( Based upon the Latin text of Mommsen's edition, Berlin, 1954 ).
44.1.0. De exceptionibus praescriptionibus et praeiudiciis.
44.1.1
Ulpianus
libro quarto ad edictum
Agere
etiam is videtur, qui exceptione utitur: nam reus in exceptione
actor est.
44.1.2
Ulpianus
libro 74 ad edictum
pr.
Exceptio dicta est quasi quaedam exclusio, quae opponi actioni cuiusque
rei solet ad excludendum id, quod in intentionem condemnationemve
deductum est.
1.
Replicationes nihil aliud sunt quam exceptiones, et a parte actoris
veniunt: quae quidem ideo necessariae sunt, ut exceptiones excludant:
semper enim replicatio idcirco obicitur, ut exceptionem oppugnet.
2.
Illud tenendum est omnem exceptionem vel replicationem exclusoriam
esse: exceptio actorem excludit, replicatio reum.
3.
Sed et contra replicationem solet dari triplicatio, et contra triplicationem
rursus et deinceps multiplicantur nomina, dum aut reus aut actor
obicit.
4.
Sane solemus dicere quasdam exceptiones esse dilatorias, quasdam
peremptorias: ut puta dilatoria est exceptio, quae differt actionem,
veluti procuratoria exceptio dilatoria est: nam qui dicit non licere
procuratorio nomine agi, non prorsus litem infitiatur, sed personam
evitat.
44.1.3
Gaius
libro primo ad edictum provinciale
Exceptiones
aut perpetuae et peremptoriae sunt aut temporales et dilatoriae.
Perpetuae atque peremptoriae sunt, quae semper locum habent nec
evitari possunt, qualis est doli mali et rei iudicatae et si quid
contra legem senatusve consultum factum esse dicetur, item pacti
conventi perpetui, id est ne omnino pecunia petatur. Temporales
atque dilatoriae sunt, quae non semper locum habent, sed evitari
possunt, qualis est pacti conventi temporalis, id est ne forte intra
quinquennium ageretur: procuratoriae quoque exceptiones dilatoriae
sunt, quae evitari possunt.
44.1.4
Paulus
libro 20 ad edictum
In
pupillo, cui soluta est debita pecunia sine tutoris auctoritate,
si quaeratur, an doli exceptione summoveri debeat, illud tempus
inspicitur, an pecuniam vel ex ea aliquid habeat, quo petit.
44.1.5
Paulus
libro 18 ad edictum
Is,
qui dicit [dicet] se iurasse, potest et aliis exceptionibus uti
cum exceptione iurisiurandi vel aliis solis: pluribus enim defensionibus
uti permittitur.
44.1.6
Paulus
libro 71 ad edictum
Si
rem legatam petat legatarius, de dolo testatoris excipitur: nam
sicut heres, qui in universum ius succedit, summovetur exceptione,
ita et legatarius debet summoveri quasi unius rei successor.
44.1.7
Paulus
libro tertio ad Plautium
pr.
Exceptiones, quae personae cuiusque cohaerent, non transeunt ad
alios, veluti ea quam socius habet exceptionem "quod facere
possit", vel parens patronusve, non competit fideiussori: sic
mariti fideiussor post solutum matrimonium datus in solidum dotis
nomine condemnatur.
1.
Rei autem cohaerentes exceptiones etiam fideiussoribus competunt,
ut rei iudicatae, doli mali, iurisiurandi, quod metus causa factum
est. Igitur et si reus pactus sit in rem, omnimodo competit exceptio
fideiussori. Intercessionis quoque exceptio, item quod libertatis
onerandae causa petitur, etiam fideiussori competit. Idem dicitur
et si pro filio familias contra senatus consultum quis fideiusserit,
aut pro minore viginti quinque annis circumscripto: quod si deceptus
sit in re, tunc nec ipse ante habet auxilium, quam restitutus fuerit,
nec fideiussori danda est exceptio.
44.1.8
Paulus
libro 14 ad Plautium
Nemo
prohibetur pluribus exceptionibus uti, quamvis diversae sunt.
44.1.9
Marcellus
libro tertio digestorum
Non
utique existimatur confiteri de intentione adversarii is quocum
agitur, quia exceptione utitur.
44.1.10
Modestinus
libro 12 responsorum
Modestinus
respondit: res inter alios iudicata aliis non obest, nec si is,
contra quem iudicatum est, heres exstiterit ei, contra quem nihil
pronuntiatum est, hereditariam [hereditarium] ei litem inferenti
praescribi ex ea sententia posse, quam proprio nomine disceptans,
antequam heres exstiterit, excepit.
44.1.11
Modestinus
libro 13 responsorum
Qui
adgnitis instrumentis, quasi vera essent, solvit post sententiam
iudicis, quaero, si postea cognita rei veritate et repertis falsis
instrumentis accusare velit et probare falsa esse instrumenta, ex
quibus conveniebatur, cum instrumentis subscripserat ex praecepto
sive interlocutione iudicis, an praescriptio ei opponi possit? Cum
et principalibus constitutionibus manifeste cavetur, etsi res iudicata
esset ex falsis instrumentis, si postea falsa inveniantur, nec rei
iudicatae praescriptionem opponi. Modestinus respondit ob hoc, quod
per errorem solutio facta est vel cautio de solvendo interposita
proponitur ex his instrumentis, quae nunc falsa dicuntur, praescriptioni
locum non esse.
44.1.12
Ulpianus
libro 38 ad edictum
Generaliter
in praeiudiciis is actoris partes sustinet, qui habet intentionem
secundum id quod intendit.
44.1.13
Iulianus
libro 50 digestorum
Si
post litem de hereditate contestatam res singulae petantur, placet
non obstare exceptionem "quod praeiudicium hereditati non fiat
": futuri enim iudicii, non facti nomine huiusmodi exceptiones
comparatae sunt.
44.1.14
Alfenus
libro secundo digestorum
Filius
familias peculiarem servum vendidit, pretium stipulatus est: is
homo redhibitus et postea mortuus est. Et pater eius pecuniam ab
emptore petebat, quam filius stipulatus erat. Placuit aequum esse
in factum exceptionem eum obicere: "Quod pecunia ob hominem
illum expromissa est, qui redhibitus est".
44.1.15
Iulianus
libro quarto ad Urseium Ferocem
Adversus
exceptionem iurisiurandi replicatio doli mali non debet dari, cum
praetor id agere debet, ne de iureiurando cuiusquam quaeratur.
44.1.16
Africanus
libro nono quaestionum
Fundum
Titianum possides, de cuius proprietate inter me et te controversia
est, et dico praeterea viam ad eum per fundum Sempronianum, quem
tuum esse constat, deberi. Si viam petam, exceptionem "quod
praeiudicium praedio non fiat" utilem tibi fore putavit, videlicet
quod non aliter viam mihi deberi probaturus sim, quam prius probaverim
fundum Titianum meum esse.
44.1.17
Paulus
libro 70 ad edictum
Sed
si ante viam, deinde fundum Titianum petat, quia et diversa corpora
sunt et causae restitutionum dispares, non nocebit exceptio.
44.1.18
Africanus
libro nono quaestionum
Fundi,
quem tu proprium tuum esse dicis, partem a te peto et volo simul
iudicio quoque communi dividundo agere sub eodem iudice: item si
eius fundi, quem tu possideas et ego proprium meum esse dicam, fructus
condicere tibi velim: quaesitum est an exceptio "quod praeiudicium
fundo partive eius non fiat" obstet an deneganda sit. Et utrubique
putat intervenire praetorem debere nec permittere petitori, priusquam
de proprietate constet, huiusmodi iudiciis experiri.
44.1.19
Marcianus
libro 13 institutionum
Omnes
exceptiones, quae reo competunt, fideiussori quoque etiam invito
reo competunt.
44.1.20
Paulus
libro singulari de conceptione formularum
Exceptiones
opponuntur aut quia factum sit quod fieri oportet aut quia factum
sit quod fieri non oportuit, aut quia factum non sit quod fieri
debuerat. Quia factum est, quod fieri oportuit, datur exceptio rei
venditae et traditae et rei iudicatae: quia factum est, quod fieri
non oportuit, datur exceptio doli mali: quia non factum est, quod
fieri debuit, ut bonorum possessionis non datae.
44.1.21
Neratius
libro quarto membranarum
Rei
maioris pecuniae praeiudicium fieri videtur, cum ea quaestio in
iudicium deducitur, quae vel tota vel ex aliqua parte communis est
quaestioni de re maiori.
44.1.22
Paulus
libro libro singulari de variis lectionibus
pr.
Exceptio est condicio, quae modo eximit reum damnatione, modo minuit
damnationem.
1.
Replicatio est contraria exceptio, quasi exceptionis exceptio.
44.1.23
Labeo
libro sexto pithanon a Paulo epitomatorum
Paulus:
si quis statuam in municipio ea mente posuit, ut ea municipii esset,
et eam petere vult, excludi eum oportet praescriptione in factum
data.
44.1.24
Hermogenianus
libro sexto iuris epitomarum
Filius
familias exceptionem iurisiurandi patri quaerit, si eum dare non
oportere iuraverit.
44.2.0.
De exceptione rei iudicatae.
44.2.1
Ulpianus
libro secundo ad edictum
Cum
res inter alios iudicatae nullum aliis praeiudicium faciant, ex
eo testamento, ubi libertas data est vel legato agi potest, licet
ruptum, vel irritum aut non iustum dicatur testamentum: nec si superatus
fuerit legatarius, praeiudicium libertati fit.
44.2.2
Ulpianus
libro 13 ad edictum
Qui
cum herede eius egit, qui filium praeterierat, et exceptione summotus
est "ac si non in ea causa sint tabulae testamenti, ut contra
eas bonorum possessio dari possit": omittente emancipato filio
bonorum possessionem non inique restituetur, ut agat cum herede:
et ita Iulianus libro quarto digestorum scripsit.
44.2.3
Ulpianus
libro 15 ad edictum
Iulianus
libro tertio digestorum respondit exceptionem rei iudicatae obstare,
quotiens eadem quaestio inter easdem personas revocatur: et ideo
et si singulis rebus petitis hereditatem petat vel contra, exceptione
summovebitur.
44.2.4
Ulpianus
libro 72 ad edictum
Rei
iudicatae exceptio tacite continere videtur omnes personas, quae
rem in iudicium deducere solent.
44.2.5
Ulpianus
libro 74 ad edictum
De
eadem re agere videtur et qui non eadem actione agat, qua ab initio
agebat, sed etiam si alia experiatur, de eadem tamen re: ut puta
si quis mandati acturus, cum ei adversarius iudicio sistendi causa
promisisset, propter eandem rem agat negotiorum gestorum vel condicat,
de eadem re agit. Recteque ita definietur eum demum "de ea
re" non agere, qui prorsus rem ipsam non persequitur: ceterum
cum quis actionem mutat et experitur, dummodo de eadem re experiatur,
etsi diverso genere actionis quam instituit, videtur "de ea
re" agere.
44.2.6
Paulus
libro 70 ad edictum
Singulis
controversiis singulas actiones unumque iudicati finem sufficere
probabili ratione placuit, ne aliter modus litium multiplicatus
summam atque inexplicabilem faciat difficultatem, maxime si diversa
pronuntiarentur. Parere ergo exceptionem rei iudicatae frequens
est.
44.2.7
Ulpianus
libro 75 ad edictum
pr.
Si quis, cum totum petisset, partem petat, exceptio rei iudicatae
nocet, nam pars in toto est: eadem enim res accipitur et si pars
petatur eius, quod totum petitum est. Nec interest, utrum in corpore
hoc quaeratur an in quantitate vel in iure. Proinde si quis fundum
petierit, deinde partem petat vel pro diviso vel pro indiviso, dicendum
erit exceptionem obstare. Proinde et si proponas mihi certum locum
me petere ex eo fundo, quem peti, obstabit exceptio. Idem erit probandum
et si duo corpora fuerint petita, mox alterutrum corpus petatur:
nam nocebit exceptio. Item si quis fundum petierit, mox arbores
excisas ex eo fundo petat, aut insulam petierit, deinde aream petat,
vel tigna vel lapides petat: item si navem petiero, postea singulas
tabulas vindicem: si ancillam praegnatem petiero et post litem contestatam
conceperit et pepererit, mox partum eius petam: utrum idem petere
videor an aliud, magnae quaestionis est. Et quidem ita definiri
potest totiens eandem rem agi, quotiens apud iudicem posteriorem
id quaeritur, quod apud priorem quaesitum est.
1.
In his igitur fere omnibus exceptio nocet: sed in cementis et tignis
diversum est: nam is, qui insulam petit, si cementa vel tigna vel
quid aliud suum petat, in ea condicione est, ut videatur aliud petere:
etenim cuius insula est, non utique et cementa sunt: denique ea,
quae iuncta sunt aedibus alienis, separata dominus vindicare potest.
2.
De fructibus eadem quaestio est et de partu: haec enim nondum erant
in rebus humanis, sed ex ea re sunt, quae petita est: magisque est,
ut ista exceptio non noceat. Plane si in restitutionem vel fructus
vel etiam partus venerunt aestimatique sunt, consequens erit dicere
exceptionem obiciendam.
3.
Et generaliter, ut Iulianus definit, exceptio rei iudicatae obstat,
quotiens inter easdem personas eadem quaestio revocatur vel alio
genere iudicii. Et ideo si hereditate petita singulas res petat
vel singulis rebus petitis hereditatem petat, exceptione summovebitur.
4.
