| LEX
CIVITATIS NARBONENSIS DE FLAMONIO PROVINCIAE |
| ( S. Riccobono, Fontes iuris Romani antejustiniani, I, Firenze, 1941, pp. 199-202, n. 22 ). |
|
[De honoribus flaminis.] . . . [Na]rbone
[. . . . flamen | cum
rem divinam faciet sacrificab]itque, lictores [qui
magistratibus apparent, ei apparento | . . . . secundum
lege]m iusque eius provinciae. . . | . . . ei
in decurionibus senatuve [sententiae dicendae signandique
. . . item | . . . inter
decuriones s]enatoresve subsellio primo spectan[di ludos
publicos eius provinciae ius esto | . uxor fla]minis
veste alba aut purpurea vestita f[estis diebus . . .] | . . . neve
invita iurato neve corpus hominis mor[tui attingito neve . . . . | nisi
necessa]rii hominis erit eique spectaculis publicis eius [provinciae
loco . . interesse liceto]. | De honoribus eius qui flamen f[uerit]. | [Si
qui flamen fue]rit adversus hanc legem
nihil fecerit, tum is qui flamen erit c[urato per duoviros ut . . | . . decurione]s
iurati decernant placeatve ei qui flamonio abierit permitti sta[tuam
sibi ponere. Cui ita decreverint | ius
esse sta]tuae ponendae nomenque suum patrisque
et unde sit et quo anno fla[men fuerit inscribendi ei | Narbo]ne
intra fines eius templi statuae ponendae ius esto, nisi cui imperator
[Caesar Augustus interdixerit. Eidem | i]n
curia sua et concilio provinciae Narbonesis inter sui ordinis secundum
le[gem . . . . . ] | sententiae
dicendae signandique ius esto, item spectaculo publico in provincia
[edendo inter decuriones interesse prae]|textato eisque diebus
quibus cum flamen esset, sacrificium fecerit, ea veste pu[blice
uti, qua in eo faciendo usus est]. | Si flamen in civitate esse des[ierit]. | Si
flamen in civitate esse desierit neque ei
subrogatus erit, tum uti quis[que flamen ? . .
Narbone erit] | in
triduo quo certior factus erit et poterit, Narbone sacra facito [eaque
omnia secundum hanc legem per reliquam] partem eius anni eo ordine
habeto quo annuorum flamin[um sacra habentur, eique si ea habuerit
per dies non minus] XXX siremps lex ius causaque esto quae flamini
augus[tali ex hac lege facto erit]. Quo loco conciliu[m provinciae habendum sit]. | Qui
in concilium provinciae convenerint N[arbonem,
ibi id habento. Si quid extra Narbonem finesve Narbone] | sium
concilio habito actum erit, id ius ra[tumque ne esto]. | De pecu[nia sacris destinata]. | Qui flamonio abierit, is ex ea pecunia [quae sacris destinata erit quod eius superfuerit statu]|as imaginesve imperatoris Caes[aris Augusti . . arbitratu eius qui eo anno pro]|vinciae praeerit intra idem t[emplum dedicato . . . . . seque omnia sic, ut hac lege cautum est de] | ea re, fecisse apud eum qui ra[tiones provinciae putabit probato] | . . . . . . templ . . . . . . . |
|
|