[1a]
1. Quotiens
is, cui bonorum possessio ab altero postulata est, fuerere coeperit,
magis probatum ratum eum videri habuisse: rati enim habitio ad confirmationem
prioris postulati pertinet. 2. Si is,
cui ignoranti petita est bonorum possessio, decesserit, heres eius intra
tempora petitionis ratam eam habere non potest.
[1.
De Carboniano edicto]
1. Si
fratri puberi controversia fiat, an pro parte impuberis differri causa
debeat, variatum est: sed magis est, ut differri non debeat.
[2.
De bonis liberti]
1. In
bonis liberti prior est patronus quam filius alterius patroni, itemque
prior est filius patroni quam nepos alterius patroni. 2. Libertus
duos patronos heredes instituit: alter eorum vivo liberto moritur: is
qui superest contra tabulas testamenti bonorum possessionem recte postulat.
3. Libertorum hereditas in capita, non
in stirpes dividitur: et ideo si unius patroni duo sint liberi et alterius
quattuor, singuli viriles (id est aequales) portiones habebunt. 4. Patronus
vel patroni liberi ex parte dimidia heredes instituti aes alienum liberti
pro portionibus exsolvere coguntur. 5. Sicut
testamento facto decedente liberto potestas datur patrono vel libertatis
causa imposita petere vel partis bonorum possessionem, ita et cum intestato
decesserit, earum rerum electio ei manet. 6. Liberto
per obreptionem adrogato ius suum patronus non amittit.
[3.
De lege Fabiana]
1. Ea,
quae in fraudem patroni a liberto quoquo modo alienata sunt, Fabiana
formula tam ab ipso patrono quam a liberis eius revocantur.
[4a.
De testamentis]
1. Testamentum
facere possunt masculi post impletum quartum decimum annum, feminae
post duodecimum. 2. Spadones eo tempore
testamentum facere possunt, quo plerique pubescunt, id est annorum decem
et octo. 3. Filius familias, qui militavit,
de castrensi peculio tam communi quam proprio iure testamentum facere
potest. Castrense enim peculium est quod in castris adquiritur vel quod
proficiscenti ad militiam datur. 4. Caecus
testamentum facere potest, quia accire potest adhibitos testes et audire
sibi testimonium perhibentes. 4a. Qui
manus amisit, testamentum facere potest, quamvis scribere non possit.
5. Furiosus tempore intermissi furoris
testamentum facere potest. 6. Et mulieri,
quae luxuriose vivit, bonis interdici potest. 7. Moribus
per praetorem bonis interdicitur hoc modo: quando tibi bona paterna
avitaque nequitia tua disperdis liberosque tuos ad egestatem perducis,
ob eam rem tibi ea re commercioque interdico. 8. Qui
ab hostibus captus est, testamentum quasi servus facere non potest.
Sane valet testamentum id quod ante captivitatem factum est, si revertatur,
iure postliminii, aut si ibidem decedat, beneficio legis Corneliae,
qua lege etiam legitimae tutelae hereditatesque firmantur. 9. In
insulam relegatus et in opus publicum ad tempus damnatus, quia retinent
civitatem, testamentum facere possunt et ex testamento capere. 10. Plures
quam septem ad testamentum adhibiti non nocent. Superflua enim facta
prodesse iuri tantum, nocere non possunt. 11. In
adversa corporis valetudine mente captus eodem tempore testamentum facere
non potest. 12. Prodigus recepta vitae
sanitate ad bonos mores reversus et testamentum facere potest et ad
testamenti sollemnia adhiberi potest. 13. Ex
his, qui ad testamentum adhibentur, si qui sint qui Latine nesciant
vel non intellegant, si tamen sentiant, cui rei intersint, adhibiti
non vitiant testamentum. 14. Repetundarum
damnatus nec ad testamentum nec ad testimonium adhiberi potest. 15. Hermaphroditus
an ad testamentum adhiberi possit, qualitas sexus incalescentis ostendit.
