( Based upon the Latin text of Mommsen's edition, Berlin, 1954 ).
40.1.0.
De manumissionibus.
40.1.1
Ulpianus
libro sexto ad Sabinum
Placuit
eum, qui calendis ianuariis natus est, post sextam noctis pridie
kalendas, quasi annum vicensimum compleverit, posse manumittere:
non enim maiori viginti annis permitti manumittere, sed minorem
manumittere vetari: iam autem minor non est, qui diem supremum agit
anni vicensimi.
40.1.2
Ulpianus
libro 17 ad Sabinum
Si
heres deliberante legatario servum legatum manumiserit, mox legatarius
repudiaverit, manumissum liberum fore placet.
40.1.3
Paulus
libro 39 ad edictum
Servus
pignori datus, etiamsi debitor locuples est, manumitti non potest.
40.1.4
Ulpianus
libro sexto disputationum
pr.
Is qui suis nummis emitur epistula divorum fratrum ad urbium maximum
in eam condicionem redigitur, ut libertatem adipiscatur.
1.
Et primo quidem nummis suis non proprie videtur emptus dici, cum
suos nummos servus habere non possit: verum coniventibus oculis
credendum est suis nummis eum redemptum, cum non nummis eius, qui
eum redemit, comparatur. Proinde sive ex peculio, quod ad venditorem
pertinet, sive ex adventicio lucro, sive etiam amici beneficio vel
liberalitate vel prorogante eo vel repromittente vel se delegante
vel in se recipiente debitum redemptus sit, credendum est suis nummis
eum redemptum: satis est enim, quod is, qui emptioni suum nomen
accommodaverit, nihil de suo impendit.
2.
Si ab ignoto emptus sit, postea autem pretium suum optulerit, dicendum
erit non esse audiendum: ab initio enim hoc agi debet, ut imaginaria
fieret emptio et per fidem contractus inter emptorem et servum agatur.
3.
Sive igitur non hoc ab initio esset actum, ut suis nummis redimeretur,
sive hoc acto nummos servus non dedit, cessabit libertas.
4.
Unde quaeri poterit, si, cum hoc ab initio esset actum, emptor festinavit
et pretium numeravit, an postea ei satisfacto servus constitutione
uti possit: et puto posse.
5.
Proinde et si ei nummos prorogavit emptor, cum ei pariaverit, poterit
ad libertatem pervenire.
6.
Sive autem exprimetur in contractu (velut in emptione) hoc "ut
manumittatur" sive non exprimatur, verius est libertatem competere.
7.
Ergo et si forte quis sic comparaverit suis nummis, ne eum manumittat,
benigna est opinio dicentium hunc ad libertatem pervenire, cum et
nomen emptionis imaginarius iste emptor accommodet et praeterea
nihil ei absit.
8.
Nihil autem interest, a quo quis suis nummis ematur, a fisco vel
civitate vel a privato, cuiusque sit sexus is qui emit. Sed et si
minor sit viginti annis qui vendidit, interveniet constitutio. Nec
comparantis quidem aetas spectatur: nam et si pupillus emat, aequum
est eum fidem implere, cum sine damno eius hoc sit futurum. Idem
et si servus est.
9.
In illis sane servis non intervenit constitutio, qui in totum perduci
ad libertatem non possunt, ut puta si exportandus vel hac lege venierit
(vel testamento hanc condicionem acceperat), ne umquam manumitteretur.
10.
Suis autem nummis redemptus etsi totum pretium non numeravit, ex
operis tamen ipsius accesserit aliquid, ut repleri pretium possit,
vel si quid suo merito adquisierit, dicendum est libertatem competere.
11.
Quod si partem suis nummis redimeret, cum partem servi haberet,
ad constitutionem non pertinebit, non magis quam qui, cum proprietatem
haberet, usum fructum redemit.
12.
Sed qui, cum fructuarius esset, proprietatem redemit, in ea condicione
est, ut ad constitutionem pertineret.
13.
Sed et si duo servum redemerint, alter propriis nummis, alter nummis
servi, dicendum erit constitutionem cessare: nisi forte is qui propriis
nummis redemit manumittere fuerit paratus.
14.
Sed et si partem quis redemit, pars altera ex causa lucrativa accesserit,
dicendum erit constitutionem locum habere.
40.1.5
Marcianus
libro secundo institutionum
pr.
Si quis dicat se suis nummis emptum, potest consistere cum domino
suo, cuius in fidem confugit, et queri, quod ab eo non manumittatur,
Romae quidem apud praefectum urbis, in provinciis vero apud praesides
ex sacris constitutionibus divorum fratrum, sub ea tamen denuntiatione,
ut is servus, qui hoc intenderit nec impleverit, in opus metalli
detur, nisi forte dominus reddi eum sibi maluerit, utique non maiorem
ex ea causa poenam constituturus.
1.
Sed et si rationibus redditis liber esse iussus fuerit, arbiter
inter servum et dominum, id est heredem, datur de rationibus excutiendis.
40.1.6
Alfenus
libro quatro digestorum
Servus
pecuniam ob libertatem pactus erat et eam domino dederat: dominus
prius quam eum manumitteret, mortuus erat testamentoque liberum
esse iusserat et ei peculium suum legaverat. Consulebat, quam pecuniam
domino dedisset ob libertatem, an eam sibi heredes patroni reddere
deberent necne. Respondit, si eam pecuniam dominus, posteaquam accepisset,
in suae pecuniae rationem habuisset, statim desisse eius peculii
esse: sed si interea, dum eum manumitteret, accetum servo rettulisset,
videri peculii fuisse et debere heredes eam pecuniam manumisso reddere.
40.1.7
Alfenus
libro septimo digestorum
Duo
filii familias peculiares servos separatim uterque habebant: ex
his alter servulum suum peculiarem vivo patre manumisit: pater utrique
testamento peculium praelegaverat. Quaerebatur, servus iste utrum
amborum, an eius a quo manumissus erat libertus esset. Respondit,
si prius testamentum pater fecisset, quam filius eum liberum esse
iussisset, unius esse libertum, ideo quod eum quoque in peculio
legasse videretur: sed si postea testamentum pater fecisset, non
videri eam mentem eius fuisse, ut eum, qui manumissus esset, legaret
eumque servum, quoniam praelegatus non esset, mortuo patre amborum
servum fuisse.
40.1.8
Marcianus
libro 13 institutionum
pr.
Qui poenae servi efficiuntur, indubitate manumittere non possunt,
quia et ipsi servi sunt.
1.
Sed nec rei capitalium criminum manumittere servos suos possunt,
ut et senatus censuit.
2.
Divus quoque Pius Calpurnio rescripsit libertates ab eo, qui iam
lege Cornelia damnatus esset vel, cum futurum prospiceret ut damnaretur,
servis datas non competere.
3.
Sed ne quidem illos ad iustam libertatem pervenire divus Hadrianus
rescripsit, qui ideo manumissi sunt, ut crimini subtraherentur.
40.1.9
Paulus
libro singulari regularum
Servus
hac lege venditus, ne manumittatur, vel testamento prohibitus manumitti,
vel a praefecto vel a praeside prohibitus ob aliquod delictum manumitti
ad libertatem perduci non potest.
40.1.10
Paulus
imperialium sententiarum in cognitionibus prolatarum ex libris sex
libro secundo
Aelianus
debitor fiscalis euemeriam ancillam ante annos multos emerat hac
lege, ut manumitteret, eamque manumiserat: procurator cum bona debitoris
non sufficientia quaereret, etiam euemeriae status quaestionem faciebat.
Placuit non esse iuri fiscali locum, quo omnia bona debitorum iure
pignoris tenerentur, quia ea lege empta est, et, si non manumitteretur,
ex constitutione divi Marci ad libertatem perveniret.
40.1.11
Paulus
libro 64 ad edictum
Servum,
qui sub condicione legatus est, interim heres manumittendo liberum
non facit.
40.1.12
Paulus
libro 50 ad edictum
Lege
Fabia prohibetur servus, qui plagium admisit, pro quo dominus poenam
intulit, intra decem annos manumitti. In hoc tamen non testamenti
facti tempus, sed mortis intuebimur.
40.1.13
Pomponius
libro primo ex Plautio
Servus
furiosi ab adgnato curatore manumitti non potest, quia in administratione
patrimonii manumissio non est. Si autem ex fideicommissi causa deberet
libertatem furiosus, dubitationis tollendae causa ab adgnato tradendum
servum, ut ab eo cui traditus esset manumittatur, Octavenus ait.
40.1.14pr.
Paulus
libro 16 ad Plautium
Apud
eum, cui par imperium est, manumittere non possumus: sed praetor
apud consulem manumittere potest.
1.
Imperator cum servum manumittit, non vindictam imponit, sed cum
voluit, fit liber is qui manumittitur ex lege Augusti.
40.1.15
Marcellus
libro 23 digestorum
Mortis
causa servum manumitti posse non est dubitandum. Quod non ita tibi
intellegendum est, ut ita liber esse iubeatur, ut, si convaluerit
dominus, non fiat liber, sed quemadmodum si vindicta eum liberaret
absolute, scilicet quia moriturum se putet, mors eius exspectabitur,
similiter et in hac specie in extremum tempus manumissoris vitae
confertur libertas, durante scilicet propter mortis causae tacitam
condicionem) voluntate manumissoris: quemadmodum cum rem ita tradiderit,
ut moriente eo fieret accipientis, quae ita demum alienatur, si
donator in eadem permanserit voluntate.
40.1.16
Modestinus
libro primo regularum
Si
consentiente patre filius minor annis viginti servum eius manumiserit,
patris faciet libertum et vacat causae probatio ob patris consensum.
40.1.17
Modestinus
libro sexto regularum
Servi,
quos filius familias in castris quaesiit, non in patris familia
computabuntur: nec enim pater tales filii servos manumittere poterit.
40.1.18
Gaius
libro 12 ad legem Iuliam et Papiam
Eum
qui venierit venditor et promissor quem promiserit manumittere possunt.
40.1.19
Papinianus
libro 30 quaestionum
Si
quis ab alio nummos acceperit, ut servum suum manumittat, etiam
ab invito libertas extorqueri potest, licet plerumque pecunia eius
numerata sit, maxime si frater vel pater naturalis pecuniam dedit:
videbitur enim similis ei qui suis nummis redemptus est.
40.1.20
Papinianus
libro decimo responsorum
pr.
Causam minor viginti annis, qui servum donatum manumittendi gratia
accepit, ex abundanti probat post divi Marci litteras ad Aufidium
Victorinum: etenim, si non manumiserit, ad libertatem servus perveniet.
1.
Non idem in fideicommissaria libertate iuris est, cuius causam minor
debet probare: nam libertas nisi ita manumisso non competit.
2.
Puellam ea lege vendidit, ut post annum ab emptore manumitteretur:
quod si non manumisisset, convenit, uti manum iniceret aut decem
aureos emptor daret. Non servata fide nihilo minus liberam ex sententia
constitutionis fieri respondit, quoniam manus iniectio plerumque
auxilii ferendi causa intervenit: itaque nec pecunia petetur, cum
emolumentum legis voluntatem venditoris secutum sit.
3.
Tempore alienationis convenit, ut homo libertatis causa traditus
post quintum annum impletum manumitteretur et ut certam mercedem
interea menstruam praeberet. Condicionem libertati mercedes non
facere, sed obsequio temporariae servitutis modum praestitutum esse
respondi: neque enim in omnibus libertatis causa traditum comparari
statulibero.
40.1.21
Papinianus
libro 13 responsorum
Servum
dotalem vir qui solvendo est constante matrimonio manumittere potest:
si autem solvendo non est, licet alios creditores non habeat, libertas
servi impedietur, ut constante matrimonio deberi dos intellegatur.
40.1.22
Papinianus
libro secundo definitionum
Nepos
ex filio voluntate avi ut filius voluntate patris potest manumittere,
sed manumissus patris vel avi libertus est.
40.1.23
Paulus
libro 15 responsorum
Gaius
Seius Pamphilam hac lege emit, ut intra annum manumitteretur: deinde
intra annum Seius servus pronuntiatus est: quaero, an ex lege venditionis
finito anno Ppamphila libertatem consecuta sit. Paulus respondit,
cum ea condicione ancillam emptam domino adquisitam, cum qua condicione
venisse proponeretur.
40.1.24
Hermogenianus
libro primo iuris epitomarum
pr.
Lege iunia petronia, si dissonantes pares iudicum existant sententiae,
pro libertate pronuntiari iussum.
1.
Sed et si testes non dispari numero tam pro libertate quam contra
libertatem dixerint, pro libertate pronuntiandum esse saepe constitutum
est.
40.1.25
Gaius
libro primo de manumissionibus
Iuris
ratio efficit, ut infantibus quoque competat libertas.
40.1.26
Iavolenus
libro quatro ex posterioribus Labeonis
Servum
furiosum omni genere manumissum ad libertatem perduci putat posse
labeo.
40.2.0.
De manumissis vindicta.
40.2.1
Pomponius
libro primo ad Sabinum
Apud
praetorem eundemque tutorem posse pupillum ipso auctore manumittere
constat.
40.2.2
Ulpianus
libro 18 ad Sabinum
Si
minor sit annis viginti fructuarius, an consentire libertati possit?
Et puto consentiendo posse ad libertatem perducere.
40.2.3
Ulpianus
libro quatro disputationum
Si
heres servum legatum manumittat, mox repudiet legatarius, retro
competit libertas. Iidemque est et si duobus pure servus legetur
et post alterius manumissionem alter repudiaverit: nam et hic retro
libertas competit.
40.2.4
Iulianus
libro 42 digestorum
pr.
Si pater filio permiserit servum manumittere et interim decesserit
intestato, deinde filius ignorans patrem suum mortuum libertatem
imposuerit, libertas servo favore libertatis contingit, cum non
appareat mutata esse domini voluntas. Sin autem ignorante filio
vetuisset pater per nuntium et antequam filius certior fieret, servum
manumisisset, liber non fit. Nam ut filio manumittente servus ad
libertatem perveniat, durare oportet patris voluntatem: nam si mutata
fuerit, non erit verum volente patre filium manumisisse.
1.
Quotiens dominus servum manumittat, quamvis existimet alienum esse
eum, nihilo minus verum est voluntate domini servum manumissum et
ideo liber erit. Et ex contrario si se Stichus non putaret manumittentis
esse, nihilo minus libertatem contingere. Plus enim in re est, quam
in existimatione et utroque casu verum est Stichum voluntate domini
manumissum esse. Idemque iuris est et si dominus et servus in eo
errore essent, ut neque ille se dominum nec hic se servum eius putaret.
2.
Minor viginti annis dominus nec communem quidem servum sine consilio
recte manumittit. Paulus notat: sed si pignori obligatum sibi minor
viginti annis manumitti patiatur, recte manumittitur, quia non tam
manumittere is quam non impedire manumittentem intellegitur.
40.2.5
Iulianus
libro 42 digestorum
An
apud se manumittere possit is qui consilium praebeat, saepe quaesitum
est. Ego, qui meminissem Iavolenum praeceptorem meum et in Africa
et in Syria servos suos manumisisse, cum consilium praeberet, exemplum
eius secutus et in praetura et consulatu meo quosdam ex servis meis
vindicta liberavi et quibusdam praetoribus consulentibus me idem
suasi.
40.2.6
Iulianus
libro secundo ad Urseium Ferocem
Servus
communis quin a minoribus viginti annis dominis possit apud consilium
manumitti, quamvis unus ex sociis causam adprobaverit, dubium non
est.
40.2.7
Gaius
libro primo rerum cottidianarum sive aureorum
Non
est omnino necesse pro tribunali manumittere: itaque plerumque in
transitu servi manumitti solent, cum aut lavandi aut gestandi aut
ludorum gratia prodierit praetor aut proconsul legatusve caesaris.
40.2.8
Ulpianus
libro quinto ad edictum
Ego
cum in villa cum praetore fuissem, passus sum apud eum manumitti,
etsi lictoris praesentia non esset.
40.2.9
Marcianus
libro 13 institutionum
pr.
Iusta causa manumissionis est, si periculo vitae infamiaeve dominum
servus liberaverit.
1.
Sciendum est, qualiscumque causa probata sit et recepta, libertatem
tribuere oportere: nam divus Pius rescripsit causas probatas revocari
non oportere, dum ne alienum servum possit quis manumittere: nam
causae probationi contradicendum, non etiam causa iam probata retractanda
est.
40.2.10
Marcianus
libro tertio regularum
Surdi
vel muti patris filius iussu eius manumittere potest: furiosi vero
filius non potest manumittere.
40.2.11
Ulpianus
libro sexto de officio proconsulis
Si
minor annis viginti manumittit, huiusmodi solent causae manumissionis
recipi: si filius filiave frater sororve naturalis sit.
40.2.12
Ulpianus
libro secundo ad legem Aeliam Sentiam
Vel
si sanguine eum contingit (habetur enim ratio cognationis):
40.2.13
Ulpianus
libro de officio proconsulis
Si
collactaneus, si educator, si paedagogus ipsius, si nutrix, vel
filius filiave cuius eorum, vel alumnus, vel capsarius (id est qui
portat libros), vel si in hoc manumittatur, ut procurator sit, dummodo
non minor annis decem et octo sit, praeterea et illud exigitur,
ut non utique unum servum habeat, qui manumittit. Item si matrimonii
causa virgo vel mulier manumittatur, exacto prius iureiurando, ut
intra sex menses uxorem eam duci oporteat: ita enim senatus censuit.
40.2.14
Marcianus
libro quatro regularum
pr.
Alumnos magis mulieribus conveniens est manumittere: sed et in viris
receptum est satisque est permitti eum manumitti, in quo nutriendo
propensiorem animum fecerint.
1.
Sunt qui putant etiam feminas posse matrimonii causa manumittere,
sed ita, si forte conservus suus in hoc ei legatus est. Et si spado
velit matrimonii causa manumittere, potest: non idem est in castrato.
40.2.15
Paulus
libro primo ad legem Aeliam Sentiam
pr.
Etiam condicionis implendae causa minori viginti annis manumittere
permittendum est, veluti si quis ita heres institutus sit, si servum
ad libertatem perduxerit.
1.
Ex praeterito tempore plures causae esse possunt, veluti quod dominum
in proelio adiuvaverit, contra latrones tuitus sit, quod aegrum
sanaverit, quod insidias detexerit. Et longum est, si exequi voluerimus,
quia multa merita incidere possunt, quibus honestum sit libertatem
cum decreto praestare: quas aestimare debebit is, apud quem de ea
re agatur.
2.
Plures vindicta pariter manumitti possunt et sufficit praesentia
servorum, ut vel plures manumitti possint.
3.
Absens quoque causam probare per procuratorem poterit.
4.
Si duo matrimonii causa manumittent, recipi causa non debet.
5.
Hi qui in Italia vel alia provincia domicilium habent, apud alterius
provinciae praesidem consilio adhibito manumittere possunt.
40.2.16
Ulpianus
libro secundo ad legem Aeliam Sentiam
pr.
Illud in causis probandis meminisse iudices oportet, ut non ex luxuria,
sed ex affectu descendentes causas probent: neque enim deliciis,
sed iustis affectionibus dedisse iustam libertatem legem aeliam
sentiam credendum.
1.
Si quis minori viginti annis hac lege servum dederit aut pretio
accepto vel donationis causa, ut eum liberum faciat, potest ille
causam manumissionis istius probare, hoc ipsum allegans legem datam,
et perducere ad libertatem: ergo hic debet ostendere hoc inter ipsos
actum, ut proinde vel ex lege donationis vel ex affectione eius
qui dedit res aestimetur.
40.2.17
Paulus
libro 50 ad edictum
Apud
proconsulem, postquam urbem egressus est, vindicta manumittere possumus:
sed et apud legatum eius manumittere possumus.
40.2.18
Paulus
libro 16 ad Plautium
pr.
Apud filium familias magistratum manumitti potest, etiamsi ipse
filius familias manumittere non potest.
1.
Apud collegam suum praetor manumittere non potest.
2.
Filius quoque voluntate patris apud patrem manumittere poterit.
40.2.19
Celsus
libro 29 digestorum
Si
minor annis apud consilium matrimonii causa praegnatem manumiserit
eaque interim pepererit, in pendenti erit, servus an liber sit,
quem ea peperit.
40.2.20
Ulpianus
libro secundo de officio consulis
pr.
Si rogatus sit minor viginti quinque annis manumittere per fideicommissum,
incunctanter debet ei permitti, nisi si proprium servum rogatus
fuit manumittere: hic enim conferenda erit quantitas emolumenti,
quae ad eum pervenit ex iudicio eius qui rogavit, cum pretio eorum
quos rogatus est manumittere.
1.
Sed et si hac lege ei servus fuerit donatus, ut manumittatur, permittendum
erit manumittere, ne constitutio divi Marci superveniens cunctationem
consulis dirimat.
2.
Matrimonii causa manumittere si quis velit et is sit, qui non indigne
huiusmodi condicionis uxorem sortiturus sit, erit ei concedendum.
3.
Mulieri quoque volenti suum filium naturalem vel quem ex supra scriptis
manumittere permittendum esse Marcellus scribit.
4.
Consul apud se potest manumittere, etiamsi evenerit, ut minor annis
viginti sit.
40.2.21
Modestinus
libro primo pandectarum
Apud
praefectum Aegypti possum servum manumittere ex constitutione divi
Augusti.
40.2.22
Paulus
libro 12 quaestionum
Pater
ex provincia ad filium sciens Romae agentem epistulam fecit, quae
permisit ei, quem vellet ex servis, quos in ministerio secum hic
habebat, vindicta liberare: post quam filius Stichum manumisit apud
praetorem: quaero, an fecerit liberum. Respondi: quare non hoc concessum
credamus patri, ut permittere possit filio ex his, quos in ministerio
haberet, manumittere? Solam enim electionem filio concessit, ceterum
ipse manumittit.
