[1. De
rebus creditis et de iureiurando]
1a. Praesidis
provinciae officiales, quia perpetui sunt, mutuam pecuniam dare et fenebrem
exercere possunt. 1b. Praeses provinciae
mutuam pecuniam fenebrem sumere non prohibetur. 1. In
pecuniariis causis si alter ex litigatoribus iusiurandum deferat, audiendus
est: hoc enim et compendio litium et aequitatis ratione provisum est.
2. Deferre iusiurandum prior actor potest:
contrarium autem de calumnia iusiurandum reo competit. 3. Si,
reus cum iurare velit, actor illi necessitatem iurisiurandi remisit
et hoc liquido appareat, actio in eum non datur. 4. Heredi
eius cum quo contractum est iusiurandum deferri non potest, quoniam
contractum ignorare potest. 5. Si qui
de debito quocumque modo confessus docetur, ex ea re actio creditori
non datur, sed ad solutionem compellitur.
[2. De pecunia constituta]
1. Si
id, quod mihi L.Titius debet, soluturum te constituas, teneris actione
pecuniae constitutae. 2. Idem est et
si ei qui bona fide mihi servit constitutum fuerit. 3. Si
quis duobus pecuniam constituerit tibi aut Titio, etsi stricto
iure propria actione pecuniae constitutae manet obligatus, etiamsi Titio
solverit, tamen per exceptionem adiuvatur.
[3.
De contractibus.]
1. Stipulatio
est verborum conceptio, ad quam quis congrue interrogatus respondet:
velut spondes? spondeo : dabis? dabo : promittis?
promitto : fidei tuae erit? fidei meae erit : et tam pure
quam sub condicione concipi potest.
[4.
De commodato et deposito pignore fiduciave]
1. Quidquid
in rem commodatam ob morbum vel aliam rationem impensum est, a domino
recipi potest. 2. Si facto incendio ruina
naufragio aut quo alio simili casu res commodata amissa sit, non tenebitur
eo nomine is cui commodata est, nisi forte, cum posset rem commodatam
salvam facere, suam praetulit. 3. Servus
vel equus a latronibus vel in bello occisi, si in aliam causam commodati
sunt, actio commodati datur: custodia enim et diligentia rei commodatae
praestanda est. 4. Si rem aestimatam
tibi dedero, ut ea distracta pretium ad me deferres, eaque perierit:
si quidem ego te rogavi, meo periculo perit: si tu de vendenda promisisti,
tuo periculo perit.
[5.
De pignoribus]
1. Creditor
si simpliciter sibi pignus depositum distrahere velit, ter ante denuntiare
debitori suo debet, ut pignus luat, ne a se distrahatur. 2. Fetus
vel partus eius rei quae pignori data est pignoris iure non tenetur,
nisi hoc inter contrahentes convenerit. 3. Compensatio
debiti ex pari specie et causa dispari admittitur: velut si pecuniam
tibi debeam et tu mihi pecuniam debeas, aut frumentum aut cetera huiusmodi,
licet ex diverso contractu, compensare vel deducere debes: si totum
petas, plus petendo causa cadis.
[6.
De exercitoribus et institoribus]
1. Filius
familias si voluntate patris navem exerceat, patrem in solidum ob ea
quae salva receperit obligat.
[7.
Ad legem Rhodiam]
1. Levandae
navis gratia iactus cum mercium factus est, omnium intributione sarciatur,
quod pro omnibus iactum est. 2. Nave
vel arbore vi tempestatis amissa vectores ad contributionem tenentur,
nisi ipsis arborem salutis causa eruentibus navis salva sit. 3. Iactu
navis levata si perierit, extractis aliorum per urinatores mercibus
eius quoque rationem haberi placuit, qui merces salva nave iactavit.
4. Levandae navis gratia merces in scapham
transiectas atque ideo amissas intributione earum quae in navi salvae
sunt refici convenit: nave autem perdita conservatae cum mercibus scaphae
ratio non habetur. 5. Collatio intributionis
ob iactum salva nave fieri debet.
[8.
De institoribus]
1. Sicut
commoda sentimus ex actu praepositi institoris, ita et incommoda sentire
debemus. Et ideo qui servum sive filium filiamve familias sive ancillam
praeposuit negotio vel mercibus exercendis, eorum nomine in solidum
convenitur. 2. Si quis pecuniae fenerandae
agroque colendo, condendis vendendisque frugibus praepositus est, ex
eo nomine quod cum illo contractum est solidum fundi dominus obligatur:
nec interest, servus an liber sit. 3. Quod
cum discipulis eorum, qui officinis tabernis praesunt contractum est,
in magistros vel institores tabernae in solidum actio datur.
