit. 4. Qui
inofficiosum dicere non potest, hereditatem petere non prohibetur. 5. Ex
asse heres institutus inofficiosum dicere non potest: nec interest,
exhausta nec ne sit hereditas, cum apud eum quarta aut legis Falcidiae
aut senatus consulti Pegasiani beneficio sit remansura. 6. Quartae
portionis portio liberis deducto aere alieno et funeris impensa praestanda
est, ut ab inofficiosi querella excludantur. Libertates quoque eam portionem
minuere placet. 7. Filius iudicio patris
si minus quarta portione consecutus sit, ut quarta sibi a coheredibus
citra inofficiosi querellam impleatur, iure desiderat. 8. Pactio
talis, ne de inofficioso testamento dicatur, querellam super iudicio
futuram non excludet: meritis enim liberos quam pactionibus adstringi
placuit. 9. Rogatus hereditatem restituere
etsi inofficiosi querellam instituerit, fideicommisso non fit iniuria:
quartam enim solummodo hereditatis amittit, quam beneficio senatus consulti
habere potuisset. 10. Heres institutus
habens substitutum si de inofficioso dixerit nec obtinuerit, non id
ad fiscum, sed ad substitutum pertinebit.
[6.
De vicesima]
1. Tabulae
testamenti aperiuntur hoc modo, ut testes vel maxima pars eorum adhibeatur,
qui signaverint testamentum: ita ut agnitis signis rupto lino aperiatur
et recitetur atque ita describendi exempli fiat potestas ac deinde signo
publico obsignatum in archivum redigatur, ut, si quando exemplum eius
interciderit, sit, unde peti possit. 2. Testamenta
in municipiis coloniis oppidis praefectura vico castello conciliabulo
facta in foro vel basilica praesentibus testibus vel honestis viris
inter horam secundam et decimam diei aperiri recitarique debebunt, exemploque
sublato ab isdem rursus magistratibus obsignari, quorum praesentia constat
apertum. 2a. Qui aliter aut alibi, quam
ubi lege praecipitur, testamentum aperuerit recitaveritve, poena sestertiorum
quinque milium tenetur. 3. Testamentum
lex statim post mortem testatoris aperiri voluit. Et ideo, quamvis sit
rescriptis variatum, tamen a praesentibus intra triduum vel quinque
dies aperiendae sunt tabulae: ab absentibus quoque intra eos dies, cum
supervenerint: nec enim oportet tam heredibus et legatariis aut libertatibus
quam necessario vectigali moram fieri.
[7.
De lege Cornelia]
1. Qui
testamentum falsum scripserit recitaverit subiecerit signaverit suppresserit
amoverit resignaverit deleverit, poena legis Corneliae de falsis tenebitur,
id est in insulam deportatur. 2. Non
tantum is, qui testamentum subiecit suppressit delevit, poena legis
Corneliae coercetur, sed et is qui sciens dolo malo id fieri iussit
faciendumve curavit. 3. Testamentum supprimit,
qui sciens prudensque tabulas testamenti in fraudem heredum vel legatariorum
fideivecommissariorum aut libertatium non profert. 4. Supprimere
tabulas videtur, qui cum habeat et proferre possit, eas proferre non
curat. 5. Codicilli quoque si lateant
nec proferantur, supprimi videbuntur. 6. Edicto
perpetuo cavetur, ut, si tabulae testamenti non appareant, de earum
exhibitione interdicto reddito intra annum agi possit, quo ad exhibendum
compellitur qui supprimit. Tabularum autem appellatione chartae quoque
et membranae continentur.
[8.