40.2.23
Hermogenianus
libro primo iuris epitomarum
Manumissio
per lictores hodie domino tacente expediri solet, et verba sollemnia
licet non dicantur, ut dicta accipiuntur.
40.2.24
Paulus
libro secundo ad Neratium
Pupillus
qui infans non est apud consilium recte manumittit. Paulus: scilicet
tutore auctore, ita tamen, ut peculium eum non sequatur.
40.2.25
Gaius
libro primo de manumissionibus
Si
tutoris habendi causa pupillus manumittat, probationi esse causam
fufidius ait. Nerva filius contra sentit, quod verius est: namque
perabsurdum est in eligendo tutore firmum videri esse iudicium pupilli,
cuius in omnibus rebus ut infirmum iudicium tutore auctore regitur.
40.3.0.
De manumissionibus quae servis ad universitatem pertinentibus imponuntur.
40.3.1
Ulpianus
libro quinto ad Sabinum
Divus
Marcus omnibus collegiis, quibus coeundi ius est, manumittendi potestatem
dedit:
40.3.2
Ulpianus
libro 14 ad Sabinum
Quare
hi quoque legitimam hereditatem liberti vindicabunt.
40.3.3
Papinianus
libro 14 responsorum
Servus
civitatis iure manumissus non ademptum peculium retinet ideoque
debitor ei solvendo liberatur.
40.4.0.
De manumissis testamento.
40.4.1
Ulpianus
libro quatro ad Sabinum
Cum
saepius datur servo libertas, placet eam favore valere, ex qua pervenit
ad libertatem.
40.4.2
Ulpianus
libro quinto ad Sabinum
Si
quis ita heredem instituerit "Titius heres esto. si Titius
heres non erit, Stichus heres esto. Stichus liber esto", non
esse Stichum liberum Aristo ait Titio herede existente. Mihi videtur
posse dici liberum fore, quasi non utique alio gradu acceperit libertatem,
sed dupliciter: quo iure utimur.
40.4.3
Pomponius
libro primo ad Sabinum
Nec
militi minori annis viginti permittitur posse testamento suo servum
manumittere.
40.4.4
Pomponius
libro secundo ad Sabinum
pr.
Si quis ita scripserit "Stichus liber esto eique heres meus
decem dato", nulla dubitatio est, quin debeantur etiam, si
eum pater familias vivus manumiserit.
1.
Sed et si sic: "Stichus liber esto" sive statim sive post
tempus "eique, cum liber erit, heres meus decem dato",
idem dicendum est.
2.
Illud constabit, si libertate data sic fuerit legatum "eique,
si eum vindicta liberavero, heres meus decem dato", licet ex
nimia suptilitate separatum est a testamento, attamen humanitatis
intuitu valebit legatum, si vivus eum manumiserit.
40.4.5
Pomponius
libro tertio ad Sabinum
In
libertatibus levissima scriptura spectanda est, ut, si plures sint,
quae manumisso facilior sit, ea levissima intellegatur: sed in fideicommissariis
libertatibus novissima scriptura spectatur.
40.4.6
Ulpianus
libro 18 ad Sabinum
Si
fructuarium dominus proprietatis heredem scripserit et servo sub
condicione sit libertas data: quoniam interim fit heredis, confusione
facta usus fructus, si extiterit condicio, perveniet ad libertatem.
40.4.7
Ulpianus
libro 19 ad Sabinum
Neratius
scribit eius, cui libertas sic data est "si mihi nullus filius
erit cum moriar, Stichus liber esto", impediri libertatem postumo
nato. Sed dum speratur nasci, utrum in servitute remanere dicimus
an vero ex postfacto respondemus retro liberum fuisse nullo filio
nato? Quod magis arbitror probandum.
40.4.8
Pomponius
libro quinto ad Sabinum
Si
ita sit scriptum: "Stichus, si rationes diligenter tractasse
videbitur, liber esto", diligentiam desiderandam, quae domino,
non quae servo erit utilis, coniuncta fidei bonae et in reliquis
quoque reddendis.
40.4.9
Ulpianus
libro 24 ad Sabinum
pr.
Si quis ita legatus sit, ut manumittatur, si manumissus non fuerit,
liber esse iussus est eique legetur: et libertatem competere et
legatum deberi saepe responsum est.
1.
Quod constitutum est vetitum in testamento ad libertatem perduci
non posse manumitti, hoc ad eos pertinere puto, qui testatoris fuerunt
vel heredis: servo enim alieno id irrogari non poterit.
40.4.10
Paulus
libro quatro ad Sabinum
pr.
Si peculium praelegatum est et vicarius liber esse iussus sit, liberum
eum esse constat. Multum enim interest inter genus et speciem: speciem
enim eximi de genere placet: quod est in peculio legato et vicario
manumisso.
1.
Si servus legatus liber esse iussus est, liber est. Sed si prius
liber esse iussus, postea legatus sit, si quidem evidens voluntas
sit testatoris, quod ademit libertatem, cum placeat hodie etiam
libertatem adimi posse, legato eum cedere puto: quod si in obscuro
sit, tunc favorabilius respondetur liberum fore.
40.4.11
Pomponius
libro septimo ad Sabinum
pr.
Si legato servo fideicommissa libertas relicta est, vel heres vel
legatarius eum cogitur manumittere.
1.
"Si Stichus et Pamphilus decem dederint, liberi sunto":
potest alter quinque dando liber esse, quamvis alter non dederit.
2.
Cum testamento servus liber esse iussus est, vel uno ex pluribus
heredibus institutis adeunte hereditatem statim liber est.
40.4.12
Ulpianus
libro 50 ad edictum
pr.
Si quis libertatem sub iurisiurandi condicione reliquerit, edicto
praetoris locus non erit, ut iurisiurandi condicio remittatur, et
merito: nam si quis remiserit condicionem libertatis, ipsam libertatem
impedit, dum competere aliter non potest, quam si paritum fuerit
condicioni.
1.
Proinde et si legatum quis cum libertate acceperit, non aliter legatum
habebit, nisi condicioni iurisiurandi paruerit.
2.
Sed si pure libertatem acceperit, legatum sub iurisiurandi condicione,
putat Iulianus libro trigensimo primo digestorum remitti ei condicionem
iurisiurandi.
3.
Idem puto dicendum et si libertati quoque iniecta condicio sit,
sed testator eum vivus manumiserit: nam et hic condicio legati remittetur.
40.4.13
Ulpianus
libro quinto disputationum
pr.
Si ita fuerit servis duobus libertas data, si insulam aedificaverint
vel si statuam posuerint, dividi haec condicio non poterit. Solummodo
illud habebit dubitationem, an altero faciente satisfactum voluntati
videatur ideoque ad libertatem perveniat: quod magis est, nisi aliud
expressit testator. Faciendo tamen sibi condicionem implevit, alteri
non: quin immo extinguitur ei condicio: nec enim amplius parere
condicioni potest, cum semel expleta sit.
1.
Idem quaeri potest et si fabris duobus vel pictoribus, si membrum
depinxissent vel si fabricassent navem, quid adscriptum sit: nam
voluntatis erit quaestio, num alteri alterius facti condicionem
iunxerit: quae res efficit, ut, quod alter cessat, alteri quoque,
qui facere paratus est, condicio deficiat. Quod si ex his, quae
scripsit vel dixit, ostenditur contentus esse testator vel alterum
facere, res erit expedita: nam alter faciendo aut et sibi et socio
proderit aut sibi tantum, prout voluisse testatorem apparuerit.
2.
Haec quaestio et in eo tractatur, si quis libertatem dederit servis
duobus, si rationes reddiderint. Iulianus enim tractat, si alter
reddere sit paratus, alter non sit, an alter per alterum impediatur:
et rectissime ait, si quidem separatim rationes gesserunt, sufficere
ad libertatem adipiscendam ei qui suas rationes reddit: si vero
simul, non alias videri alterum paruisse, nisi utriusque reliqua
exsolverit. In reliquis accipere debemus, ut et ipsa volumina rationum
reddantur.
3.
Sed et si ancilla cum filiis libera esse iussa sit, etsi nullos
habeat, erit libera: vel si habeat quidem, filii autem eius ad libertatem
pertinere non possint, idem erit dicendum: et si ipsa libera esse
non possit, filii tamen eius pervenient ad libertatem. Nam haec
adiectio "cum filiis" non facit condicionem, nisi mihi
proponas aliam sententiam testatoris fuisse: tunc enim pro condicione
erunt haec verba accipienda. Condicionem autem non facere argumento
est et edictum praetoris, quo ita cavetur "ventrem cum liberis
in possessionem esse iubebo": placet enim, etsi nulli liberi
sint, ventrem tamen ex edicto in possessionem mittendum.
40.4.14
Ulpianus
libro octavo disputationum
Cum
servus pure liber scribitur et heres sub condicione, placet deficiente
condicione habere eum libertatem.
40.4.15
Iulianus
libro 32 digestorum
"Stichum
Sempronio do lego. Si Sempronius Stichum intra annum non manumiserit,
idem Stichus liber esto". Quaesitum est, quid iuris sit. Respondit
hoc modo libertate data "si Sempronius non manumiserit, Stichus
liber esto" Sempronium, nisi manumiserit, nihil iuris in Stichum
habiturum, sed liberum eum futurum.
40.4.16
Iulianus
libro 36 digestorum
Si
ita scriptum fuerit: "Cum Titius annorum triginta erit, Stichus
liber esto eique heres meus fundum dato" et Titius, antequam
ad annum trigensimum perveniret, decesserit, Sticho libertas competet,
sed legatum non debebitur. Nam favore libertatis receptum est, ut
mortuo Titio tempus superesse videretur, quo impleto libertas contingeret:
circa legatum defecisse condicio visa est.
40.4.17
Iulianus
libro 42 digestorum
pr.
Libertas, quae in ultimum vitae tempus confertur, veluti "Stichus
cum morietur, liber esto", nullius momenti existimanda est.
Haec autem scriptura "Stichus si Capitolium non ascenderit,
liber esto" ita accipienda est "si cum primum potuerit,
Capitolium non ascenderit": isto enim modo perveniet Stichus
ad libertatem, si facultate data ascendendi Capitolium abstinuerit.
1.
Hac scriptura testamenti "Pamphilus liber esto, ita ut filiis
meis rationem reddat" an sub condicione libertas data videretur,
quaesitum est. Respondi pure quidem datam libertatem et illam adiectionem
"ita ut rationes reddat" condicionem libertati non inicere:
tamen quia manifesta voluntas testantis exprimeretur, cogendum eum
ad rationes reddendas.
2.
Post annos indistincte liber esse iussus post biennium liber erit:
idque et favor libertatis exigit, et verba patiuntur: nisi si aliud
sensisse patrem familias manifestissimis rationibus is, a quo libertas
relicta est, probaverit.
40.4.18
Iulianus
libro secundo ad Urseium Ferocem
pr.
Qui duos heredes instituebat, post alterius mortem servum liberum
esse iusserat: is ex cuius morte libertas pendebat, vivo testatore
decesserat. Sabinus respondit liberum futurum.
1.
Haec condicio "cum moriar, liber esto" vitae tempus complectitur
et idcirco inutilis esse videtur. Sed melius est verba benignius
interpretari, ut post mortem suam videatur testator ei libertatem
reliquisse.
2.
Sed multo magis haec "ad annum liber esto" vel ita accipi
potest "post annum, quam moriar, liber esto" et, licet
hoc modo accipiatur "post annum, quam hoc testamentum factum
erit, liber esto", si evenerit, ut intra annum testator decedat,
inutilis non erit.
40.4.19
Iulianus
libro tertio ad Urseium Ferocem
Quidam
heredem suum rogaverat, ut servum manumitteret: deinde, si heres
eum non manumiserit, liberum eum esse iusserat eique legaverat:
heres eum manumisit. Plerique existimant hunc ex testamento libertatem
consequi: secundum hoc legatum quoque ei debetur.
40.4.20
Africanus
libro primo quaestionum
Servos
legavit et cavit ita: "Rogo, si te promeruerunt, dignos eos
libertate existimes". Praetoris hae partes sunt, ut cogat libertatem
praestari, nisi si quid tale hi servi admiserint, ut indigni sint,
quo libertatem consequantur, non etiam ut talia officia ab his exigantur,
pro quibus libertatem mereri debent. Arbitrium tamen eius erit qui
rogatus sit, quo tempore quemque velit manumittere, ita ut, si vivus
non manumisisset, heres eius statim libertatem praestare cogatur.
40.4.21
Africanus
libro quatro quaestionum
"Stichus,
immo Pamphilus liber esto". Pamphilum liberum futurum respondit:
quodammodo enim emendasse errorem suum testatorem. Idemque iuris
fore etiam, si ita scriptum fuerit: "Stichus liber esto, immo
Pamphilus liber esto".
40.4.22
Africanus
libro nono quaestionum
Qui
filium impuberem heredem instituit, Stichum ratione argenti, quod
sub cura eius esset, reddita liberum esse iusserat: is servus parte
argenti subtracta cum tutore divisit atque ita tutor ei parem rationem
adscripsit. Consultus, an Stichus liber esset, respondit non esse
liberum: nam quod alioquin placeat, si statuliber pecuniam dare
iussus tutori det vel per tutorem stet, quo minus condicioni pareatur,
pervenire eum ad libertatem, ita accipiendum, ut bona fide et citra
fraudem statuliberi et tutoris id fiat, sicut et in alienationibus
rerum pupillarium servatur. Itaque et si offerente statulibero pecuniam
tutor in fraudem pupilli accipere nolit, non aliter libertatem contingere,
quam si servus fraude careat. Eademque et de curatore dicenda. Item
quaesitum est, rationem argenti reddere iussus in quem modum intellegendus
sit condicioni paruisse, id est an, si quaedam vasa sine culpa eius
perierint atque ita reliqua vasa heredi bona fide adsignaverit,
perveniat ad libertatem. Respondit perventurum: nam sufficere, si
ex aequo et bono rationem reddat: denique quam rationem bonus pater
familias reciperet, ea heredi reddita impletam condicionem videri.
40.4.23
Marcianus
libro primo institutionum
pr.
Testamento manumissus ita demum fit liber, si testamentum valeat
et ex eo adita sit hereditas, vel si quis omissa causa testamenti
ab intestato possideat hereditatem.
1.
Testamento data libertas competit pure quidem data statim, quam
adita fuerit hereditas vel ab uno ex heredibus: si in diem autem
libertas data est vel sub condicione, tunc competit libertas, cum
dies venerit vel condicio extiterit.
40.4.24
Gaius
libro primo rerum cottidianarum sive aureorum
Nominatim
videntur liberi esse iussi, qui vel ex artificio vel officio vel
quolibet alio modo evidenter denotati essent, veluti "dispensator
meus" "cellarius meus" "cocus meus" "Pamphili
servi mei filius".
40.4.25
Ulpianus
libro quatro regularum
Testamento
liber esse iussus tum fit liber, cum adita fuerit hereditas qualibet
ex parte, si modo ab eo gradu, quo liber esse iussus est, adita
fuerit et pure quis manumissus sit.
40.4.26
Marcianus
libro primo regularum
Divus
Pius et divi fratres favorabiliter rescripserunt, cum servo cum
libertate substituto legatum erat, si heres non esset, non adscripta
libertate, perinde haberi, atque si adscripta esset et libertas.
40.4.27
Paulus
libro primo ad legem Aeliam Sentiam
Qui
potuerint apud consilium manumittendo ad libertatem perducere, possunt
etiam necessarium heredem facere, ut haec ipsa necessitas probabilem
faciat manumissionem.
40.4.28
Paulus
libro singulari de iure codicillorum
"Stichus,
si codicillis eum non vetuero liberum esse, liber esto": sic
est atque si diceret: "Stichus, si in Capitolium non ascendero,
liber esto": nam et heres sic institui potest.
40.4.29
Scaevola
libro 23 digestorum
Uxorem
praegnatem repudiaverat et aliam duxerat: prior enixa filium exposuit:
hic sublatus ab alio educatus est nomine patris vocitatus usque:
ad vitae tempus patris tam ab eo quam a matre, an vivorum numero
esset, ignorabatur: mortuo patre testamentoque eius, quo filius
neque exheredatus neque heres institutus sit, recitato filius et
a matre et ab avia paterna adgnitus hereditatem patris ab intestato
quasi legitimus possidet. Quaesitum est, hi qui testamento libertatem
acceperunt utrum liberi an servi sint. Respondit filium quidem nihil
praeiudicii passum fuisse, si pater eum ignoravit, et ideo, cum
in potestate et ignorantis patris esset, testamentum non valere.
Servi autem manumissi si per quinquennium in libertate morati sunt,
semel datam libertatem infirmari contrarium studium favore libertatis
est.
40.4.30
Ulpianus
libro 19 ad edictum
Si
servi qui apud hostes sunt liberi esse iussi sunt, ad libertatem
perveniunt, quamvis neque testamenti neque mortis tempore testantis,
sed hostium fuerunt.
40.4.31
Paulus
libro 26 ad edictum
Cum
ex pluribus eodem nomine servis unus liber iussus non appareat qui
sit, nullus liber est.
40.4.32
Ulpianus
libro 65 ad edictum
Sciendum
est necessario herede existente, quamvis se abstineat, tamen libertates
competere, si modo non in fraudem legis Aeliae Sentiae datae fuerint.
40.4.33
Paulus
libro 12 quaestionum
Libertas
ad tempus dari non potest,
40.4.34
Paulus
libro 74 ad edictum
Ideoque
si ita scriptum sit "Stichus usque ad annos decem liber esto",
temporis adiectio supervacua est.
40.4.35
Paulus
libro 50 ad edictum
Servius
existimabat iis posse servis dari testamento directam libertatem,
qui utroque tempore, et quo testamentum fit et quo moritur, testatoris
fuerunt: quae sententia vera est.
40.4.36
Paulus
libro septimo ad Plautium
Servum
testamento ita manumisi: "Si iuraverit se Cornelio filio meo
decem operarum daturum, liber esto": quaeritur, quid iuris
sit. Et sciendum est iurando servum condicionem implere, sed non
teneri operarum nomine, quia nisi post manumissionem iuret, non
obligatur.
40.4.37
Paulus
libro nono ad Plautium
Nominatim
codicillis manumissus videtur servus, cuius nomen testamento continetur.
40.4.38
Paulus
libro 12 ad Plautium
Libertas
testamento servo ita dari potest: "Cum per leges licebit, liber
esto".
40.4.39
Paulus
libro 16 ad Plautium
"Stichus
servus meus, si eum heres alienaverit, liber esto": inutiliter
libertas datur, quia in id tempus confertur, quo alienus futurus
sit. Nec contrarium est, quod statuliber, etiamsi venierit, ex testamento
libertatem consequitur: quippe utiliter libertas data facto heredis
non peremitur. Aut quid in legato eo modo dato dicemus? Diversum
enim nulla ratione dicetur: nam inter libertatem et legatum, quantum
ad hanc causam, nihil distat. Igitur nec sic recte dabitur libertas
"Si heredis mei esse desierit, liber esto", quia nullum
casum utilem habet.
40.4.40
Pomponius
libro quinto ex Plautio
pr.
Iulianus ait, cum idem homo et per fideicommissum detur alicui et
liber esse iubeatur, heredem libertatem praestare debere: non enim
cogetur, inquit, ex causa fideicommissi aestimationem sufferre,
cum debitam libertatem reddiderit.
1.
Sed et cum sub condicione servo libertas per fideicommissum detur
et ipse praesenti die daretur, non aliter tradere eum cogetur, quam
ut caveatur existente condicione libertati eum restitutum iri: nam
in omnibus fere causis fideicommissas libertates pro directo datis
habendas. Sed Ofilius aiebat, si adimendi legati causa fideicommissam
libertatem testator dedisset, ea vera esse: si vero onerari heredem
a testatore legatarius ostenderit, aestimationem nihilo minus legatario
praestandam.
40.4.41
Pomponius
libro septimo ex Plautio
pr.
Si ita fuerit libertas relicta: "Stichus servus meus anno duodecimo,
postquam ego mortuus ero, liber esto", verisimile est principio
duodecimi anni eum liberum esse, nam hoc mortuum sensisse. Et inter
hos sermones "duodecimo anno" et "post duodecim annos"
multum interest et ita loqui solemus. Duodecimus annus est, cum
quantulumlibet ex duodecimo anno venisset aut praeterisset, et qui
duodecimo anno liber esse iubetur, omnibus anni diebus liber esse
iussus est.
1.
Sed si ita sit scriptum in testamento: "Stichus servus meus
heredi meo mille nummos anno biennio triennio, postquam ego mortuus
ero, si solverit satisve fecerit, liber esto", non potest is
servus nisi triennio praeterito liber esse, nisi praesentem eam
pecuniam solvat aut satisfaciat: compensanda etenim est heredi libertatis
celeritas praematurae pecuniarum solutioni.
2.
Labeo scribit, si sic libertas relicta sit: "Stichus intra
annum, postquam mortuus ero, liber esto", statim eum liberum
esse: nam et si ita sit: "si intra annum decimum heredi meo
dederit, liber esto", statim solvendo eo liberum esse sine
mora futurum.
40.4.42
Marcellus
libro 16 digestorum
Si
quis ita scripserit "illum illius libertum esse volo",
et servus libertatem petere potest et ille, ut habeat libertum.
40.4.43
Modestinus
libro singulari de manumissionibus
Libertates
directae et testamento et codicillis testamento confirmatis recte
dantur, fideicommissae et ab intestato et codicillis non confirmatis
relinqui possunt.