Idem erit probandum et si quis debitum petierit a debitore hereditario,
deinde hereditatem petat, vel contra si ante hereditatem petierit
et postea debitum petat: nam et hic obstabit exceptio: nam cum hereditatem
peto, et corpora et actiones omnes, quae in hereditate sunt, videntur
in petitionem deduci.
44.2.8
Iulianus
libro 51 digestorum
Item
parte fundi petita si familiae herciscundae vel communi dividundo
agit, aeque exceptione submovebitur.
44.2.9
Ulpianus
libro 75 ad edictum
pr.
Si a te hereditatem petam, cum nihil possideres, deinde, ubi coeperis
aliquid possidere, hereditatem petam, an noceat exceptio ista? Et
putem, sive fuit iudicatum hereditatem meam esse, sive adversarius,
quia nihil possidebat, absolutus est, non nocere exceptionem.
1.
Si quis fundum, quem putabat se possidere, defenderit, mox emerit:
re secundum petitorem iudicata an restituere cogatur? Et ait Neratius,
si actori iterum petenti obiciatur exceptio rei iudicatae, replicare
eum oportere de re secundum se iudicata.
2.
Iulianus scribit exceptionem rei iudicatae a persona auctoris ad
emptorem transire solere, retro autem ab emptore ad auctorem reverti
non debere. Quare si hereditariam rem vendideris, ego eandem ab
emptore petiero et vicero, petenti tibi non opponam exceptionem
"at si ea res iudicata non sit inter me et eum, cui vendidisti".
44.2.10
Iulianus
libro 51 digestorum
Item
si victus fuero, tu adversus me exceptionem non habebis.
44.2.11
Ulpianus
libro 75 ad edictum
pr.
Si mater filii impuberis defuncti ex senatus consulto bona vindicaverit
idcirco, quia putabat rupto patris eius testamento neminem esse
substitutum, victaque fuerit, quia testamentum patris ruptum non
erat, postea autem apertis pupillaribus tabulis apparuit non esse
ei substitutum: si peteret rursus hereditatem, obstaturam exceptionem
rei iudicatae Neratius ait. Ego exceptionem obesse ei rei iudicatae
non dubito: sed ex causa succurrendum erit ei, quae unam tantum
causam egit rupti testamenti.
1.
Denique et Celsus scribit, si hominem petiero, quem ob eam rem meum
esse existimavi, quod mihi traditus ab alio est, cum is ex hereditaria
causa meus esset, rursus petenti mihi obstaturam exceptionem.
2.
Si quis autem petat fundum suum esse eo, quod Titius eum sibi tradiderit,
si postea alia ex causa petat causa adiecta, non debet summoveri
exceptione.
3.
Item Iulianus scribit: cum ego et tu heredes Titio exstitissemus,
si tu partem fundi, quem totum hereditarium dicebas, a Sempronio
petieris et victus fueris, mox eandem partem a Sempronio emero,
agenti tibi mecum familiae erciscundae exceptio obstabit, quia res
iudicata sit inter te et venditorem meum: nam et si ante eandem
partem petissem et agerem familiae erciscundae, obstaret exceptio
"quod res iudicata sit inter me et te"
4.
Eandem causam facit etiam origo petitionis. Ceterum si forte petiero
fundum vel hominem, mox alia causa nova post petitionem mihi accesserit,
quae mihi dominium tribuat, non me repellet ista exceptio, nisi
forte intermissum dominium in medio tempore rediit quodam postliminio.
Quid enim, si homo, quem petieram, ab hostibus fuerit captus, mox
postliminio receptus? Hic exceptione summovebor, quia eadem res
esse intellegitur. At si ex alia causa dominium fuerim nactus, non
nocebit exceptio: et ideo si forte sub condicione res legata mihi
fuerit, deinde medio tempore adquisito dominio petam, mox existente
condicione legati rursus petam, putem exceptionem non obstare: alia
enim causa fuit prioris dominii, haec nova nunc accessit.
5.
Itaque adquisitum quidem postea dominium aliam causam facit. Mutata
autem opinio petitoris non facit. Ut puta opinabatur ex causa hereditaria
se dominium habere: mutavit opinionem et coepit putare ex causa
donationis: haec res non parit petitionem novam: nam qualecumque
et undecumque dominium adquisitum habuit, vindicatione prima in
iudicium deduxit.
6.
Si quis iter petierit, deinde actum petat, puto fortius defendendum
aliud videri tunc petitum, aliud nunc, atque ideo exceptionem rei
iudicatae cessare.
7.
Hoc iure utimur, ut ex parte actoris in exceptione rei iudicatae
hae personae continerentur, quae rem in iudicium deducunt: inter
hos erunt procurator, cui mandatum est, tutor, curator furiosi vel
pupilli, actor municipum: ex persona autem rei etiam defensor numerabitur,
quia adversus defensorem qui agit, litem in iudicium deducit.
8.
Si quis hominem a filio familias petierit, deinde eundem a patre
petat, locum habet haec exceptio.
9.
Si egero cum vicino aquae pluviae arcendae, deinde alteruter nostrum
praedium vendiderit et emptor agat vel cum eo agatur, haec exceptio
nocet, sed de eo opere, quod iam erat factum, cum iudicium acciperetur.
10.
Item si rem, quam a te petierat, Titius pignori seio dederit, deinde
Seius pigneraticia adversus te utatur, distinguendum erit, quando
pignori dedit Titius: et si quidem antequam peteret, non oportet
ei nocere exceptionem: nam et ille petere debuit et ego salvam habere
debeo pigneraticiam actionem. Sed si posteaquam petit, pignori dedit,
magis est, ut noceat exceptio rei iudicatae.
44.2.12
Paulus
libro 70 ad edictum
Cum
quaeritur, haec exceptio noceat nec ne, inspiciendum est, an idem
corpus sit,
44.2.13
Ulpianus
libro 75 ad edictum
Quantitas
eadem, idem ius,
44.2.14
Paulus
libro 70 ad edictum
pr.
Et an eadem causa petendi et eadem condicio personarum: quae nisi
omnia concurrunt, alia res est. Idem corpus in hac exceptione non
utique omni pristina qualitate vel quantitate servata, nulla adiectione
deminutioneve facta, sed pinguius pro communi utilitate accipitur.
1.
Qui, cum partem usus fructus haberet, totum petit, si postea partem
adcrescentem petat, non summovetur exceptione, quia usus fructus
non portioni, sed homini adcrescit.
2.
Actiones in personam ab actionibus in rem hoc differunt, quod, cum
eadem res ab eodem mihi debeatur, singulas obligationes singulae
causae sequuntur nec ulla earum alterius petitione vitiatur: at
cum in rem ago non expressa causa, ex qua rem meam esse dico, omnes
causae una petitione adprehenduntur. Neque enim amplius quam semel
res mea esse potest, saepius autem deberi potest.
3.
Si quis interdicto egerit de possessione, postea in rem agens non
repellitur per exceptionem, quoniam in interdicto possessio, in
actione proprietas vertitur.
44.2.15
Gaius
libro 30 ad edictum provinciale
Si
inter me et te controversia de hereditate sit et quasdam res ex
eadem tu possides, quasdam ego: nihil vetat et me a te et invicem
te a me hereditatem petere. Quod si post rem iudicatam a me petere
coeperis, interest, utrum meam esse hereditatem pronuntiatum sit
an contra: si meam esse, nocebit tibi rei iudicatae exceptio, quia
eo ipso, quod meam esse pronuntiatum est, ex diverso pronuntiatum
videtur tuam non esse: si vero meam non esse, nihil de tuo iure
iudicatum intellegitur, quia potest nec mea hereditas esse nec tua.
44.2.16
Iulianus
libro 51 digestorum
Evidenter
enim iniquissimum est proficere rei iudicatae exceptionem ei, contra
quem iudicatum est.
44.2.17
Gaius
libro 30 ad edictum provinciale
Si
rem meam a te petiero, tu autem ideo fueris absolutus, quod probaveris
sine dolo malo te desisse possidere, deinde postea coeperis possidere
et ego a te petam: non nocebit mihi exceptio rei iudicatae.
44.2.18
Ulpianus
libro 80 ad edictum
Si
quis ad exhibendum egerit, deinde absolutus fuerit adversarius,
quia non possidebat, et dominus iterum agat nancto eo possessionem:
rei iudicatae exceptio locum non habebit, quia alia res est.
44.2.19
Marcellus
libro 19 digestorum
Duobus
diversis temporibus eandem rem pignori dedit: egit posterior cum
priore pigneraticia et optinuit: mox ille agere simili actione instituit:
quaesitum est, an exceptio rei iudicatae obstaret. Si opposuerat
exceptionem rei sibi ante pigneratae et nihil aliud novum et validum
adiecerit, sine dubio obstabit: eandem enim quaestionem revocat
in iudicium.
44.2.20
Pomponius
libro 16 ad Sabinum
Si
ex testamento actum sit cum herede ab eo, qui, cum totum argentum
ei legatum erat, mensas dumtaxat sibi legatas putaret earumque dumtaxat
aestimationem in iudicio fecisset: postea eundem petiturum de argento
quoque legato trebatius ait nec obstaturam ei exceptionem, quod
non sit petitum, quod nec actor petere putasset nec iudex in iudicio
sensisset.
44.2.21
Pomponius
libro 31 ad Sabinum
pr.
Si, cum argentum mihi testamento legatum esset, egerim cum herede
et postea codicillis prolatis vestem quoque mihi legatam esse appareat,
non est deducta in superius iudicium vestis causa, quia neque litigatores
neque iudex de alio quam de argento actum intellegant.
1.
Si petiero gregem et vel aucto vel minuto numero gregis iterum eundem
gregem petam, obstabit mihi exceptio. Sed et si speciale corpus
ex grege petam, si adfuit in eo grege, puto obstaturam exceptionem.
2.
Si Stichum et Pamphilum tuos esse petieris et absoluto adversario
Stichum tuum esse petas ab eodem, exceptionem obstare tibi constat.
3.
Si fundum meum esse petiero, deinde postea usum fructum eiusdem
fundi petam, qui ex illa causa, ex qua fundus meus erat, meus sit:
exceptio mihi obstabit, quia qui fundum habet, usum fructum suum
vindicare non potest. Sed si usum fructum, cum meus esset, vindicavi,
deinde proprietatem nanctus iterum de usu fructu experiar, potest
dici alia res esse, quoniam postquam nanctus sum proprietatem fundi,
desinit meus esse prior usus fructus et iure proprietatis quasi
ex nova causa rursus meus esse coepit.
4.
Si pro servo meo fideiusseris et mecum de peculio actum sit, si
postea tecum eo nomine agatur, excipiendum est de re iudicata.
44.2.22
Paulus
libro 31 ad edictum
Si
cum uno herede depositi actum sit, tamen et cum ceteris heredibus
recte agetur nec exceptio rei iudicatae eis proderit: nam etsi eadem
quaestio in omnibus iudiciis vertitur, tamen personarum mutatio,
cum quibus singulis suo nomine agitur, aliam atque aliam rem facit.
Et si actum sit cum herede de dolo defuncti, deinde de dolo heredis
ageretur, exceptio rei iudicatae non nocebit, quia de alia re agitur.
44.2.23
Ulpianus
libro tertio disputationum
Si
in iudicio actum sit usuraeque solae petitae sint, non est verendum,
ne noceat rei iudicatae exceptio circa sortis petitionem: quia enim
non competit, nec opposita nocet. Eadem erunt et si quis ex bonae
fidei iudicio velit usuras tantum persequi: nam nihilo minus futuri
temporis cedunt usurae: quamdiu enim manet contractus bonae fidei,
current usurae.
44.2.24
Iulianus
libro nono digestorum
Si
quis rem a non domino emerit, mox petente domino absolutus sit,
deinde possessionem amiserit et a domino petierit, adversus exceptionem
"si non eius sit res" replicatione hac adiuvabitur "at
si res iudicata non sit".
44.2.25
Iulianus
libro 51 digestorum
pr.
Si is, qui heres non erat, hereditatem petierit et postea heres
factus eandem hereditatem petet, exceptione rei iudicatae non summovebitur.
1.
Est in potestate emptoris intra sex menses, redhibitoria agere mallet
an ea quae datur, quanti minoris homo cum veniret fuerit. Nam posterior
actio etiam redhibitionem continet, si tale vitium in homine est,
ut eum ob id actor empturus non fuerit: quare vere dicetur eum,
qui alterutra earum egerit, si altera postea agat, rei iudicatae
exceptione summoveri.
2.
Si te negotiis meis optuleris et fundum nomine meo petieris, deinde
ego hanc petitionem tuam ratam non habuero, sed mandavero tibi,
ut ex integro eundem fundum peteres, exceptio rei iudicatae non
obstabit: alia enim res facta est interveniente mandatu. Idem est,
si non in rem, sed in personam actum fuerit.
44.2.26
Africanus
libro nono quaestionum
pr.
Egi tecum ius mihi esse aedes meas usque ad decem pedes altius tollere:
post ago ius mihi esse usque ad viginti pedes altius tollere: exceptio
rei iudicatae procul dubio obstabit. Sed et si rursus ita agam ius
mihi esse altius ad alios decem pedes tollere, obstabit exceptio,
cum aliter superior pars iure haberi non possit, quam si inferior
quoque iure habeatur.
1.
Item si fundo petito postea insula, quae e regione eius in flumine
nata erit, petatur, exceptio obstatura est.