[9.
De in rem verso]
1. Servus
vel filius familias si acceptam pecuniam in rem patris vel domini verterit,
hoc modo: agrum puta colendo, domum fuliendo, mancipia vestiendo, mercando
vel creditori solvendo vel quid tale faciendo, de in rem verso in solidum
vel patrem vel dominum obligat: si tamen ob hanc causam pecunia data
sit. 2. Filius familias si in id acceperit
mutuam pecuniam, ut eam pro sorore sua in dotem daret, pater eius de
in rem verso actione tenebitur: ipsi enim mortua in matrimonio puella
repetitio dotis datur.
[10.
De senatus consulto Macedoniano]
1. Qui
filio familias contra interdictum amplissimi ordinis pecuniam mutuam
crediderit, post mortem patris ex eo quod vivo patre credidit cum eo
agere non potest.
[11.
Ad senatus consultum Velleianum]
1. In
omni genere negotiorum et obligationum tam pro viris quam pro feminis
intercedere mulieres prohibentur. 2. Mulier,
quae pro tutoribus filiorum suorum indemnitatem promisit, ad beneficium
senatus consulti non pertinet. 3. Si
decipiendi animo, vel cum sciret se non teneri, mulier pro aliquo intercesserit,
exceptio ei senatus consulti non datur: actionem enim, quae in dolum
mulieris competit, amplissimus ordo non excludit. 4. Procurator
si mandatu mulieris pro alio intercesserit, exceptione senatus consulti
velleiani adiuvatur, ne alias actio intercidat.
[12.
De deposito]
1. Deponere
possumus apud alium id quod nostri iuris est vel alieni. 2. Depositum
est quasi diu positum. Servandum est, quod ad breve tempus custodiendum
datur. 3. Deponere videtur qui in metu
ruinae incendii naufragii apud alium custodiae causa deponit. 4. Deponere
videtur et is, qui suspectam habens vel minus idoneam custodiam domus
vel vim latronum timens apud aliquem rem custodiendam commodat. 5. Si
sacculum vel argentum signatum deposuero, et is penes quem depositum
fuit me invito contrectaverit, et depositi et furti actio mihi in eum
competit. 5a. Si ex permissu meo deposita
pecunia is, penes quem deposita est, utatur, ut in ceteris bonae fidei
iudiciis usuras eius nomine praestare mihi cogitur. 6. Ob
res depositas dolus tantum praestari mihi cogitur. 6a. Latae
culpae finis est non intellegere id quod omnes intellegunt. 7. In
iudicio depositi ex mora et fructus veniunt et usurae rei depositae
praestantur. 8. Si quis rem penes se
depositam apud alium deposuerit, tam ipse directam, quam is qui apud
eum deposuit utilem actionem depositi habere possunt. 9. Si
pecuniam deposuero eaque uti tibi permisero, mutua magis videtur quam
deposita, ac per hoc periculo tuo erit. 10. Si
rem apud te depositam vendideris eamque postquam redemeris perdideris,
semel admisso dolo perpetua depositi actione teneberis. 11. Ex
causa depositi lege duodecim tabularum in duplum actio datur, edicto
praetoris in simplum. 12. In causa depositi
compensationi locus non est, sed res ipsa reddenda est.
[13]
1. Debitor
distractis fiduciis a creditore de superfluo adversus eum habet actionem.
1a. Si autem tardius superfluum restituat
creditor id quod apud eum depositum est, ex mora etiam usuras debitori
hoc nomine praestare cogendus est. 1b. Cum
debitor gratuita pecunia utatur, potest creditor de fructibus rei sibi
pigneratae ad modum legitimum usuras retinere. 2. Quidquid
creditor per fiduciarium servum quaesivit, sortem debiti minuit. 3. Debitor
creditori vendere fiduciam non potest: sed alii si velit vendere potest,
ita ut ex pretio eiusdem pecuniam offerat creditori, atque ita remancipatam
sibi rem emptori praestet. 4. Si per
suppositam personam creditor pignus suum invito debitore comparaverit,
emptio non videtur et ideo quandoque lui potest: ex hoc enim causa pignoris
vel fiduciae finiri non potest. 5. Si
inter creditorem et debitorem convenerit, ut fiduciam sibi vendere non
liceat, non solvente debitore creditor denuntiare ei sollemniter potest
et distrahere: nec enim in tali conventione fiduciae actio nasci potest.