16. Singulos testes, qui in testamento
adhibentur, proprio chirographo adnotare convenit, quis et cuius testamentum
signaverit.
[4b.
De institutione heredum]
1. Condicionum
duo sunt genera: aut enim possibilis est, aut impossibilis: possibilis,
quae per rerum naturam admitti potest, impossibilis, quae non potest:
quarum ex eventu altera expectatur, altera impossibilis submovetur.
2. Condiciones contra leges et decreta
principum vel bonos mores adscriptae nullius sunt momenti: veluti si
uxorem non duxeris, si filios non susceperis, si homicidium feceris,
si larvali habitu processeris et his similia. 3. Quotiens
non apparet, qui sit heres institutus, institutio non valet: quod evenit,
si testator plures amicos unius nominis habeat. 4. Heredes
aut instituti aut substituti dicuntur, instituti primo gradu, substituti
secundo vel tertio scripti. 5. Substituere
quis et pure et sub condicione potest, et tam suis quam extraneis, tam
puberibus quam impuberibus. 6. In quot
vult uncias testator hereditatem suam dividere potest. Impleto asse
sine parte heredes instituti ad prioris assis semissem aequis portionibus
veniunt. 7. Servus alienus cum libertate
heres institutus institutionem non infirmat: sed libertas ut alieno
supervacue data videtur. 8. Filio et
extraneo aequis partibus heredibus institutis si praeterita adcrescat,
tantum suo avocabit, quantum extraneo: si vero duo sint filii instituti,
suis tertiam, extraneis dimidiam tollet. 9. Talis
postumorum institutio: si qui post mortem meam postumi nati fuerint,
heredes sunto : si vivo eo nascantur, rumpunt testamentum. 10. Nepos
postumus, qui in locum patris succedere potest, ab avo aut heres instituendus
est aut nominatim exheredandus, ne agnascendo rumpat testamentum. 10a. Filius
familias si militet, ut paganus nominatim a patre aut heres scribi aut
exheredari debet, iam sublato edicto divi Augusti, quo cautum fuerat,
ne pater filium militem exheredet. 11. Qui
semel constituit ad se hereditatem pertinere, ac se eius rebus immiscuit,
repudiare eam non potest, etiamsi damnosa sit. 12. Pater
quotiens filio mandat adire, certus esse debet, an pro parte an ex asse,
et an ex institutione an ex substitutione, et an testamento an ab intestato
filius suus heres exsistat. 13. Mutus
pater vel dominus filio vel servo heredibus institutis magis est ut,
si intellectu non careat, nutu iubere possit adire hereditatem, ut ei
iure eius commodum quaeri possit: quod facile explicari possit scientia
litterarum. 14. Mutus servus iussu domini
pro herede gerendo obligat dominum hereditati.
[5.
Ad senatus consultum Silanianum]
1. Hereditas
eius, qui a familia occisus esse dicitur, ante habitam quaestionem adiri
non potest neque bonorum possessio postulari. 2. Occisus
videtur non tantum qui per vim aut per caedem interfectus est, velut
iugulatus praecipitatus, sed et is qui veneno necatus dicitur: honestati
enim heredis convenit qualemcumque mortem testatoris inultam non praetermittere.
3. Domino occiso de ea familia quaestio
habenda est, quae intra tectum fuerit, vel certe extra tectum cum domino
eo tempore quo occidebatur. 4. Qui occisus
dicitur, si constet eum sibi quoquo modo manus intulisse, de familia
eius quaestio non est habenda, nisi forte prohibere potuit nec prohibuit.