De intestatorum successione]
1. Intestati
dicuntur, qui testamentum facere non possunt, vel ipsi linum, ut intestati
decederent, abruperunt, vel ii quorum hereditas repudiata est, cuiusve
condicio defecerit. 2. Sine iure praetorio
factum testamentum obiecta doli exceptione obtinebit. 2a. Quorum
testamenta rumpuntur aut inrita fiunt, ipso quidem iure testati decedunt,
sed per consequentias sublato testamento intestati decedunt. 3. Intestatorum
hereditas lege duodecim tabularum primum suis heredibus, deinde agnatis
et aliquando quoque gentilibus deferebatur. Sane consanguinei, quos
lex non apprehenderat, interpretatione prudentium primum inter agnatos
locum acceperunt. 4. Sui heredes sunt
hi: primo loco filius filia in potestate patris constituti: nec interest,
adoptivi sint an naturales et secundum legem Iuliam Papiamve quaesiti:
modo maneant in potestate. 5. Qui sui
heredes sunt, ipso iure heredes etiam ignorantes constituuntur, ut furiosi
aut infantes et peregrinantes: quibus bonorum possessionis propter praetoriam
actionem non erat necessaria. 6. In suis
heredibus adeo a morte testatoris rerum hereditariarum dominium continuatur,
ut nec tutoris auctoritas pupillis nec furiosis curator sit necessarius,
nisi forte solvendo sit hereditas: quamvis etiam furiosus, si resipuerit,
et pupillus, si adoleverit, abstinere possint. 7. Post
mortem patris natus vel ab hostibus reversus aut ex primo secundove
mancipio manumissus, cuiusve erroris causa probata, licet non fuerint
in potestate, sui tamen patri heredes efficiuntur. 8. Post
filios filias ad intestatorum successionem inter suos veniunt nepotes
neptes pronepotes proneptes ac deinde masculino sexu post filium descendentes,
si nullus parentum impedimento ipsis in avi potestate vel proavi familia
remanserit: parentes enim liberis suis, cum quibus in potestate fuerunt
ipsi, ordine successionis obsistunt. 9. Filii
si cum nepotibus ex alio filio susceptis in familia retinentur, ad intestati
patris successionem cum fratris filiis vocantur. Quibus in patris sui
partem venientibus hereditas in stirpes, non in capita dividitur, ita
ut unus filius et plures nepotes singulos semisses habeant. Idemque
evenit, si avo ex duobus filiis impari numero nepotes successerint.
10. Ex filia nepotes sui heredes non
sunt: in avi enim materni potestate alienam familiam sequentes ipsa
ratione esse non possunt. 11. Eo tempore
suus heres constituendus est, quo certum est aliquem intestatum decessisse:
quod ex eventum deficientis condicionis et ortu nepotis, qui vivo avo
post mortem patris natus est, definiri potest. 12. Quem
filius emancipatus suscepit vel adoptavit, sui heredis locum in avi
successione, sicut ipse pater, obtinere non potest. Adoptivus tamen
nec quasi cognatus bonorum possessionem eius petere potest. 13. Si
sui heredes non sunt, ad agnatos legitima hereditas pertinebit, inter
quos primum locum consanguinei obtinent. Agnati autem sunt cognati virilis
sexus per virilem sexum descendentes, sicut filius fratris et patruus
et deinceps tota successio. 14. Inter
agnatos et cognatos hoc interest, quod in agnatis etiam cognati continentur,
inter cognatos vero agnati non comprehenduntur. Et ideo patruus et agnatus
est et cognatus, avunculus autem cognatus tantummodo. 15. Consanguinei
sunt eodem patre nati, licet diversis matribus, qui in potestate fuerunt
mortis tempore: adoptivus quoque frater, si non sit emancipatus, et
hi qui post mortem patris nati sunt vel causam probaverunt. 16. Soror
iure consanguinitatis tam ad fratris quam ad sororis hereditatem admittitur.
17. Consanguineis non exsistentibus agnatis
defertur hereditas, prout quis alterum gradu praecesserit: quod si plures
eodem gradu consistunt, simul admittuntur. 18. Si
sint fratres defuncti et fratris filii vel nepotes fratre non exsistente,
filius fratris nepoti praefertur. 19. Sed
si duorum fratrum sint liberi, non in stirpes, sed in capita hereditas
distribuitur, scilicet ut pro numero singulorum viritim distribuatur
hereditas. 20. Feminae ad hereditates
legitimas ultra consanguineas successiones non admittuntur: idque iure
civili voconiana ratione videtur effectum. Ceterum lex duodecim tabularum
nulla discretione sexus cognatos admittit. 21. In
hereditate legitima successioni locus non est. Et ideo fratre decedente,
antequam adeat aut repudiet hereditatem, fratris filius admitti non
potest, quia omissa successio proximiori defertur. 22. Ab
hostibus captus neque sui neque legitimi heredis ius amittit postliminio
reversus. Quod et circa eos, qui in insulam deportantur vel servi poenae
effecti sunt, placuit observari, si per omnia in integrum indulgentia
principali restituantur. 23. Pro herede
gerere est destinatione futuri dominii aliquid ex hereditariis rebus
usurpare: et ideo pro herede gerere videtur, qui fundorum hereditariorum
culturas rationesque disponit, et qui servis hereditariis, iumentis
rebusve aliis utitur. 24. Ex pluribus
heredibus isdemque legitimis si qui omiserint hereditatem vel in adeundo
aliqua ratione fuerint impediti, his qui adierunt vel eorum heredibus
omittentium portiones adcrescunt. Quod in herede instituto eum qui acceperat
substitutum evenire non poterit: diversa enim causa est scripti et legitimi.
[9.