44.2.27
Neratius
libro septimo membranarum
Cum
de hoc, an eadem res est, quaeritur, haec spectanda sunt: personae,
id ipsum de quo agitur, causa proxima actionis. Nec iam interest,
qua ratione quis eam causam actionis competere sibi existimasset,
perinde ac si quis, posteaquam contra eum iudicatum esset, nova
instrumenta causae suae repperisset.
44.2.28
Papinianus
libro 27 quaestionum
Exceptio
rei iudicatae nocebit ei, qui in dominium successit eius qui iudicio
expertus est.
44.2.29
Papinianus
libro 11 responsorum
pr.
Iudicatae quidem rei praescriptio coheredi, qui non litigavit, obstare
non potest, nec in servitutem videtur peti post rem pro libertate
iudicatam nondum ex causa fideicommissi manumissus: sed praetoris
oportet in ea re sententiam servari, quam pro parte victi praestari
non potest: nam et cum alterum ex coheredibus inofficiosi quaestio
tenuit aut etiam duobus separatim agentibus alter optinuit, libertates
competere placuit, ita tamen, ut officio iudicis indemnitati victoris
futurique manumissoris consulatur.
1.
Si debitor de dominio rei, quam pignori dedit, non admonito creditore
causam egerit et contrariam sententiam acceperit, creditor in locum
victi successisse non videbitur, cum pignoris conventio sententiam
praecesserit.
44.2.30
Paulus
libro 14 quaestionum
pr.
Ex sextante heres institutus, qui intestato legitimus heres esse
potest, cum de iure testamenti faceret quaestionem, ab uno ex institutis
dimidiam partem hereditatis petiit nec optinuit. Videtur in illa
petitione etiam partem sextantis vindicasse et ideo, si coeperit
ab eodem ex testamento eandem portionem petere, obstabit ei exceptio
rei iudicatae.
1.
Latinus Largus: cum de hereditate inter Maevium, ad quem pertinebat,
et Titium, qui controversiam moverat, transigeretur, traditio rerum
hereditariarum Maevio heredi a Titio facta est, in qua traditione
etiam fundum ei suum proprium, quem ante multos annos avo eiusdem
Maevii heredis obligaverat quemque alii postea in obligationem deduxerat,
ex causa pacti tradidit. His gestis posterior Titii creditor ius
suum persecutus est et optinuit. Post hoc iudicium Maevius heres
repperit in rebus avitis chirographum eiusdem Titii ante multos
annos conscriptum, per quod apparuit eum fundum, qui in causam transactionis
venerat, etiam avo suo ab eodem Titio fuisse obligatum. cum ergo
constet prius avo Maevii heredis in obligationem eundem fundum datum,
de quo Maevius superatus est, quaero, an ius avi sui, quod tunc,
cum de eodem fundo ageretur, ignorabat, nulla exceptione opposita
exsequi possit. Respondi: si de proprietate fundi litigatur et secundum
actorem pronuntiatum fuisset, diceremus petenti ei, qui in priore
iudicio victus est, obstaturam rei iudicatae exceptionem, quoniam
de eius quoque iure quaesitum videtur, cum actor petitionem implet.
Quod si possessor absolutus amissa possessione eundem ab eodem,
qui prius non optinuit, peteret, non obesset ei exceptio: nihil
enim in suo iudicio de iure eius statutum videretur. Cum autem pigneraticia
actum est adversus priorem creditorem, potest fieri, ut de iure
possessoris non sit quaesitum, quia non, ut in proprietatis quaestione
quod meum est alterius non est, ita in obligatione utique consequens
est, ut non sit alii obligatum, quod hic probabit sibi teneri. Et
probabilius dicitur non obstare exceptionem, quoniam de iure possessoris
quaesitum non est, sed de sola obligatione. In proposita autem quaestione
magis me illud movet, numquid pignoris ius extinctum sit dominio
adquisito: neque enim potest pignus perseverare domino constituto
creditore. Actio tamen pigneraticia competit: verum est enim et
pigneri datum et satisfactum non esse, quare puto non obstare rei
iudicatae exceptionem.
44.2.31
Paulus
libro tertio responsorum
Paulus
respondit ei, qui in rem egisset nec tenuisset, postea condicenti
non obstare exceptionem rei iudicatae.
44.3.0.
De diversis temporalibus praescriptionibus et de accessionibus possessionum.
44.3.1
Ulpianus
libro 74 ad edictum
Quia
tractatus de utilibus diebus frequens est, videamus, quid sit experiundi
potestatem habere. Et quidem in primis exigendum est, ut sit facultas
agendi. Neque sufficit reo experiundi secum facere potestatem, vel
habere eum qui se idonee defendat, nisi actor quoque nulla idonea
causa impediatur experiri. Proinde sive apud hostes sit sive rei
publicae causa absit sive in vinculis sit aut si tempestate in loco
aliquo vel in regione detineatur, ut neque experiri neque mandare
possit, experiundi potestatem non habet. Plane is, qui valetudine
impeditur, ut mandare possit, in ea causa est, ut experiundi habeat
potestatem. Illud utique neminem fugit experiundi potestatem non
habere eum, qui praetoris copiam non habuit: proinde hi dies cedunt,
quibus ius praetor reddit.
44.3.2
Marcellus
libro sexto digestorum
In
tempore constituto iudicatis an intercalaris dies proficere iudicato
nec ne debeat, quaeritur. Item de tempore, quo lis perit, sic sine
dubio existimandum est, ut auctum litis tempus intercalari die existimetur,
veluti si de usucapione sit quaestio, quae tempore constituto expleri
solet, aut de actionibus, quae certo tempore finiuntur, ut aediliciae
pleraeque actiones. Et si quis fundum ea lege vendiderit, ut, nisi
in diebus triginta pretium esset solutum, inemptus esset fundus,
dies intercalaris proficiet emptori. Mihi contra videtur.
44.3.3
Modestinus
libro sexto differentiarum
Longae
possessionis praescriptionem tam in praediis quam in mancipiis locum
habere manifestum est.
44.3.4
Iavolenus
libro septimo epistularum
Si
servus hereditarius aut eius, qui in hostium potestate sit, satis
acceperit, continuo dies satisdationis cedere incipiet: intueri
enim debemus, an experiundi potestas fuerit adversus eum, qui obligatus
est, non an is agere potuerit, qui rem in obligationem deduxerit:
alioquin erit iniquissimum ex condicione actorum obligationes reorum
extendi, per quos nihil factum erit, quo minus cum his agi possit.
44.3.5
Ulpianus
libro tertio disputationum
pr.
An vitium auctoris vel donatoris eiusve qui mihi rem legavit mihi
noceat, si forte auctor meus iustum initium possidendi non habuit,
videndum est. Et puto neque nocere neque prodesse: nam denique et
usucapere possum, quod auctor meus usucapere non potuit.
1.
Ex facto propositum est quendam, cum rem pignori dedisset, eandem
distraxisse heredemque eius redemisse: quaeritur, an heres adversus
pignoris persecutionem exceptione longae possessionis uti possit.
Dicebam hunc heredem, qui pignus ab extraneo redemit, posse exceptione
uti, quia in extranei locum successit, non in eius qui pignori dederat,
quemadmodum si ante redemisset, sic deinde heres exstitisset.
44.3.6
Africanus
libro nono quaestionum
pr.
Si duobus eandem rem separatim vendiderim, ea possessio, quae utramque
venditionem praecesserit, soli priori emptori, cui et tradita sit,
proficit. Denique et si, quam rem tibi vendiderim, rursus a te emam
et Titio vendam, et meam omnem et tuam possessionem titio accessuram,
videlicet quod et tu mihi et ego ei possessionem praestare debeamus.
1.
Vendidi tibi servum et convenit, ut, nisi certa die pecunia soluta
esset, inemptus esset: quod cum evenerit, quaesitum est, quid de
accessione tui temporis putares. Respondit id quod servetur, cum
redhibitio sit facta: hunc enim perinde haberi ac si retrorsus homo
mihi venisset, ut scilicet, si venditor possessionem postea nactus
sit, et hoc ipsum tempus et quod venditionem praecesserit et amplius
accessio haec ei detur cum eo, quod apud eum fuit, a quo homo redhibitus
sit.
44.3.7
Marcianus
libro tertio institutionum
Si
quisquam in fluminis publici deverticulo solus pluribus annis piscatus
sit, alterum eodem iure uti prohibet.
44.3.8
Ulpianus
libro primo regularum
In
accessione temporis et id tempus, quo in fuga sit servus, domino
eius procedere verum est.
44.3.9
Marcianus
libro quinto regularum
Rescriptis
quibusdam divi magni Antonini cavetur, ut in rebus mobilibus locus
sit praescriptioni diutinae possessionis.
44.3.10
Papinianus
libro 13 responsorum
pr.
Intra quattuor annos vacantium bonorum delator facta denuntiatione
destitit: post quattuor annos secundo delatori venienti prior nuntiatio,
quo minus praescriptione temporis summoveatur, non proderit, nisi
prioris praevaricatio detegetur: quo declarato praescriptio, sed
et negotii quaestio peremetur.
1.
Quadriennii tempus, quod bonis vacantibus nuntiandis praescriptum
est, non ex opinione hominum, sed de substantia vacantium bonorum
dinumeratur. Quattuor autem anni post irritum testamentum factum
et intestati possessionem ab omnibus repudiatam, qui gradatim petere
potuerunt, vel temporis finem, quod singulis praestitutum est, computabuntur.
44.3.11
Papinianus
libro secundo definitionum
Cum
heres in ius omne defuncti succedit, ignoratione sua defuncti vitia
non excludit, veluti cum sciens alienum illum illo vel precario
possedit: quamvis enim precarium heredem ignorantem non teneat nec
interdicto recte conveniatur, tamen usucapere non poterit, quod
defunctus non potuit. Idem iuris est, cum de longa possessione quaeritur:
neque enim recte defendetur, cum exordium ei bonae fidei ratio non
tueatur.
44.3.12
Paulus
libro 16 responsorum
Creditor,
qui praescriptione longae possessionis a possessore pignoris summoveri
possit, pignus distraxit: quaero, an possessori salva sit exceptio
adversus emptorem. Paulus respondit etiam adversus emptorem eandem
exceptionem competere.
44.3.13
Hermogenianus
libro sexto iuris epitomarum
pr.
In omnibus fisci quaestionibus exceptis causis, in quibus minora
tempora servari specialiter constitutum est, viginti annorum praescriptio
custoditur.
1.
Rei publicae rationes subscriptae et expunctae adversus eum quidem,
qui administravit, ultra viginti, adversus heredem vero ultra decem
annos retractari non possunt.
44.3.14
Scaevola
libro singulari quaestionum publice
pr.
De accessionibus possessionum nihil in perpetuum neque generaliter
definire possumus: consistunt enim in sola aequitate.
1.
Plane tribuuntur his, qui in locum aliorum succedunt sive ex contractu
sive voluntate: heredibus enim et his, qui successorum loco habentur,
datur accessio testatoris.
2.
Itaque si mihi vendideris servum, utar accessione tua.
3.
Et si mihi pignori dederis et ego eandem rem alii pigneravi, meus
creditor utetur accessione tui temporis tam adversus extraneum quam
adversus te ipsum, quamdiu pecuniam mihi non exsolveris: nam qui
me potior est, cum ego te superaturus sim, multo magis adversus
te optinere debet. Sed si pecuniam mihi solveris, hoc casu accessione
tua non utetur.
4.
Item si absente te is, qui negotia tua videbatur administrare, servum
mihi vendiderit tuque reversus ratum habueris, omnimodo accessione
utar.
5.
Item si mihi pignori dederis et convenerit, nisi pecuniam solvisses,
licere ex pacto pignus vendere idque vendiderim, emptori accessio
tui temporis dari debebit, licet invito te pignora distracta sint:
iam enim illo in tempore, quo contrahebas, videri concessisse venditioni,
si pecuniam non intulisses.
44.3.15
Venonius
libro quinto interdictorum
pr.
In usucapione ita servatur, ut, etiamsi minimo momento novissimi
diei possessa sit res, nihilo minus repleatur usucapio, nec totus
dies exigitur ad explendum constitutum tempus.
1.
Accessio possessionis fit non solum temporis, quod apud eum fuit,
unde is emit, sed et qui ei vendidit, unde tu emisti. Sed si medius
aliquis ex auctoribus non possederit, praecedentium auctorum possessio
non proderit, quia coniuncta non est, sicut nec ei, qui non possidet,
auctoris possessio accedere potest.
2.
Item adiciendum est, unde emisti, aut unde is emit, cui tu emendum
mandaveras, et quod apud eum, qui vendendum mandavit. Quod si is
quoque, cui mandatum erat, alii vendendum mandaverit, non aliter
huius, qui postea mandaverat, dandam accessionem labeo ait, quam
si id ipsum dominus ei permiserit.
3.
Sed et si a filio vel servo rem emero, accessio temporis et quo
apud patrem aut dominum fuit ita danda est mihi, si aut voluntate
patris dominive aut cum administrationem peculii haberet vendidit.
4.
Item danda est accessio cum eo, quod apud pupillum fuit, a cuius
tutore, cum is tutelam eius administraret, emisti. Idemque in eo,
qui a curatore pupilli furiosive emerit, servandum est: et si ventris
nomine aut eius, quae rei servandae causa in possessione esset dotis
suae nomine, deminutio facta sit: nam id quoque temporis accedit.
5.
Hae autem accessiones non tam late accipiendae sunt quam verba earum
patent, ut etiam, si post venditionem traditionemque rei traditae
apud venditorem res fuerit, proficiat id tempus emptori, sed illud
solum quod ante fuit, licet venditionis tempore eam rem venditor
non habuerat.