5. Neroniano senatus consulto cavetur,
ut occisa uxore etiam de familia viri quaestio habeatur, idemque ius
in uxoris familia observatur, si vir dicatur occisus. 6. Servi,
qui sub eodem tecto fuerunt, ubi dominus perhibetur occisus, et torquentur
et puniuntur, etsi testamento occisi manumissi sint. Sed et hi torquentur,
qui cum occiso in itinere fuerunt. 7. Servi
de proximo si, cum possent ferre, auditis clamoribus auxilium domino
non tulerunt, puniuntur. 8. Servos, qui
in itinere circumdatum a latronibus dominum per fugam deseruerunt, apprehensos
et torqueri et summo supplicio adfici placuit. 9. Habebitur
de familia quaestio et si heres testatorem occidisse dicatur: nec interest,
extraneus an ex liberis sit. 10. In summa
tamen sciendum et de his omnibus habendam esse quaestionem, qui in suspicione
quacumque ratione veniunt. 11. In disponenda
eorum quaestione, quorum dominus dicitur interemptus, hic ordo servatur,
primum ut constet occisum dominum, deinde, si id liqueat, de quibus
ea quaestio habenda sit, atque ita de reis inquirendis. 12. Etsi
percussor certus sit, tamen de familia habenda questio est, ut caedis
mandator inveniri possit. 12a. Hereditas
a fisco ut indignis aufertur his primum, qui, cum suscepta re esset
testatoris, apertis tabulis testamenti vel ab intestato adierunt hereditatem
bonorumve possessionem acceperunt: amplius his et centum milia sestertiorum
poena inrogatur. Nec refert, a quibus pater familias vel quemadmodum
dicatur occisus esse. 13. Omnibus, qui
contra voluntatem defuncti faciunt, ut indignis aufertur hereditas,
si nihil testamento in fraudem legis fuerit cautum. 14. Sive
falsum sive ruptum sive irritum dicatur esse testamentum, salva eorum
disceptatione scriptus heres iure in possessionem mitti desiderat. 15. Si
inter heredem institutum et substitutum controversia sit, magis placet
eum in possessionem rerum hereditariarum mitti, qui primo loco scriptus
est. 16. Scriptus heres ut statim in
possessionem mittatur, iure desiderat. 17. Hoc
post annum impetrare non poterit. In eo testamento heres scriptus, quod
neque ut oportuit oblatum nec publice recitatum est, in possessionem
mitti frustra desiderat. 18. In possessionem
earum rerum, quas mortis tempore testator non possedit, heres scriptus,
priusquam iure ordinario experiatur, improbe mitti desiderat.
[5a]
1. Litterae,
quibus hereditas promittitur vel animi adfectus exprimitur, vim codicillorum
non obtinent.
[6.
De legatis]
1. Per
praeceptionem uni ex heredibus nummi legati, qui domi non erant, officio
iudicis familiae herciscundae a coheredibus praestabuntur. 2. Ante
heredis institutionem legari non potest: inter medias heredum institutiones,
sive alter sive uterque adeat, potest. Interdum dimidium, interdum totum
debetur: dimidium, si per vindicationem legatum sit: totum, si per damnationem.
3. Post diem legati cedentem actio, quae
inchoata non est, ad heredem non transmittitur. 4. Communi
servo cum libertate et sine libertate legari potest, totumque legatum
socio testatoris adquiritur. 5. Post
mortem heredis legari non potest, quia nihil ab herede heredis relinqui
potest. 6. In mortis tempus tam suae
quam heredis eius legata conferri possunt hoc modo Lucio Titio,
cum morietur, do lego, aut heres meus dare damnas esto. 7. Per
vindicationem legatum etsi nondum constituerit legatarius ad se pertinere,
atque ita post apertas tabulas ante aditam hereditatem decesserit, ad
heredem suum legatum transmittit. 7a. Illud
aut illud utrum elegerit legatarius : nullo a legatario electo
decedente eo post diem legati cedentem ad heredem transmitti placuit.
8. Si res obligata creditori, cuius causam
testator non ignoravit, per damnationem legata sit, luitio ad heredis
sollicitudinem spectat. 9. Servo fataliter
interempto legatarii damnum est, quia legatum nulla culpa heredis intercidit.
10. Damnari heres potest, ut alicui domum
extruat aut aere alieno eum liberet. 11. Sinendi
modo tam corporales res quam quae in iure consistunt legari possunt:
et ideo debitori id quod debet recte legatur. 12. Eius
rei quae legata est exemplo heredis partem agnoscere partem repudiare
legatarius non potest. 13. Legatum nisi
certae rei sit et ad certa personam deferatur, nullius est momenti.