[De
lege commissoria]
6. Si
creditor rem fiduciae datam uni ex heredibus vel extraneo legaverit,
adversus omnes heredes actio fiduciae competit. 7. Si
creditor rem fiduciariam fecerit meliorem, ob ea recuperanda quae impendit
iudicio fiduciae debitorem habebit obnoxium. 8. Novissimus
creditor priorem oblata pecunia, quo possessio in eum transferatur,
dimittere potest. Sed et prior creditor secundum creditorem, si voluerit,
dimittere non prohibetur, quamquam ipse in pignore potior sit. 9. Servus
si mutuam pecuniam tempore servitutis acceperit, ex ea obligatione post
manumissionem conveniri non potest.
[14.
De usuris]
1. Si
pactum nudum de praestandis usuris interpositum sit, nullius est momenti:
ex nudo enim pacto inter cives Romanos actio non nascitur. 2. Usurae
supra centesimam solutae sortem minuunt, consumpta sorte repeti possunt.
3. Traiecticia pecunia propter periculum
creditoris, quamdiu navigat navis, infinitas usuras recipere potest.
4. Usurae, quae centesimam excedunt,
per errorem solutae repeti possunt. 5. Si
quis pignora debitoris citra auctoritatem iudicantis abduxerit, violentiae
crimen admittit. 5a. Si tutor constitutus
quos invenerit debitores non convenerit ac per hoc minus idonei efficiantur,
vel intra sex primos menses pupillares pecunias non collocaverit, ipse
in debitam pecuniam et in usuras eius pecuniae quam non feneravit convenitur.
6. Tutor in usuras non convenitur, si
pecuniam pupillarem ideo non collocavit, quod idonea nomina non habebat,
cui pecunia collecetur: cuius rei contestatio apud praesidem provinciae
deponenda est. 7. Ob fenus pupillaris
pecuniae per contumaciam non exercitum aut fundorum omissam comparationem
tutor, si non ad damnum resarciendum idoneus est, extra ordinem coercebitur.
[15.
De mandatis]
1. Ob
subitam valetudinem, ob necessariam peregrinationem, ob inimicitiam
et inanes rei actiones integra adhuc causa mandati negotio renuntiari
potest. 2. Si meis nummis mandato tuo
aliquid tibi comparavero, etsi rem postea accipere nolis, mandati actio
mihi adversus te competit. Non enim tantum quod impensum est, sed et
usuras eius consequi possum. 3. Certo
pretio rem iussus distrahere si minoris vendiderit, mandati iudicio
pretii summa poterit integrari: venditionem enim dissolvi non placuit.
[16.
Pro socio.]
1. Sicut
lucrum, ita damnum inter socios communicatur: nisi quid culpa socii
vel fraude eversum sit.
[17.
Ex empto et vendito]
1. Venditor
si eius rei quam vendidit dominus non sit, pretio accepto auctoritatis
manebit obnoxius: aliter enim non potest obligari. 2. Si
res simpliciter traditae evincantur, tanto venditor emptori condemnandus
est, quanto si stipulatione pro evictione cavisset. 3. Res
empta mancipatione et traditione perfecta si evincatur, auctoritatis
venditor duplo tenus obligatur. 4. Distracto
fundo si quis de modo mentiatur, in duplo eius quod mentitus est officio
iudicis aestimatione facta convenitur. 5. Redhibitio
vitiosi mancipii intra sex menses fieri potest propter latens vitium.
6. Si ut servum quis pluris venderet,
de artificio eius vel de peculio mentitus est, actione ex empto conventus
quanto minoris valuisset emptori praestare compellitur, nisi paratus
sit eum redhibere. 7. Ex die emptionis,
[si pars pretii numerata sit,] et fructus et operae servorum et fetus
pecorum et ancillarum partus ad emptorem pertinent. 8. Fundum
alienum mihi vendidisti: postea idem ex causa lucrativa meus factus
est: competit mihi adversum te ad pretium recuperandum actio ex empto.
9. Post rem traditam nisi emptor pretium
statim exsolvat, usuras eius praestare cogendus est. 10. Mutus
emere et vendere potest: furiosus autem neque vendere neque emere potest.