6.
Ei, cui heres rem hereditariam vendidit, et heredis tempus et defuncti
debet accedere.
44.3.16
Paulus
libro tertio ad Sabinum
Accessio
sine nostro tempore nobis prodesse non potest.
44.4.0.
De doli mali et metus exceptione.
44.4.1
Paulus
libro 71 ad edictum
pr.
Quo Lucidius intellegi possit haec exceptio, prius de causa videamus,
quare proposita sit, deinde, quemadmodum dolo fiat, per quae intellegemus,
quando obstet exceptio: deinde adversus quas personas locum habeat.
Novissime inspiciemus, intra quae tempora competit exceptio.
1.
Ideo autem hanc exceptionem praetor proposuit, ne cui dolus suus
per occasionem iuris civilis contra naturalem aequitatem prosit.
2.
Sed an dolo quid factum sit, ex facto intellegitur.
3.
Et quidem dolo fit tam in contractibus quam in testamentis quam
in legibus.
44.4.2
Ulpianus
libro 76 ad edictum
pr.
Palam est autem hanc exceptionem ex eadem causa propositam, ex qua
causa proposita est de dolo malo actio.
1.
Sequitur, ut videamus, in quibus causis locum habeat exceptio et
quibus personis obiciatur. Et quidem illud adnotandum est, quod
specialiter exprimendum est, de cuius dolo quis queratur, non in
rem "si in ea re nihil dolo malo factum est", sed sic
"si in ea re nihil dolo malo actoris factum est". Docere
igitur debet is, qui obicit exceptionem, dolo malo actoris factum,
nec sufficiet ei ostendere in re esse dolum: aut si alterius dicat
dolo factum, eorum personas specialiter debebit enumerare, dummodo
hae sint, quarum dolus noceat.
2.
Plane ex persona eius, qui exceptionem obicit, in rem opponitur
exceptio: neque enim quaeritur, adversus quem commissus sit dolus,
sed an in ea re dolo malo factum sit a parte actoris.
3.
Circa primam speciem, quibus ex causis exceptio haec locum habeat,
haec sunt, quae tractari possunt. Si quis sine causa ab aliquo fuerit
stipulatus, deinde ex ea stipulatione experiatur, exceptio utique
doli mali ei nocebit: licet enim eo tempore, quo stipulabatur, nihil
dolo malo admiserit, tamen dicendum est eum, cum litem contestatur,
dolo facere, qui perseveret ex ea stipulatione petere: et si cum
interponeretur, iustam causam habuit, tamen nunc nullam idoneam
causam habere videtur. Proinde et si crediturus pecuniam stipulatus
est nec credidit et si certa fuit causa stipulationis, quae tamen
aut non est secuta aut finita est, dicendum erit nocere exceptionem.
4.
Item quaeritur, si quis pure stipulatus sit certam quantitatem,
quia hoc actum sit, sed post stipulationem interpositam pactus sit,
ne interim pecunia usque ad certum diem petatur, an noceat exceptio
doli. Et quidem et de pacto convento excipi posse nequaquam ambigendum
est: sed et si hac quis exceptione uti velit, nihilo minus poterit:
dolo enim facere eum, qui contra pactum petat, negari non potest.
5.
Et generaliter sciendum est ex omnibus in factum exceptionibus doli
oriri exceptionem, quia dolo facit, quicumque id, quod quaqua exceptione
elidi potest, petit: nam et si inter initia nihil dolo malo facit,
attamen nunc petendo facit dolose, nisi si talis sit ignorantia
in eo, ut dolo careat.
6.
Non male dictum est, si creditor usuras in futurum acceperit, deinde
pecuniam nihilo minus petat, antequam id tempus praetereat, cuius
temporis usuras accepit, an doli exceptione repellatur. Et potest
dici dolo eum facere: accipiendo enim usuras distulisse videtur
petitionem in id tempus, quod est post diem usurarum praestitarum,
et tacite convenisse interim se non petiturum.
7.
Item quaeritur: si statuliberum mercatus quis fuerit iussum decem
dare, cum hoc ignoraret, et duplam stipulatus fuerit, deinde decem
acceperit evicto eo in libertatem agere ex duplae stipulatione potest,
sed nisi decem, quae implendae condicionis causa acceperit, deduxerit,
exceptione summovendus erit: et haec ita Iulianus quoque scripsit.
Si tamen ex re emptoris vel ex peculio, quod ad emptorem pertinebat,
pecuniam dederit statuliber, potest dici exceptionem non nocere,
quia dolo non faceret.
44.4.3
Paulus
libro 71 ad edictum
Item
si ob id, quod, antequam dominium ad me transferatur, venditori
dederit decem, agam ex empto, ut decem recipiam, ita puto competere
mihi actionem, si paratus sim ex duplae stipulatione eum liberare.
44.4.4
Ulpianus
libro 76 ad edictum
pr.
Apud Celsum quaeritur, si, cum Titio mandassent creditores hereditarii,
ut adiret hereditatem, unus non mandasset decipiendi eius causa,
mandaturus alioquin, si non foret hic aditurus, deinde agat, an
exceptione repellatur: et ait Celsus doli eum exceptione repellendum.
1.
Iulianus scripsit, si quis, cum aeger esset, centum aureos uxoris
suae consobrino spopondisset, volens scilicet eam pecuniam ad mulierem
pervenire, deinde convaluerit, an exceptione uti possit, si conveniatur.
Et refert Labeoni placuisse doli mali uti eum posse.
2.
Si in arbitrum compromiserimus, deinde cum non stetissem ob adversam
valitudinem, poena commissa est, an uti possim doli exceptione?
Et ait Pomponius prodesse mihi doli exceptionem.
3.
Item quaeritur, si cum eo, a quo tibi sexaginta deberentur, compromiseris,
deinde per imprudentiam poenam centum stipulatus fueris. Labeo putat
convenire officio arbitri iubere tantum tibi dari, quantum re vera
debeatur, et, si non fiat, non vetare, ne quid amplius petatur:
sed etiamsi id omissum fuerit, peti posse quod debetur Labeo dicit,
et si forte poena petatur, doli mali exceptionem profuturam.
4.
Si quis pupillo solverit sine tutoris auctoritate id quod debuit
exque ea solutione locupletior factus sit pupillus, rectissime dicitur
exceptionem petentibus nocere: nam et si mutuam acceperit pecuniam
vel ex quo alio contractu locupletior factus sit, dandam esse exceptionem.
Idemque et in ceteris erit dicendum, quibus non recte solvitur:
nam si facti sint locupletiores, exceptio locum habebit.
5.
Item Labeo scribit, si quis fugitivum esse sciens emerit servum
et si stipulatus fuerit fugitivum non esse, deinde agat ex stipulatu,
non esse eum exceptione repellendum, quoniam hoc convenit (quamvis
ex empto actionem non haberet): sed, si non convenisset, exceptione
repelletur.
6.
Quod si is, cui pecunia debeatur, cum debitore decidit et nomen
eius vendidit seio, cui debitor mandaverat, ut nomen emeret, deque
ea re emptor stipulatus est, deinde creditor eam pecuniam retinet,
quam per iudicem abstulit, an emptor ex stipulatu possit experiri?
Et ofilius putat, si venditor nominis paratus non sit reddere, quantum
ab emptore acceperit, non nocituram exceptionem doli mali: et puto
sententiam ofilii veram.
7.
Labeo ait, si de homine petitio secundum actorem fuerit iudicatum
et iussu iudicis satisdatum sit hominem intra certum diem tradi,
et, si traditus non fuisset, poenam stipulatus sit, petitorem, qui
et hominem vindicat et poenam petit, exceptione esse repellendum:
iniquum enim esse et hominem possidere et poenam exigere.
8.
Item quaeritur, si uniones tibi pignori dedero et convenerit, ut
soluta pecunia redderentur, et hi uniones culpa tua perierint et
pecuniam petas. Exstat Nervae et Atilicini sententia dicentium ita
esse excipiendum: "si inter me et te non convenit, ut soluta
pecunia uniones mihi reddantur": sed est verius exceptionem
doli mali nocere debere.
9.
Si minor mihi infantem donaverit, deinde eum vindicet, exceptione
doli mali repellendus est, nisi alimenta reddat et si quis alius
sumptus probabilis in eum factus sit.
10.
Praeterea sciendum est, si quis quid ex testamento contra voluntatem
petat, exceptione eum doli mali repelli solere: et ideo heres, qui
non habet voluntatem, per exceptionem doli repellitur.
11.
Si quis ex uncia heres sit scriptus, ex qua ducenta consequi potuit,
deinde propter hoc legatum, in quo centum erant, praetulit, ne molestiis
hereditariis implicaretur: an, si legatum petat, exceptione doli
mali summoveatur? Et ait Iulianus non esse eum summovendum. Quod
si a substituto pretium accepit vel quod pretii loco haberi posset,
ne adeat hereditatem, petens legatum dolo, inquit, facere intellegetur
ac per hoc doli exceptione repelletur.
12.
Quaesitum est, si, cum fundi usum fructum haberem, eum fundum volente
me vendideris, an vindicanti mihi usum fructum exceptio sit obicienda.
Et hoc iure utimur, ut exceptio doli noceat.
13.
Marcellus ait adversus doli exceptionem non dari replicationem doli.
Labeo quoque in eadem opinione est: ait enim iniquum esse communem
malitiam petitori quidem praemio esse, ei vero, cum quo ageretur,
poenae esse, cum longe aequum sit ex eo, quod perfide gestum est,
actorem nihil consequi.
14.
Contra senatus consulti quoque Macedoniani exceptionem de dolo dandam
replicationem ambigendum non esse eamque nocere debere etiam constitutionibus
et sententiis auctorum cavetur.
15.
Labeo et si ex stipulatu actio competat propter doli clausulam,
tamen nocere doli exceptionem ait, si adversus ea inquit, factum
erit: posse enim petitorem, antequam stipulatio committatur, nihil
dolo malo fecisse et tunc facere cum petat: propter quod exceptionem
esse necessariam.
16.
Adversus parentes patronosque neque doli exceptio neque alia quidem,
quae patroni parentisve opinionem apud bonos mores suggillet, competere
potest: in factum tamen erit excipiendum, ut, si forte pecunia non
numerata dicatur, obiciatur exceptio pecuniae non numeratae. Nihil
autem interest, utrum patronus ex suo contractu an vero ex alieno
conveniatur: semper enim reverentia ei exhibenda est tam vivo quam
defuncto. Si autem cum herede liberti patronus agat, puto excipere
debere de dolo patroni heredem liberti. Libertum autem de dolo patroni,
etsi ab herede eius conveniatur, minime exceptionem obiecturum:
namque convenit tam vivo quam mortuo patrono a liberto honorem exhiberi.
In stipulatione plane doli clausula non erit detrahenda, quia ex
doli clausula non de dolo actio intenditur, sed ex stipulatu.
17.
In hac exceptione et de dolo servi vel alterius personae iuri nostro
subiectae excipere possumus et de eorum dolo, quibus adquiritur.
Sed de servorum et filiorum dolo, si quidem ex peculiari eorum negotio
actio intendatur, in infinitum exceptio obicienda est: si autem
non ex peculiari causa, tum de eo dumtaxat excipi oportet, qui admissus
sit in ipso negotio quod geritur, non etiam si postea aliquis dolus
intervenisset: neque enim esse aequum servi dolum amplius domino
nocere, quam in quo opera eius esset usus.
18.
Quaesitum est, an de procuratoris dolo, qui ad agendum tantum datus
est, excipi possit. Et puto recte defendi, si quidem in rem suam
procurator datus sit, etiam de praeterito eius dolo, hoc est si
ante acceptum iudicium dolo quid fecerit, esse excipiendum, si vero
non in rem suam, dolum praesentem in exceptionem conferendum. Si
autem is procurator sit, cui omnium rerum administratio concessa
est, tunc de omni dolo eius excipi posse Neratius scribit.
19.
Mandavi Titio, ut a te stipularetur, deinde Titius Seio, et stipulatus
a te Seius est et iudicium edidit: ait Labeo excipiendum esse tam
de meo quam et Seii dolo.
20.
Item quaeritur, si debitor meus te circumveniebat teque mihi reum
dederit egoque abs te stipulatus fuero, deinde petam, an doli mali
exceptio obstet. Et magis est, ut non tibi permittatur de dolo debitoris
mei adversus me excipere, cum non ego te circumvenerim: adversus
ipsum autem debitorem meum poteris experiri.
21.
Sed et si mulier post admissum dolum debitorem suum marito in dotem
delegaverit, idem probandum erit de dolo mulieris non esse permittendum
excipere, ne indotata fiat.
22.
Apud Iulianum quaesitum est, si heres soceri, a quo dos peteretur,
exciperet de dolo mariti et mulieris, cui pecunia quaereretur, an
obstatura esset exceptio ex persona mulieris. Et ait Iulianus, si
maritus ex promissione dotis ab herede soceri petat et heres excipiat
de dolo filiae, cui ea pecunia adquireretur, exceptionem obstare:
dos enim, quam maritus ab herede soceri petit, intellegitur, inquit,
filiae adquiri, cum per hoc dotem sit habitura. Illud non explicat
Iulianus, an et de dolo mariti excipi possit: puto autem eum hoc
sentire, ut etiam de dolo mariti noceat exceptio, licet videatur
nulla dos filiae, ut ait, quaeri.
23.