40.4.44
Modestinus
libro decimo responsorum
Maevia
decedens servis suis nomine Sacco et Eutychiae et Irenae sub condicione
libertatem reliquit his verbis: "Saccus servus meus et Eutychia
et Irene ancillae meae omnes sub hac condicione liberi sunto, ut
monumento meo alternis mensibus lucernam accendant et sollemnia
mortis peragant": quaero, cum adsiduo monumento Maeviae Saccus
et Eutychia et Irene non adsint, an liberi esse possunt. Modestinus
respondit neque contextum verborum totius scripturae neque mentem
testatricis eam esse, ut libertas sub condicione suspensa sit, cum
liberos eos monumento adesse voluit: officio tamen iudicis eos esse
compellendos testatricis iussioni parere.
40.4.45
Modestinus
libro pandectarum
Quod
volgo dicitur sub pluribus condicionibus data libertate levissimam
condicionem spectandam esse, ita verum est, si separatim condiciones
sint datae: quod si coniunctim datae sunt, nisi omnibus paruerit,
liber non erit.
40.4.46
Pomponius
libro septimo ex variis lectionibus
Aristo
Neratio Appiano rescripsit, testamento liber esse iussus, cum annorum
triginta esset, antequam ad eam aetatem perveniret si in metallum
damnatus sit ac postea revocetur, sine dubitatione cum libertate
legatum ad eum pertinere neque metallorum poena ius eius mutari:
nec aliud, si heres esset sub condicione institutus: futurum enim
eum etiam necessarium.
40.4.47
Papinianus
libro sexto quaestionum
pr.
Cum ex falsis codicillis per errorem libertas, licet non debita,
praestita tamen ab herede fuisset, viginti solidos a singulis hominibus
inferendos esse heredi princeps constituit.
1.
Sed et si condicionis implendae gratia servum institutus manumiserit
ac postea filius de inofficioso agendo tenuerit vel testamentum
falsum fuerit pronuntiatum, consequens erit idem in hac specie fieri,
quod in falsis codicillis constitutum est.
40.4.48
Papinianus
libro decimo quaestionum
Si
socius testamento libertatem ita dederit: "Pamphilus, si eum
socius manumiserit, liber esto", servius respondit socio manumittente
communem fieri libertum familiae atque manumissoris: neque enim
novum aut incognitum est vario iure communi mancipio libertatem
optingere.
40.4.49
Papinianus
libro sexto responsorum
Testamento
militis ita manumissam "Samiam in libertate esse iussi"
directam libertatem iure militiae cepisse placuit.
40.4.50
Papinianus
libro nono responsorum
pr.
Quod divo Marco pro libertatibus conservandis placuit, locum habet
irrito testamento facto, si bona venitura sint: alioquin vacantibus
fisco vindicatis non habere constitutionem locum aperte cavetur.
1.
Servos autem testamento manumissos, ut bona suscipiant, iure cautionem
idoneam offerre, non minus quam ceteros defuncti libertos aut extrarios
declaravit: quod beneficium, minoribus annis heredibus scriptis
auxilium bonis praestitutum more solito desiderantibus, non aufertur.
40.4.51
Papinianus
libro 14 responsorum
pr.
Testamento centurio servos suos venire prohibuit ac petit, prout
quisque meruisset, eos manumitti. Libertates utiliter datas respondit,
cum, si nemo servorum offenderit, omnes ad libertatem pervenire
possunt: quibusdam autem per offensam exclusis residui in libertatem
perveniunt.
1.
Cum ita testamento adscriptum esset: "Servi, qui sine offensa
fuerunt, liberi sunto", condicionem adscriptam videri placuit,
cuius interpretationem talem faciendam, ut de his in libertate danda
cogitasse non videatur, quos poena coercuit aut ab honore ministrandi
vel administrandae rei negotio removit.
40.4.52
Paulus
libro 12 quaestionum
Imperatores
Missenio Frontoni: "Testamento militis his verbis adscripta
libertate:" "Stephanum servum meum liberum esse volo""vel"
"iubeo""adita hereditate libertas competit: et ideo
ea, quae postea adiecta sunt:" "sic tamen, ut cum herede
meo sit quo usque invenis sit: quod si noluerit aut contempserit,
iure servitutis teneatur""ad revocandam libertatem, quae
competit, non sunt efficacia". Idem et in paganorum testamentis
observatur.
40.4.53
Paulus
libro 15 responsorum
Lucius
Titius servo libertatem dedit, si rationem actus sui ex fide dedisset
gaio seio filio suo: cum annos pubertatis egressus fuisset Gaius
Seius, a curatoribus eiusdem conventus servus etiam apud iudicem
omnibus satisfecit: exacta condicione a curatoribus pronuntiatum
est liberum eum esse: nunc Gaius Seius filius testatoris negat curatoribus
suis recte pecuniam illatam: quaero, an iure soluta sit quantitas.
Paulus respondit curatoribus quidem adulescentis reliquam rationem,
ut condicio testamento adscripta impleatur, non iure exsolutam videri:
sed si praesente adulescente pecunia illata est vel in rationibus
eius relata, impletam condicionem videri, ac si ipsi soluta fuisset.
40.4.54
Scaevola
libro quatro responsorum
pr.
Qui habebat servum Cratistum, testamento ita cavit: servus
meus Cratinus liber esto": quaero, an servus Cratistus ad libertatem
pervenire possit, cum testator servum Cratinum non habebat, sed
hunc solum Cratistum. Respondit nihil obesse, quod in syllaba errasset.
1.
Scripti testamento heredes ante aditam hereditatem pacti sunt cum
creditoribus, ut parte dimidia contenti essent, et ita decreto a
praetore interposito hereditatem adierunt: quaero, an libertates
in eo testamento datae competierunt. Respondit, si testator fraudandi
consilium non habuisset, competere libertates.
40.4.55
Maecenatus
libro secundo fideicommissorum
pr.
Libertate sub condicione data huc iam decursum est, ut, si per statuliberum
non stet, quominus condicioni pareat, quamvis ne per heredem quidem
stet, tamen ad libertatem perveniat. Quod credo responderi oportere
et si per fideicommissum utique hereditariis servis libertas data
fuerit.
1.
Non absurde et de heredis servis idem dicetur.
2.
De his autem, quos redimendos habebit, non iuste dubitamus, siquidem
eo casu iniquum erit heredem perinde compelli debere redimere eos,
atque si condicio impleta esset, quod forte dominus prohiberet condicioni
parere, ut et pretium perciperet et in condicionem non rogaret.
40.4.56
Paulus
libro primo fideicommissorum
Si
quis servo testamento dederit libertatem et directo et per fideicommissum,
in potestate servi est, utrum velit ex directo an ex fideicommisso
ad libertatem pervenire: et ita Marcus imperator rescripsit.
40.4.57
Gaius
libro tertio de manumissionibus
Si
locuples egenti heres exstiterit, videamus, an ea res testamento
datis libertatibus proficiat, ut creditores fraudari non videantur.
Et sane sunt quidam, qui, cum heres locuples existeret, tale esse
crediderunt, quale, si ipse testator adauctis postea facultatibus
decessisset. Sed mihi traditum est hoc iure nos uti, ut ad rem non
pertineat, locuples an egens heres extiterat, sed quarum facultatium
testator decesserit. Quam sententiam Iulianus adeo sequitur, ut
existimet ne eum quidem libertatem consecuturum, quem is, qui solvendo
non esset, ita liberum esse iussisset: "Cum aes alienum solutum
erit, Stichus liber esto". Sed non hoc est consequens Sabini
et Cassii sententiae, quam et ipse sequi videtur, qui existimant
consilium quemque manumittentis spectare debere: nam qui sub ea
condicione servum suum liberum esse iubet, adeo sine fraudis consilio
liberum esse iubet, ut apertissime curare videatur, ne creditores
sui fraudarentur.
40.4.58
Maecenatus
libro tertio fideicommissorum
Verum
est eum, qui liber esse iussus esset, alienatum a testatore, si
ante aditam eius hereditatem rursus hereditarius fieret, mox adiretur
hereditas, ad libertatem pervenire.
40.4.59
Scaevola
libro 23 digestorum
pr.
Titia servis quibusdam et ancillis nominatim directas libertates
dedit, deinde ita scripsit: "Et pedisequas omnes, quarum nomina
in rationibus meis scripta sunt, liberas esse volo". Quaesitum
est, an Eutychia, quae testamenti facti tempore inter pedisequas
libertatem acceperat, mortis autem tempore inveniatur actori in
contubernio tradita, ex generali capite pedisequarum libertatem
consequi posset. Respondit nihil impediri libertatem pedisequae,
quod mortis demum tempore pedisequa esse desiit.
1.
Puram et directam domini sui testamento libertatem Stichus acceperat
et ex hereditate multa per fraudem amovisse dicitur: quaesitum est,
an non ante in libertatem proclamare debeat, quam ea, quae ex hereditate
amovisse probari poterit, heredibus restitueret. Respondit secundum
ea, quae proponerentur, eum de quo quaereretur liberum esse. Claudius:
videtur absolvisse et id de quo quaeritur: nam heredibus satis consultum
est edicto de furtis.
2.
Lucius Titius testamento suo ita cavit: "Onesiphore, nisi diligenter
rationem excusseris, liber ne esto": quaero, an Onesiphorus
ex his verbis libertatem sibi vindicare possit. Respondit verbis,
quae proponerentur, libertatem adimi potius quam dari.
40.4.60
Scaevola
libro 24 digestorum
Testamento
ita cavit: "Eudoni boulomai dovynai nomismata xilia, epei
efvasen gennyvynai meta to tyn mytera autou genesvai eleuveran"
[id est: Eudoni dari volo aureos mille, quoniam postea natus est
quam mater eius libera facta est]: quaero, an, si eudo non probet
se post manumissionem matris suae natum, possit his verbis testamenti
libertatem consequi. respondit non oportere eiusmodi consultationem
praeiudicium parare.
40.4.61
Pomponius
libro 11 epistularum
pr.
Scio quosdam efficere volentes, ne servi sui umquam ad libertatem
perveniant, hactenus scribere solitos: "Stichus cum moreretur,
liber esto". Sed et Iulianus ait libertatem, quae in ultimum
vitae tempus conferatur, nullius momenti esse, cum testator impediendae
magis quam dandae libertatis gratia ita scripsisse intellegitur.
Et ideo etiam si ita sit scriptum: "Stichus si in Capitolium
non ascenderit, liber esto", nullius momenti hoc esse, si apparet
in ultimum vitae tempus conferri libertatem testatorem voluisse,
nec Mucianae cautioni locum esse.
1.
Et si ita in testamento scriptum fuerit "Stichus, si Capuam
ierit, liber esto", aliter liberum non esse, quam si Capuam
ierit.
2.
Hoc amplius Octavenus aiebat, si quis in testamento sub qualibet
condicione libertate servo data ita scripsisset "ante condicionem
nolo eum ab herede liberum fieri", nihil valere hanc adiectionem.
40.5.0.
De fideicommissariis libertatibus.
40.5.1
Ulpianus
libro 14 ad edictum
Si
quidam ex his, qui fideicommissam libertatem debeant, praesentes
sint, alii ex iusta causa absint, alii latitent, perinde is cui
fideicommissaria libertas relicta est liber erit, atque si soli,
qui adessent et qui ex iusta causa abessent, rogati essent: pars
ergo latitantis his proficit.
40.5.2
Ulpianus
libro 60 ad edictum
Si
quis intestatus decedens codicillis dedit libertates neque adita
sit ab intestato hereditas, favor constitutionis divi Marci debet
locum habere et hoc casu, quae iubet libertatem competere servo
et bona ei addici, si idonee creditoribus caverit de solido, quod
cuique debetur, solvendo:
40.5.3
Ulpianus
libro 65 ad edictum
In
quem etiam utiles actiones plerumque creditoribus competunt.
40.5.4
Ulpianus
libro 60 ad edictum
pr.
Ergo quamdiu incertum sit, utrum existat successor an non, cessabit
constitutio: cum certum esse coeperit, tunc erit constitutioni locus.
1.
Si is qui in integrum restitui potest abstinuerit se hereditate,
an, quamdiu potest in integrum restitui, existimamus constitutionem
cessare, quia non est certum ab intestato neminem successorem exstare?
Est tamen verius admittendam constitutionem.
2.
Quid ergo, si post addictionem libertatium conservandarum causa
factam in integrum sit restitutus? Utique non erit dicendum revocari
libertates, quae semel competierunt.
3.
Illud videamus, utrum praesentes esse debent qui libertatem acceperunt
an vero non: et cum invitis illis possunt bona propter libertatem
addici, utique etiam absentibus.
4.
Quid ergo, si quidam praesentes sint, quidam absentes? Videamus,
an etiam absentibus competat libertas. Et potest dici exemplo aditae
hereditatis competere libertatem etiam absentibus.
5.
Si ex die data sit libertas, an dies exspectandus sit? Eet puto
exspectandum: ante ergo non addicentur. Quid deinde, si sub condicione
data sit libertas? Et si quidem aliquae pure, aliquae sub condicione,
utique addici statim possunt: si omnes sub condicione, quid consequens
erit dicere? Utrum exspectandum, ut condicio existat, an vero statim
addicimus, tunc demum competitura libertate, si exstiterit condicio?
Quod magis erit probandum. Addictis itaque bonis directae libertates
pure datae statim competunt, ex die, cum dies venerit, condicionales,
cum condicio extiterit: nec erit ab re existimare etiam pendente
condicione libertatium, licet omnes sub condicione datae sint, constitutionem
locum habere: ubi enim libertatis spes est, ibi dicendum est vel
modica data occasione, quod sine damno creditorum futurum est, addictionem
admittendam.
6.
Si sub condicione dandorum decem libertas data sit, sive heredi
dare iussus sit qui libertatem accepit sive non sit dictum cui,
an dando ei cui bona addicenda sunt perveniat ad libertatem, quaeri
potest: et magis est, ut ei dare debeat, cui bona addicta sint,
quasi translata condicio videatur. Certe si alii quam heredi dare
iussus sit, ipsi, cui iussus est, dabit.
7.
Si qui fideicommissam libertatem acceperunt, non statim ubi addicta
bona sunt liberi sunt, sed fideicommissam libertatem possunt consequi,
hoc est manumittendi sunt ab eo, cui addicta bona sunt.
8.
Addici ita demum bona voluit, si idonee creditoribus cautum fuerit
de solido, quod cuique debetur. Ergo cavendum est idonee. Quid est
idonee? Satisdato utique aut pignoribus datis. Sed si ei fides habita
fuerit promittenti sine satisdatione, idonee cautum videbitur.
9.
Creditoribus caveri quemadmodum debet, utrum singulis an vero omnium
nomine uni ab ipsis creato? Et oportet officio iudicis constitui
convenire creditores unumque creare, cui caveatur omnium nomine.
10.
Illud videndum: ante caveri debet creditoribus et sic addici bona,
an vero sub condicione haec sunt addicenda, si fuerit cautum? Et
puto sic comprehendendum decreto "si omnia ex constitutione
divi Marci facta sint".
11.
"De solido" utique sic accipiemus "de sorte et usuris
debitis".
12.
Hi, qui ad libertatem pervenerunt, quorum liberti fiant, constitutio
ostendit, ut qui directam libertatem, orcini erunt liberti, nisi
forte is qui addici sibi bona desiderat ita velit addici, ut etiam
hi, qui directam libertatem acceperunt, ipsius liberti fiant.
13.
Qui autem volunt ipsius liberti fieri, utrum manumittendi sint ab
eo an vero ipsa addictione hoc comprehendendum hac condicione sibi
addici bona, ut hi etiam, qui directam libertatem acceperunt, ipsius
fiant liberti? Et puto hoc esse probandum, ut ipsa addictione hoc
comprehendatur: idque verba quoque constitutionis admittunt.
14.
Cum autem servus libertatem nactus est, utique etiam tutelam eius
habebit is cui bona addicta sunt.
15.
Si alienos servos rogaverat heredem manumittere, utrum dicimus constitutionem
locum habere an vero cessabit constitutio? Magisque est, ut locus
sit constitutioni: addictis enim bonis redimere et praestare libertatem
cogitur a praetore.
16.
Si non heres, sed legatarius rogatus fuerit manumittere, numquid
cesset constitutio, quod legatis non debitis nec libertates possunt
deberi? Magisque est, ut idem favor sit: omnibus enim generaliter
voluit libertatem praestare, quibus competeret, si hereditas adita
fuisset.
17.
Eadem constitutio prospexit, ut, si fiscus bona admiserit, aeque
libertates competant: ergo sive iacent bona fisco spernente sive
adgnoverit, constitutio locum habet. Ceterum si alia ratione adgnoscat,
apparet cessare debere constitutionem: quare et si caducis legionis
bona delata sint, idem erit probandum.
18.
Item si minor viginti annis dedit libertatem, dicemus non competere,
nisi si fideicommissam: haec enim competeret, si modo potuit causam
probare minor viginti annis, si vivus manumitteret.
19.
Si in fraudem creditorum libertas data sit ab eo, qui mortis tempore
solvendo non est, an competat? Et si quidem fiscus bona non adgnoverit,
forte competet libertas, quia solidum creditoribus offertur: atquin
si adita hereditas fuisset, non competeret. Certe si fiscus adgnovit
hereditatem, facilius probabitur cessare libertatem, nisi si quis
verba constitutionis secutus dixerit ipsum sibi imputare debere,
qui addici sibi hac condicione bona voluit, ut libertates competant.
Si quis autem exemplum aditae hereditatis fuerit secutus, directae
libertates non competent, si consilium et eventus fuerit fraudandorum
creditorum: nec fideicommissae praestabuntur, si eventu fraudentur
creditores.
20.
Si bona fuerint a fisco non adgnita eaque addicta libertatis conservandae
gratia, an possit fiscus postea adgnoscere? Et magis est, ne possit.
Plane si non certioratis praefectis aerario bona fuerunt libertatis
conservandae causa addicta, videndum est, an constitutioni locus
sit. Et si quidem talia fuerunt, ut adgnosci deberent, addictio
cessat: si vero non fuerunt, addictioni locus est.
21.
Is autem cui bona addicta sunt bonorum possessori adsimilari debet
et secundum hoc et iura sepulchrorum poterit habere.
22.
Item videamus, an conveniri a creditoribus possit hereditariis actionibus
an vero non nisi ex cautione quam interposuit? Magisque est, ut
non aliter conveniatur quam ex ea cautione quam interposuit.
23.
Si duobus pluribusve addicta fuerint bona, et communem rem et communes
libertos habebunt et secum familiae herciscundae iudicio experientur.
40.5.5
Paulus
libro 57 ad edictum
In
fideicommissariis libertatibus si absente herede praetor pronuntiasset
libertatem deberi, est et liber et defuncti libertus, si et servus
eius fuit, aut heredis, si servus heredis sit. Immo et si sine successore
heres decesserit, conservandam esse libertatem senatus Hadriani
temporibus censuit.
40.5.6
Paulus
libro 60 ad edictum
Decem
legata sunt et rogatus est legatarius Stichum emere et manumittere:
Falcidia intervenit et minoris emi servus non potest: quidam putant
dodrantem accipere debere legatarium nec emere compellendum. Idem
putant etiam si suum servum rogatus sit manumittere et dodrantem
ex legato acceperit, non esse compellendum manumittere. Videamus,
ne utique in hac specie aliud dicendum sit. Sed in superiore sunt
qui putant cogendum legatarium redimere servum, et se oneri subiecisse,
dum accipit vel dodrantem: sed si paratus sit retro restituere quod
accepit, an audiendus sit, videndum. Sed cogendus heres tota decem
praestare, perinde atque si adiecisset testator, ut integra praestentur.
40.5.7
Ulpianus
libro 63 ad edictum
Si
cui legata sint centum ita, ut servum alienum redimat et manumittat,
et bonis heredis venditis partem, non totum persequatur, non alias
debet consequi legatum, quam si caverit se manumissurum (sed hoc
tunc demum, si largiatur portio quam accepit ad servi pretium paratusque
[paratuque] sit dominus tanti eum vendere): alioquin exceptione
doli debebit legatarius repelli.
40.5.8
Pomponius
libro septimo ex Plautio
Eum
cui mille nummi legati fuissent, si rogatus fuisset viginti servum
manumittere, non cogi fideicommissam libertatem praestare, si legatum
non caperet, constat.
40.5.9
Marcellus
libro 15 digestorum
Cum
fidei heredis commisit, ne servus alienam servitutem patiatur experiri,
potest confestim, ut fuerit alienatus, petere libertatem. Sed ubi
alienatio non est voluntaria, sed necessitas alienandi ex causa
testatoris pendeat, prope est, ut nondum debeat praestari fideicommissum,
quod potest videri defunctus nihil sensisse de huiusmodi casu alienationis.
40.5.10
Marcellus
libro 16 digestorum
pr.
Quidam in testamento scripserat: "Illum et illum servos meos
venire nolo". Si ideo eos noluit venumdari, ut, si veneant,
ad libertatem perveniant, praestanda erit libertas: nam et illi
videtur libertas relicta, de quo ita scriptum est: "Nolo alii
quam tibi serviat". Secundum haec igitur si quoquo modo vendere
temptaverit servum, confestim peti poterit libertas nec, quominus
praestet libertatem, proderit heredi, si eum redemerit, quia semel
exstitit condicio.
1.
Is cui libertas debebatur veniit: si vult ab herede manumitti, non
erit interveniendum ei, cum heres praesens erit, emptor latitabit:
quoniam poterat uti senatus consulto, ut quasi ex testamento ad
libertatem perveniat.