11. Servus bona fide comparatus si ex
veteri vitio fugerit, non tantum pretium dominus, sed et ea quae per
fugam abstulit reddere cogitur. 12. Cum
probatio prioris fugae defecerit, servi responsioni credendum est: in
se enim interrogari, non pro domino aut in dominum videtur. 13. In
eo contractu, qui ex bona fide descendit, instrumentorum oblatio sine
causa desideratur, si quo modo veritas de fide contractus possit ostendi.
13a. Instrumentorum nomine ea omnia accipienda
sunt, quibus causa instrui potest: et ideo tam testimonia quam personae
instrumentorum loco habentur. 14. Fundus
eius esse videtur, cuius nomine comparatus est, non a quo pecunia numerata
est, si tamen fundus comparatori sit traditus. 15. Heredibus
debitoris adversus creditorem, qui pignora vel fiducias distraxit, nulla
actio datur, nisi a testatore inchoata ad eos transmissa sit. 16. Electo
reo principali fide iussor vel heres eius liberatur. Non idem in mandatoribus
observatur.
[18.
De locato et conducto]
1. Homo
liber, qui statum suum in potestate habet, et peiorem eum et meliorem
facere potest: atque ideo operas suas diurnas nocturnasque locat. 2. Fundi
deterioris facti et culturae non exercitatae et aedificiorum non refectorum
culpa arbitrio iudicis domino a conductore sarciri potest. 3. Dominus
horreorum effractis et compilatis horreis non tenetur, nisi custodiam
eorum recepit: servi tamen eius cum quo contractum est propter aedificiorum
notitiam in quaestionem peti possunt. 4. In
conducto fundo si conductor sua opera aliquid necessario vel utiliter
auxerit vel aedificaverit vel instituerit, cum id non convenisset, ad
recipienda ea quae impendit ex conducto cum domino fundi experiri potest.
5. Qui contra legem conductionis fundum
ante tempus sine iusta ac probabili causa deseruerit, ad solvendas totius
temporis pensiones ex conducto conveniri potest, quatenus locatori in
id quod eius interest indemnitas servetur.
[19.
De nuptiis]
1. Sponsalia
tam inter puberes quam inter impuberes contrahi possunt. 2. Eorum
qui in potestate patris sunt sine voluntate eius matrimonia iure non
contrahuntur, sed contracta non solvuntur: contemplatio enim publicae
utilitatis privatorum commodis praefertur. 3. Inter
parentes et liberos iure civili matrimonia contrahi non possunt: nec
filiam sororis aut neptem uxorem ducere possumus: proneptem aetatis
ratio prohibet. 4. Adoptiva cognatio
impedit nuptias inter parentes ac liberos omnimodo, inter fratres eatenus,
quatenus capitis minutio non intervenit. 5. Nec
socrum nec nurum nec privignam nec novercam aliquando citra poenam incesti
uxorem ducere licet, sicut nec amitam aut materteram. Sed qui vel cognatam
contra interdictum duxerit, remisso mulieri iuris errore ipse poenam
adulterii lege Iulia patitur, non etiam ducta. 6. Inter
servos et liberos matrimonium contrahi non potest, contubernium potest.
7. Neque furiosus neque furiosa matrimonium
contrahere possunt: sed contractum matrimonium furore non tollitur.
8. Vir absens uxorem ducere potest: femina
absens nubere non potest. 9. Libertum,
qui ad nuptias patronae vel uxoris filiaeque patroni adfectaverit, pro
dignitate personae metalli poena vel operis publici coerceri placuit.
10. Si quis officium in aliqua provincia
administrat, inde oriundam vel ibi domicilium habentum uxorem ducere
non potest, quamvis sponsare non prohibeatur: ita scilicet, ut, si post
officium depositum noluerit mulier nuptias contrahere, liceat ei hoc
facere arris tantummodo redditis quas acceperat. 11. Veterem
sponsam in provincia, qua quis administrat, uxorem ducere potest, et
dos data non fit caduca. 12. Qui in provincia
aliquid administrat, in ea provincia filias suas in matrimonium collocare
et dotem constituere non prohibetur. 13. Non
est matrimonium, si tutor vel curatur pupillam suam intra vicesimum
et sextum annum non desponsam a patre nec testamento destinatam ducat
uxorem vel eam filio suo iungat: quo facto uterque infamatur et pro
dignitate pupillae extra ordinem coercetur: nec interest, filius sui
iuris an in patris potestate sit. 14. Curatoris
libertum eam pupillam, cuius patronus res administrat, uxorem ducere
satis incivile est.