Illa etiam quaestio ventilata est apud plerosque, an de dolo tutoris
exceptio pupillo experienti nocere debeat. Et ego puto utilius,
etsi per eas personas pupillis favetur, tamen dicendum esse, sive
quis emerit a tutore rem pupilli sive contractum sit cum eo in rem
pupilli, sive dolo quid tutor fecerit et ex eo pupillus locupletior
factus est, pupillo nocere debere, nec illud esse distinguendum,
cautum sit ei an non, solvendo sit an non tutor, dummodo rem administret:
unde enim divinat is, qui cum tutore contrahit? Plane si mihi proponas
collusisse aliquem cum tutore, factum suum ei nocebit.
24.
Si quis non tutor, sed pro tutore negotia gerat, an dolus ipsius
noceat pupillo, videamus. Et putem non nocere: nam si is, qui pro
tutore negotia gerebat, rem vendiderit et usucapta sit, exceptionem
non nocere pupillo rem suam persequenti, etiamsi ei cautum sit,
quia huic rerum pupilli administratio concessa non fuit.
24a.
Secundum haec magis opinor de dolo tutoris exceptionem pupillo esse
obiciendam.
25.
Quae in tutore diximus, eadem in curatore quoque furiosi dicenda
erunt, sed et [] in prodigi vel minoris viginti quinque annis.
26.
De dolo autem ipsius minoris viginti quinque annis exceptio utique
locum habebit: nam et de pupilli dolo interdum esse excipiendum
nequaquam ambigendum, est ex ea aetate, quae dolo non careat. Denique
Iulianus quoque saepissime scripsit doli pupillos, qui prope pubertatem
sunt, capaces esse. Quid enim, si debitor ex delegatu pupilli pecuniam
creditori eius solvit? Fingendus est, inquit, pubes esse, ne propter
malitiae ignorantiam bis eandem pecuniam consequatur. Idem servandum
in furioso ait, si, cum existimaretur compos mentis esse, iusserit
debitorem creditori solvere, vel si quod exegit, domi habeat.
27.
De auctoris dolo exceptio emptori non obicitur. Si autem accessione
auctoris utitur, aequissimum visum est ei, qui ex persona auctoris
utitur accessione, pati dolum auctoris: et peraeque traditur rei
quidem cohaerentem exceptionem etiam emptori nocere, eam autem,
quae ex delicto personae oriatur, nocere non oportere.
28.
Si, cum legitima hereditas Gaii Seii ad te perveniret et ego essem
heres institutus, persuaseris mihi per dolum malum, ne adeam hereditatem,
et posteaquam ego repudiavi hereditatem, tu eam Sempronio cesseris
pretio accepto isque a me petat hereditatem: exceptionem doli mali
eius, qui ei cessit, non potest pati.
29.
Si quis autem ex causa legati vindicet aut is, cui ex causa donationis
res praestita est, vindicet, an de dolo exceptionem patiatur ex
causa eius, in cuius locum successerit? Et magis putat Pomponius
summovendum: et ego puto exceptione eos esse repellendos, cum lucrativam
causam sint nancti: aliud est enim emere, aliud ex his causis succedere.
30.
Idem tractat Pomponius et in eum, qui pigneri accepit, si serviana
vel hypothecaria actione experiatur: nam et hunc putat Pomponius
summovendum, quia res ad eum qui dolo fecit reversura est.
31.
Auctoris autem dolus, sicut diximus, emptori non obicitur. Sed hoc
in emptore solo servabimus: item in eo, qui permutaverit vel in
solutum accepit: item in similibus, qui vicem emptorum continent.
Ceterum si noxae deditus quis sit, Pomponius putat passurum exceptionem,
quam ille pateretur, qui noxae dedit. Proinde ex quacumque alia
causa, quae prope lucrativam habet adquisitionem, quaesisse quis
videatur, patietur exceptionem doli ex persona eius, in cuius locum
successit: sufficit enim, si is, qui pretium dedit vel vice pretii,
cum sit bona fide emptor, ut non patiatur doli exceptionem ex persona
auctoris, utique si ipse dolo caret. Ceterum si ipse dolo non careat,
pervenietur ad doli exceptionem et patietur de dolo suo exceptionem.
32.
Si a Titio fundum emeris qui Sempronii erat isque tibi traditus
fuerit pretio soluto, deinde Titius Sempronio heres extiterit et
eundem fundum Maevio vendiderit et tradiderit: Iulianus ait aequius
esse praetorem te tueri, quia et, si ipse Titius fundum a te peteret,
exceptione in factum comparata vel doli mali summoveretur et, si
ipse eum possideret et publiciana peteres, adversus excipientem
"si non suus esset" replicatione utereris, ac per hoc
intellegeretur eum fundum rursum vendidisse, quem in bonis non haberet.
33.
Metus causa exceptionem Cassius non proposuerat contentus doli exceptione,
quae est generalis: sed utilius visum est etiam de metu opponere
exceptionem. Etenim distat aliquid doli exceptione, quod exceptio
doli personam complectitur eius, qui dolo fecit: enimvero metus
causa exceptio in rem scripta est "si in ea re nihil metus
causa factum est", ut non inspiciamus, an is qui agit metus
causa fecit aliquid, sed an omnino metus causa factum est in hac
re a quocumque, non tantum ab eo qui agit. Et quamvis de dolo auctoris
exceptio non obiciatur, verumtamen hoc iure utimur, ut de metu non
tantum ab auctore, verum a quocumque adhibito exceptio obici possit.
34.
Illud sciendum est hanc exceptionem de metu eum obicere debere,
qui metum non a parente passus est, in cuius fuit potestate: ceterum
parenti licere deteriorem condicionem liberorum in rebus peculiariis
facere. Sed si se abstinuerit hereditate paterna, succurrendum ei
erit, ut alioquin succurritur.
44.4.5
Paulus
libro 71 ad edictum
pr.
Pure mihi debes decem: ea tibi sub condicione legavi. Interim heres
si petat, doli exceptione non est summovendus, cum possit etiam
deficere condicio: itaque legatorum stipulationem interponere debebit.
Sed si non caveat heres, doli exceptione summovebitur: expedit enim
legatario retinere summam, quam mitti in possessionem rerum hereditariarum.
1.
Si cui legata sit via et is lege Falcidia locum habente totam eam
vindicet non oblata aestimatione quartae partis, summoveri eum doli
exceptione Marcellus ait, quoniam suo commodo heres consulit.
2.
Si donavi alicui rem nec tradidero, et ille cui donavi non tradita
possessione in eo loco aedificaverit me sciente, et cum aedificaverit,
nanctus sim ego possessionem, et petat a me rem donatam, et ego
excipiam, quod supra legitimum modum facta est: an de dolo replicandum
est? Dolo enim feci, qui passus sum eum aedificare et non reddo
impensas.
3.
Actoris, qui exigendis pecuniis praepositus est, etiam posterior
dolus domino nocet.
4.
Si servus veniit ab eo, cui hoc dominus permisit, et redhibitus
sit domino: agenti venditori de pretio exceptio opponitur redhibitionis,
licet iam is qui vendidit domino pretium solverit (etiam mercis
non traditae exceptione summovetur et qui pecuniam domino iam solvit)
et ideo is qui vendidit agit adversus dominum. Eandem causam esse
Pedius ait eius, qui negotium nostrum gerens vendidit.
5.
Si eum, qui volebat mihi donare supra legitimum modum, delegavero
creditori meo, non poterit adversus petentem uti exceptione, quoniam
creditor suum petit. In eadem causa est maritus: nec hic enim debet
exceptione summoveri, qui suo nomine agit. Numquid ergo nec de dolo
mulieris excipiendum sit adversus maritum, qui dotem petit, non
ducturus uxorem, nisi dotem accepisset [accepissit]? Nisi iam divertit.
Itaque condictione tenetur debitor qui delegavit vel mulier, ut
vel liberet debitorem vel, si solvit, ut pecunia ei reddatur.
6.
Non sicut de dolo actio certo tempore finitur, ita etiam exceptio
eodem tempore danda est: nam haec perpetuo competit, cum actor quidem
in sua potestate habeat, quando utatur suo iure, is autem cum quo
agitur non habeat potestatem, quando conveniatur.
44.4.6
Gaius
libro 30 ad edictum provinciale
Si
opera creditoris acciderit, ut debitor pecuniam, quam soluturus
erat, perderet, exceptione doli mali creditor removebitur. Idem
est et si creditori eius numeratam pecuniam ratam creditor non habeat.
44.4.7
Ulpianus
libro 76 ad edictum
pr.
Iulianus ait: si pecuniam, quam me tibi debere existimabam, iussu
tuo spoponderim ei cui donare volebas, exceptione doli mali potero
me tueri et praeterea condictio mihi adversus stipulatorem competit,
ut me liberet.
1.
Idem Iulianus ait, si ei, quem creditorem tuum putabas, iussu tuo
pecuniam, quam me tibi debere existimabam, promisero, petentem doli
mali exceptione summoveri debere, et amplius agendo cum stipulatore
consequar, ut mihi acceptam faciat stipulationem. Et habet haec
sententia Iuliani humanitatem, ut etiam adversus hunc utar exceptione
et condictione, cui sum obligatus.
44.4.8
Paulus
libro sexto ad Plautium
pr.
Dolo facit, qui petit quod redditurus est.
1.
Sic, si heres damnatus sit non petere a debitore, potest uti exceptione
doli mali debitor et agere ex testamento.
44.4.9
Paulus
libro 32 ad edictum
Si
procurator rei pecunia accepta damnari se passus sit et cum domino
iudicati agatur, tuebitur se doli mali exceptione. Nec hoc, quod
acceperit procurator, auferri ab eo potest: nam turpiter accepta
pecunia iustius penes eum est qui deceptus sit quam qui decepit.
44.4.10
Marcianus
libro tertio regularum
Cum
vir aut uxor in area sibi donata aliquid aedificasset, plerisque
placet doli mali exceptione posita rem servari posse.
44.4.11
Neratius
libro quarto membranarum
pr.
Si procurator agit, de dolo eius excipi non debet, quia aliena lis
est isque rei extraneus, neque alienus dolus nocere alteri debet.
Si post litem contestatam dolo quid fecerit, an exceptio eo nomine
in iudicium obicienda sit, dubitari potest, quia litis contestatione
res procuratoris fit eamque suo iam quodammodo nomine exequitur.
Et placet de procuratoris dolo excipiendum esse. Idem de tutore,
qui pupilli nomine aget, dicendum est.
1.
In universum autem haec in ea re regula sequenda est, ut dolus omnimodo
puniatur, etsi non ali cui, sed ipsi, qui eum admisit, damnosus
futurus erit.
44.4.12
Papinianus
libro tertio quaestionum
Qui
aequitate defensionis infringere actionem potest, doli exceptione
tutus est.
44.4.13
Paulus
libro 14 quaestionum
Liberis
exheredatis, qui nihil ex patris iudicio meruerunt, rupto testamento
ius suum conservandum est, nec opponetur doli mali exceptio. Quod
non solum in persona eorum, sed in heredibus in persona liberorum
quoque eorum optinendum est.
44.4.14
Paulus
libro tertio responsorum
Paulus
respondit eum, qui in alieno solo aedificium extruxerit, non alias
sumptus consequi posse, quam possideat et ab eo dominus soli rem
vindicet, scilicet opposita doli mali exceptione.
44.4.15
Scaevola
libro quinto responsorum
Fideiussor
evictionis nomine condemnatus id praedium, quod evictum est, et
omnia praestare paratus est, quae iure empti continentur: quaero,
an agentem emptorem exceptione ex causa iudicati doli mali summovere
potest. Respondit exceptionem quidem opponi posse, iudicem autem
aestimaturum, ut pro damnis emptori satisfiat.
44.4.16
Hermogenianus
libro sexto iuris epitomarum
Si
debitor a furioso delegatus creditori eius solvat, quem compotem
mentis esse existimabat, et ita cum eo agatur: exceptione doli in
id, quod in rem furiosi processit, defenditur.
44.4.17
Scaevola
libro 27 digestorum
pr.
Pater pro filia dotem promiserat et pactus erat, ut ipse aleret
filiam suam eiusque omnes: idem homo rusticanus genero scripsit
quasi usuras praeteritas ex dotis promissione: quaesitum est, cum
ipse filiam suam exhibuerit et maritus nullam impensam fecerit,
an ex chirographo ex stipulatu agenti genero exceptio obstare debeat.
Respondit, si, ut proponatur, pater, cum exhiberet, per errorem
promisisset, locum fore doli mali exceptioni.
1.
Avus nepotibus ex filia legavit singulis centena et adiecit haec
verba: "Ignoscite, nam potueram vobis amplius relinquere, nisi
me fronto pater vester male accepisset, cui dederam mutua quindecim,
quae ab eo recipere non potui: postremo hostes, qui mihi fere omnem
substantiam abstulerunt". Quaesitum est, an, si avi heres ab
his nepotibus patris sui heredibus petat quindecim, contra voluntatem
defuncti facere videatur et doli mali exceptione summoveatur. Respondit
exceptionem obstaturam.
2.
Ex quadrante heres scriptus a coherede ex dodrante instituto emit
portionem certa quantitate, ex qua aliquam summam in nominibus ex
kalendario uti daret, stipulanti spopondit: defuncto venditore hereditatis
falsum testamentum septicius accusare coepit et hereditatem ab emptore
petit et ne quid ex ea minueret, impetravit: quaesitum est, cognitione
falsi pendente an heredes ex stipulatu petentes doli exceptione
summoventur. Respondit heredes venditoris, si ante eventum cognitionis
pergant petere, exceptione doli mali posse summoveri.