Ad senatus consultum Tertullianum]
1. Matres
tam ingenuae quam libertinae cives Romanae, ut ius liberorum consecutae
videantur, ter et quater peperisse sufficit, dummodo vivos et pleni
temporis pariant. 2. Quae semel uno partu
tres filios edidit, ius liberorum non consequitur: non enim ter peperisse,
sed semel partum fudisse videtur: nisi forte per intervalla pariat.
3. Mulier si monstruosum aliquid aut
prodigiosum enixa sit, nihil proficit: non sunt enim liberi, qui contra
formam humani generis converso more procreantur. 4. Partum,
qui membrorum humanorum officia duplicavit, quia hoc ratione aliquatenus
videtur effectum, matri prodesse placuit. 5. Septimo
mense natus matri prodest: ratio enim Pythagoraei numeri hoc videtur
admittere, ut aut septimo pleno aut decimo mense partus maturior videatur.
6. Aborsus et abactus venter partum efficere
non videtur. 7. Libertina ut ius liberorum
consequi possit, quater eam peperisse ut ingenuam sufficit. 8. Latina
ingenua ius quiritium consecuta si ter peperit, ad legitimam filii hereditatem
admittitur: non est enim manumissa. 9. Ius
liberorum mater habet, quae tres filios aut habet aut habuit aut neque
habet neque habuit. Habet, cui supersunt: habuit quae amisit: neque
habet neque habuit, quae beneficio principis ius liberorum consecuta
est. 10. Mater per fratrem excluditur
et in successione frater cum sorore aequa sorte succedit. Quod si frater
defuerit, mater et filiae, quantae fuerint, aequales capiunt portiones.
[10]
1. Filii
vulgo quaesiti ad legitimam matris hereditatem adspirare non prohibentur,
quia pari iure, ut ipsorum hereditates matribus, ita ipsis matrum deferri
debuerunt. 2. Ad filiam ancillam vel
libertam ex senatus consulto Claudiano effectam legitima matris intestatae
hereditas pertinere non potest, quia neque servi neque liberti matrem
civilem habere intelleguntur. 3. Ad legitimam
intestatae matris hereditatem filii cives Romani, non etiam Latini admittuntur.
Cives autem Romanos eo tempore esse oportet, quo eis defertur et ab
iis legitima hereditas aditur. Perinde autem matris certiores filii
fiunt, non nuntio accepto, sed pro liquido comperto, quod intestata
decesserit. 4. Filius maternam hereditatem
eandemque legitimam nisi adeundo quaerere non potest.
[11.
De gradibus]
1a. Stemmata
cognationum directo limite in duas lineas separantur, quarum altera
superior, altera inferior: ex superiore autem et secundo gradu transversae
lineae pendent, quas omnes latiore tractatu habito in librum singularem
contexuimus. 1. Primo gradu superiori
linea continentur pater mater, inferiori filius filia: quibus nullae
aliae personae iunguntur. 2. Secundo
gradu continentur superiori linea avus avia, inferiori nepos neptis,
transversa frater soror. Quae personae duplicantur: avus enim et avita
tam ex patre quam ex matre, nepos neptis tam ex filio quam ex filia,
frater soror tam ex patre quam ex matre accipiuntur. Quae personae sequentibus
quoque gradibus similiter pro substantia earum, quae in quoque gradu
consistunt, ipso ordine duplicantur. 3. Tertio
gradu veniunt supra proavus proavia: infra pronepos proneptis: ex obliquo
fratris sororisque filius filia, patruus amita, id est patris frater
et soror, avunculus matertera, id est matris frater et soror. 4. Quarto
gradu veniunt supra abavus abavia: infra abnepos abneptis: ex obliquo
fratris et sororis nepos neptis, frater patruelis soror patruelis, id
est patrui filius filia, consobrinus consobrina, id est avunculi et
materterae filius filia, amitinus amitina, id est amitae filius filia:
itemque consobrini, qui ex duabus sororibus nascuntur. Quibus adcrescit
patruus magnus amita magna, id est avi paterni frater et soror: avunculus
magnus matertera magna, id est aviae tam paternae quam maternae frater
et soror. 5. Quinto gradu veniunt supra
quidem atavus atavia: infra adnepos adneptis: ex obliquo fratris et
sororis pronepos proneptis, fratris patruelis sororis patruelis amitini
amitinae consobrini consobrinae filius filia, propius sobrino sobrina,
id est patrui magni amitae magnae avunculi magni materterae magnae filius
filia. His adcrescunt propatruus proamita, hi sunt proavi paterni frater
et soror: proavunculus promatertera, hi sunt proaviae paternae maternaeque
frater et soror proavique materni. 6. Sexto
gradu veniunt supra tritavus tritavia. Infra trinepos trineptis: ex
obliquo fratris et sororis abnepos abneptis, fratris patruelis sororis
patruelis, amitini amitinae, consobrini consobrinae, patrui magni amitae
magnae avunculi magni materterae magnae nepos neptis, propioris sobrino
filius filia, qui consobrini appellantur. Quibus ex latere adcrescunt
propatrui proamitae proavunculi promaterterae filius filia: abpatruus
abamita, hi sunt abavi paterni frater et soror: abavunculus abmatertera,
hi sunt abaviae paternae maternaeque frater et soror abavique materni.