[20.
De concubinis]
1. Eo
tempore, quo quis uxorem habet, concubinam habere non potest. Concubina
igitur ab uxore solo dilectu separatur. 2. Concubinam
ex ea provincia, in qua quis aliquid administrat, habere potest.
[21a.
De mulieribus quae se servis alienis iunxerint vel ad senatus consultum
Claudianum]
1. Si
mulier ingenua civisque Romana vel Latina alieno se servo coniunxerit,
si quidem invito et denuntiante domino in eodem contubernio perseveraverit,
efficitur ancilla. 2. Si servo pupilli
ingenua mulier se coniungat, denuntiatione tutoris efficitur ancilla.
3. Mulier et si ..., tamen ei quae
se servo iunxerit denuntiando adquirit ancillam. 4. Procurator
et filius familias et servus iussu patris aut domini denuntiando faciunt
ancillam. 5. Si peculiari servo filii
familias libera se mulier coniunxerit, nulla disquisitione paternae
voluntatis iure sollemni decurso adquiret ancillam. 6. Liberta
sciente patrono alieni servi secuta contubernium eius qui denuntiavit
efficitur ancilla. 7. Liberta si ignorante
patrono servo se alieno coniunxerit, ancilla patroni efficitur ea condicione,
ne aliquando ab eo ad civitatem Romanam perducatur. 8. Filii
familias servo, quem ex castrensi peculio habet, si se ingenua mulier
coniunxerit, eius denuntiatione efficitur ancilla. 9. Filia
familias si invito vel ignorante patre servo alieno se iunxerit, etiam
post denuntiationem statum suum retinet, quia facto filiorum peior condicio
parentum fieri non potest. 10. Filia
familias si iubente patre invito domino servi alieni contubernium secuta
sit, ancilla efficitur, quia parentes deteriorem filiorum condicionem
facere possunt. 11. Liberta servi patroni
contubernium secuta etiam post denuntiationem in eo statu manebit, quia
domum patroni videtur deserere noluisse. 12. Errore
quae se putavit ancillam atque ideo alieni servi contubernium secuta
est, si postea liberam se sciens in contubernio eodem perseveraverit,
efficitur ancilla. 13. Si patrona servo
liberti sui se coniunxerit, etiam denuntiatione conventam ancillam fieri
non placuit. 14. Mulier ingenua, quae
se sciens servo municipum iunxerit, etiam citra denuntiationem ancilla
efficitur: non item si nesciat. Nescisse autem videtur, quae comperta
condicione contubernio se abstinuit, aut libertum putavit. 15. Libera
mulier contubernium eius secuta, qui plures dominos habuit, eius fit
ancilla, qui prior denuntiavit, nisi forte ab omnibus factum sit. 16. Si
mater servo filii se iunxerit, non tollit senatus consultum claudianum
erubescendam matris etiam in re turpi reverentiam exemplo eius, quae
se servo liberti sui coniunxerit. 17. Tribus
denuntiationibus conventa etsi ex senatus consulto facta videatur ancilla,
domino tamen adiudicata citra auctoritatem interpositi per praesidem
decreti non videtur: ipse enim debet auferre qui dare potest libertatem.
18. Filia familias mortuo patre si in
servi contubernio perseveraverit, pro tenore senatus consulti Claudiani
conventa efficitur ancilla.
[21b.
De dotibus]
1. Dos
aut antecedit aut sequitur matrimonium, et ideo vel ante nuptias vel
post nuptias dare potest: sed ante nuptias data earum expectat adventum.
1a. Mutus surdus caecus dotis nomine
obligantur, quia et nuptias contrahere possunt. 1b. Manente
matrimonio non perditurae uxori ob has causas dos reddi potest: ut sese
suosque alat, ut fundum idoneum emat, ut in exsilium vel in insulam
relegato parenti praestet alimonia, aut ut egentem virum, fratrem sororemve
sustineat. 2. Lege Iulia de adulteriis
cavetur, ne dotale praedium maritus invita uxore alienet.
[22.
De pactis inter virum et uxorem]
1. Fructus
fundi dotalis constante matrimonio percepti lucro mariti cedunt, etiam
pro rata anni eius, quo factum est divortium. 2. Omnibus
pactis stipulatio subici debet, ut ex stipulatu actio nasci possit.