2.
Is cui ex fideicommisso libertas debebatur ab eo qui solvendo non
erat passus est se bonae fidei emptori tradi: existimas in manumissum
constituendam actionem exemplo eius, qui liberi hominis emptorem
simulata servitute decepit? Ego quoque adducor, ut putem recte adversus
venditos actionem competere et magis similem videri statulibero,
qui pridie, quam ex testamento ad libertatem perveniret, idem fieri
passus est.
40.5.11
Modestinus
libro primo differentiarum
Ex
causa fideicommissi servo libertatem dare sine tutoris auctoritate
pupillus non potest.
40.5.12
Modestinus
libro singulari de manumissionibus
pr.
Imperator Antoninus, cum firmus Titiano tragoedos tres legasset
et adiecisset: "quos tibi commendo, ne cui alii serviant",
publicatis bonis Titiani rescripsit debere eos publice manumitti.
1.
Et legatarius non minus quam heres rogari potest servum manumittere
et, si ante manumissionem decesserit, successores eius debent manumittere.
2.
Divus Antoninus et Pertinax rescripserunt hereditate fisco vindicata,
quoniam tacite quis rogatus erat ei, qui capere non poterat, restituere
hereditatem, et directo et per fideicommissum datas libertates deberi.
40.5.13
Modestinus
libro nono regularum
Si
praegnas ancilla moram non studio manumissoris, sed fortuito patiatur,
ne manumitteretur, liberum quidem non pariet, sed cogetur qui manumittere
debuit natum matri tradere, ut per eam perveniat ad libertatem.
40.5.14
Modestinus
libro decimo responsorum
Lucius
Titius testamento facto Seiam uxorem suam, item Titiam filiam communem
aequis portionibus scripsit heredes. Item alio capite: "Erotem
servum meum, qui et Psyllus vocatur, liberum esse volo, si uxori
meae placeat". Cum itaque Seia uxor Lucii Titii abstinuerit
ab eadem hereditate et ex substitutione portio eius ad Titiam filiam
pervenerit, quaero, an Eroti, qui et Psyllus vocatur, ex his verbis
supra scriptis libertas competit. Modestinus Eroti, quod uxor testatoris
hereditate se abstinuit, non obesse respondit. Item quaero, an Seia
uxor, quae se hereditate abstinuit, petenti Eroti libertatem iuste
contradicere possit. Modestinus respondit Seiae dissensum nullius
esse momenti.
40.5.15
Modestinus
libro tertio pandectarum
Is
qui ex causa fideicommissi manumissurus est nullo modo deteriorem
eius servi condicionem facere potest: ideoque nec vendere eum interdum
alii potest, ut ab eo cui traditus est manumittatur, et, si tradiderit,
redimere illum cogitur et manumittere: interest enim nonnumquam
a sene potius manumitti quam a iuvene.
40.5.16
Licinius
libro quinto regularum
Libertates
etiam per fideicommissum dari possunt et quidem largius quam directo:
nam non tantum propriis, sed et alienis servis per fideicommissum
libertas dari potest: ita tamen, ut vulgaribus verbis et quibus
evidenter voluntas testatoris exprimi possit.
40.5.17
Ex
libro 21 digestorum Scaevolae Claudius:
"Cum
tibi visum fuerit manumittere" utiliter datur fideicommissa
libertas.
40.5.18
Scaevola
libro 23 digestorum
Testamento
ita cavit: "Pamphilus, si bene se gesserit rationibus meis,
liber esto": quaesitum est, cum manente eodem testamento post
aliquot annos decesserit nec ullae querellae locus de Pamphilo circa
rationes patroni sit, an ex testamento libertatem sit consecutus.
Respondit nihil proponi, cur non sit consecutus.
40.5.19
Scaevola
libro 24 digestorum
pr.
Herede instituto marito per fideicommissum libertatem servis dedit,
in quibus et Sticho actori mariti: quaesitum est, cum absente domino
isti praesidem provinciae adierint, ut libertas sibi praestaretur,
quasi ex iusta causa heres abesset, et praeses provinciae pronuntiaverit
libertatem deberi, an agi cum Sticho possit, ut rationem actus a
se administrati reddere compellatur. Respondit non posse.
1.
Uxori dotem et alias res plures legavit et eius fidei commisit,
ut Aquilinum servum proprium mulieris apud consilium manumitteret:
id negat se facere debere, quod ipsius proprius esset: quaero, an
libertas ei debeatur. Respondit uxorem, si ex testamento non solum
dotem, sed etiam cetera legata praestari sibi vellet, compellendam
ex causa fideicommissi aquilinum manumittere eumque, cum liber erit,
petiturum ea quae sibi legata sunt.
40.5.20
Pomponius
libro septimo epistularum
Apud
Iulianum ita scriptum est: "Si heres rogatus servum manumittere
ex Trebelliano senatus consulto hereditatem restituerit, cogi debebit
manumittere, et, si latitabit vel si iusta ex causa aberit, praetor
causa cognita secundum senatus consulta ad eas causas pertinentia
pronuntiare debebit. Si vero servum usuceperit is, cui hereditas
restituta fuerit, ipsum competit manumittere et eadem in personam
eius observari conveniet, quae circa emptores custodiri solent".
An haec vera putes? Nam ego discendi cupiditate, quam solam vivendi
rationem optimam in octavum et septuagesimum annum aetatis duxi,
memor sum eius sententiae, qui dixisse fertur: kan ton heteron
poda en ty sorw exw, prosmavein ti bouloimyn. Bellissime Aristo
et Octavenus putabant hunc servum, de quo quaereretur, fideicommissae
hereditatis non esse, quia testator rogando heredem, ut eum manumitteret,
non videtur de eo restituendo sensisse: si tamen per errorem ab
herede datus fuerit, ea dicenda sunt quae Iulianus scribit.
40.5.21
Papinianus
libro 19 quaestionum
"Rogo,
ne Stichus alterius servitutem experiatur". Intellegi datam
fideicommissam libertatem placuit principi: quid enim tam contrarium
est servituti quam libertas? Nec tamen quasi post mortem heredis
data videbitur: quod eo pertinet, ut, si vivus eum alienaverit,
confestim libertas petatur nec prosit ad impediendam libertatis
petitionem, si redemerit eum, cuius semel condicio extitit. Idem
probandum est et si non voluntaria alienatio ab herede facta est:
nec refragabitur, quod non per ipsum alienatio facta est. Fuit enim
quasi statuliber et quacumque ratione condicio impleta est.
40.5.22
Papinianus
libro 22 quaestionum
pr.
Si legatario fundi decem pretii nomine relicta sint in hoc, ut servum
suum manumittat, quamvis fundi legatum adgnoverit, si tamen pecuniae
propter interventum Falcidiae non adgnoverit, cogendus est et pecuniam
accipere habita legis Falcidiae ratione et servo fideicommissariam
libertatem praestare, cum semel fundi legatum adgnovit.
1.
A duobus heredibus qui tres servos habebat petit, ut duos ex his
quos voluissent manumittant: altero heredum latitante alter declarat,
quos velit manumittere. Potest dici fieri liberos, ut perinde libertas
competat, ac si praesens solus manumittere potuisset. Quod si ex
servis unus decesserit, sive iusta ex causa absit heres sive fari
non possit a quo petitum est, decernente praetore duos qui supersunt
fieri liberos convenit.
2.
Cum is qui fideicommissam libertatem praestare debet iusta ex causa
abest aut latitat: aut quidam praesentes sunt, alii ex iusta causa
absunt, nonnulli frustrandi gratia fideicommissi copiam sui non
faciunt: aut ei, qui libertatem debuit, heres non extitit: aut suus
heres hereditate se abstinuit: praetor pronuntiare debet ex testamento
Lucii Titii fideicommissam libertatem competere. Idque senatus consulto
demonstratum est, quo senatus consulto comprehensum est, ne dubium
et obscurum esset, cuius libertus fieret, praetorem pronuntiare
debere, qui ex iusta causa et qui detractandae libertatis gratia
absit.
40.5.23
Papinianus
libro nono responsorum
pr.
Fideicommissaria libertas praetextu compilatae hereditatis aut rationis
gestae non differtur.
1.
Fideicommissariam libertatem ab herede non praestitam cogendus est
heredis heres, qui restituit ex Trebelliano senatus consulto hereditatem,
praestare, si eius personam eligat qui manumittendus est.
2.
Servum peculii castrensis, quem pater fideicommissi verbis a legitimis
filiis heredibus liberari voluit, filium militem vel qui militavit,
si patris heres extitit, manumittere cogendum respondi, quoniam
proprium manumisisse defunctus post donationem in filium collatam
existimavit: portionem enim a fratre domino fratrem eundemque coheredem
citra damnum voluntatis redimere non cogendum. Nec ob eundem errorem
cetera, quae pater in militiam profecturo filio donavit, fratri,
qui mansit in potestate, conferenda, cum peculium castrense filius
etiam inter legitimos heredes praecipuum retineat.
3.
Etiam fideicommissaria libertas a filio post certam aetatem eius
data, si ad eam puer non pervenit, ab herede filii praestituta die
reddatur: quam sententiam iure singulari receptam ad cetera fideicommissa
relicta porrigi non placuit.
4.
Servum a filio post quinque annos, si eo tempore mercedem diurnam
filio praestitisset, manumitti voluit: biennio proximo vagatus non
praestiterat: condicione defectus videbatur. Si tamen heres filius
(aut tutores eius) ministerium servi per biennium elegisset, eam
rem, ex praeterito quod per heredem stetisset, impedimento residuae
condicioni non esse constitit.
40.5.24
Ulpianus
libro quinto fideicommissorum
pr.
Generaliter dicemus eos posse fideicommissariam libertatem adscribere,
qui fideicommissum pecuniarium possunt relinquere.
1.
Et principis servo vel municipii et cuius alterius fideicommissa
libertas adscripta valet.
2.
Hostium servo si fideicommissaria libertas fuerit adscripta, potest
tractari, an non sit inefficax. Et fortassis quis dixerit indignum
esse civem Romanum fieri hostium servum: sed si in casum relinquatur,
in quem noster esse incipit, quid prohibet dicere libertatem valere?
3.
Si homini libero fuerit libertas per fideicommissum adscripta et
is in servitutem redactus proponatur, petere potest libertatem,
si modo mortis tempore vel condicionis existentis inveniatur servus.
4.
Servo eius, qui nondum in rebus humanis est, libertas recte per
fideicommissum relinquitur.
5.
Si servus in metallum fuerit damnatus, libertatem sperare non poterit.
Quid ergo, si fideicommissaria libertas ei relicta sit et poena
metalli indulgentia principis sit liberatus? Et est rescriptum ab
imperatore nostro hunc in dominium prioris domini non restitui:
cuius tamen sit, non adicitur. Certe cum fisci efficiatur, sperare
potest fideicommissariam libertatem [libertaten].
6.
Ex damnata in metallum concepto et nato fideicommissaria libertas
dari poterit: quid mirum, cum etiam venumdari eum posse quasi servum
divus Pius rescripsit?
7.
Si petitum a testatore fuerit, ne postea Stichus serviret, placuit
fideicommissariam libertatem datam videri: nam qui hoc petit, ne
postea serviat, videtur petere, ut libertas ei praestetur.
8.
Sed et si ita scripsit: "ne eum alienes" "ne eum
vendas", idem erit dicendum, si modo hoc animo fuerit adscriptum,
quod voluerit eum testator ad libertatem perduci. Ceterum si alia
mente id scripsit, ut puta quia consilium dabat heredi retinere
talem servum vel quia coercere voluit servum et cruciare, ne meliorem
dominum experiatur, vel aliqua mente, non tribuendae libertatis
animo, dicendum est cessare libertatis praestationem: et ita Celsus
libro vicensimo tertio digestorum scribit. Nnon tantum enim verba
fideicommissi, sed et mens testatoris tribuere solet libertatem
fideicommissariam. Sed cum ex praesumptione libertas praestita esse
videtur, heredis est contrariam voluntatem testatoris probare.
9.
Si quis tutorem ideo scripserit, quia liberum putavit, certissimum
est neque libertatem peti posse neque tutelam libertatis praestationi
patrocinari: et ita et Marcellus libro quinto decimo digestorum
et imperator noster cum patre rescripsit.
10.
Si quis servo pignerato directam libertatem dederit, licet videtur
iure suptili inutiliter reliquisse, attamen quasi et fideicommissaria
libertate relicta servus petere potest, ut ex fideicommisso liber
fiat: favor enim libertatis suadet, ut interpretemur et ad libertatis
petitionem procedere testamenti verba, quasi ex fideicommisso fuerat
servus liber esse iussus: nec enim ignotum est, quod multa contra
iuris rigorem pro libertate sint constituta.
11.
Ex testamento, quod adgnatione postumae ruptum esse constitit, neque
directas libertates competere neque fideicommissarias deberi, quas
non a legitimis quoque heredibus pater familias reliquerit, satis
constat.
12.
Si quis alienum vel suum servum rogatus sit manumittere et minus
sit in eo quod accepit iudicio testatoris, plus sit in pretio servi,
an cogatur vel alienum redimere vel suum manumittere, videndum est.
Et Marcellus scripsit, cum ceperit legatum, cogendum omnimodo suum
manumittere: et sane hoc iure utimur, ut multum intersit, suum quisque
rogatus sit manumittere an alienum: si suum, cogetur manumittere,
etiamsi modicum accepit: quod si alienum, non alias erit cogendus,
quam si tanti possit redimere, quantum ex iudicio testatoris consecutus
sit.
13.
Proinde consequenter Marcellus ait eum quoque, qui heres institutus
est, si quidem aliquid ad eum deducto aere alieno pervenit, cogendum
esse suum manumittere: si vero nihil pervenit, non esse cogendum.
14.
Plane si forte minus relictum est alicui, verum crevit legatum ex
aliqua causa, aequissimum erit tanti eum cogi redimere, quantum
ad eum pervenit, nec causari debere, quod minus illi relictum sit,
cum creverit eius legatum per testamenti occasionem: nam et si ex
mora fructus usuraeve fideicommisso accessissent, dicendum est libertatem
praestandam.
15.
Proinde et si servi pretium decrevit, dicendum est redimere cogendum.
16.
Quod si legatum sit imminutum, videndum, an cogatur servum manumittere
qui speravit legatum uberius consecuturum. Et putem, si legatum
refundere sit paratus, non esse cogendum, idcirco, quia alia contemplatione
adgnovit legatum, quod ex inopinato deminutum est: parato igitur
ei a legato recedere concedendum erit, nisi forte residuum legatum
ad pretium sufficit.
17.
Quid ergo, si plures servos rogatus sit manumittere et ad quorundam
pretium sufficiat id quod relictum est, ad omnium non sufficiat,
an cogendus sit quosdam manumittere? Et putem debere eum cogi vel
eos, quorum pretium patitur, manumittere. Quis ergo statuet, qui
potius manumittitur? Utrumne ipse legatarius eligat, quos manumittat,
an heres a quo legatum est? Et fortassis quis recte dixerit ordinem
scripturae sequendum: quod si ordo non pareat, aut sortiri eos oportebit,
ne aliquam ambitionis vel gratiae suspicionem praetor subeat, aut
meritis cuiusque allegatis arbitrari eos oportet.
18.
Simili modo dicendum est et si redimere iussus sit libertatemque
praestare nec pecunia quae legata est sufficiat ad redemptionem
omnium, quibus libertas data est: nam et hic idem erit, quod supra
probavimus.
19.
Si cui legatum sit relictum isque rogatus sit servum proprium manumittere
eique quod legatum est praestare, an fideicommissaria libertas praestanda
sit? Quosdam movet, quia, si fuerit coactus ad libertatem praestandam,
ex necessitate ad fideicommissi quoque praestationem erit cogendus:
et sunt qui putant non esse cogendum. Nam et si mihi legatum fuisset
relictum et id rogatus essem Titio restituere confestim et praeterea
fideicommissam libertatem servo meo praestare, sine dubio diceremus
non esse me cogendum ad libertatis praestationem, quia nihil pretii
nomine videor accepisse. Plane si forte post tempus fuerit rogatus
restituere sibi legatum relictum, dici potest propter medii temporis
fructum cogendum eum manumittere,
20.
Si rogatus quis alii fundum, cum morietur, alii centum praestare
si tantum ex fructibus fundi perceperit, quantum est in fideicommisso,
cogendum eum praestare. Sic fit, ut sit in pendenti fideicommissum
pecuniarium et fideicommissae libertatis praestatio.
21.
Quotiens autem fideicommissaria libertas relinquitur efficaciter,
in ea causa est, ut neque alienatione neque usucapione extingui
possit: ad quemcumque enim pervenerit is servus, cui fideicommissa
libertas relicta est, cogi eum manumittere: et ita est saepissime
constitutum. Cogetur igitur is, ad quem servus pervenerit, fideicommissam
libertatem praestare si hoc maluit is qui rogatus est: latius enim
acceptum est, ut et si sub condicione fuit ei libertas relicta et
pendente condicione alienatus sit, attamen cum sua causa alienetur.
Quod si nolit ab eo manumitti, sed potius ab eo velit ad libertatem
perduci, qui erat rogatus eum manumittere, audiri eum oportere divus
Hadrianus et divus Pius rescripserunt. Quin immo et si iam manumissus
est, velit tamen potius eius libertus fieri, qui erat rogatus eum
manumittere, audiendum eum divus Pius rescripsit. Sed et si ex persona
manumissoris vel ex quacumque causa manumissus ostendere potest
ius suum laedi manumissione vel etiam laesum, succurri ei ex his
constitutionibus oportet, ne contra voluntatem defuncti durior eius
condicio constituatur. Plane si ea sit defuncti voluntas, ut vel
a quocumque manumitti voluerit, dicendum est constitutiones supra
scriptas cessare.
40.5.25
Paulus
libro tertio fideicommissorum
Si
heres qui vendidit servum sine successore decesserit, emptor autem
extet et velit servus defuncti libertus esse, non emptoris, non
esse eum audiendum valens scripsit, ne emptor et pretium et libertum
perdat.
40.5.26
Ulpianus
libro quinto fideicommissorum
pr.
Cum vero is qui rogatus est non alienum servum manumittere mortalitatis
necessitate vel bonorum publicatione ad alium servum perduxit, magis
opinor constitutionibus esse locum, ne deterior condicio fideicommissae
libertatis fiat. Nam et cum quidam rogatus esset, cum moreretur,
servum manumittere isque decessisset libertate servo non data, perinde
eum habendum constitutum est atque si ad libertatem ab eo perductus
esset: potest enim eo testamento dare libertatem utique directam.
Sic fit, ut, quotiens quis libertatem accepit fideicommissariam,
si ab alio quam qui erat rogatus manumittatur, auxilium constitutionum
habeat perindeque habeatur atque si ab eo manumissus fuisset, quoniam
fideicommissis libertatibus favor exhibetur nec intercidere solet
destinata fideicommissa libertas: qui enim ea donatus est, in possessionem
libertatis interim esse videtur.
1.
Apparet igitur subventum fideicommissis libertatibus, ut in re mora
facta esse his videatur et ex die quidem, quo libertas peti potuit,
matri traderentur manumittendi causa, ex die vero, quo petita est,
ingenui nascantur. Plerumque enim per ignaviam vel per timiditatem
eorum, quibus relinquitur libertas fideicommissa, vel ignorantiam
iuris sui vel per auctoritatem et dignitatem eorum, a quibus relicta
est, vel serius petitur vel in totum non petitur fideicommissa libertas:
quae res obesse libertati non debet. Quod igitur defendimus, ita
determinandum est, ut ingenui quidem exinde nascantur, ex quo mora
libertati facta est, manumitti autem partum dici debeat, ex quo
peti libertas potuit, quamvis non sit petita. Certe minoribus viginti
quinque annis et in hoc tribuendum est auxilium, ut videatur in
re mora esse: nam qua ratione decretum et a divo Severo constitutum
est in re moram esse circa pecuniaria fideicommissa, quae minoribus
relicta sunt, multo magis debet etiam in libertatibus hoc idem admitti.
2.
Cum quidam Caecilius ancillam, quam pignori obligaverat, dimisso
creditore per fideicommissum manumitti voluisset et heredibus creditorem
non liberantibus infantes, qui postea erant editi, venissent a creditore,
imperator noster cum patre rescripsit secundum ea, quae divo Pio
placuerint, ne pueri ingenuitate destinata fraudarentur, pretio
emptori restituto perinde eos ingenuos fore, ac si mater eorum suo
tempore manumissa fuisset.
3.
Idem imperator noster cum patre rescripsit, si post quinquennium
mortis testatoris tabulae testamenti apertae essent vel codicilli
et partus medio tempore editus sit, ne fortuita mora servitutem
partui irrogaverit, matri partum tradendum, ut ab ea ad libertatem
perducatur.
4.
Apparet igitur ex hoc scripto, item eo quod a divo Pio rescriptum
diximus, noluisse eos moram libertati fortuitam nocere edito ex
ea, cui fideicommissa libertas data est.
5.
Non tamen si a substituto impuberis fideicommissa libertas data
sit ancillae eaque vivo impubere partum ediderit, vel si post tempus
vel sub condicione libertatem acceperit et ante diem vel condicionem
partum ediderit, ad libertatem partus perducetur, quia horum alia
condicio est: non enim moram fortuitam, sed ex voluntate testantis
passi sunt.
6.