14. Si quis sibi et titio legatum adscripserit,
magis est, ut totum legatum ad coniunctum pertineat. 14a. Uxori
legatum in alieno testamento scribere non prohibemur. 15. Qui
se filio testatoris impuberi tutorem adscripserit, ut suspectus a tutela
removendus est, ad quam ultro videtur adfectasse. 16. Rem
legatam testator si postea pignori vel fiduciae dederit, ex eo voluntatem
mutasse non videtur. 17. Ususfructus
uniuscuiusque rei legari potest et aut ipso iure constituetur aut per
heredem praestabitur: ex causa damnationis per heredem praestabitur:
ipso iure per vindicationem. 18. Furiosi
et aegrotantis et infantis ususfructus utiliter relinquitur. Horum enim
alius resipiscere, alius convalescere, alius crescere potest. 19. Ancillae
usufructu legato partus eius ad usufructuarium non pertinent. 20. Gregis
usufructu legato grege integro manente fetus ad usufructuarium pertinent,
salvo eo, ut quidquid gregi deperierit, ex fetibus impleatur. 21. Areae
usufructu legato aedificia in ea constitui non possunt. 22. Accessio
ab alluvione ad fructuarium fundum, quia fructus fundi non est, non
pertinet: venationis vero et aucupii reditus ad fructuarium pertinent.
23. Servos neque torquere neque flagellis
caedere neque in eum casum facto suo perducere usufructuarius potest,
quo deteriores fiant. 24. Fructu legato
si usus non adscribatur, magis placuit usumfructum videri adscriptum.
Fructus enim sine usu esse non possunt. 25. Si
alteri usus, alteri fructus legatus sit, fructuarius in usu concurrit,
quod in fructu usuarius facere non potest. 26. Coniunctim
duobus ususfructus do lego legatus altero mortuo ad alterum in solidum
pertinebit. 27. Usufructu legato de modo
utendi cautio a fructuario solet interponi, et ideo perinde omnia se
usurum, ac si optimus pater familias uteretur, fideiussoribus oblatis
cavere cogitur. 27a. Arbores vi tempestatis,
non culpa fructuarii eversas ab eo substitui non placet. 27b. Quidquid
in fundo nascitur vel quidquid inde percipitur, ad fructuarium pertinet:
pensiones quoque iam antea locatorum, agrorum, si ipsae quoque specialiter
comprehensae sint. Sed ad exemplum venditionis, nisi fuerint specialiter
exceptae, potest usufructuarius conductorem repellere. 27c. Caesae
harundinis vel pali compendium, si in eo quoque fundi vectigal esse
consuevit, ad fructuarium pertinet. 28. Ususfructus
amissus ad proprietatem recurrit. Amittitur autem quinque modis: capitis
minutione, rei permutatione, non utendo, in iure cessione, dominii comparatione.