[23.
De donationibus inter virum et uxorem]
1. Mortis
causa donatio est, quae impendentis metu mortis fit, ut ortu valetudinis
peregrinationis navigationis vel belli. 2. Manumissionis
gratia inter virum et uxorem donatio favore libertatis recepta est,
vel certe quod nemo ex hoc fiat locupletior: ideoque servum manumittendi
causa invicem sibi donare non prohibentur. 3. Inter
virum et uxorem nec per interpositam personam donatio fieri potest.
4. Inter virum et uxorem contemplatione
donationis imaginaria venditio contrahi non potest. 5. Superstite
eo qui matrimonii tempore donaverat, ante decedente cui fuerat donatum,
id quod donatum est penes donatorem remanet. Quod si simul tam is cui
donatum est quam is qui donavit decesserit, quaestionis decidendae gratia
magis placuit valere donationem, quod donator non supervivat, qui rem
condicere possit. 6. Quocumque tempore
contemplatione mortis inter virum et uxorem donatio facta est, morte
secuta convalescit. 7. Si quis uxori
ea condicione donavit, ut quod donavit in dotem accipiat, defuncto eo
donatio convalescit.
[23a]
1. Mulier
si in rem viri damnum dederit, pro tenore legis aquiliae convenitur.
[24.
De liberis agnoscendis]
1. Si
serva conceperit et postea manumissa pepererit, liberum parit. 2. Si
libera conceperit et ancilla facta pepererit, liberum parit: id enim
favor libertatis exposcit. 3. Si ancilla
conceperit et medio tempore manumissa sit, rursus facta ancilla pepererit,
liberum parit: media enim tempora libertati prodesse, non nocere possunt.
4. Ex ea muliere natus, quae ex causa
fideicommissi manumitti debuit, si post moram libertati factam nascatur,
ingenuus nascitur. 5. Si mulier divortio
facto gravidam se sciat, intra tricensimum diem viro denuntiare debet
vel patri eius, ut ad ventrem inspiciendum observandumque custodes mittant:
quo omisso partum mulieris omnimodo coguntur agnoscere. 6. Si
praegnantem se esse mulier non denuntiaverit vel custodes ventris missos
non admiserit, liberum est patri vel avo natum non alere. Ceterum neglegentia
matris, quo minus suus patri heres sit, obesse non debet. 7. Si
mulier se ex viro praegnantem neget, permittitur marito ventrem inspicere
et ventri custodes dare. 8. Venter inspicitur
per quinque obstetrices, et quod maxima pars earum denuntiaverit, pro
vero habetur. 9. Obstetricem, quae partum
alienum attulit, ut supponi possit, summo supplicio adfici placuit.
10. Necare videtur non tantum is qui
partum praefocat, sed et is qui abicit et qui alimonia denegat et is
qui publicis locis misericordiae causa exponit, quam ipse non habet.
[24a]
1. Adoptare
quis nepotis loco potest, etiam si filium non habet. 2. Eum,
quem quis adoptavit, emancipatum vel in adoptionem datum iterum non
potest adoptare.
[25.
Quemadmodum filii sui iuris efficiuntur]
1. Pater
ab hostibus captus desinit habere filios in potestate: postliminio reversus
tam filios quam omnia sui iuris in potestatem recipit, ac si numquam
ab hostibus captus sit. 2. Singulae mancipationes
vel isdem vel aliis testibus fieri possunt, vel eodem die vel intermisso
tempore. 3. Emancipatio etiam die feriato
fieri potest. 4. Apud magistratus municipales,
si habeant legis actionem, emancipari et manumitti potest. 5. Filium
familias invitus emancipari non cogitur.
[26.
De adulteriis]
1. Capite
secundo legis Iuliae de adulteriis permittitur patri tam adoptivo quam
naturali adulterum cum filia cuiuscumque dignitatis domi suae vel generi
sui deprehensum sua manu occidere. 2. Filius
familias pater si filiam in adulterio deprehenderit, verbis quidem legis
prope est, ut non possit occidere: permitti tamen ei debet, ut occidat.
3. Capite quinto legis Iuliae cavetur,
ut adulterum deprehensum viginti horas attestando vicinos retinere liceat.