Si pro non scripto habitus sit servus alicui legatus, cui servo
per fideicommissum libertas adscripta est, quaestionis est, num
fideicommissa libertas debeat intercidere et an, si servus petat
fideicommissam libertatem ab eo, penes quem remansisset pro non
scripto habito legato quod erat relictum ei qui eum rogatus fuerat
manumittere, vel si ipse servus, ut supra dictum est, fuit legatus,
an libertas non debeat intercidere. Et putem debere dici fideicommissam
libertatem salvam esse, licet ad eum nihil pervenerit, qui eum rogatus
erat manumittere: cogetur igitur libertatem praestare is ad quem
pervenit legatum, quia libertas fideicommissa nullum impedimentum
pati debet.
7.
Subventum libertatibus est senatus consulto, quod factum est temporibus
divi Traiani Rubrio Gallo et Caelio Hispone consulibus in haec verba:
"Si hi, a quibus libertatem praestari oportet, evocati a praetore
adesse noluissent, si causa cognita praetor pronuntiasset libertatem
his deberi, eodem iure statum servari, ac si directo manumissi essent".
8.
Hoc senatus consultum ad eos pertinet, quibus ex causa fideicommissi
libertas debeatur. Proinde si libertas non deberetur, obreptum tamen
praetori est de libertate pronuntiatumque, ex hoc senatus consulto
libertas non competit. Et ita imperator noster cum patre suo rescripsit.
9.
Evocari autem a praetore oportet eos, qui fideicommissam libertatem
debent: ceterum nisi fuerint evocati, cessat Rubrianum senatus consultum.
Proinde denuntiationibus et edictis litterisque evocandi sunt.
10.
Hoc senatus consultum ad omnes pertinet latitantes, quos fideicommissam
libertatem praestare oportet. Proinde sive heres rogatus sive quis
alius, senatus consulto locus est: omnes enim omnino, qui deberent
fideicommissam libertatem praestare, in ea causa sunt, ut ad senatus
consultum pertineant.
11.
Quare si heres quidem latitet, legatarius autem vel fideicommissarius,
qui rogatus sit libertatem praestare, praesens sit, senatus consultum
deficit et nihilo minus impedietur libertas: proponamus enim legatarium
nondum dominium servi nactum esse.
40.5.27
Paulus
libro tertio fideicommissorum
Itaque
hoc casu princeps adeundus est, ut et in hoc casu libertati prospiciatur.
40.5.28
Ulpianus
libro quinto fideicommissorum
pr.
Si eum servum, cui erat fideicommissa libertas relicta, distraxerit
is qui erat rogatus et emptor quidem latitet, is autem qui rogatus
erat praesens sit, an Rubriano senatus consulto locus sit? Et ait
Marcellus Rubrianum locum habere, quia abest quem manumittere oportet.
1.
Haec autem verba "adesse noluissent" non utique exigunt
ut latitet is qui libertatem praestare debebit: nam et si non latitet,
contemnat autem venire, senatus consultum locum habebit.
2.
Idem observatur etiam, si plures heredes constituti fideicommissam
libertatem praestare rogati non iusta ex causa absentes moram libertati
faciant.
3.
Quorum si quosdam iusta ex causa abesse pronuntiatum fuerit, eorum,
qui ex iusta causa abessent, et eorum, qui praesentes fideicommissae
libertati moram non facient, perinde libertus erit atque si soli
rogati ad iustam libertatem perduxissententiarum
4.
Si quis servum non hereditarium rogatus manumittere latitet, factum
est senatus consultum Aemilio Iunco et Iulio Severo consulibus in
haec verba: "Placere, si quis ex his, qui fideicommissam libertatem
ex quacumque causa deberent servo, qui mortis tempore eius qui rogavit
non fuerit, isque adesse negabitur, praetor cognoscat et, si in
ea causa esse videbitur, ut, si praesens esset, manumittere cogi
deberet, id ita esse pronuntiet: cumque ita pronuntiasset, idem
iuris erit, quod esset, si ita, ut ex fideicommisso manumitti debuisset,
manumissus esset".
5.
Ex iusta causa abesse eos demum dicendum est, qui non habent iniustam
causam absentiae, cum sufficiat, quod non in fraudem libertatis
absint, quo magis videantur ex iusta causa abesse: ceterum non est
necesse, ut rei publicae causa absint. Proinde si alibi domicilium
quis habeat, alibi petatur fideicommissaria libertas, dicendum est
non esse necesse evocari eum, qui fideicommissam libertatem debere
dicitur, quia etiam absente eo, si constiterit libertatem deberi,
pronuntiari potest iusta de causa eum abesse, nec libertum perdit:
namque eos, qui apud sedes suas et domicilium suum sunt, nemo dubitabit
ex iusta causa abesse.
40.5.29
Paulus
libro tertio fideicommissorum
Si
quis, posteaquam in ea causa esse coeperit, ut ex fideicommisso
manumitti deberet, alienatus sit, is quidem, cuius interim servus
erit, manumittere cogetur: sed hic non distinguitur, iusta an non
iusta causa absit: omnimodo enim libertus ei servatur.
40.5.30
Ulpianus
libro quinto fideicommissorum
pr.
Cum quasi absente quodam decretum fuisset interpositum ex iusta
causa eum abesse, is autem mortuus iam esset, imperator noster rescripsit
in heredis personam transferendum decretum eoque loco ius eius esse,
quasi hunc ipsum ex eadem causa abesse pronuntiasset.
1.
Si infans sit inter eos, qui manumittere debent, senatus censuit,
cum unius aetas impedierit, ut liberi liberaeque sint hi, quibus
libertates ex causa fideicommissi praestari oportet.
2.
Hoc idem erit dicendum et si solus sit heres institutus qui fari
non potest.
3.
Si vero pupillus tutorem habet isque nolit ad libertatem praestandam
auctor esse, adeo non debet impedimento esse neque pupillo, ut libertos
non habeat, neque libertati, ut divi fratres rescripserint ex causa
fideicommissi libertatem praestari debere servo, perinde atque si
ab ipso pupillo tutore auctore manumissus esset.
4.
Quicumque igitur casus inciderit, quo is qui fari non potest fideicommissae
libertati subiectus est, accommodabimus mentem senatus consulti,
quae etiam ad heredem infantem rogati trahenda est.
5.
Adeundus est autem etiam ex hac causa praetor, praesertim cum rescripto
divi Pii effectum est, ut, si quidam ex rogatis praesentes sunt,
alii latitent, alii ex causa absint, intercedente infantis persona
non omnium libertus efficiatur, sed tantum infantis et eorum qui
ex iusta causa absunt vel etiam praesentium.
6.
Si plures heredes sunt instituti et inter eos qui fari non potest,
sed non ipse rogatus sit servum manumittere, non oportere intercidere
libertatem ob hoc, quod coheredibus suis vendere eum infans non
possit: et exstat quidem senatus consultum vitrasianum, sed et divus
Pius Cassio dextro rescripsit ita rem explicari, ut partes servorum,
quibus per fideicommissum libertas data est, iusto pretio aestimentur
atque ita servus ab his qui rogati sunt manumittatur. Hi autem,
qui eos manumiserunt, pretii nomine perinde fratribus et coheredibus
suis obligati erunt, atque si ob eam rem ex iudicati causa cum his
agi possit.
7.
In furiosi persona divus Pius rescripsit fideicommissam libertatem
non impediri sub condicione scripti heredis, quem compotem mentis
non esse adfirmatur. Igitur si constiterit ei recte datam per fideicommissum
libertatem, decretum interponetur, quo [quod] id ipsum complectatur,
ad exemplum infantis.
8.
Ergo et in muto et in surdo subvenietur.
9.
Sed et si quis sine herede vel alio successore decesserit qui fideicommissam
libertatem praestare debebat, adito praetore libertatem praestandam
esse censuit senatus.
10.
Sed et si suus heres se abstinuerit, libertati fideicommissae per
senatus consultum subventum est, tametsi non est sine herede, qui
suum heredem habet licet abstinentem se.
11.
Idem dicendum et si minor viginti quinque annis adierit hereditatem
eius, qui libertatem fideicommissam debebat, et in integrum sit
restitutus abstinendi causa.
12.
Quaerendum est autem, cuius libertus iste fit: ex constitutione
enim servo libertas perinde competit, atque si ex testamento libertatem
consecutus esset. Erit igitur libertus Orcinus, non eius qui fideicommissam
libertatem debebat.
13.
Si alter sine successore decesserit, alter ex iusta causa absit,
extat rescriptum divorum Marci et veri perinde dicentium eum ad
libertatem perventurum, ac si ab eo qui sine successore decessit
et ab eo qui ex iusta causa abesset ad libertatem ut oportuit perductus
esset.
14.
Eleganter quaeri potest, cum heres sine successore decedit, utrum
exspectari debet, donec certum sit heredem vel bonorum possessorem
non extaturum, an vero etiam dum incertum est (forte deliberante
herede scripto) possit ad libertatem pervenire: et melius est exspectari
oportere, quoad certum esse coeperit successorem non extaturum.
15.
Imperator noster Antoninus rescripsit eum cui fideicommissa libertas
debetur, sine libertate aliquid ex testamento heredis accipere posse.
16.
Divus etiam Marcus rescripsit fideicommissas libertates neque aetate
neque condicione neque mora non praestantium tardiusve reddentium
corrumpi aut in deteriorem statum perduci.
17.
Quamquam ex irritis codicillis libertates non debeantur, attamen
si heres hos codicillos ratos habuit et ex his quaedam praestitit
et servos praestandae fideicommissae libertatis gratia in libertate
morari voluit, ad iustam libertatem eos pervenisse rescriptum imperatoris
nostri et divi patris eius declarat.
40.5.31
Paulus
libro tertio fideicommissorum
pr.
Alieno servo dari potest per fideicommissum libertas, si tamen eius
sit, cum quo testamenti factio est.
1.
Cum intestato moriturus fidei filii commisisset, ut servum manumitteret,
et postumus ei natus fuisset, divi fratres rescripserunt libertatem,
quia dividi non potest, ab utroque praestandam.
2.
Qui fideicommissariam libertatem debet, etiam eo tempore, quo alienare
prohibitus erit, manumittere poterit.
3.
Si patronus contra tabulas bonorum possessionem acceperit, quia
eum praeterierit libertus, non cogetur vendere servum proprium,
quem rogatus erat a liberto suo manumittere.
4.
Si is cuius servus est nolit eum vendere, ut manumitteretur, nullae
praetoris partes sunt: idem est et si pluris iusto vendere velit.
Sin autem certo quidem pretio, quod non prima facie videtur esse
iniquum, dominus servum vendere paratus est, is vero, qui rogatus
est manumittere, immodicum id esse nititur, praetoris partes erunt
interponendae, ut iusto pretio volenti domino dato libertas ab emptore
praestetur. Quod si et dominus vendere paratus sit et servus velit
manumitti, cogendus est heres redimere et manumittere, nisi dominus
velit servum manumittere, ut actio sibi pretii in heredem detur:
idque faciendum est etiam, si heres latitet: et ita imperator Antoninus
rescripsit.
40.5.32
Maecenatus
libro 15 fideicommissorum
pr.
Sed si alienare quidem sit paratus, non ante tamen id velit facere,
quam sibi in pretium satisfiat, non erit manumittere compellendus,
ne et servum manumittat et interdum nihil aut minus consequatur,
si forte is, qui rogatus est manumittere, solvendo non sit.
1.
Invito tamen servo neque alii neque domino eam rem persequi concedendum
est, quia non tale sit hoc fideicommissum, ex quo domino quid adquiratur:
alioquin ipsi datum videretur. Quod potest contingere, si testator
pluris eum servum, quam quanti est, redimi ac manumitti voluit:
nam tunc et domino erit fideicommissi persecutio, cuius interest
praeter verum pretium id, quod plus ei iussus est dare, consequi,
et servi, ut ad libertatem perveniat.
2.
Quod eveniet et si rem alienam certa pecunia redimere atque alii
praestare heres vel legatarius intellegerentur: namque tunc et domino
rei et ei, cui eadem praestare deberet, persecutionem esse: utriusque
enim interesse et domini, ut praeter pretium accipiat, quo pluris
eam testator redimi iussit, et eius cui relicta est, uti eam habeat.
40.5.33
Paulus
libro tertio fideicommissorum
pr.
Si filius defuncti rogatus fuerit servum sui patris manumittere,
dicendum est posse eum etiam contra tabulas habere et operas imponere:
hoc enim potuisset, etiamsi directam libertatem accepisset, quasi
patroni filius.
1.
Erit Rubriano senatus consulto locus, etiamsi sub condicione libertas
data sit, si modo per ipsum servum non fiet, quo minus condicioni
pareat: nec refert in dando an in faciendo an in aliquo casu condicio
consistat. Immo etiam amittit libertum heres, si condicioni impedimentum
fecerit, etsi filius defuncti sit, quamvis alio iure habiturus sit
libertum. Nonnullam enim et hic poenam patitur: nam et si in servitutem
petierit aut capitis accusaverit, perdit bonorum possessionem contra
tabulas.
2.
Si is cui servus legatus est rogatus fuerat, ut eum manumitteret,
et nolit eum accipere, compellendus est aut actiones suas ei praestare
cui servus velit, ne intercidat libertas.
40.5.34
Pomponius
libro tertio fideicommissorum
pr.
Invitus is, cui fideicommisso libertas relicta est, non est tradendus
alii, ut ab eo manumittatur et fiat alterius libertus, quam qui
rogatus est manumittere.
1.
Campanus ait, si minor annis viginti rogaverit heredem, ut proprium
servum manumittat, praestandam ei libertatem, quia hic lex aelia
sentia locum non habet.
2.
Servus legatus erat Calpurnio Flacco isque rogatus erat eum manumittere
et, si non manumisisset, idem servus Titio legatus erat et is aeque
rogatus erat, ut eum manumitteret: si non manumisisset, liber esse
iussus erat. Sabinus dicit inutiliter legatum fore et ex testamento
eum continuo liberum futurum.
40.5.35
Maecenatus
libro 15 fideicommissorum
Gaii
Cassii non est recepta sententia existimantis et heredi et legatario
remittendam interdum proprii servi manumittendi necessitatem, si
vel usus tam necessarius esset, ut eo carere non expediret, veluti
dispensatoris paedagogive liberorum, vel tantum delictum est, ut
ultio remittenda non esset: visum est enim ipsos in sua potestate
habuisse: nam potuissent discedere a causa testamenti: qua non omissa
debere voluntati defuncti obsequi.
40.5.36
Maecenatus
libro 16 fideicommissorum
pr.
Neque infantes neque furiosi neque ab hostibus capti neque hi, quos
religio aut honestior causa vel calamitas aliqua vel maior res familiaris
aut capitis famaeve periculum aut similis causa moretur, Rubriano
senatus consulto continentur: ac ne pupilli quidem, qui tutores
non habent, aut eos habeant, quos earum quae causa detinet. Sed
nec, si hi data opera sui potestatem non faciunt, puto pupillis
libertos eripi, quia et iniquum est facto tutoris, qui forsitan
solvendo non sit, pupillum damno adfici, et senatus consulto non
continetur alius quis quam qui ex causa fideicommissi debet praestare
libertatem. Quid ergo est? Dasumiano senatus consulto subvenitur
his, quo cautum est de his, qui iusta ex causa abessent, ut nec
libertas impediatur nec libertus eripiatur his, qui fraude careant.
1.
Si per procuratorem quis defendatur, semper iusta ex causa abesse
dicitur nec libertus ei eripitur.
2.
Nihil facit ad interpellandam iurisdictionem eius, qui de fideicommissa
libertate cognoscit, privilegium cuiusque vel civitatis vel corporis
vel officii, in quo quisque est, vel condicio personarum.
40.5.37
Ulpianus
libro sexto fideicommissorum
Si
pure data sit fideicommissa libertas et is servus rationes administrasse
dicatur, divus Marcus rescripsit moram libertati non esse faciendam,
ex continenti tamen arbitrum dandum esse, qui computationem ineat.
Verba rescripti ita se habent: "Aequius videtur Trophimo ex
causa fideicommissi praestari libertatem, quam sine condicione reddendarum
rationum datam esse constat, neque humanum fuerit ob rei pecuniariae
quaestionem libertati moram fieri. Qua tamen repraesentata confestim
arbiter a praetore erit dandus, apud quem rationem, quam administrasse
eum apparuit, ex fide reddat". Tantum igitur rationes reddere
cogetur. Sed an et reliqua restituere debeat, nihil adicitur, nec
puto cogendum: nam de eo, quod in servitute gessit, post libertatem
conveniri non potest. Corpora plane rationum et si quas res vel
pecunias ex his detinet cogendus est per praetorem restituere: item
de singulis instruere.
40.5.38
Paulus
libro tertio decretorum
In
testamento, quod perfectum non erat, alumnae suae libertatem et
fideicommissa dedit. Cum omnia ut ab intestato egissent, quaesiit
imperator, an ut ex causa fideicommissi manumissa fuisset: et interlocutus
est, etiamsi nihil ab intestato pater petisset, pios tamen filios
debuisse manumittere eam, quam pater dilexisset. Pronuntiavit igitur
recte eam manumissam et ideo fideicommissa etiam ei praestanda.
40.5.39
Paulus
libro 13 responsorum
pr.
Paulus respondit, etsi alienus inveniatur servus, quem ut suum testator
ab uno ex heredibus voluerit manumitti, tamen cogendum eum, qui
rogatus est, redimere eum et manumittere, quoniam non putavit similem
esse causam libertatis et fideicommissi pecuniarii.
1.
Paulus respondit his verbis "pisteuson de moi, zwile, hoti
tas xaritas soi apodwsei ho uhios mou martialios kai soi kai tois
sois paisin" [id est: Crede mihi, Zoile, gratiam tibi
referet filius meus Martialis et tibi et liberis tuis] plenam voluntatem
defuncti contineri circa benefaciendum coniunctis personis Zoilum:
qui si servi sint, nihil est gratum his praestari posse quam libertatem
ideoque praesidem debere sequi voluntatem defuncti.
40.5.40
Paulus
libro 15 responsorum
pr.
Lucius Titius Septiciae filiae suae naturali concordiam ancillam
suam donavit: idem postea testamento filiae suae cum aliis quibusdam
ancillam supra scriptam legavit, ut manumitteretur: quaero, an Septicia
filia naturalis ancillam supra scriptam manumittere cogi possit.
Paulus respondit, si vivo patre naturali donatio ancillae fuit neque
patris naturalis iudicium in ceteris legatis filia adgnovit, non
posse eam compelli ancillam propriam ex causa fideicommissi manumittere.
1.
Lucius Titius Stichum servum Maevio legavit et petit, ut neque ab
eo neque ab herede eius umquam manumitteretur. Paulus respondit
testatorem potuisse postea hunc servum ad libertatem perducere,
quia non sibi legem dixisset, sed legatario.
40.5.41
Scaevola
libro quatro responsorum
pr.
"Thais ancilla mea cum heredi meo servierit annos decem, volo
sit mea liberta". Quaeritur, cum libertam suam esse voluerit
nec id heres facere potuerit nec directa pure data sit libertas,
an etiam post decem annos in servitutem remaneret. Respondit nihil
proponi, cur non Thaidi libertas debeatur.
1.
Lucius Titius ita cavit: "Maevi fili carissime, te rogo, ut,
si Stichus et Damas et Pamphilus te promeruerint, aere alieno liberato
ne alterius quam tuam servitutem experiantur": quaero, an,
si per heredem steterit, quo minus aes alienum exsolveretur, ex
causa fideicommissi libertatem consequi possint. Respondit non quidem
imputandum heredi, si pro commoditatibus rei suae administrandae
aes alienum tardius exsolverit: verum si manifeste studium non solventis
ei rei paratum, ut libertatibus mora fieret, probaretur, repraesentandas
libertates.
2.
Tutoris, quem et ipsum testamento liberis dederat, fidei commisit
de manumittendis servis ipsius tutoris, sed is a tutela excusatus
fuerat: quaero, an eisdem servis libertatem praestare deberent tutores,
qui in locum excusati dati tutelam administrarent. Respondit secundum
ea quae proponerentur libertates et ab heredibus scriptis videri
datas.
3.
"Seio auri libras tres et Stichum notarium, quem peto manumittas".
Seius eodem testamento tutor datus a tutela se excusavit: quaeritur,
an nihilo minus fideicommissa libertas debeatur. Respondit nihil
proponi, cur non debeatur.
4.
Sorore sua herede instituta de servis ita cavit: "Boulomai
kai parakalw, glukutaty mou adelfy, en parakatavyky se exein stixon
kai daman tous pragmateutas mou, ohus egw ouk yleuverwsa, axris
an tas qyfous apokatastyswsin: ean de kai soi areswsin, emynusa
soi tyn gnwmyn mou" [id est: volo et rogo, soror dulcissima,
ut commendatos haneas Stichum et Damam actores meos, quos equidem
non manumisi, donec rationes reddidissent: quod si tu quoque eos
probaveris, voluntatem meam tibi significavi]. Quaero, si paratis
actoribus rationes reddere heres libertatem non praestet, dicendo
eos non placere sibi, an audienda esset. Respondit non spectandum,
quod heredibus displiceret, sed id quod viro bono posset placere,
ut libertatem consequantur.
5.
Lucia Titia heredum fidei commisit, uti Pamphilam ancillam Seiae
cum filiis eius redimerent et manumitterent, et iuridicus, quanti
singuli essent redimendi, aestimavit: medio tempore pamphila, antequam
pecunia solveretur, peperit: quaero, id quod natum est ex Pamphila
utrum ad heredes Seiae an ad heredem Titiae pertineat. Respondit
id, quod natum est ex Pamphila, eius quidem esse, cuius ea fuerat
tunc cum pareret: verum heredem, si moram fideicommissae libertati
fecit, compellendum partum quoque ad libertatem perducere.
6.