29. Capitis minutione amittitur, si in
insulam fructuarius deportetur, vel si ex causa metalli servus poenae
efficiatur, et si statum ex adrogatione vel adoptione mutaverit. 30. Non
utendo amittitur ususfructus, si possessione fundi biennio fructuarius
non utatur, vel rei mobilis anno. 31. Rei
mutatione amittitur ususfructus, si domus legata incendio conflagraverit
aut ruina perierit, licet postea restituatur. 32. In
iure cessione amittitur ususfructus, quotiens domino proprietatis eum
fructuarius in iure cesserit. 33. Finitur
ususfructus aut morte aut tempore: morte, cum usufructuarius moritur:
tempore, quotiens ad certum tempus ususfructus legatur, velut biennio
aut triennio. 34. Fundo vel servo legato
tam fundi instrumentum quam servi peculium ad legatarium pertinet. 35. Quaerendorum
fructuum causa esse videntur, qui opus rusticum faciunt, et monitores
et vilici et saltuarii: item boves aratorii, aratra, bidentes et falces
putatoriae: frumentum quoque ad sementem repositum. 36. Fructuum
cogendorum causa comparata instrumento cedunt, velut corbes, alvei falces
messoriae et fenariae, item molae olivariae. 37. Conservandorum
fructuum causa comparata instrumento cedunt, velut dolia, cupae, vehicula
rustica, cibaria, pistores, asini, focariae: item ancillae quae vestimenta
rusticis faciunt, scutra quoque et sutor continebuntur. 38. Uxores
eorum qui operantur magis est ut instrumento cedant. Pecora quoque et
pastores eorum stercorandi causa parata instrumento continentur. 39. Ea
autem, quae custodiae magis causa quod ad usus patris familias eo delata
sunt, instrumenti nomine non continentur. 40. Uxores
vero eorum, qui mercedes praestare consueverant, neque instructionis
neque instrumenti appellatione continentur. 41. Piscaturae
vel venationis instrumentum ita demum instrumento fundi continetur,
si ex his maxime fundi reditus cogantur. 42. Fructus
percepti instrumento fundi ita demum cedunt, si ibidem absumi a testatore
consueverant. 43. Fundo cum omni instrumento
rustico et urbano et mancipiis quae ibi sunt legato semina quoque et
cibaria debebuntur. 44. Fundo cum omni
instrumento rustico et urbano et mancipiis quae ibi sunt legato tam
supellex quam aeramentum itemque argentum et vestes, quae ibi pater
familias instruendi gratia habere solet, debebuntur: item ea mancipia,
quae usui patris familias esse solent, itemque aves et pecora, quae
instruendarum epularum gratia in fundo comparata sunt: exceptis his,
quae ibi custodiae causa deposita sunt. 45. Fundo
legato ita ut optimus maximusque est retia apraria et cetera
venationis instrumenta continebuntur: quae etiam ad instrumentum pertinent,
si quaestus fundi ex maxima parte in venationibus consistat. 46. Fructus,
qui solo cohaerebant mortis testatoris tempore, ad legatarium pertinent:
ante percepti ad heredem. 47. Fundo legato
cum mancipiis et pecoribus et omni instrumento rustico et urbano peculium
actoris ante testatorem defuncti, si ex eodem fundo fuerit, magis placet
ad legatarium pertinere. 48. Actor vel
colonus ex alio fundo in eodem constitutus, qui cum omni instrumento
legatus erat, ad legatarium no pertinet, nisi eum ad ius eius fundi
testator voluerit pertinere. 49. Adiunctiones,
quas fundo legato testator ex diversis emptionibus applicaverat, legatario
cedere placuit. 50. Instructo praedio
legato fabri ferrarii, item tignarii,, putatores et qui instruendi fundi
gratia ibidem morabantur, legato cedunt. 51. Instructo
fundo legato libri quoque et bibliothecae quae in eodem fundo sunt legato
continentur. 52. Servos studendi gratia
ex eodem fundo, qui cum mancipiis fuerat legatus, alio translatos ad
legatarium placuit pertinere. 53. Fundo
ita ut possederat legato mancipia tam urbana quam rustica, itemque argentum
et vestes, quae eodem tempore in fundo comprehendentur, ad legatarium
pertinent. 54. Pascualia, quae postea
comparata ad fundum legatum testator adiunxerat, si eius appellatione
contineantur, ad legatarium pertinent. 55. Quidquid
in eadem domo, quam instructam legavit pater familias, perpetuo instruendi