7. Septimo gradu qui sunt cognati recta
linea supra infraque, propriis nominibus non appellantur: sed ex transversa
linea continentur fratris sororisve adnepotes adneptes, consobrini filii
filiaeque. 8. Successionis idcirco gradus
septem constituti sunt, quia ulterius per rerum naturam, nec nomina
inveniri nec vita succedentibus prorogari potest.
[12.
De manumissionibus]
1. Servum
communem unus ex dominis manumittendo Latinum facere non potest nec
magis quam civem Romanum: cuius portio eo casu, quo, si proprius esset,
ad civitatem Romanam perveniret, socio adcrescit. 2. Mutus
et surdus servum vindicta liberare non possunt: inter amicos tamen et
per epistulam manumittere non prohibentur. Ut autem ad iustam libertatem
pervenire possit, condicione venditionis excipi potest. 3. Tormentis
apud praesidem subiectus et de nulla culpa confessus ad iustam libertatem
perduci potest. 4. Fideicommissa libertas
data facto heredis non mutatur, si servum, quem manumittere iussus est,
vinxerit. 5. Communem servum unus ex
sociis vinciendo futurae libertati non nocebit: inter pares enim sententia
clementior severiori praefertur: et certe humanae rationis est favere
miserioribus, prope et innocentes dicere, quos absolute nocentes pronuntiare
non possunt. 6. Debitor creditorve servum
pignoris vinciendo dediticium facere non possunt: alter enim sine altero
causam pignoris deteriorem facere non potest. 7. Servus
furiosi domini vel pupilli iussu vinctus dediticiorum numero non efficitur,
quia neque furiosus neque pupillus exacti consilii capax est. 8. Non
tantum si ipse dominus vinciat, nocet libertati, sed et si vinciri iubeat
aut vincentis procuratoris actorisve factum comprobet. Quod si, antequam
sciret vinctum, solutionis eius causas approbaverit, libertati futurae
vincula non nocebunt. 9. Caeco curator
dari non potest, quia ipse sibi procuratorem instituere potest.
[13.
De fideicommissis libertatibus]
1. Ea
condicione heres institutus si liberos suos emancipaverit omnimodo
eos emancipare cogendus est: pro condicione enim hoc loco emancipatio
videtur adscripta. 2. Decedente eo, a
quo fideicommissa libertas relicta est, heredes eius eam praestare cogendi
sunt. 3. Decedens servis suis libertatem
ita dedit: illum et illum liberos esse volo eosque filiis meis tutores
do : impeditur fideicommissa libertas, quia pupilli sine tutoris
auctoritate manumittere non possunt et habentibus tutores tutor dari
non potest. Sed interim vice absentium pupilli habebuntur, ut ex decreto
amplissimi ordinis primum libertas ac deinde tutela competere possit.
[14.
Ad legem Fufiam Caniniam]
1. Nominatim
servi testamento manumitti secundum legem fufiam possunt. Nominatim
autem manumittere intellegitur hoc modo stichus liber esto. Cum autem
opsonatorem, vel qui ex ancilla illa nascetur, liberum esse volo, ex
Orfitiano senatus consulto perinde libertas competit, ac si nominatim
data sit: officiorum enim et artium appellatio nihil de significatione
nominum mutat: nisi forte plures sint, qui eo officio designentur: tunc
enim nomen adiugendum est, ut eluceat, de quo testator sensisse videatur.
2. Codicillis testamento confirmatis
datae libertates cum his quae tabulis testamenti datae sunt concurrunt,
et sine antecedant sive sequantur testamentum, novissimo loco adhibentur,
quia ex testamento utraeque confirmantur. 3. Quotiens
numerus servorum propter legem Fufiam Caniniam ineundus est, fugitivi
quoque, quorum semper possessio animo retinetur, computandi sunt. 4. Lege
Fufia Caninia cavetur, ut certus servorum numerus testamento manumittatur.
Subductis igitur duobus usque ad decem pars dimidia, a decem usque ad
triginta pars tertia, a triginta usque ad centum pars quarta, a centum
usque ad quingentos pars quinta. Plures autem quam centum ex maiori
numero servorum manumitti non licet.
[14a]
1. Nec
filio patroni invito libertus natalibus suis restitui potest: quid enim
interest ipsi patrono an filiis eius fiat iniuria?