Lucius Titius ita testamento cavit: "Medicos tibi commendo
illum et illum: in tuo iudicio erit, ut habeas bonos libertos et
medicos. Quod si ego libertatem eis dedissem, veritus sum, quod
sorori meae carissimae fecerunt medici servi eius manumissi ab ea,
qui salario expleto reliquerunt eam": quaero, an fideicommissa
libertas supra scriptis competere potest. Respondit secundum ea
quae proponerentur non necessitatem heredibus impositam, sed arbitrium
permissum.
7.
Titius Sticho servo suo libertatem dedit, si rationes sic dederit:
quaero, an ratio per eum gesta ita putari debeat, ut damna, quae
casu contigerunt, ad onus reliquorum non pertineant. Respondit in
negotio, quod voluntate domini administrasse proponatur, ea damna,
quae casu ita acciderint, ut servo nihil possit imputari, non pertinere
ad reliquorum onus.
8.
Item quaero, cum omne peculium reddere iussus sit, an ita peculium
computari debeat, ut id solum peculii esse videatur, quod quaque
ex causa domino debeat superesse. Respondit in ea specie, de qua
quaereretur, non debere deduci ex peculio, quod domino debeatur.
9.
Item quaero, an, si ex reliquis in peculio aliquid converterit,
deduci hoc ex peculio reddendo debeat. Respondit, si id, quod ex
causa quae proponeretur in peculium versum est, reliquorum nomine
desolutum est, fieri satis condicioni, si id, quod reliquum est
peculii, solvatur.
10.
Libertatem ita testamento dedit: "Cupitum servum meum, cum
Marcianus filius meus sedecim annos impleverit, rationibus redditis
liberum esse volo": post mortem testatoris tutores cupito exactionem
commiserunt isque nummos redactos expensavit eisdem tutoribus: deinde
filius impubes decessit, cui mater heres extitit et tutorem tutelae
iudicio filii condemnatum habuit: cupitus ad libertatem proclamat
eo tempore, quo, si viveret Marcianus, annos sedecim aetatis habiturus
esset, offerens rationes unius anni in diem mortis testatoris, quod
ceterae subscriptae fuerunt. Quaesitum est, an eas quoque rationes,
quas tutores periculo suo egerunt, cupitus reddere compelli debeat.
Respondit eum de quo quaeritur condicioni rationis reddendae ita
videri paruisse, si omne ex eo, quod gessit, recte desiderari potest,
reddiderit: nam alteram condicionem humaniore interpretatione ita
accipi posse, ut defuncto pupillo tempus, quo, si viveret, sedecim
annos impleret, exspectare satis fuerit.
11.
"Stichus et damas servi mei, si rationes reddideritis, liberi
estote": quaesitum est, an non solum rationes, verum si qua
alia consilio et fraude eorum amota sunt, praestari ab his debeant,
ut ad libertatem perveniant. Respondit rationum reddendarum condicioni
contineri omne, quod quoquo genere servi actum fidemque respiceret.
12.
Intra certa tempora condicioni reddendarum rationum non paruerunt,
postea parati erant: quaesitum est, an perveniant ad libertatem.
Respondit, si per ipsos stetisset, quo minus intra tempora praescripta
condicioni parerent, non idcirco liberos fore, quod postea rationes
velint reddere.
13.
"Ab heredibus meis peto fideique eorum committo, cum filius
meus sedecim annos impleverit, Stichum rationibus redditis manumittant":
quaero, an eundem servum testator in diem usque pubertatis filii
sui actum agere voluerit. Respondit manifestum esse testatorem huius
quoque actus rationem a Sticho reddi voluisse.
14.
"Stichus servus meus iubeo ut det praestet filiae et uxori
meae heredibus meis sine ulla controversia tot aureos: et ut ipsum
manumittant, fidei eorum committo": quaesitum est, cum uxor
ab hereditate abstinuerit, utrum duobus an filiae praestare debeat.
Respondit filiae, quae heres ex asse extitisse proponeretur, pro
solido dandum.
15.
Herede filio suo ex asse instituto libertatem dedit in haec verba:
"December dispensator meus, Severus vilicus et Victorina vilica
Severi contubernalis in annos octo liberi sunto: quos in ministerio
filii mei esse volo: te autem, Severe fili carissime, peto, uti
Decembrem et Severum commendatos habeas, quibus praesentem libertatem
non dedi, ut idonea ministeria haberes, quos spero te et libertos
idoneos habiturum". Quaero, cum eo tempore, quo Titius testamentum
faciebat, filius natus annorum fuerat novem et Titius post biennium
et sex menses decesserit, anni octo, in quos libertas erat dilata,
ex testamenti facti tempore an vero ex mortis numerari debeant.
Respondit posse videri testatorem eos annos octo dilatae libertatis
comprehendisse, qui computandi sunt a die testamenti facti, nisi
aliud voluisse testatorem probaretur.
16.
"Spendophorus, cum filia mea in familia nupserit, si rationes
idonee filiae meae administratas reddiderit, liber esto": filia
cum adhuc pubes esset, vivo patre decessit et ex substitutione seius
heres extitit: quaero, cum Spendophorus rationes pupillae non administraverit
et vivo patre familias desierit ipsius rationes administrare et,
si viveret, Titia annos haberet amplius duodecim, an ex testamento
liber sit. Respondit, si nullas rationes administrasset, quas reddere
heredi deberet, secundum ea quae proponerentur liberum esse.
17.
"Stichum rationibus redditis manumitti volo". Stichus
arcarius probante domino nomina fecit et rationes a domino subscriptas
exhibet nec postea nomen ullum fecit: quaero, an, si qui minus solvendo
fuerint debitores, quibus alii exactores erant applicati, nondum
videatur condicioni satisfactum. Respondit secundum ea quae proponerentur
non pertinere ad onus reddendarum rationum, quod solvendo non esse
debitores.
40.5.42
Maecenatus
libro septimo fideicommissorum
Antoninus
Augustus Pius noster, quo militum suorum per omnia rata esset voluntas
suprema, cum et institutus et substitutus in continenti, priusquam
adirent hereditatem, decessissent, eos, quibus ab his et libertas
et hereditas a milite per fideicommissum data esset, perinde liberos
et heredes esse iussit, ac si utrumque directo accepissententiarum
eorum autem, qui a pagano libertatem et hereditatem per fideicommissum
acceperant, cum aeque in continenti et institutus et substitutus
decessissent, satis habuit libertatem confirmare.
40.5.43
Paulus
libro quatro ad Sabinum
Fideicommissa
libertas non debetur ei, quem postea vinxit dominus.
40.5.44
Pomponius
libro septimo ad Sabinum
De
libertate fideicommissaria praestanda servus cum domino recte contendit.
40.5.45
Ulpianus
libro quinto disputationum
pr.
Si debitor rogatus sit a creditore ancillam suam pigneratam manumittere,
dicendum est fideicommissariam libertatem utiliter relictam a debitore.
Quid enim interest, certa quantitas ab eo relinquatur an fideicommissaria
libertas? Et sive plus sit in pretio sive minus, cogitur libertatem
praestare, si modo semel adgnovit voluntatem creditoris. Adgnovisse
autem sic accipimus, si forte, cum conveniretur ab herede, usus
est exceptione vel alias voluntatem suam ostendit: nam si conveniatur
debitor ab herede creditoris, doli exceptione uti potest in id,
quod intererit debitoris ancillam suam habere.
1.
In fideicommissaria libertate, quamvis quis modicum legatum fuerit
consecutus, necesse habet servum suum manumittere: pecuniarium enim
fideicommissum si divisum fuerit, satis iniuriam facit libertati
quam fideicommissario: satius est igitur eum, qui adgnovit legatum,
onerari quam libertatem intercidere.
2.
Quotiens servo vel ancillae fideicommissaria libertas relinquitur,
in ea condicione est, ut, quoad manumittatur, servilis condicionis
sit: et quidem si nullam moram praestandae libertati qui praestare
debet fecit, nihil de statu eorum mutatur: ideoque eos interim legari
posse, sed cum sua causa, constat.
40.5.46
Ulpianus
libro sexto disputationum
pr.
Fideicommissa libertas ita potest dari: "heres, si volueris,
fidei tuae committo, ut Stichum manumittas", quamvis nihil
aliud in testamento potest valere ex nutu heredis.
1.
Plane et ita "si Stichus voluerit" potest ei libertas
adscribi.
2.
Sed et si ita adscriptum sit "si Seius voluerit, Stichum liberum
esse volo", mihi videtur posse dici valere libertatem, quia
condicio potius est, quemadmodum si mihi legatum esset, si Titius
Capitolium ascenderit.
3.
Quod si ita scriptum sit "si heres voluerit", non valebit,
sed ita demum, si totum in voluntate fecit heredis, si ei libuerit.
Ceterum si arbitrium illi quasi viro bono dedit, non dubitabimus,
quin libertas debeatur: nam et eam libertatem deberi placuit "si
tibi videbitur, peto manumittas": ita enim hoc accipiendum
"si tibi quasi viro bono videbitur". Nam et ita relictum
"si voluntatem meam probaveris" puto deberi: quemadmodum
"si te meruerit" quasi virum bonum vel "si te non
offenderit" quasi virum bonum vel "si comprobaveris"
vel "si non reprobaveris" vel "si dignum putaveris".
Nam et cum quidam Graecis verbis ita fideicommissum dedisset: tw
deini, ean dokimasys, eleuverian dovynai boulomai, a divo Severo
rescriptum est fideicommissum peti posse.
4.
Quamquam autem in heredis arbitrium conferri, an debeatur, non possit,
quando tamen debeatur, conferri potest.
5.
Quidam, cum tres servos legasset, fidei heredis sui commisit, ut
ex his duos quos vellet manumitteret: fideicommissa libertas valebit
et quos ex his vellet, heres manumittet: quare si eos vindicaret
legatarius, quos heres vult manumittere, exceptione doli repelletur.
40.5.47
Iulianus
libro 42 digestorum
pr.
Si pater duos filios heredes instituerit et adgnatione postumi ruptum
testamentum fuerit, quamvis hereditas pro duabus partibus ad eos
pertineat, tamen fideicommissae libertates praestari non debent,
sicuti ne legata quidem aut fideicommissa praestare coguntur.
1.
Si, cum alienum servum heres rogatus sit manumittere, item communem
vel eum, in quo usus fructus alienus est, latitet, non inique senatus
consulto libertatibus succurretur.
2.
Si Sticho libertas per fideicommissum data fuerit sub condicione,
si rationes reddidisset, et is absente herede paratus sit reliqua
solvere, praetoris officio continetur, ut virum bonum eligat, cuius
arbitrio rationes computentur, et pecuniam, quae ex computatione
colligitur, deponat, atque ita pronuntiet libertatem ex causa fideicommissi
deberi. Haec autem fieri conveniet, si heres ex iusta causa aberit:
nam si latitabit, satis erit liquere praetori per servum non stare,
quo minus condicioni pareat atque ita pronuntiare de libertate oportebit.
3.
Cum sub condicione legato servo libertas datur non aliter fideicommissario
tradi debet, quam ut caveatur existente condicione traditu iri eum.
4.
Quaedam cum in extrema esset valetudine, praesentibus honestis viris
compluribus et matre sua, ad quam legitima hereditas eius pertinebat,
ita locuta est "ancillas meas maeviam et seiam liberas esse
volo" et intestata decessit: quaero, si mater ex senatus consulto
legitimam hereditatem eius non vindicasset et hereditas ad proximum
cognatum pertinuisset, an fideicommissa libertas deberetur. Respondi
deberi: nam eam, quae in extremis dixisset "ancillas meas illam
et illam liberas esse volo", videri ab omnibus, qui legitimi
heredes aut bonorum possessores futuri essent, petisse, ut hoc fieri
possit.
40.5.48
Iulianus
libro 62 digestorum
Cum
in testamento scriptum est: "Stichum Titio lego" vel "heres
meus dato ita, ut eum Titius manumittat", dixi petenti legatario
Stichum exceptionem doli mali obstaruram, nisi caverit se libertatem
secundum voluntatem defuncti praestaturum.
40.5.49
Africanus
libro nono quaestionum
Si
is, cui servus legatus est, rogatus manumittere latitet, Orcinum
fieri libertum respondit: idem fore et si non legatarii, sed heredis
fidei commissum esset. Sed et si non omnium, sed quorundam heredum
fidei commissum sit, aeque dicendum orcinum fieri: in eos autem
qui latitaverint coheredibus, a quibus redimendae partes essent,
utilem actionem eo nomine dari debere vel etiam familiae erciscundae
iudicio recte eos acturos.
40.5.50
Marcianus
libro septimo institutionum
Si
servus legatus et per fideicommissum manumissus sit, Cervidius Scaevola
consultus putabat novissimam scripturam valere, sive libertas sit
sive legatum, quia, cum libertatem datam postea placeat adimi, et
per legatum constat posse adimi: sed si in obscuro sit, qua mente
post libertatem legavit eundem servum, in obscuro libertatem praevalere.
Quae sententia mihi quoque verior esse videtur.
40.5.51
Marcianus
libro nono institutionum
pr.
Non tantum ipse, qui rogatus est manumittere, ad libertatem perducere
potest, sed et successores eius, sive emptione sive quo alio modo
successerint. Sed et si nemo successor extiterit, ad fiscum ita
transit, ut libertas ab eo praestetur.
1.
Is autem qui rogatus est manumittere etiam eo tempore quo alienare
prohibetur potest manumittere.
2.
Si alienum servum quis rogatus fuerit manumittere, cum ei pecunia
certa legata esset, ut emat eum et manumittat, et dominus nolit
eum vendere, legatum retinet ex voluntate defuncti.
3.
Cui per fideicommissum libertas debetur, liberi quodammodo loco
est, et statuliberi locum optinet vel eo magis, quod nec in alium
transferendus est, ut aut libertas eius impediatur aut iura patronorum
graviora experiatur.
4.
Senatus consulto Dasumiano cautum est, ut, si ex iusta causa absit
qui fideicommissam libertatem debet et hoc pronuntiatum fuerit,
perinde libertas competat, atque si, ut oportet, ex causa fideicommissi
manumissus esset.
5.
Abesse autem is intellegitur, qui a tribunali abest.
6.
Et quia de heredibus tantum cautum erat, adiectum est eodem senatus
consulto, ut quicumque fideicommissam libertatem ex quacumque causa
pronuntiatum fuerit eum eosve abesse, perinde habeatur, atque si,
ut oportet, ex causa fideicommissi manumissus esset.
7.
Sed Articuleiano senatus consulto cavetur, ut in provinciis praesides
provinciae cognoscant, licet heres non sit eius provinciae.
8.
Sed si non hereditarium servum quis rogatus fuerit manumittere,
sed proprium, ex senatus consulto Iunciano post pronuntiationem
pervenit ad libertatem.
9.
Sive iusta ex causa abest sive latitet sive praesens non vult manumittere,
pro absente eum haberi divus Pius rescripsit.
10.
Emptor quoque ut manumittat, eodem senatus consulto expressum est.
11.
Et praesens coheres perinde manumittat, atque si traditum a coherede
accepisset. Quod et in impuberis persona coheredis, qui non erat
rogatus manumittere, eundem principem rescripsisse relatum est.
12.
Sed si matrimonii causa quis manumittere rogatus est, non est cogendus
eam uxorem ducere, sed sufficit fideicommissa libertas.
40.5.52
Ulpianus
libro primo responsorum
Posteaquam
a creditore alienati sunt servi, quibus fideicommissa libertas adscripta
est, non nisi ex iusta causa adversus heredem subveniri eis posse.
40.5.53
Marcianus
libro quatro regularum
pr.
Si quis rogatus ancillam manumittere moram fecerit, si interea enixa
fuerit, constitutum est huiusmodi partum liberum nasci et quidem
ingenuum. Sed sunt constitutiones, quibus cavetur statim ex quo
libertas deberi coeperit ingenuum nasci: et hoc magis est sine dubio
sequendum, quatenus libertas non privata, sed publica res est, ut
ultro is qui eam debet offerre debeat.
1.
Sed si nondum debita libertate fideicommissa ancilla peperit, studio
tamen heredis fuerit effectum, ut nondum libertas deberetur, veluti
quod tardius adit hereditatem, ut qui nati sint ex ancilla servi
eius fiant, placet manumittendos, sed tradi matri oportere, ut ab
ea manumitterentur et liberti potius matris fiant: nam quos indignus
est heres servos habere, ne quidem libertos habebit.
40.5.54
Maecenatus
libro 16 fideicommissorum
Si
mater, postquam filium accepisset, vel qui in eius locum successit
praestare noluit libertatem, compellendi sunt: amplius si mater
aut nollet sibi filium tradi aut in rerum natura esse desisset,
non ab re est dicere, nihilo minus ita natis ab herede libertatem
praestari.
40.5.55
Marcianus
libro quatro regularum
pr.
Sed et si non data opera tardius adierit, sed dum de adeunda hereditate
deliberat, idem dictum est. Et si postea cognovit se heredem institutum,
quam ancilla peperit, placet hoc quoque casu subveniendum esse:
hoc tamen casu ipse manumittere debebit, non matri tradere.
1.
Sed si directo libertas data fuerit ancillae et horum aliquid evenerit,
quemadmodum natis subvenietur? Nam ibi quidem petitur fideicommissa
libertas et praetor parvulis subvenit: cum vero directo libertas
datur, non petitur. Sed etiam hoc casu puto nato subveniendum esse,
ut aditus praetor in rem matri decernat actionem exemplo fideicommissariae
libertatis. Sic denique et Marcellus libro sexto decimo digestorum
scripsit et ante aditam hereditatem usucaptis, qui testamento manumissi
sunt, subveniendum esse, ut eis libertas conservetur utique per
praetorem, quamvis his et imputari possit, quare usucapti sunt:
in parvulis autem nulla deprehenditur culpa.
40.5.56
Marcellus
libro singulari responsorum
Lucius
Titius testamento ita cavit: "Si quos codicillos reliquero,
valere volo. Si quis mihi ex paula, quae uxor mea fuit, intra decem
menses natus natave erit, ex semisse heredes sunto. Gaius Seius
ex semisse heres esto. Stichum et Pamphilum servos meos et Erotem
et Diphilum peto et fidei heredum committo, ut, cum ad pubertatem
liberi mei pervenerint, manumittant". Deinde novissima parte
ita cavit: "Quod si mihi liberi nati non erunt aut intra pubertatem
decesserint, tunc heredes ex paribus partibus sunto Mucius et Maevius.
Legata, quae priore testamento, quo filios et Seium, reliqui, praestari
volo, hoc est et a sequentibus heredibus". Deinde codicillis
ita cavit: "Lucius Titius heredibus primis et substitutis salutem.
Peto, ut ea quae testamento cavi legavi et ea quae codicillis cavero
legavero, praestetis". Quaero, cum liberi Lucio Titio nati
non sint, an Sticho et Pamphilo et Eroti et Diphilo servis confestim
fideicommissa libertas praestari debeat. Marcellus respondit condicionem,
quae libertati eorum, de quibus quaereretur, si filii heredes exstitissent,
adposita esset, repetitam non videri ideoque confestim libertatem
praestandam esse et a primis et a substitutis heredibus: nam ut
supra scriptum est, petit, ut quae testamento cavisset praestarentur,
cavit autem de libertate eorum servorum. Atquin sub condicione cavit
et, si alterius generis condicio esset, exspectanda esset: sed non
est verisimile, ut hoc in ista condicione cogitaverit, cum fidei
substitutorum committeret, qui admitti ad hereditatem non possent,
si impleretur condicio.
40.6.0.
De ademptione libertatis.
40.6.1
Terentius
Clemens libro 18 ad legem Iuliam et Papiam
Cum
libertas lege adimatur, aut pro non data haberi debet aut certe
perinde observari, ac si a testatore adempta esset.
40.7.0.
De statuliberis.
40.7.1
Paulus
libro quinto ad Sabinum
pr.
Statuliber est, qui statutam et destinatam in tempus vel condicionem
libertatem habet.
1.
Fiunt autem statuliberi vel condicione expressa vel vi ipsa. Condicione
expressa quid est, manifestum est. Vi ipsa, cum creditoris fraudandi
causa manumittuntur: nam dum incertum est, an creditor iure suo
utatur, interim statuliberi sunt, quoniam fraus cum effectu in lege
Aelia Sentia accipitur.
40.7.2
Ulpianus
libro quatro ad Sabinum
pr.
Qui statuliberi causam adprehendit, in ea condicione est, ut, sive
tradatur, salva spe libertatis alienetur, sive usucapiatur, cum
sua causa usucapiatur, sive manumittatur, non perdat spem Orcini
liberti. Sed statuliberi causam non prius servus nanciscitur nisi
adita vel ab uno ex institutis hereditate: ceterum ante aditionem
sive tradetur sive usucapietur sive manumittetur, spes statutae
libertatis intercidit.
1.
Sed si impuberis tabulis libertas servo sit adscripta, an vivo pupillo,
post aditionem videlicet hereditatis patris, statuliber sit? Cassius
negat: Iulianus contra existimat, quae sententia verior habetur.
2.
Plus scripsit Iulianus et si legatus sit servus ab herede patris,
liber esse iussus in pupillaribus tabulis, praevalere libertatis
dationem.
3.
Si primis tabulis sub condicione servus cum libertate ex parte dimidia
heres sit institutus, an statuliberi causam optineat, ut adeunte
coherede cum sua causa usucapiatur? Cum a Semetipso acceperit libertatem,
non potest statuliberi causam optinere. Plane si condicio hereditatis
deficiat, quo casu secundum Iulianum vel libertatem apiscitur, dicendum
est statuliberi causam optinere, eo quod non a Semetipso, sed a
coherede accepisse libertatem creditur.