4. Maritus in adulterio deprehensos non
alios quam infames et eos qui corpore quaestum faciunt, servos etiam,
excepta uxore quam prohibetur, occidere potest. 5. Maritum,
qui uxorem deprehensam cum adultero occidit, quia hoc impatientia iusti
doloris admisit, lenius puniri placuit. 6. Occiso
adultero dimittere statim maritus debet uxorem atque ita triduo proximo
profiteri, cum quo adultero et in quo loco uxorem deprehenderit. 7. Inventa
in adulterio uxore maritus ita demum adulterum occidere potest, si eum
domi suae deprehendat. 8. Eum, qui in
adulterio deprehensam uxorem non statim dimiserit, reum lenocinii postulari
placuit. 9. Servi vero tam mariti quam
uxoris in causa adulterii torqueri possunt, nec his libertas sub specie
impunitatis data valebit. 10. Duos uno
tempore uxoris adulteros accusari posse sciendum est: plures vero non
posse. 11. Cum his, quae publice mercibus
vel tabernis exercendis procurant, adulterium fieri non placuit. 12. Qui
masculum liberum invitum stupraverit, capite punitur. 13. Qui
voluntate sua stuprum flagitiumque impurum patitur, dimidia parte bonorum
suorum multatur, nec testamentum ei ex maiore parte facere licet. 14. Adulterii
convictas mulieres dimidia parte dotis et tertia parte bonorum ac relegatione
in insulam placuit coerceri: adulteris vero viris pari in insulam relegatione
dimidiam bonorum partem auferri, dummodo in diversas insulas relegentur.
15. Incesti poenam, quae in viro in insulam
deportatio est, mulieri placuit remitti: hactenus tamen, quatenus lege
Iulia de adulteriis non apprehenditur. 16. Ancillarum
sane stuprum, nisi deteriores fiant, aut per eas ad dominam adfectet,
citra noxam habetur. 17. In causa adulterii
dilatio postulata impertiri non potest.
[27.
De excusationibus tutorum]
1. Inimicitiae
capitales, quas quis cum patre defuncto habuit, a tutelis excusant,
ne paterno inimico pupillus committatur. 2. Ad
curam eius, cuius quis tutelam administravit, invitus vocari non potest.
3. Quinquaginta dierum saptium tantummodo
ad contestandas excusationum causas pertinet: peragendo enim negotio
ex die nominationis continui quattuor menses constituti sunt. 4. Post
susceptam tutelam caecus aut surdus aut mutus aut furiosus aut valetudinarius
deponere tutelam potest. 5. Paupertas,
quae operi et oneri tutelae impar est, solet tribuere vacationem. 6. Pro
t ... ut est Latinus Iunianus ... codicillis ad testamentum
non pertinentibus ...
[28.
De potioribus nominandis]
1. Non
recte potiorem videtur nominare, qui causam nominati potioris non expresserit.
2. Potior quis esse debet non solum gradu
generis, sed et substantia rei familiaris. 3. Amicos
appellare debemus non levi notitia coniunctos, sed quibus fuerint in
iura cum patre familias honestis familiaritatis quaesita rationibus.
[29.
Qui potiores nominare non possunt]
1. Libertus,
quem pater tutorem dedit, si minus idoneus dicatur, excusari quidem
non potest, sed adiungi illi curator potest.
[30.
Ad orationem divi Severi]
1. Dolo
tutoris curatorisve detecto in duplum eius pecuniae condemnatione conveniuntur,
qua minorem fraudare voluerunt.
[30a]
1. Postumo
tutor datus non nato postumo neque tutelae, quia nullus pupillus est,
neque negotiorum gestorum iudicio tenetur, quia administrasse negotia
eius qui natus non esset non videtur: et ideo utilis in eum actio dabitur.
[31.
De furtis]
1. Fur
est qui dolo malo rem alienam contrectat. 2. Furtorum
genera sunt quattuor: manifesti, nec manifesti, concepti et oblati.
Manifestus fur est qui in faciendo deprehensus est et qui intra terminos
eius loci, unde quid sustulerat, deprehensus est, vel antequam ad eum
locum quo destinaverat pervenerit. Nec manifestus fur est qui in faciendo
quidem deprehensus non est, sed eum furtum fecisse negari non potest.