gratia habuit, legatario cedit. 56. Instructa
domo legata ea legato continentur, quibus domus munitior vel tuta ab
incendio praestatur: tegulae specularia et vela legato continebuntur:
item aeramenta lecti culcitae pulvini subsellia cathedrae mensae armaria
delphicae pelves conchae aquimanalia candelabra lucernae et similia
quacumque materia expressa. 57. Domo
legata balneum eius, quod publice praebetur, nisi alias separetur, legato
cedit. 58. Domo cum omni iure suo sicut
instructa est legata urbana familia, item artifices et vestiarii et
zetarii et aquarii itidem domui servientes legato cedunt. 59. Omnibus
quae in domo sunt legatis cautiones debitorum rationesque servorum legato
cedunt. 60. Monilibus legatis aurum vel
argentum non debetur, nisi de his quoque manifeste sensisse testatorem
possit ostendi. 61. Instrumento cauponio
legato ea debentur, quae cauponis usui parata sunt, velut vasa, in quibus
vinum defunditur: escarai quoque et pocularia vasa debentur. Sane ministri
earum rerum legato non cedunt. 62. Instrumento
medici legato collyria et emplastra et apparatus omnis conficiendorum
medicamentorum, itemque ferramenta legato cedunt. 63. Instrumento
pictoris legato colores penicilli cauteria et temperandorum colorum
vasa debebuntur. 64. Pistoris instrumento
legato cribra asini molae et servi qui pistrinum exercent, item machinae,
quibus farinae subiguntur, legato cedunt. 65. Instrumento
balneatorio legato balneator ipse et scamna et hypopodia, fistulae,
miliaria, epitonia, rotae aquaiae, iumenta quoque quibus ligna deferuntur
legato cedunt. 66. Instrumento piscatoris
legato et retia et nassae et fuscinae et naviculae, hami quoque et cetera
eiusmodi usibus destinata debentur. 67. Suppellectile
legata capsae armaria, nisi solum librorum aut vestis ponendae gratia
paratae sint, debebuntur, sed et buxina et cristallina et argentea et
vitrea vasa tam escaria quam pocularia, et vestis stratoria legato cedunt.
68. Villis vel agris separatim legatis
alterum alteri cedit. 69. Servis do
lego legatis ancillae quoque debebuntur: non item servi legatis
ancillis: sed ancillarum appellatione tam virgines quam servorum pueri
continentur: his scilicet esceptis "exceptis", qui fiduciae
dati sunt. 70. Servis amanuensibus legatis
omnes qui ex conversatione urbana et in ministerio fuerint debebuntur,
nisi ex his aliqui perpetuo ad opus rusticum transferantur. 71. Venatores
servi vel aucupes an inter urbana ministeria contineantur, dubium remansit:
et ideo voluntatis est quaestio. Tamen si instruendarum cotidianarum
epularum gratia habentur, debentur. 72. Muliones
et institores inter urbana ministeria continentur: item opsonatores
et vestiarii et cellararii et cubicularii et arcarii et coqui placentarii
tonsores pistores lecticarii. 73. Pecoribus
legatis quadrupedes omnes continentur, quae gregatim pascuntur. 74. Iumentis
legatis boves non continentur: equis vero legatis equas quoque placuit
contineri. Ovibus autem legatis agni non continentur, nisi annuales
sint. 75. Grege ovium legato arietes
etiam continentur. 76. Avibus legatis
anseres phasiani gallinae et aviaria debebuntur: an autem phasianarii
et pastores anserum, voluntatis est quaestio. 77. Dulcibus
legatis sapa, defrutum mulsum, dulce etiam vinum, palmae, caricae, uvae
passae debebuntur. Sed in hoc quoque voluntatis est quaestio, quia et
in specie pomorum comprehendi possunt. 78. Frugibus
legatis tam legumina quam hordeum et triticum continentur. 79. Veste
legata ea cedunt, quae ex lana et lino texta sunt: item serica et bombycina,
quae tamen induti vel operiendi cingendi sternendi iniciendique causa
parata sunt: pelles quoque indutoriae continebuntur. 80. Veste
virili legata ea tantummodo debentur, quae ad usum virilem salvo pudore
virilitatis attinent. Stragula quoque huic legato cedunt. 81. Muliebri
veste legata omnia quae ad usum muliebrem spectant debebuntur. 82. Lana
legata, sive sucida sive lota sit sive pectinata sive versicoloria,
legato cedit: purpura vero aut stamen subtemenve hoc nomine non continentur.