3.
Marito et filio communi ex parte dimidia scriptis heredibus filiam
suam ex priore matrimonio ita heredem instituit: "Maevia filia
mea ex sex unciis heres mihi esto, si cum coheredibus tuis parem
rationem feceris pro mea portione in diem mortis meae eius actus,
qui pendet ex tutela tua, quam Titius pater meus, avus tuus administravit".
Quaesitum est, an, quia sub condicione instituta filia esset, si
omitteret hereditatem, uti salvam tutelae actionem haberet, legata
sibi a matre data consequi possit. Respondit secundum ea quae proponerentur
eam, de qua quaereretur, contra voluntatem petere et ideo exceptionem
doli obstaturam.
44.5.0.
Quarum rerum actio non datur.
44.5.1
Ulpianus
libro 76 ad edictum
pr.
Iusiurandum vicem rei iudicatae optinet non immerito, cum ipse quis
iudicem adversarium suum de causa sua fecerit deferendo ei iusiurandum.
1.
Si pupillus sine tutoris auctoritate detulerit iusiurandum, dicemus
non obstare exceptionem istam, nisi tutore auctore in iudicio delatio
facta sit.
2.
Si petitor fundi iusiurandum detulerit adversario, ut, si auctor
eius iurasset suum fundum se tradidisse, ab ea controversia discessurum
se, exceptio possessori fundi dabitur.
3.
Si fideiussor iuravit, si quidem de sua persona tantum iuravit,
quasi se non esse obligatum, nihil reo proderit: si vero in rem
iuravit, dabitur exceptio reo quoque.
4.
Si manumisero eum servum, qui negotia mea gesserat in servitute,
deinde stipulatus ab eo fuero, quod negotia mea gesserit, quidquid
ob eam rem, si tunc liber fuisset, eum mihi dare oporteret, id dari,
deinde ex stipulatu agam, non summoveri me exceptione: neque enim
oneratum se hoc nomine potest queri libertus, si lucrum abruptum
ex re patroni non faciat.
5.
Quae onerandae libertatis causa stipulatus sum, a liberto exigere
non possum. Onerandae autem libertatis causa facta bellissime ita
definiuntur, quae ita imponuntur, ut, si patronum libertus offenderit,
petantur ab eo semperque sit metu exactionis ei subiectus, propter
quem metum quodvis sustineat patrono praecipiente.
6.
In summa si in continenti impositum quid sit liberto, quod epaiwroumenon
oneret eius libertatem, dicendum est exceptioni locum facere. Sed
si post intervallum, habet quidem dubitationem, quia nemo eum cogebat
hoc promittere: sed idem erit probandum et hic, tamen causa cognita,
si liquido appareat libertum metu solo vel nimia patrono reverentia
ita se subiecisse, ut vel poenali quadam stipulatione se subiceret.
7.
Si libertatis causa societatem libertus cum patrono coierit et patronus
cum liberto pro socio agat, an haec exceptio sit necessaria? Et
puto ipso iure tutum esse libertum adversus exactionem patroni.
8.
Exceptionem onerandae libertatis causa, sicut et ceteras fideiussori
non esse denegandas sciendum est, nec ei quidem, qui rogatu liberti
reus factus est: sed et ipsi liberto, sive procurator ad defendendum
a reo datus fuerit sive heres ei exstiterit. Cum enim propositum
sit praetori in huiusmodi obligationibus reo succurrere, non servaturum
propositum suum, nisi fideiussorem quoque et eum, qui rogatu liberti
reus factus fuerit, adversus patronum defenderit: etenim parvi refert,
protinus libertus patrono cogatur dare an per interpositam fideiussoris
vel rei personam.
9.
Sive autem ipsi patrono sit promissum sive alii voluntate patroni,
onerandae libertatis causa videtur factum et ideo haec exceptio
locum habebit.
10.
Quod si patronus libertum suum delegaverit creditori, an adversus
creditorem, cui delegatus promisit libertatis causa onerandae, exceptione
ista uti possit, videamus. Et Cassius existimasse Urseium refert
creditorem quidem minime esse submovendum exceptione, quia suum
recepit: verumtamen libertum patrono posse condicere, si non transigendae
controversiae gratia id fecit.
11.
Item si libertus debitorem suum patrono delegaverit, nulla exceptione
summovendus est patronus, sed libertus a patrono per condictionem
hoc repetet.
12.
Haec exceptio non tantum ipsi liberto, verum successoribus quoque
liberti danda est: et versa vice heredem patroni summovendum, si
haec persequatur, sciendum est.
44.5.2
Paulus
libro 71 ad edictum
pr.
Si filio familias delatum sit iusiurandum et iuraverit patrem suum
dare non oportere, danda est patri exceptio.
1.
Si in alea rem vendam, ut ludam, et evicta re conveniar, exceptione
summovebitur emptor.
2.
Si servus promittat domino pecuniam, ut manumittatur, cum alias
non esset manumissurus dominus, eamque liber factus spondeat: dicitur
non obstare exceptionem patrono, si eam petat: non enim onerandae
libertatis causa haec pecunia promissa est. Alioquin iniquum est,
dominum et servo carere et pretio eius. Totiens ergo onerandae libertatis
causa pecunia videtur promitti, quotiens sua sponte dominus manumisit
et propterea velit libertum pecuniam promittere, ut non exigat eam,
sed ut libertus eum timeat et obtemperet ei.
44.6.0.
De litigiosis.
44.6.1
Ulpianus
libro 76 ad edictum
pr.
Litigiosam rem non facit denuntiatio, quae impediendae venditionis
causa fit.
1.
Si inter primum et secundum sit lis contestata et ego a tertio emero,
qui nullam controversiam patiebatur, videamus, an exceptioni locus
sit. Et putem subveniendum mihi, quia is, qui mihi vendidit, nullam
litem habuit et quod fieri potest, ut duo in necem eius litem inter
se iungant, qui cum ipso litigare non poterant. Si tamen cum procuratore
tutore curatoreve alicuius iudicium acceptum sit, consequens erit
dicere, quasi cum ipso litigetur, ita eum ad exceptionem pertinere.
44.6.2
Ulpianus
libro sexto fideicommissorum
Si
servus cum emerit scit, ignoravit autem dominus, vel contra, videndum
est, cuius potius spectanda sit scientia. Et magis est, ut scientia
inspicienda sit eius qui comparavit, non eius, cui adquiretur, et
ideo poena litigiosi competit, sic tamen, si non mandatu domini
emit: nam si mandatu, etiamsi scit servus, dominus autem ignoravit,
scientia non nocet: et ita Iulianus in re litigiosa scribit.
44.6.3
Gaius
libro sexto ad legem duodecim tabularum
Rem
de qua controversia est prohibemur in sacrum dedicare: alioquin
dupli poenam patimur, nec immerito, ne liceat eo modo duriorem adversarii
condicionem facere. Sed duplum utrum fisco an adversario praestandum
sit, nihil exprimitur: fortassis autem magis adversario, ut id veluti
solacium habeat pro eo, quod potentiori adversario traditus est.
44.7.0.
De obligationibus et actionibus.
44.7.1
Gaius
libro secundo aureorum
pr.
Obligationes aut ex contractu nascuntur aut ex maleficio aut proprio
quodam iure ex variis causarum figuris.
1.
Obligationes ex contractu aut re contrahuntur aut verbis aut consensu.
2.
Re contrahitur obligatio mutui datione. Mutui autem datio consistit
in his rebus, quae pondere numero mensurave constant, veluti vino
oleo frumento pecunia numerata, quas res in hoc damus, ut fiant
accipientis, postea alias recepturi eiusdem generis et qualitatis.
3.
Is quoque, cui rem aliquam commodamus, re nobis obligatur, sed is
de ea ipsa re quam acceperit restituenda tenetur.
4.
Et ille quidem qui mutuum accepit, si quolibet casu quod accepit
amiserit, nihilo minus obligatus permanet: is vero qui utendum accepit,
si maiore casu, cui humana infirmitas resistere non potest, veluti
incendio ruina naufragio, rem quam accepit amiserit, securus est.
Alias tamen exactissimam diligentiam custodiendae rei praestare
compellitur, nec sufficit ei eandem diligentiam adhibere, quam suis
rebus adhibet, si alius diligentior custodire poterit. Sed et in
maioribus casibus, si culpa eius interveniat, tenetur, veluti si
quasi amicos ad cenam invitaturus argentum, quod in eam rem utendum
acceperit, peregre proficiscens secum portare voluerit et id aut
naufragio aut praedonum hostiumve incursu amiserit.
5.
Is quoque, apud quem rem aliquam deponimus, re nobis tenetur: qui
et ipse de ea re quam acceperit restituenda tenetur. Sed is etiamsi
neglegenter rem custoditam amiserit, securus est: quia enim non
sua gratia accipit, sed eius a quo accipit, in eo solo tenetur,
si quid dolo perierit: neglegentiae vero nomine ideo non tenetur,
quia qui neglegenti amico rem custodiendam committit, de se queri
debet. Magnam tamen neglegentiam placuit in doli crimine cadere.
6.
Creditor quoque, qui pignus accepit, re tenetur: qui et ipse de
ea ipsa re quam accepit restituenda tenetur.
7.
Verbis obligatio contrahitur ex interrogatione et responsu, cum
quid dari fierive nobis stipulemur.
8.
Sed aut proprio nomine quisque obligatur aut alieno: qui autem alieno
nomine obligatur, fideiussor vocatur. Et plerumque ab eo, quem proprio
nomine obligamus, alios accipimus, qui eadem obligatione teneantur,
dum curamus, ut quod in obligationem deduximus, tutius nobis debeatur.
9.
Si id, quod dari stipulemur, tale sit, ut dari non possit, palam
est naturali ratione inutilem esse stipulationem, veluti si de homine
libero vel iam mortuo vel aedibus deustis facta sit stipulatio inter
eos, qui ignoraverint eum hominem liberum esse vel mortuum esse
vel aedes deustas esse. Idem iuris est, si quis locum sacrum aut
religiosum dari sibi stipulatus fuerit.
10.
Nec minus inutilis est stipulatio, si quis rem suam ignorans suam
esse stipulatus fuerit.
11.
Item sub impossibili condicione factam stipulationem constat inutilem
esse.
12.
Furiosum, sive stipulatur sive promittat, nihil agere natura manifestum
est.
13.
Huic proximus est, qui eius aetatis est, ut nondum intellegat, quid
agatur: sed quod ad hunc benignius acceptum est: nam qui loqui potest,
creditur et stipulari et promittere recte posse.
14.
Mutum nihil pertinere ad obligationem verborum natura manifestum
est.
15.
Sed et de surdo idem dicitur, quia, etiamsi loqui possit, sive promittit,
verba stipulantis exaudire debet, sive stipuletur. Debet exaudire
verba promittentis. Unde apparet non de eo nos loqui, qui tardius
exaudit, sed qui omnino non exaudit.
44.7.2
Gaius
libro tertio institutionum
pr.
Consensu fiunt obligationes in emptionibus venditionibus, locationibus
conductionibus, societatibus, mandatis.
1.
Ideo autem istis modis consensu dicimus obligationem contrahi, quia
neque verborum neque scripturae ulla proprietas desideratur, sed
sufficit eos, qui negotia gerunt, consentire.
2.
Unde inter absentes quoque talia negotia contrahuntur, veluti per
epistulam vel per nuntium.
3.
Item in his contractibus alter alteri obligatur de eo, quod alterum
alteri ex bono et aequo praestare oportet.
44.7.3
Paulus
libro secundo institutionum
pr.
Obligationum substantia non in eo consistit, ut aliquod corpus nostrum
aut servitutem nostram faciat, sed ut alium nobis obstringat ad
dandum aliquid vel faciendum vel praestandum.
1.
Non satis autem est dantis esse nummos et fieri accipientis, ut
obligatio nascatur, sed etiam hoc animo dari et accipi, ut obligatio
constituatur. Itaque si quis pecuniam suam donandi causa dederit
mihi, quamquam et donantis fuerit et mea fiat, tamen non obligabor
ei, quia non hoc inter nos actum est.
2.
Verborum quoque obligatio constat, si inter contrahentes id agatur:
nec enim si per iocum puta vel demonstrandi intellectus causa ego
tibi dixero "spondes ?" et tu responderis "spondeo
", nascetur obligatio.
44.7.4
Gaius
libro tertio aureorum
Ex
maleficio nascuntur obligationes, veluti ex furto, ex damno, ex
rapina, ex iniuria. Quae omnia unius generis sunt: nam hae re tantum
consistunt, id est ipso maleficio, cum alioquin ex contractu obligationes
non tantum re consistant, sed etiam verbis et consensu.
44.7.5
Gaius
libro tertio aureorum
pr.
Si quis absentis negotia gesserit, si quidem ex mandatu, palam est
ex contractu nasci inter eos actiones mandati, quibus invicem experiri
possunt de eo, quod alterum alteri ex bona fide praestare oportet:
si vero sine mandatu, placuit quidem sane eos invicem obligari eoque
nomine proditae sunt actiones, quas appellamus negotiorum gestorum,
quibus aeque invicem experiri possunt de eo, quod ex bona fide alterum
alteri praestare oportet. Sed neque ex contractu neque ex maleficio
actiones nascuntur: neque enim is qui gessit cum absente creditur
ante contraxisse, neque ullum maleficium est sine mandatu suscipere
negotiorum administrationem: longe magis is, cuius negotia gesta
sunt, ignorans aut contraxisse aut deliquisse intellegi potest:
sed utilitatis causa receptum est invicem eos obligari. Ideo autem
id ita receptum est, quia plerumque homines eo animo peregre proficiscuntur
quasi statim redituri nec ob id ulli curam negotiorum suorum mandant,
deinde novis causis intervenientibus ex necessitate diutius absunt:
quorum negotia disperire iniquum erat, quae sane disperirent, si
vel is, qui obtulisset se negotiis gerundis, nullam habiturus esset
actionem de eo, quod utiliter de suo impendisset, vel is, cuius
gesta essent, adversus eum, qui invasisset negotia eius, nullo iure
agere posset.