4.
Quocumque gradu pupillo servus cum libertate substitutus sit, necessarii
causam optinet: quae sententia utilitatis causa recepta est et a
nobis probatur. Celsus quoque putat libro quinto decimo cum libertate
substitutum statuliberi causam optinere.
40.7.3
Ulpianus
libro 27 ad Sabinum
pr.
Statuliberos condicioni parere oportet, si nemo eos impediat et
sit condicio possibilis.
1.
Sed si in heredis persona iussus sit parere condicioni, quid dici
debeat? Si quidem paruit condicioni, statim liber est etiam invito
herede. Quod si non patitur heres pareri (puta offert decem, quae
dare iussus erat), procul dubio liber est, quia per heredem stare
videtur, quo minus condicionem impleat. Et parvi refert, de peculio
ei offerat an ab alio accepta: receptum est enim, ut servus peculiares
quoque nummos dando perveniat ad libertatem, sive ipsi heredi sive
alii dare iussus est.
2.
Inde quaeritur, si forte debeatur pecunia huic servo vel ab herede,
quod in domini rationem plus erogaverat, vel ab extraneo, nec velit
heres debitorem convenire vel statulibero solvere pecuniam: an debeat
ad libertatem pervenire, quasi moram per heredem patiatur. Et aut
legatum huic statulibero fuit peculium aut non: si legatum peculium
fuit, servius scribit moram eum libertatis passum ob hoc ipsum,
quod ei aliquid ex ratione dominica deberetur nec ei ab herede praestaretur:
quam sententiam et labeo probat. Idem servius probat et si in eo
moram faciat heres, quod nolit exigere a debitoribus: nam perventurum
ad libertatem ait. Mihi quoque videtur verum quod servius ait. Cum
igitur veram putemus sententiam servi, videamus, an et si non fuerit
praelegatum peculium servo, idem debeat dici: constat enim statuliberum
de peculio posse dare vel ipsi heredi iussum vel alii: et si eum
dare impediat, perveniet statuliber ad libertatem. Denique etiam
remedii loco hoc monstratur domino statuliberi, ut eum extraneo
iussum dare prohibeat, ne et nummos perdat cum statulibero. Proinde
defendi potest et si non vult exigere vel ipse solvere, ut hic habeat,
unde condicioni pareat, libertatem competere: et ita Cassius quoque
scribit.
3.
Non solum autem si dare iussum dare prohibeat, statuliber ad libertatem
pervenit, verum etiam si ascendere Capitolium iussum ascendere vetet,
item si Capuae dare iussum Capuam ire prohibeat: nam qui prohibet
servum proficisci, intellegendus est impedire magis velle libertatem
quam operis servi uti.
4.
Sed et si iussum coheredi dare non patiatur unus ex heredibus dare,
aeque liber erit: sed is, cui iussus erat dare et liber esse, familiae
erciscundae iudicio ab eo qui impedit consequetur, quod sua intererat
prohibitum statuliberum non esse.
5.
Si decem iussus dare et liber esse quinque det, non pervenit ad
libertatem, nisi totum det: interim igitur vindicare quinque nummos
dominus eorum potest. Sed si residuum fuerit solutum, tunc etiam
id alienatum, cuius ante dominium non erat translatum. Ita pendebit
praecedentis summae alienatio, sic tamen, ut non retro nummi fiant
accipientis, sed tunc, cum residua summa fuerit exsoluta.
6.
Si plus quam iussus erat dederit statuliber, puta decem iussus dare
viginti dedit, sive numeravit sive in sacculo dedit, pervenit ad
libertatem et superfluum potest repetere.
7.
Si quis servum iussum decem dare et liberum esse vendiderit sine
peculio, utrum statim liber sit (quasi prohibitus videatur de peculio
dare hoc ipso, quod sine peculio distractus est) an vero cum fuerit
prohibitus peculium tangere? Et puto tunc demum liberum fore, cum
volens dare prohibeatur, non statim ubi veniit.
8.
Si quis servum iussum decem dare et liberum esse operari prohibeat,
vel si, quod ex operis suis meret, abstulerit ei heres, vel si,
quod ex mercedibus suis coegit, heredi dederit, an ad libertatem
perveniat? Et puto, si quidem ex operis dederit vel undecumque dederit,
ad libertatem perventurum: quod si prohibeatur operari, non fore
liberum, quia operari domino debet. Plane si ei ablata fuerit pecunia
ex operis collecta, liberum fore arbitror, quia de peculio dare
prohibetur. Sane si testator vel ex operis ut det iussit, prohibitum
operari ad libertatem perventurum non dubito.
9.
Sed et si argento subtracto vel rebus aliis distractis nummos corrasos
dederit, perveniet ad libertatem, quamvis, si nummos subtractos
dedisset, ad libertatem non perveniret: nec enim videtur dedisse,
sed magis reddidisse. Sed nec si aliis subripuerit nummos et heredi
dederit, ad libertatem perveniet, quia avelli nummi ei qui accepit
possunt. Plane si sic consumpti fuerint, ut nullo casu avelli possint,
competet libertas.
10.
Non solum autem si heres moram facit libertati, sed et si tutor
vel curator vel procurator vel alius quivis, in cuius persona condicioni
parendum est, libertatem competere dicemus. Et sane hoc iure utimur
in statulibero, ut sufficiat per eum non stare, quo minus condicioni
pareat.
11.
Si quis heredi in diebus triginta proximis mortis testatoris dare
iussus fuerit, deinde heres tardius adierit, Trebatius et Labeo,
si sine dolo malo tardius adierit, dantem eum intra dies triginta
aditae hereditatis ad libertatem pervenire: quae sententia vera
est. Sed quid si data opera traxit? An ob id statim, ut adita est
hereditas, ad libertatem perveniat? Quid enim si tunc habuit, post
aditam habere desiit? Sed et hic expleta videtur condicio, quoniam
per eum non steterit, quo minus impleatur.
12.
Si quis sic acceperit libertatem "cum decem dare poterit, liber
esto", Trebatius ait, licet habuerit decem vel idoneus fuerit
ad adquirendum et conservandum peculium, tamen non alias ad libertatem
perventurum, nisi dederit aut per eum non steterit, quo minus det:
quae sententia vera est.
13.
Stichus annua bima trima die denos aureos heredi si dederit, liber
esse iussus est. Si prima pensione stetit per heredem, quo minus
acciperet decem, exspectandam esse trimam pensionem placet, quia
et tempus adiectum est et adhuc supersunt duae pensiones. Sed si
eadem decem sola habeat, quae optulit ad primam pensionem, an etiam
ad sequentem quoque prosit, si offerat? Et an et ad tertiam, si
sequens pensio non sit accepta? Et puto sufficere haec eadem et
paenitentiae heredi locum non esse: quod et Pomponius probat.
14.
Quid si servus, qui annua bima trima die iussus est dena dare, tota
simul offerat heredi non exspectata die? vel decem primo anno datis
secundo anno viginti optulit ? Benignius est eum in libertatem pervenire,
cum utriusque providentia infertur et servi, quatenus maturius in
libertatem perveniat, et heredis, quatenus dilatione interempta
ilico accipiat, quod post tempus consequi poterat.
15.
Si ita sit libertas servo data, si quinquennio heredi servierit,
deinde eum heres manumiserit, statim liber fit, quasi per eum sit
effectum, quo minus ei serviat: quamvis si non pateretur eum sibi
servire, non statim perveniret, quam si quinquennium praeterisset.
Ratio huius res evidens est: manumissus enim amplius servire non
potest: at is quem quis non patitur sibi servire, postea pati potest
intra quinquennii tempus. Atquin iam quinquennio ei servire non
potest: sed vel minus potest.
16.
Item Iulianus libro sexto decimo digestorum scripsit, si Arethusae
libertas ita sit data, si tres servos pepererit, et per heredem
steterit, quo minus pepererit (puta quod ei medicamentum dedisset,
ne conciperet), statim liberam futuram esse: quid enim exspectamus?
Idemque et si egisset heres, ut abortum faceret, quia et uno utero
potuit tres edere.
17.
Item si heredi servire iussum statuliberum heres vendidit et tradidit,
credo statim ad libertatem pervenire.
40.7.4
Paulus
libro quinto ad Sabinum
pr.
Cum heres rei publicae causa abesset et pecuniam statuliber haberet:
vel exspectari eum debere, donec redeat is cui dare debet, vel deponere
in aedem pecuniam consignatam oportet, quo subsecuto statim ad libertatem
pervenit.
1.
Non est statuliber, cui libertas in tam longum tempus collata est,
ut eo tempore is qui manumissus est vivere non possit: aut si tam
difficilem, immo paene impossibilem condicionem adiecerit, ut aliunde
ea libertas optingere non possit, veluti si heredi milies dedisset
aut cum moreretur, liberum esse iussisset: sic enim libertas inutiliter
datur, et ita Iulianus scribit, quia nec animus dandae libertatis
est.
2.
Servire Titio anno et liber esse iussus Titio mortuo non statim
liber fiet, sed cum annus transierit, quod videtur non tantum sub
condicione, sed etiam ex tempore data libertas: etenim absurdum
est maturius eum liberum fieri, cum condicionem non implet, quam
futurus foret, si eam expleret.
3.
Si duobus decem datis liber esse iussus sit et unus quinque accipere
noluerit, melius est dicere posse eum eadem quinque alteri offerentem
ad libertatem pervenire.
4.
"Stichus si Titio per triennium servierit vel si illi centum
operas dederit, liber esto". Constat hoc modo libertatem utiliter
dari posse: nam et alienus servus servire nobis potest, sicuti liber,
et multo magis operas dare: nisi testator servitutis appellatione
dominium magis quam operam intellexit. Ideoque si prohibet heres
Titio servire, pervenit ad libertatem.
5.
"Stichus si heredi meo anno servierit, liber esto": quaerendum
est, annus quomodo accipi debeat, an qui ex continuis diebus trecentis
sexaginta quinque constet an quibus [quibuslibet] libet []. Sed
superius magis intellegendum Pomponius scribit. Sed et si quibusdam
diebus aut valetudo aut alia iusta causa impedimento fuerit, quo
minus serviat, et hi anno imputandi sunt: servire enim nobis intelleguntur
etiam hi, quos curamus aegros, qui cupientes servire propter adversam
valetudinem impediuntur.
6.
Item si decem heredi dare iussus fuerit, heres etiam per partes
accipere favore libertatis cogendus est.
7.
Ita liber esse iussus "si Titius Capitolium ascenderit":
si Titius nolit ascendere, impedietur libertas. Idemque iuris est
in similibus causis et condicionibus.
8.
Item Cassius ait ei, qui servire iussus est anno, illud tempus,
quo in fuga sit vel in controversia pro libertate, non procedere.
40.7.5
Pomponius
libro octavo ad Sabinum
pr.
Statuliber rationem reddere iussus reliquum quod apparet solvit,
de eo, quod obscurius est, satisdare paratus est. Neratius et Aristo
recte putant liberum fore, ne multi ad libertatem pervenire non
possint incerta causa rationis et genere negotii huiusmodi.
1.
Statuliber, qui non rationes reddere, sed pecuniam iussus est dare,
numerare debet, non fideiussorem dare.
40.7.6
Ulpianus
libro 27 ad Sabinum
pr.
Si statulibera serva poenae facta sit et post damnationem statutae
libertatis condicio exstiterit, quamvis ipsi statuliberae nihil
proficiat, partui tamen proficere oportet, ut perinde liber nascatur,
atque si mater damnata non esset.
1.
Quid tamen si qua conceperit in servitute, deinde ab hostibus capta
peperit ibi post existentem condicionem, an liberum pariat? Et interim
quidem quin servus hostium sit, nequaquam dubium est: sed verius
est postliminio eum liberum fieri, quia, si mater in civitate esset,
liber nasceretur.
2.
Plane si apud hostes eum concepisset et post existentem condicionem
edidisset, benignius dicetur competere ei postliminium et liberum
eum esse.
3.
Statuliber parendo condicioni in persona emptoris pervenit ad libertatem:
et sciendum hoc ad statuliberos omnis sexus pertinere. Non solum
autem si venierit, haec condicio ad eum transit qui emit, verum
etiam ad omnes, quicumque quoquo iure dominium in statulibero nacti
sunt. Sive igitur legatus sit tibi ab herede statuliber sive adiudicatus
sive usucaptus a te sive traditus vel aliquo iure tuus factus, sine
dubio dicemus parere condicioni in persona tua posse. Sed et in
herede emptoris idem dicitur.
4.
Si filius familias heres sit institutus et statuliber filio dare
iussus est et liber esse, sive filio sive patri dando pervenit ad
libertatem, quia et ad patrem hereditatis emolumentum pervenit.
Sed et si post mortem filii patri dederit quasi heredis heredi,
liber erit: nam et si quis extraneo dare iussus sit et liber esse,
deinde hic heredi heres extiterit, non quasi in extranei persona,
sed quasi in heredis condicioni parebit.
5.
Statuliber decem dare iussus et liber esse, si quinque datis distractus
sit, residua quinque emptori dabit.
6.
Si servus tuus statuliberum emerit, tibi datur, quod heredibus dare
iussus est. Sed et si tuo servo dederit, si modo is eum peculiari
nomine emit neque ei tu peculium ademisti, puto liberum fore, scilicet
ut eo modo tibi dedisse intellegatur, perinde atque si tua voluntate
cuivis alii tuorum servorum dedisset.
7.
Si quis non dare decem et liber esse, sed rationibus redditis liber
esse iussus sit, an ad emptorem haec condicio transeat, videamus.
Et alias sciendum est eas demum condiciones ad emptorem transire,
quae sunt in dando: ceterum hae, quae sunt in faciendo, non transeunt,
ut puta si filium eius litteras edocuerit: hae enim personis eorum
cohaerent, quibus adscribuntur. Rationum autem reddendarum condicio,
quod ad reliqua quidem attinet, in danda pecunia consistit, quod
autem ad ipsa volumina rationum tradenda percontandasque et examinandas
rationes et in dispungendas atque excutiendas, factum habet. Num
quid ergo reliqua quidem et emptori dando perveniat ad libertatem,
cetera in persona heredis consistant? Puto igitur et ad emptorem
reliquorum solutionem transmitti: sic fiet, ut dividatur condicio:
et ita Pomponius libro octavo ex Sabino scripsit.
40.7.7
Paulus
libro quinto ad Sabinum
Usus
fructus alienato condicionem statuliberi secum non trahit.
40.7.8
Pomponius
libro octavo ad Sabinum
pr.
Ita liber esse iussus "si decem dederit, liber esto" heredi
dare debet: nam qui non habet, cui det, heredi dando ad libertatem
pervenit.
1.
Si partes suas quisque heredum diversis ementibus vendiderit, quas
portiones heredibus dare statuliber debuit, easdem dabit emptoribus.
Labeo autem ait, si nomina dumtaxat heredum in testamento posita
sint, viriles partes eis dandas: si vero ita "si heredibus
dedit", hereditarias.
40.7.9
Ulpianus
libro 28 ad Sabinum
pr.
Statuliberum medio tempore servum heredis esse nemo est qui ignorare
debeat: eapropter noxae dedi poterit, sed deditus sperare adhuc
libertatem poterit: nec enim deditio spem illi adimit libertatis.
1.
Si statuliberum non eadem condicione heres vendat, causa eius immutabilis
est et luere se ab eo potest simili modo ut ab herede. Si tamen
suppresserit condicionem statuliberi? Et ex empto quidem tenetur:
graviores autem etiam stellionatus crimen important ei, qui sciens
dissimulata condicione statutae libertatis simpliciter eum vendiderit.
2.
Illud tractatum est, an liberatio contingat ei qui noxae dederit
statuliberum. Et octavenus putabat liberari: et idem dicebat et
si ex stipulatu Stichum deberet eumque statuliberum solvisset: nam
et si ante solutionem ad libertatem pervenisset, extingueretur obligatio
tota: ea enim in obligatione consistere, quae pecunia lui praestarique
possunt, libertas autem pecunia lui non potest nec reparari potest.
quae sententia mihi videtur vera.
3.
Statuliberi condicio ita demum immutabilis est, si adita hereditas
fuerit: ceterum ante aditam hereditatem in propriam usucapitur servitutem
libertatisque spes infringitur: sed adita postea hereditate spes
libertatis favore sui redintegrabitur.
40.7.10
Paulus
libro quinto ad Sabinum
Si
decem dare iussum heres vendiderit et tradiderit dixeritque adscriptum
libertati, si viginti dedisset, ex empto erit actio cum venditore,
aut, si dupla promissa est, ob evictionem dumtaxat duplae repetitio
erit, ex empto ob mendacium.
40.7.11
Pomponius
libro 14 ad Sabinum
Si
heres pecuniam donasset statulibero, ut sibi eam daret et liber
esset, non fieri liberum aristo ait: sed si in plenum ei donasset,
fieri liberum.
40.7.12
Iulianus
libro septimo digestorum
Si
quis testamento libertatem acceperit sub condicione, si rationem
dederit, debet pro hereditaria parte heredibus reliqua solvere,
etiamsi nomina quorundam heredum sint in condicione posita.
40.7.13
Iulianus
libro 43 digestorum
pr.
Si quis ita libertatem dedisset "Stichus, si eum heres meus
testamento suo non manumiserit, liber esto", secundum voluntatem
defuncti hoc significari videtur "si testamento suo heres non
adscripserit ei libertatem". Quare si quidem heres libertatem
servo testamento suo dederit, defectus condicione videtur: si non
dederit, impleta condicione ultimo vitae tempore heredis ad libertatem
perveniet.
1.
Servus communis liber esse iussus ita "si decem dederit"
ex peculio dare potest, quod quocumque modo adquisitum habuerit:
nec refert, apud heredem id an apud socium fuerit et heredi an extraneo
dare iussus sit. Nam per omnia causae statuliberi applicatur: qui
condicionis implendae gratia alienare peculiares nummos potest.
2.
Si duo servi rationibus redditis liberi esse iussi fuerint et separatim
rationes gesserint, non dubie separatim quoque condicioni parere
poterunt. Sed si actus eorum communiter gestus ita immixtus fuerit,
ut separari non possit, necessario alter cessando alterius libertatem
impediet. Nec videbitur condicio in alterius persona impleta, nisi
id, quod computatione rationum habita reliquum fuerit, aut uterque
aut alter totum solverit.
3.
Qui ita liber iussus est "si iuraverit se capitolium ascensurum",
confestim ut iuraverit, quamvis Capitolium non ascenderit, liber
erit.
4.
Servus heredis rem ipsius heredis dare iussus et liber esse ad libertatem
perveniet, quia potest testator et sine ulla dandi condicione heredis
servum manumitti iubere.
5.
Haec scriptura "Stichus cum erit annorum triginta, liber esto.
Stichus si decem non dederit, liber ne esto" hanc vim habet
"Stichus si decem dederit et ad annos triginta pervenerit,
liber esto": namque ademptio libertatis vel legati sub condicione
facta incipit contrariam condicionem legato vel libertati, quae
prius data erat, iniecisse.
40.7.14
Alfenus
libro quatro digestorum
pr.
Servus, qui testamento domini, cum decem heredi dedisset, liber
esse iussus erat, heredi mercedem referre pro operis suis solebat:
cum ex mercede heres amplius decem recepisset, servus liberum esse
aiebat: de ea re consulebatur. Respondit non videri liberum esse:
non enim pro libertate, sed pro operis eam pecuniam dedisse nec
magis ob eam rem liberum esse, quam si fundum a domino conduxisset
et pro fructu fundi pecuniam dedisset.
1.
Servus cum heredi annorum septem operas dedisset, liber esse iussus
erat: is servus fugerat et annum in fuga fecerat. cum septem anni
praeterissent, respondit non esse liberum: non enim fugitivum operas
domino dedisse: quare nisi totidem dies, quot afuisset, servisset,
non fore liberum. Sed et si ita scriptum esset, ut tum liber esset,
cum septem annis servisset, potuisse liberum esse, si tempus fugae
reversus servisset.
40.7.15
Africanus
libro nono quaestionum
pr.
Mortuo herede si statuliber locupletiorem hereditatem tanta pecunia,
quantam dare sit iussus, fecerit, veluti creditoribus solvendo,
cibaria familiae dando: statim eum ad libertatem esse venturum existimavit.
1.
Heres cum statuliberum decem dare iussum venderet, condicionem pronuntiavit
et traditioni legem dixit, ut sibi potius quam emptori eadem decem
darentur: quaerebatur, utri eorum statuliber pecuniam dando libertatem
consequeretur. Respondit heredi eum dare debere. Sed et si talem
legem dixisset, ut extraneo alicui statuliber pecuniam daret, respondit
et hoc casu conventionem valere, quia heredi videtur solvere, qui
voluntate eius alii solvit.
40.7.16
Ulpianus
libro quatro regularum
Statulibera
quidquid peperit, hoc servum heredis est.
40.7.17
Neratius
libro tertio membranarum
Si
decem heredi dedisset, iussus est liber esse: decem habet et tantundem
domino debet: dando haec decem non liberabitur. Nam quod statulibero
ex peculio suo dare explendae condicionis causa concessum est, ita
interpretari debemus, ut non etiam ex eo dare possit, quod extra
peculium est. Nec me praeterit hos nummos peculiares posse dici,
quamvis, si nihil praeterea servus habeat, peculium nullum sit.
Sed dubitari non oportet, quin haec mens fuerit id constituentium,
ut quasi ex patrimonio suo dandi eo nomine servo potestas esset,
quia id maxime sine iniuria dominorum concedi videbatur. Quod si
ultra quis progredietur, non multum aberit, quin etiam eos nummos,
quos domino subripuerit, dando statuliberum condicioni satisfacturum
existimet.