83. Mundo muliebri legato ea cedunt,
per quae mundior mulier lautiorque efficitur, velut speculum conchae
situli, item pyxides unguenta et vasa, in quibus ea sunt: item sella
balnearis et cetera huiusmodi. 84. Ornamentis
legatis ea cedunt, per quae ornatior mulier efficitur, veluti anuli
catenae reticuli et cetera, quibus collo vel capite vel manibus mulieres
ornantur. 85. Argento legato massae tantummodo
debebuntur: vasa enim, quae proprio nomine separantur, legato non cedunt,
quia nec lana legata vestimenta debentur. 86. Vasis
argenteis legatis ea omnia continentur, quae capacitati alicui praeparata
sunt, et ideo tam potoria quam escaria, item ministeria omnia debebuntur,
veluti urceoli lances patinae piperataria: cochlearia quoque itemque
trullae calices scyphi et his similia. 87. Libris
legatis tam chartae volumina vel membranae et philyrae continentur:
codices quoque debentur: librorum enim appellatione non volumina chartarum,
sed scripturae modus qui certo fine concluditur aestimatur. 88. Auro
legato gemmae quoque inclusae itemque margaritae et smaragdi legato
cedunt. Sed magis est voluntatis esse quaestionem: infectum enim aurum
debebitur: factum enim ornamentorum genere continetur. 89. Vasis
argenteis legatis emblemata quoque ex auro infixa legato cedunt. 90. Argento
potorio legato omnia quae ad poculorum speciem comparata sunt debebuntur,
veluti paterae calices scyphi urceoli oenophoria et conchae. 91. Carruca
cum iunctura legata mulae quoque legatae, non et mulio videtur, propter
cotidianam loquendi consuetudinem. 91a. Heres
servum proprium, quem testator legaverat, manumittendo nihil agit, quia
scientiae vel ignorantiae eius nullam placuit admitti rationem. 91b. Libertus,
qui in priore parte testamenti legatum acceperat et ingratus postea
eadem scriptura a testatore appellatus est, commutata voluntate actionem
ex testamento habere non potest. 92. Prolatis
codicillis vel alio testamento, quibus ademptum est legatum vel certe
rescissum, perperam soluta repetuntur.
[7.
De mortis causa donationibus]
1. Mortis
causa donat qui ad bellum proficiscitur et qui navigat, ea scilicet
condicione, ut, si reversus fuerit, sibi restituatur, si perierit, penes
eum remaneat cui donavit. 2. Donatio
mortis causa cessante valetudine et sequente sanitate, paenitentia etiam
revocatur: morte enim tantummodo convalescit.
[8.
Ad legem Falcidiam]
1. Exhausta
legatis aut fideicommissis vel mortis causa donationibus hereditate
auxilio Falcidiae institutus heres quadrantem retinere potest. 2. Quotiens
de modo quartae retinendae quaeritur, propter periculum plus petendi
officio iudicis omnibus aestimatis quarta facienda est, quae apud heredem
remaneat, aut certe exigenda cautio a legatario, ut quod plus dodrante
perceperit restituat. 3. Ea, quae mater
viva filio donavit, in quartam non imputantur. 3a. Aeris
alieni loco deducuntur non solum pretia eorum quibus libertas data est
et eorum qui supplicio sunt adfecti, sed et eius quem praetor propter
indicium proditae mortis vel detectae eorum coniurationis libertate
donavit. 4. Ex mora praestandorum fideicommissorum
vel legatorum fructus et usurae peti possunt: mora autem fieri videtur,
cum postulanti non datur.
[9]
1. Si
nullae sint res hereditariae, in quas legatarii vel fideicommissarii
mittantur, in rem quidem heredis mitti non possunt, sed per praetorem
denegatas heredi actiones ipsi persequantur.
[10]
1. In
bonis curatoris privilegium furiosi furiosaeve servatur: prodigus et
omnes omnino, etiamsi in edicto non fit eorum mentio, in bonis curatoris
decreto privilegium consequuntur.