1.
Tutelae quoque iudicio qui tenentur, non proprie ex contractu obligati
intelleguntur (nullum enim negotium inter tutorem et pupillum contrahitur):
sed quia sane non ex maleficio tenentur, quasi ex contractu teneri
videntur. Et hoc autem casu mutuae sunt actiones: non tantum enim
pupillus cum tutore, sed et contra tutor cum pupillo habet actionem,
si vel impenderit aliquid in rem pupilli vel pro eo fuerit obligatus
aut rem suam creditori eius obligaverit.
2.
Heres quoque, qui legatum debet, neque ex contractu neque ex maleficio
obligatus esse intellegitur: nam neque cum defuncto neque cum herede
contraxisse quicquam legatarius intellegitur: maleficium autem nullum
in ea re esse plus quam manifestum est.
3.
Is quoque, qui non debitum accipit per errorem solventis, obligatur
quidem quasi ex mutui datione et eadem actione tenetur, qua debitores
creditoribus: sed non potest intellegi is, qui ex ea causa tenetur,
ex contractu obligatus esse: qui enim solvit per errorem, magis
distrahendae obligationis animo quam contrahendae dare videtur.
4.
Si iudex litem suam fecerit, non proprie ex maleficio obligatus
videtur, sed quia neque ex contractu obligatus est utique peccasse
aliquid intellegitur, licet per imprudentiam, ideo videtur quasi
ex maleficio teneri.
5.
Is quoque, ex cuius cenaculo (vel proprio ipsius vel conducto vel
in quo gratis habitabat) deiectum effusumve aliquid est ita, ut
alicui noceret, quasi ex maleficio teneri videtur: ideo autem non
proprie ex maleficio obligatus intellegitur, quia plerumque ob alterius
culpam tenetur ut servi aut liberi. Cui similis est is, qui ea parte,
qua volgo iter fieri solet, id positum aut suspensum habet, quod
potest, si ceciderit, alicui nocere. Ideo si filius familias seorsum
a patre habitaverit et quid ex cenaculo eius deiectum effusumve
sit sive quid positum suspensumve habuerit, cuius casus periculosus
est, Iuliano placuit in patrem neque de peculio neque noxalem dandam
esse actionem, sed cum ipso filio agendum.
6.
Item exercitor navis aut cauponae aut stabuli de damno aut furto,
quod in nave aut caupona aut stabulo factum sit, quasi ex maleficio
teneri videtur, si modo ipsius nullum est maleficium, sed alicuius
eorum, quorum opera navem aut cauponam aut stabulum exerceret: cum
enim neque ex contractu sit adversus eum constituta haec actio et
aliquatenus culpae reus est, quod opera malorum hominum uteretur,
ideo quasi ex maleficio teneri videtur.
44.7.6
Paulus
libro quarto ad Sabinum
In
omnibus temporalibus actionibus nisi novissimus totus dies compleatur,
non finit obligationem.
44.7.7
Pomponius
libro 15 ad Sabinum
Actiones
adversus patrem filio praestari non possunt, dum in potestate eius
est filius.
44.7.8
Pomponius
libro 16 ad Sabinum
Sub
hac condicione "si volam" nulla fit obligatio: pro non
dicto enim est, quod dare nisi velis cogi non possis: nam nec heres
promissoris eius, qui numquam dare voluerit, tenetur, quia haec
condicio in ipsum promissorem numquam exstitit.
44.7.9
Paulus
libro nono ad Sabinum
Filius
familias suo nomine nullam actionem habet, nisi iniuriarum et quod
vi aut clam et depositi et commodati, ut Iulianus putat.
44.7.10
Ulpianus
libro 47 ad Sabinum
Naturales
obligationes non eo solo aestimantur, si actio aliqua eorum nomine
competit, verum etiam eo, si soluta pecunia repeti non possit.
44.7.11
Paulus
libro 12 ad Sabinum
Quaecumque
gerimus, cum ex nostro contractu originem trahunt, nisi ex nostra
persona obligationis initium sumant, inanem actum nostrum efficiunt:
et ideo neque stipulari neque emere vendere contrahere, ut alter
suo nomine recte agat, possumus.
44.7.12
Pomponius
libro 29 ad Sabinum
Ex
depositi et commodati et mandati et tutelae et negotiorum gestorum
ob dolum malum defuncti heres in solidum tenetur.
44.7.13
Ulpianus
libro primo disputationum
In
factum actiones etiam filii familiarum possunt exercere.
44.7.14
Ulpianus
libro septimo disputationum
Servi
ex delictis quidem obligantur et, si manumittantur, obligati remanent:
ex contractibus autem civiliter quidem non obligantur, sed naturaliter
et obligantur et obligant. Denique si servo, qui mihi mutuam pecuniam
dederat, manumisso solvam, liberor.
44.7.15
Iulianus
libro quarto digestorum
Qui
cum herede egit, exceptione summotus est hac: "Si non in ea
causa tabulae testamenti sint, ut contra eas emancipato bonorum
possessio dari possit". Emancipato omittente bonorum possessionem
non inique postulabit creditor restitui sibi actionem adversus scriptum
heredem: nam quamdiu bonorum possessio contra tabulas filio dari
potest, heres quodammodo debitor non est.
44.7.16
Iulianus
libro 13 digestorum
Qui
a servo herditario mutuam pecuniam accepit et fundum vel hominem
pignoris causa ei tradiderat et precario rogavit, precario possidet:
nam servus hereditarius sicuti per traditionem accipiendo proprietatem
hereditati adquirit, ita precario dando efficit, ne res usucapi
possit. Nam et si commodaverit vel deposuerit rem peculiarem, commodati
et depositi actionem hereditati adquiret. Haec ita, si peculiare
negotium contractum est: nam ex hac causa etiam possessio adquisita
intellegi debet.
44.7.17
Iulianus
libro 33 digestorum
Omnes
debitores, qui speciem ex causa lucrativa debent, liberantur, cum
ea species ex causa lucrativa ad creditores pervenisset.
44.7.18
Iulianus
libro 54 digestorum
Si
is, qui Stichum dari stipulatus fuerat, heres exstiterit ei, cui
ex testamento idem Stichus debebatur: si ex testamento Stichum petierit,
non consumet stipulationem, et contra si ex stipulatu Stichum petierit,
actionem ex testamento salvam habebit, quia initio ita constiterint
hae duae obligationes, ut altera in iudicium deducta altera nihilo
minus integra remaneret.
44.7.19
Iulianus
libro 73 digestorum
Ex
promissione dotis: non videtur lucrativa causa esse, sed quodammodo
creditor aut emptor intellegitur, qui dotem petit. Porro cum creditor
vel emptor ex lucrativa causa rem habere coeperit, nihilo minus
integras actiones retinent, sicut ex contrario qui non ex causa
lucrativa rem habere coepit, eandem non prohibetur ex lucrativa
causa petere.
44.7.20
Alfenus
libro secundo digestorum
Servus
non in omnibus rebus sine poena domino dicto audiens esse solet,
sicuti si dominus hominem occidere aut furtum alicui facere servum
iussisset. Quare quamvis domini iussu servus piraticam fecisset,
iudicium in eum post libertatem reddi oportet. Et quodcumque vi
fecisset, quae vis a maleficio non abesset, ita oportet poenas eum
pendere. Sed si aliqua rixa ex litibus et contentione nata esset
aut aliqua vis iuris retinendi causa facta esset et ab his rebus
facinus abesset, tum non convenit praetorem, quod servus iussu domini
fecisset, de ea re in liberum iudicium dare.
44.7.21
Iulianus
libro tertio ex Minicio
Contraxisse
unusquisque in eo loco intellegitur, in quo ut solveret se obligavit.
44.7.22
Africanus
libro tertio quaestionum
Cum
quis in diem mercem stipulatus fideiussorem accepit, eius temporis
aestimatio spectanda est, quo satis acceperit.
44.7.23
Africanus
libro septimo quaestionum
Traiecticiae
pecuniae nomine, si ad diem soluta non esset, poena (uti adsolet)
ob operas eius qui eam pecuniam peteret in stipulationem erat deducta:
is qui eam pecuniam petebat parte exacta petere desierat, deinde
interposito tempore interpellare instituerat. Consultus respondit
eius quoque temporis, quo interpellatus non esset, poenam peti posse:
amplius etiamsi omnino interpellatus non esset: nec aliter non committi
stipulationem, quam si per debitorem non stetisset, quo minus solveret:
alioquin dicendum et si is, qui interpellare coepisset, valetudine
impeditus interpellare desisset, poenam non committi. De illo sane
potest dubitari, si interpellatus ipse moram fecerit, an, quamvis
pecuniam postea offerat, nihilo minus poena committatur: et hoc
rectius dicitur. Nam et si arbiter ex compromisso pecuniam certo
die dare iusserit neque per eum, qui dare iussus sit, steterit,
non committi poenam respondit: adeo ut et illud servius rectissime
existimaverit, si quando dies, qua pecunia daretur, sententia arbitri
comprehensa non esset, modicum spatium datum videri. Hoc idem dicendum
et cum quid ea lege venierit, ut, nisi ad diem pretium solutum fuerit,
inempta res fiat.
44.7.24
Pomponius
libro singulari regularum
pr.
Si a furioso, cum eum compotem mentis esse putarem, pecuniam quasi
mutuam acceperim eaque in rem meam versa fuerit, condictio furioso
adquiritur: nam ex quibus causis ignorantibus nobis actiones adquiruntur,
ex isdem etiam furiosi nomine incipit agi posse: veluti cum servus
eius stipulatur, cum furtum ei fit, aut damnum ei dando in legem
Aquiliam committitur, aut si forte, cum creditor fuerat, fraudandi
eius causa debitor alicui rem tradiderit. Idemque erit, si legetur
ei vel fideicommissum ei relinquatur.
1.
Item si is, qui servo alieno crediderat, furere coeperit, deinde
servus in rem domini id quod mutuum acceperat verterit, furioso
condictio adquiritur.
2.
Item si alienam pecuniam credendi causa quis dederit, deinde compos
mentis esse desierit, postea consumpta ea furioso condictio adquiritur.
3.
Et qui negotia furiosi gesserit, negotiorum gestorum ei obligatur.
44.7.25
Ulpianus
libro singulari regularum
pr.
Actionum genera sunt duo, in rem, quae dicitur vindicatio, et in
personam, quae condictio appellatur. In rem actio est, per quam
rem nostram, quae ab alio possidetur, petimus: et semper adversus
eum est qui rem possidet. In personam actio est, qua cum eo agimus,
qui obligatus est nobis ad faciendum aliquid vel dandum: et semper
adversus eundem locum habet.
1.
Actionum autem quaedam ex contractu, quaedam ex facto, quaedam in
factum sunt. Ex contractu actio est, quotiens quis sui lucri causa
cum aliquo contrahit, veluti emendo vendendo locando conducendo
et ceteris similibus. Ex facto actio est, quotiens ex eo teneri
quis incipit, quod ipse admisit, veluti furtum vel iniuriam commisit
vel damnum dedit. In factum actio dicitur, qualis est exempli gratia
actio, quae datur patrono adversus libertum, a quo contra edictum
praetoris in ius vocatus est.
2.
Omnes autem actiones aut civiles dicuntur aut honorariae.
44.7.26
Ulpianus
libro quinto de censibus
Omnes
poenales actiones post litem inchoatam et ad heredes transeunt.
44.7.27
Papinianus
libro 27 quaestionum
Obligationes,
quae non propriis viribus consistunt, neque officio iudicis neque
praetoris imperio neque legis potestate confirmantur.
44.7.28
Papinianus
libro primo definitionum
Actio
in personam infertur: petitio in rem: persecutio in rem vel in personam
rei persequendae gratia.
44.7.29
Paulus
libro quarto responsorum
Lucio
Titio cum ex causa iudicati pecunia deberetur et eidem debitori
aliam pecuniam crederet, in cautione pecuniae creditae non adiecit
sibi praeter eam pecuniam debitam sibi ex causa iudicati: quaero,
an integrae sint utraeque Lucio Titio petitiones. Paulus respondit
nihil proponi, cur non sint integrae.
44.7.30
Scaevola
libro primo responsorum
Servus
effectus non idcirco, quod postea indulgentia principali libertatem
consecutus est, redisse dicitur in obligationem creditorum.
44.7.31
Maecenatus
libro secundo fideicommissorum
Non
solum stipulationes impossibili condicioni applicatae nullius momenti
sunt, sed etiam ceteri quoque contractus, veluti emptiones locationes,
impossibili condicione interposita aeque nullius momenti sunt, quia
in ea re, quae ex duorum pluriumve consensu agitur, omnium voluntas
spectetur, quorum procul dubio in huiusmodi actu talis cogitatio
est, ut nihil agi existiment adposita ea condicione, quam sciant
esse impossibilem.