3. Concepti actione is tenetur, apud
quem furtum quaesitum et inventum est. Oblati actione is tenetur, qui
rem furtivam alii obtulit, ne apud se inveniretur. 4. Furti
actione is agere potest, cuius interest rem non perdidisse. 5. Concepti
is agere potest, qui rem concepit et invenit. Oblati is agere potest,
penes quem res concepta et inventa est. 6. Manifesti
furti actio et nec manifesti et concepti et oblati heredi quidem competit,
sed in heredem non datur. 7. Servus,
qui furtum fecerit damnumve dederit, nisi id pro sui quantitate dominus
sarcire sit paratus, noxae dedi potest. 8. Si
servus furtum fecerit, deinde manumissus sit aut alienatus, cum ipso
manumisso vel emptore agi potest: noxa enim caput sequitur. 9. Filius
familias si furtum fecerit, deinde emancipetur, furti actio in eum datur,
quia in omnibus noxa caput sequitur. 10. Non
tantum qui furtum fecerit, sed etiam is, cuius ope aut consilio furtum
factum fuerit, furti actione tenetur. 11. Rei
hereditariae, antequam ab herede possideatur, furtum fieri non potest.
12. Qui meretricem libidinis causa rapuit
et celavit, eum quoque furti actione teneri placuit. 13. Furti
manifesti actio praeter quadrupli poenam ipsius rei persecutionem genere
vindicationis et condictionis continet. 14. Furti
concepti actio adversus eum qui obtulit tripli est poena et ipsius rei
repetitio. 15. Furti quocumque genere
condemnatus famosus efficitur. 16. Quaecumque
in caupona vel in meritorio stabulo diversoriove perierint, in exercitores
eorum furti actio competit. 17. Si res
vendita ante traditionem subrepta sit, emptor et venditor furti agere
possunt: utriusque enim interest rem tradi vel tradere. 18. Si
quid in nave rateve perierit, furti actio in exercitorem navis datur.
19. Rem pignori datam debitor creditori
subtrahendo furtum facit: quam si et ipse similiter amiserit, suo nomine
persequi potest. 20. Pater vel dominus
de ea re, quae filio familias vel servo subrepta est, furti agere potest:
interest enim ei deferri actionem, qui de peculio convenitur. 21. Si
rem, quam tibi commendavi, postea subripui, furti actio competere tibi
non poterit: rei enim nostrae furtum facere non possumus. 22. Qui
furtum quaesiturus est, antequam quaerat, debet dicere, quid quaerat,
et rem suo nomine et sua specie designare. 23. Si,
cum furtum quis quaerit, damnum iniuriae dederit, actione legis aquiliae
tenebitur. 24. Sive seges per furtum
sive quaelibet arbores caesae sint, in duplum eius rei nomine reus convenitur.
25. Ob indicium comprehendendi furis
praemium promissum iure debetur. 26. Si
servum communem quis furatus sit, socio quoque actio furti dabitur.
27. Qui pro derelicto rem iacentem occupavit,
furtum non committit, tametsi a domino non derelinquendi animo relicta
sit. 28. Si servus furtum fecerit cum
domino, praeter rei condictionem furti actio in dominum datur. 29. Fullo
et sarcinator, qui polienda vel sarcienda vestimenta accepit, si forte
his utatur, ex contrectatione eorum furtum fecisse videtur, quia non
in eam causam ab eo videntur accepta. 30. Frugibus
ex fundo subreptis tam colonus quam dominus furti agere possunt, quia
utriusque interest rem persequi. 31. Qui
ancillam non meretricem libidinis causa subripuit, furti actione tenebitur,
et si suppressit, poena legis Fabiae coercetur. 32. Qui
tabulas cautionesve subripuit, in adscriptam summam furti actione tenebitur:
nec interest, cancellatae nec ne sint, quia ex his debitum dissolutum
interest comprobari. 33. Qui servo fugae
consilium dedit, furti quidem actione non tenetur, sed servi corrupti.
34. Res subrepta si in domini potestatem
reversa sit, cessat furti actio. 35. Qui
furandi animo conclave effregit vel aperuit, sed nihil abstulit, furti
actione conveniri non potest, iniuriarum potest. 36. Qui
rem suam furatur, ita demum furti actione non tenetur, si alteri ex
hoc non noceatur. 37. Servus, qui in
fuga est, a domino quidem possidetur, sed dominus furti actione eius
nomine non tenetur, quia in potestate eum non habet.
[32.
De operis libertorum]
1. Egentem
patronum libertus obligatione doni muneris et operarum solutus alere
cogendus est pro modo facultatum suarum.