44.7.32
Hermogenianus
libro secundo iuris epitomarum
Cum
ex uno delicto plures nascuntur actiones, sicut evenit, cum arbores
furtim caesae dicuntur, omnibus experiri permitti post magnas varietates
optinuit.
44.7.33
Paulus
libro tertio decretorum
Constitutionibus,
quibus ostenditur heredes poena non teneri, placuit, si vivus conventus
fuerat, etiam poenae persecutionem transmissam videri, quasi lite
contestata cum mortuo.
44.7.34
Paulus
libro singulari de concurrentibus actionibus
pr.
Qui servum alienum iniuriose verberat, ex uno facto incidit et in
aquiliam et in actionem iniuriarum: iniuria enim ex affectu fit,
damnum ex culpa et ideo possunt utraeque competere. Sed quidam altera
electa alteram consumi. Alii per legis Aquiliae actionem iniuriarum
consumi, quoniam desiit bonum et aequum esse condemnari eum, qui
aestimationem praestitit: sed si ante iniuriarum actum esset, teneri
eum ex lege Aquilia. Sed et haec sententia per praetorem inhibenda
est, nisi in id, quod amplius ex lege Aquilia competit, agatur.
Rationabilius itaque est eam admitti sententiam, ut liceat ei quam
voluerit actionem prius exercere, quod autem amplius in altera est,
etiam hoc exsequi.
1.
Si is, cui rem commodavero, eam subripuerit, tenebitur quidem et
commodati actione et condictione, sed altera actio alteram peremit
aut ipso iure aut per exceptionem, quod est tutius.
2.
Hinc de colono responsum est, si aliquid ex fundo subtraxerit, teneri
eum condictione et furti, quin etiam ex locato: et poena quidem
furti non confunditur, illae autem inter se miscentur. Et hoc in
legis Aquiliae actione dicitur, si tibi commodavero vestimenta et
tu ea ruperis: utraeque enim actiones rei persecutionem continent.
Et quidem post legis Aquiliae actionem utique commodati finietur:
post commodati an Aquiliae remaneat in eo, quod in repetitione triginta
dierum amplius est, dubitatur: sed verius est remanere, quia simplo
accedit: et simplo subducto locum non habet.
44.7.35
Paulus
libro primo ad edictum praetoris
pr.
In honorariis actionibus sic esse definiendum cassius ait, ut quae
rei persecutionem habeant, hae etiam post annum darentur, ceterae
intra annum. Honorariae autem, quae post annum non dantur, nec in
heredem dandae sunt, ut tamen lucrum ei extorqueatur, sicut fit
in actione doli mali et interdicto unde vi et similibus. Illae autem
rei persecutionem continent, quibus persequimur quod ex patrimonio
nobis abest, ut cum agimus cum bonorum possessore debitoris nostri,
item publiciana, quae ad exemplum vindicationis datur. Sed cum rescissa
usucapione redditur, anno finitur, quia contra ius civile datur.
1.
In duumviros et rem publicam etiam post annum actio datur ex contractu
magistratuum municipalium.
44.7.36
Ulpianus
libro secundo ad edictum
Cessat
ignominia in condictionibus, quamvis ex famosis causis pendeant.
44.7.37
Ulpianus
libro quarto ad edictum praetoris
pr.
Actionis verbo continetur in rem, in personam: directa, utilis:
praeiudicium, sicut ait Pomponius: stipulationes etiam, quae praetoriae
sunt, quia actionum instar obtinent, ut damni infecti, legatorum
et si quae similes sunt. Interdicta quoque actionis verbo continentur.
1.
Mixtae sunt actiones, in quibus uterque actor est, ut puta finium
regundorum, familiae erciscundae, communi dividundo, interdictum
uti possidetis, utrubi.
44.7.38
Paulus
libro tertio ad edictum
Non
figura litterarum, sed oratione, quam exprimunt litterae, obligamur,
quatenus placuit non minus valere, quod scriptura, quam quod vocibus
lingua figuratis significaretur.
44.7.39
Gaius
libro tertio ad edictum provinciale
Filius
familias ex omnibus causis tamquam pater familias obligatur et ob
id agi cum eo tamquam cum patre familias potest.
44.7.40
Paulus
libro 11 ad edictum
Hereditariarum
actionum loco habentur et legata, quamvis ab herede coeperint.
44.7.41
Paulus
libro 22 ad edictum
pr.
Quotiens lex obligationem introducit, nisi si nominatim caverit,
ut sola ea actione utamur, etiam veteres eo nomine actiones competere.
1.
Si ex eodem facto duae competant actiones, postea iudicis potius
partes esse, ut quo plus sit in reliqua actione, id actor ferat,
si tantundem aut minus, id consequatur.
44.7.42
Ulpianus
libro 21 ad edictum
pr.
Is, cui sub condicione legatum est, pendente condicione non est
creditor, sed tunc, cum exstiterit condicio, quamvis eum, qui stipulatus
est sub condicione, placet etiam pendente condicione creditorem
esse.
1.
Creditores eos accipere debemus, qui aliquam actionem vel civilem
habent, sic tamen, ne exceptione submoveantur, vel honorariam actionem,
vel in factum.
44.7.43
Paulus
libro 72 ad edictum
Obligari
potest pater familias suae potestatis pubes compos mentis: pupillus
sine tutoris auctoritate non obligatur iure civili: servus autem
ex contractibus non obligatur.
44.7.44
Paulus
libro 74 ad edictum praetoris
pr.
Obligationum fere quattuor causae sunt: aut enim dies in iis est
aut condicio aut modus aut accessio.
1.
Circa diem duplex inspectio est: nam vel ex die incipit obligatio
aut confertur in diem. Ex die veluti "Kalendis Martiis dare
spondes?" cuius natura haec est, ut ante diem non exigatur.
Ad diem autem "Usque ad kalendas dare spondes?" placet
autem ad tempus obligationem constitui non posse non magis quam
legatum: nam quod alicui deberi coepit, certis modis desinit deberi.
Plane post tempus stipulator vel pacti conventi vel doli mali exceptione
summoveri poterit. Sic et in tradendo si quis dixerit se solum sine
superficie tradere, nihil proficit, quo minus et superficies transeat,
quae natura solo cohaeret.
2.
Condicio vero efficax est, quae in constituenda obligatione inseritur,
non quae post perfectam eam ponitur, veluti "Centum dare spondes,
nisi navis ex asia venerit?" sed hoc casu existente condicione
locus erit exceptioni pacti conventi vel doli mali.
3.
Modus obligationis est, cum stipulamur decem aut hominem: nam alterius
solutio totam obligationem interemit nec alter peti potest, utique
quamdiu utrumque est.
4.
Accessio vero in obligatione aut personae aut rei fit. Personae,
cum mihi aut Titio stipulor. Rei, cum mihi decem aut Titio hominem
stipulor: ubi quaeritur, an ipso iure fiat liberatio homine soluto
Titio.
5.
Si ita stipulatus sim: "Si fundum non dederis, centum dare
spondes?" sola centum in stipulatione sunt, in exsolutione
fundus.
6.
Sed si navem fieri stipulatus sum et, si non feceris, centum, videndum,
utrum duae stipulationes sint, pura et condicionalis, et existens
sequentis condicio non tollat priorem? An vero transferat in se
et quasi novatio prioris fiat? Quod magis verum est.
44.7.45
Paulus
libro quinto ad Plautium
Is,
qui ex stipulatu Stichum debeat, si eum ante moram manumiserit et
is, priusquam super eo promissor conveniretur, decesserit, non tenetur:
non enim per eum stetisse videtur, quo minus eum praestaret.
44.7.46
Paulus
libro septimo ad Plautium
Furiosus
et pupillus, ubi ex re actio venit, obligantur etiam sine curatore
vel tutoris auctoritate, veluti si communem fundum habeo cum his
et aliquid in eum impendero vel damnum in eo pupillus dederit: nam
iudicio communi dividundo obligabuntur.
44.7.47
Paulus
ex libro 14 ad Plautium
Arrianus
ait multum interesse, quaeras, utrum aliquis obligetur an aliquis
liberetur: ubi de obligando quaeritur, propensiores esse debere
nos, si habeamus occasionem, ad negandum: ubi de liberando, ex diverso,
ut facilior sis ad liberationem.
44.7.48
Paulus
libro 16 ad Plautium
In
quibuscumque negotiis sermone opus non est sufficiente consensu,
iis etiam surdus intervenire potest, quia potest intellegere et
consentire, veluti in locationibus conductionibus, emptionibus et
ceteris.
44.7.49
Paulus
libro 18 ad Plautium
Ex
contractibus venientes actiones in heredes dantur, licet delictum
quoque versetur, veluti cum tutor in tutela gerenda dolo fecerit
aut is apud quem depositum est: quo casu etiam cum filius familias
aut servus quid tale commisit, de peculio actio datur, non noxalis.
44.7.50
Pomponius
libro septimo ex Plautio
Quod
quis aliquo anno dare promittit aut dare damnatur, ei potestas est
quolibet eius anni die dandi.
44.7.51
Celsus
libro tertio digestorum
Nihil
aliud est actio quam ius quod sibi debeatur, iudicio persequendi.
44.7.52
Modestinus
libro secundo regularum
pr.
Obligamur aut re aut verbis aut simul utroque aut consensu aut lege
aut iure honorario aut necessitate aut ex peccato.
1.
Re obligamur, cum res ipsa intercedit.
2.
Verbis, cum praecedit interrogatio et sequitur congruens responsio.
3.
Re et verbis pariter obligamur, cum et res interrogationi intercedit,
consentientes in aliquam rem.
4.
Ex consensu obligari necessario ex voluntate nostra videmur.
5.
Lege obligamur, cum obtemperantes legibus aliquid secundum praeceptum
legis aut contra facimus.
6.
Iure honorario obligamur ex his, quae edicto perpetuo vel magistratu
fieri praecipiuntur vel fieri prohibentur.
7.
Necessitate obligantur, quibus non licet aliud facere quam quod
praeceptum est: quod evenit in necessario herede.
8.
Ex peccato obligamur, cum in facto quaestionis summa constitit.
9.
Etiam nudus consensus sufficit obligationi, quamvis verbis hoc exprimi
possit.
10.
Sed et nutu solo pleraque consistunt.
44.7.53
Modestinus
libro tertio regularum
pr.
Plura delicta in una re plures admittunt actiones, sed non posse
omnibus uti probatum est: nam si ex una obligatione plures actiones
nascantur, una tantummodo, non omnibus utendum est.
1.
Cum generaliter adicimus "eive, ad quem ea res pertinebit",
et adrogantis et eorum, qui iure nobis succedunt, personas comprehendimus.
44.7.54
Modestinus
libro quinto regularum
Contractus
imaginarii etiam in emptionibus iuris vinculum non optinent, cum
fides facti simulatur non intercedente veritate.
44.7.55
Iavolenus
libro 12 epistularum
In
omnibus rebus, quae dominium transferunt, concurrat oportet affectus
ex utraque parte contrahentium: nam sive ea venditio sive donatio
sive conductio sive quaelibet alia causa contrahendi fuit, nisi
animus utriusque consentit, perduci ad effectum id quod inchoatur
non potest.
44.7.56
Pomponius
libro 20 ad Quintum Mucium
Quaecumque
actiones servi mei nomine mihi coeperunt competere vel ex duodecim
tabulis vel ex lege Aquilia vel iniuriarum vel furti, eaedem durant,
etiamsi servus postea vel manumissus vel alienatus vel mortuus fuerit.
Sed et condictio ex furtiva causa competit, nisi si nactus possessionem
servi aut alienavero aut manumisero eum.
44.7.57
Pomponius
libro 36 ad Quintum Mucium
In
omnibus negotiis contrahendis, sive bona fide sint sive non sint,
si error aliquis intervenit, ut aliud sentiat puta qui emit aut
qui conducit, aliud qui cum his contrahit, nihil valet quod acti
sit. Et idem in societate quoque coeunda respondendum est, ut, si
dissentiant aliud alio existimante, nihil valet ea societas, quae
in consensu consistit.
44.7.58
Licinius
libro octavo regularum
Pupillus
mutuam pecuniam accipiendo ne quidem iure naturali obligatur.
44.7.59
Callistratus
libro primo edicti monitorii
Sciendum
est ex omnibus causis lites contestatas et in heredem similesque
personas transire.
44.7.60
Ulpianus
libro 17 ad edictum
Numquam
actiones poenales de eadem pecunia concurrentes alia aliam consumit.
44.7.61
Scaevola
libro 28 digestorum
pr.
Procurator Seii admisit subscriptionem ad argentarium vascularium
in verba infra scripta: Loukios Kalandios epegnwn, kavws progegraptai:
estin loipa par' hymin, ofeilomena tw deini, tosa [id est:
L. Calendius adgnovi sic ut supra scriptum est: sunt reliqua apud
nos quae illi debentur tot]: quaero, an Gaium Seium obligare potuit.
Respondit Seium, si alioquin obligatus non esset, non propter quod
ea scriptura quae proponeretur interposita sit, obligatum esse.
1.
Seia, cum salarium constituere vellet, ita epistulam emisit: "Lucio
Titio salutem. Si in eodem animo et eadem affectione circa me es,
quo semper fuisti, ex continenti acceptis litteris meis distracta
re tua veni hoc: tibi quamdiu vivam praestabo annuos decem. Scio
enim quia valde me bene ames". Quaero, cum et rem suam distraxerit
Lucius Titius et ad eam profectus sit et ex eo cum ea sit, an ei
ex his epistulis salarium annuum debeatur. Respondit ex personis
causisque eum cuius notio sit aestimaturum, an actio danda sit.