40.7.18
Paulus
libro singulari de libertatibus dandis
Si
triennio dena dare iussus primo anno viginti optulerit, non accipiente
herede non statim liber est, quia et si accepisset heres, nondum
liber esset.
40.7.19
Ulpianus
libro 14 ad edictum
Si
servus liber esse iussus sit et legatum ei datum, si filius quartum
decimum annum compleverit, et filius ante decesserit: libertas favore
competet die veniente, legati autem condicio deficit.
40.7.20
Paulus
libro 16 ad Plautium
pr.
Si peculium servo legatum sit, qui iussus est alii dare decem et
sic liber esse, et heres eum prohibuerit dare, deinde manumissus
peculium petat ex causa legati, an per doli exceptionem eam summam,
quam daturus esset, deducere heres possit, ut ipsi prosit, non manumisso,
quod ea pecunia data non est? An vero indignus sit heres, qui contra
voluntatem defuncti fecit, eam pecuniam lucrari? Et cum servo nihil
absit et libertas ei competit, invidiosum est heredem fraudari.
1.
De illo quaeritur, si invito herede det aut nesciente, an faciat
nummos accipientis. Et Iulianus vere existimat ex hac causa concessam
videri statuliberis alienationem nummorum etiam invito herede et
ideo facere eos accipientis pecuniam.
2.
Quod si heredi dare iussus est decem et eam summam heres debeat
servo: si velit servus eam pecuniam compensare, erit liber.
3.
Is, cui servus pecuniam dare iussus est ut liber esset, decessit.
Sabinus, si decem habuisset parata, liberum fore, quia non staret
per eum, quo minus daret. Iulianus autem ait favore libertatis constituto
iure hunc ad libertatem perventurum, etiamsi postea habere coeperit
decem. Adeo autem constituto potius iure quam ex testamento ad libertatem
pervenit, ut, si eidem et legatum sit, mortuo eo cui dare iussus
est ad libertatem quidem perveniet, non autem et legatum habiturus
est: idque et Iulianus putat, ut in hoc ceteris legatariis similis
sit. Diversa causa est eius, quem heres prohibet condicioni parere:
hic enim ex testamento ad libertatem pervenit.
4.
Heredi autem iussum dare etiam heredis heredi dare posse divus Hadrianus
rescripsit: et si hoc sensit testator, etiam in legatario idem dicendum
est.
5.
Quaedam condiciones natura sui nec possunt eodem tempore impleri,
sed necessariam habent temporis divisionem, velut cum decem operarum
iussus est dare, quia operae per singulos dies dantur. Igitur et
si singulos aureos det statuliber, potest dici eum implesse condicionem.
Alia causa est operarum, quia hae necessario singulae edendae sunt.
Sed et si heres accipere noluerit, non statim liber erit, sed cum
tempus transierit, per quod operarum quantitas consummatur. Idem
dicendum est, si iussum Capuam ire et liberum esse heres prohibeat
ire: tunc enim erit liber, cum pervenire Capuam potuisset: inesse
enim videtur tempus tam operarum praestationi quam itineri.
6.
Si ita quis acceperit libertatem "Stichus, si heres eum non
manumiserit, liber esto", poterit ab herede manumitti: non
contra voluntatem testatoris adimitur ei libertus. Sed non tam continuum
tempus exigendum est, ut praecipitari cogatur heres vel ex peregrinatione
celerius reverti ad manumittendum vel administrationem rerum necessariarum
intermittere, nec rursus tam longum, ut, quamdiu vivat, protrahatur
manumissio, sed modicum, quo primum possit sine magno incommodo
suo heres manumittere. Quod si tempus adiectum fuerit, illud spectabitur.
40.7.21
Pomponius
libro septimo ex Plautio
pr.
Labeo libro posteriorum ita refert: "Calenus dispensator meus,
si rationes diligenter tractasse videbitur, liber esto suaque omnia
et centum habeto". Diligentiam desiderare eam debemus, quae
domino, non quae servo fuerit utilis. Erit autem ei diligentiae
coniuncta fides bona non solum in rationibus ordinandis, sed etiam
in reliquo reddendo. Et quod ita scriptum est "videbitur",
pro hoc accipi debet "videri poterit": sic et verba legis
duodecim tabularum veteres interpretati sunt "si aqua pluvia
nocet", id est "si nocere poterit". Et si quaereretur,
cui eam diligentiam probari oporteat, heredum arbitratum viri boni
more agentium sequi debebimus, veluti si is, qui certam pecuniam
dedisset, liber esse iussus est, non adscripto eo, cui si dedisset,
eo modo poterit liber esse, quo posset, si ita fuisset scriptum
"si heredi dedisset".
1.
Pactumeius Clemens aiebat, si ita sit fideicommissum relictum "cui
eorum voles, rogo restituas", si nullum elegisset cui restitueret,
omnibus deberi imperatorem Antoninum constituisse.
40.7.22
Paulus
libro tertio ad Vitellium
pr.
Qui pecuniam dare iussus est, nisi adiectum sit, cui det, heredibus
dare debet pro partibus hereditariis: pro ea enim parte quisque
accipere debet, pro qua dominus est.
1.
Si quidam ex heredibus, quibus dare debeat, nominati sint, dabit
his pro hereditariis portionibus.
2.
Si heredibus nominatis etiam extraneus iunctus sit, extraneo virilis,
ceteris hereditariae dari debent: et si non solum Titium, sed etiam
alios adiecisset, hos virilem partem habituros, coheredes autem
hereditarias Iulianus scribit.
40.7.23
Celsus
libro 22 digestorum
pr.
"Si intra quinquennium Stichus centum dederit, liber esto":
nec Titio vel heredi vel emptori post quinquennium dabit.
1.
Si rationes reddidisset, liberum esse iussum non patitur heres rebus
peculiaribus venditis reliqua solvere: perinde liber est, quasi
condicioni paruerit.
40.7.24
Marcellus
libro 16 digestorum
"Stichus,
si heredi meo decem promiserit vel operas daturum se iuraverit,
liber esto". Potest expleri condicio, si promiserit: nam spopondisse
aliqua significatione dici potest, etiamsi non sit secuta obligatio.
40.7.25
Modestinus
libro nono differentiarum
Statuliberos
venumdari posse leges duodecim tabularum putaverunt: duris autem
condicionibus in venditione minime onerandi sunt, veluti ne intra
loca serviant neve umquam manumittantur.
40.7.26
Modestinus
libro nono regularum
pr.
Libertate servo sub condicione rationis redditae testamento data
heres non solum scriptam rationem exigit, verum etiam quae sine
scriptura ab eo administrata est.
1.
Servus iussus reddita ratione ad libertatem pervenire, licet nullam
administraverit rationem, nihilo minus erit liber.
40.7.27
Modestinus
libro primo pandectarum
Si
is, cui dare iussus est, redemerit statuliberum eumque rursus alii
vendiderit, novissimo emptori dabit: iam enim cum apud eum, cui
dare iussus est, dominium quoque servi pervenit, si eum alienet,
condicionem quoque ab eo ad emptorem transire Iuliano placuit.
40.7.28
Iavolenus
libro sexto ex Cassio
pr.
Si hereditas eius, qui servum, intra dies triginta mortis suae si
rationes reddidisset, liberum esse iusserat, post dies triginta
adita est, iure quidem stricto ita manumissus liber esse non potest,
quoniam condicione deficitur: sed favor libertatis eo rem perduxit,
ut respondeatur expletam condicionem, si per eum, cui data esset,
non staret quo minus expleretur.
1.
Statuliber, antequam condicio libertatis optigerit, si quid comparasset,
peculio legato non cessurum in libris Gaii Cassii scriptum est,
nisi id legatum in tempus libertatis collatum esset. Videamus, ne,
cum peculium et accessionem et decessionem habeat, augmentum quoque
eius peculii, si modo ab herede ei ablatum non sit, legato cessurum
sit: et magis hoc iure utimur.
40.7.29
Pomponius
libro 18 ad Quintum Mucium
pr.
Statuliberi a ceteris servis nostris nihilo paene differunt. Et
ideo quod ad actiones vel ex delicto venientes vel ex negotio gesto
contractu pertinet, eiusdem condicionis sunt statuliberi cuius ceteri.
Et ideo in publicis quoque iudiciis easdem poenas patiuntur, quas
ceteri servi.
1.
Quintus Mucius scribit: pater familias in testamento scripserat
"si Andronicus servus meus heredi meo dederit decem, liber
esto". Deinde de his bonis coeperat controversia esse: qui
se lege heredem aiebat esse, is eam hereditatem ad se pertinere
dicebat, alter, qui hereditatem possidebat, aiebat testamento se
heredem esse. Secundum eum sententia dicta erat, qui testamento
aiebat se heredem esse. Deinde Andronicus quaerebat, si ipsi viginti
dedisset, quoniam secundum eum sententia dicta est, futurusne esset
liber an nihil videatur sententia, qua vicit, ad eam rem valere?
Quapropter si viginti heredi scripto dedisset et res contra possessorem
iudicata esset, illum in servitute fore. Labeo hoc, quod Quintus
Mucius scribit, ita putat verum esse, si re vera lege ab intestato
heres fuit is qui vicit: nam si iniuria iudicis victus esset scriptus
verus heres ex testamento, nihilo minus eum paruisse condicioni
ei dando et liberum fore. Sed verissimum est, quod et Aristo Celso
rescripsit, posse dari pecuniam heredi ab intestato, secundum quem
sententia dicta est, quoniam lex duodecim tabularum emptionis verbo
omnem alienationem complexa videretur: non interesse, quo genere
quisque dominus eius fieret et ideo hunc quoque ea lege contineri,
secundum quem sententia dicta est, et liberum futurum eum, qui ei
dedisset pecuniam. Hunc autem, id est possessorem hereditatis, cui
data esset summa, si victus esset hereditatis petitione, cum ceteris
hanc quoque pecuniam victori restituere debere.
40.7.30
Pomponius
libro septimo ex variis lectionibus
Si
ita liber esse iussus sit "Stichus, si eum heres non alienaverit,
liber esto", etiamsi statuliber est, alienari tamen poterit.
40.7.31
Gaius
libro 13 ad legem Iuliam et Papiam
pr.
Si servo sub condicione rationum editarum legatum sit, per eam condicionem
eum iussum esse legatum accipere, ut pecuniam reliquorum reddat,
non dubitatur.
1.
Et ideo cum quaesitum est "Stichus cum rationes dederit, cum
contubernali sua liber esto" an mortuo Sticho ante condicionem
contubernalis eius libera esse possit: Iulianus dixit quaestionem
esse in hac specie, quae et in legatis agitatur "illi cum illo
do", an altero deficiente alter ad legatum admittatur: quod
magis sibi placere, perinde ac si ita scriptum esset "illi
et illi". Aliam etiam esse quaestionem, an contubernali quoque
condicio iuncta sit: quod magis esset. Itaque si nulla reliqua Stichus
habuerit, statim eam liberam esse, si habuerit reliqua, debere eam
numerare pecuniam: nec tamen liciturum ex suo peculio dare, quia
id illis permissum sit, qui principaliter pro sua libertate pecuniam
dare iubentur.
40.7.32
Licinius
libro primo regularum
Si
duobus heredibus institutis servus liber esse iussus sit, si decem
heredibus dederit, ab altero ex heredibus venierit et traditus fuerit,
pro parte alteri ex heredibus, a quo non venierit, dando pecuniam
liber erit.
40.7.33
Papinianus
libro secundo quaestionum
Statuliberorum
iura per heredem fieri non possunt duriora.
40.7.34
Papinianus
libro 21 quaestionum
pr.
Servus si heredi decem dederit, liber esse iussus est: statuliberum
heres eum manumisit ac postea defunctus est. Heredis heredi pecunia
danda non est: quod enim placuit heredis heredi dari oportere, tunc
memineris locum habere, cum prior heres dominus accepturus pecuniam
fuit. Quae causa facit ambulatoriam, ut ita dixerim, condicionem:
duae sunt enim causae, per quas in primi heredis persona condicio
impletur, dominii ratio, item personae demonstratio: prior causa
transit in omnem successorem, ad quem pervenerit statuliber per
dominii translati continuationem, sequens personae dumtaxat eius,
qui demonstratus est, adhaeret.
1.
Imperator Antoninus rescripsit iussum rationes reddere et liberum
esse, si heres causabitur accipere rationes, nihilo minus liberum
fore. Quod rescriptum ita accipi debet, ut, si reliqua non trahat,
liber sit: quod si trahat, ita demum, si optulit eam quantitatem,
quae refundi debuit ex fide veritatis: non enim libertati sufficit
heredem in mora fuisse, si non id fiat per statuliberum, quod remota
mora libertati aditum daret. Quid enim si ita manumissum "dama
si in Hispaniam profectus anno proximo fructus coegerit, liber esto"
Romae retineat heres neque proficisci patiatur? Numquid dicturi
sumus statim ante fructus coactos liberum fore? nam et cum romae
stipulatio concipitur ita " centum in hispania dare spondes?",
inesse tempus stipulationi, quo possit in Hispaniam pervenire, nec
ante iure agi placuit. Sed si heres acceptis rationibus et reliquis
computatis donare se ea statulibero non habenti quod inferat proscribat
aut etiam litteris ad eum missis palam faciat, condicio libertatis
impleta videbitur. Quid ergo, si neget se reliqua traxisse atque
ideo, quia per heredem steterit, ut accipiat rationes, liberum factum,
heres autem neque se fecisse moram et reliqua debere statuliberum
contendat? Apud eum qui de libertate cognoscit, an condicio sit
impleta, constabit: cuius officio continebitur de mora considerare
nec minus computare rationes et, si reliqua trahi compererit, non
esse liberum pronuntiare. Sed si numquam negavit reliqua debere,
cum autem conveniret heredem et rationes offerret, professus sit
refusurum, quidquid in reliquis esse constiterit et eius pecuniae
reum numerare paratum idoneum optulit et heres in mora fuit: sententia
pro libertate dicetur.
40.7.35
Papinianus
libro nono responsorum
Non
videbitur per statuliberum non stare, quo minus condicio libertatis
existat, si de peculio, quod apud venditorem servus habuit, pecuniam
condicionis offerre non possit: ad alienum enim peculium voluntas
defuncti porrigi non potuit. Idem erit et si peculio servus venierit
et venditor fide rupta peculium retinuerit: quamquam enim ex empto
sit actio, tamen apud emptorem peculium servus non habuit.
40.7.36
Papinianus
libro secundo definitionum
In
tabulis secundis filio servum data libertate substitutum iure statuliberi
prudentes munierunt: quod utilitas recipit, scilicet ut cum sua
causa alienaretur, ne patris testamentum puer filius rescindat.
Quae iuris auctoritas citra dilectum ordinis ad secundum quoque
vel tertium substitutum porrecta est.
40.7.37
Gaius
libro singulari de casibus
Si
ita scriptum sit: "Stichum Titio do, ut eum manumittat: si
non manumiserit, liber esto", statim Stichum liberum esse.
40.7.38
Paulus
libro primo ad Neratium
Non
omne ab heredis persona interveniens impedimentum statulibero pro
expleta condicione cedit, sed id dumtaxat, quod impediendae libertatis
factum est.
40.7.39
Iavolenus
libro quatro ex posterioribus Labeonis
pr.
"Stichum attio do lego et, si is ei nummos centum dederit,
liber esto". Si servus ex testamento nummos attio dedisset,
eos repetere heredem non posse Labeo existimat, quia Attius eos
a servo suo acceperit, non ab heredis servo. Eum autem statuliberum
esse Quintus Mucius, Gallus et ipse Labeo putant: Servius, Ofilius
non esse. Superiorem sententiam probo, ita tamen, ut is servus heredis,
non legatarii sit, utpote cum legatum statulibertate tollatur.
1.
"Stichus liber esto, quando aes alienum meum solutum creditoribusve
meis satisfactum erit". Quamvis heres locuples extitisset,
tamen non prius Stichum liberum futurum, quam creditores pecuniam
aut satis accepissent aliove quo modo sibi cavissent, Labeo Ofilius
responderunt.
2.
Si heres servo pecuniam ad negotiandum dedisset, statuliberum eam
ipsam numerando liberari ex testamento non posse Labeo Trebatius
responderunt, quia reddere eam magis quam dare videretur. Ego puto,
si peculiares nummi fuerunt, ex testamento eum liberum futurum.
3.
"Dama servus cum heredi meo annorum septem operas solverit,
liber esto" et is servus intra septem annos in iudicio publico
esset et septimus annus praeterisset, servius ait eum non liberari
debere, Labeo, et si postea solvisset annorum septem operas, liberum
futurum: quod verum est.
4.
"Si Stichus Attiae mille nummos dederit, liber esto".
Attia vivo testatore decessit: non posse Stichum liberum esse Labeo
Ofilius responderunt: Trebatius, si ante testamentum factum Attia
decessisset, idem: si postea, eum liberum futurum. Labeonis et Ofilii
sententia rationem quidem habet, sed hoc iure utimur, ut is servus
ex testamento liber sit.
5.
Si servus operas extraneo dare iussus esset, nullus nomine servi
suas operas dando liberare servum potest: quod in pecunia aliter
observatur, utpote cum extraneus pro eo servo dando pecuniam servum
liberaret.
40.7.40
Scaevola
libro 24 digestorum
pr.
Sticho libertas data est: "Ab heredibus meis peto fideique
eorum committo, ut rationibus redditis Stichum manumittant".
Quaesitum est, cum ampla pecunia exacta post mortem testatoris sibi
commissa reliquetur et quasdam summas a colonis exactis rationibus
non intulerit hereditatemque spoliaverit apertis clam horreis sublatisque
supellectili et veste et apothecis exhaustis: an non prius ei fideicommissa
libertas debeatur, quam ea, quae mala ratione reliquatus est quae
furatus est, reposuerit. Respondit non prius ei fideicommissam libertatem
praestandam, quam et reliqua et omnia, quae per eum abessent, restituisset.
1.
"Pamphilus liber esto peculio suo heredibus vere dato".
Quaesitum est, cum plus domino debeat quam in peculio habeat et
omnes res, quas in peculio habebat, bona fide heredibus dederat,
an libertas ex testamento competat. Respondit nihil proponi, cur
non competeret.
2.
Pamphilo liberto, quem heredem ex parte instituerat, Stichum servum
praelegaverat et ei libertatem his verbis dederat: "Ita ut,
si tibi ex die mortis meae per annos continuos quinque menstruos
sexagenos dederit, tunc eum manumittas". Pamphilus ante quinquennium
moriens heredibus institutis filio et uxore de eodem Sticho ita
cavit: "Stichus servus, qui mihi testamento patroni mei certa
condicione relictus est, iubeo det praestet filio et uxori meae
sine ulla controversia et eum tempore peracto manumittant".
Quaesitum est, si Stichus sexagenos nummos menstruos non praestiterit,
an impleto quinquennio fideicommissa libertas ei debeatur. Respondit,
nisi praestitisset, fideicommissam libertatem non deberi.
3.
Servus testamento ita manumissus est: "Stichus servus meus
actor si rationem omnem actus sui heredi meo reddiderit eoque nomine
satisfecerit, liber esto eique, cum liber erit, dari volo viginti
et peculium suum". Quaesitum est, an, si rationes, quas egit
per multos annos sine subscriptione testatoris, heredi reddere paratus
sit, liber ex testamento fiat, cum propter gravem valetudinem testator
non potuerit rationibus subscribere, testamento tamen subscripserit.
Respondit, si ex fide ratio redderetur reliquaque inferantur, liberum
fore.
4.
Item quaero, an ea, quae exacta sunt per adiutores eius neque kalendario
illata sunt aut fraudulenter acta, huic adscribi possint, cum esset
is praepositus. Respondit, si id esset, quod culpae eius deberet
imputari, spectare ad rationis reddendae necessitatem.
5.
Item quaero, an eorum quoque nomine ratio haberi debeat, quod neque
a conductoribus praediorum neque a vilicis pensiones exegerit et
insuper etiam promutuum eis dederit. Respondit supra responsum est.
6.
Item quaero, an eo nomine teneatur, quod omnem rem suam, id est
peculium, exportaverit, antequam rationes redderet. Respondit nihil
eam rem impedire condicionem, si modo ratio redderetur.
7.
Titius testamento servos actores singulos diversis personis legavit
cum adiectione "si rationes heredi reddiderint": deinde
proprio capite ita scripsit: "omnes actores, quos legavi vel
manumisero, intra quartum mensem mortis meae rationes reddere volo
et dominis, quibus a me legati sint, reddi". Infra deinde alios
actores liberos esse iussit aeque cum hac adiectione "si rationes
heredi reddiderint". Quaero, cum per heredem fiat, quo minus
reddantur, utrum statuliberi esse desinant an nihilo minus quandoque
possint reddita ratione et reliquis illatis libertatem ex testamento
consequi. Respondit legata quidem et libertates non alias competere,
quam rationes redditae essent aut per heredem staret, quo minus
redderentur: verum iudicaturo aestimandum, utrum tempus condicioni
legatorum libertatiumque additum videatur an, libero tempore reddere
volentibus reliqua, heredibus quattuor menses appositi sint, sollicito
testatore cunctationi et moram eorum proscribente. Melius autem
est praesumptionem pro statuliberis esse.
8.
Argentarius coactor cum paene totam fortunam in nominibus haberet,
servis actoribus libertatem ita dedit: "Quisquis mihi heres
erit, si dama servus meus actus sui, qui agitur nomine eius et Pamphili
conservi sui, heredi meo rationes reddiderit pariaque fecerit a
die mortis meae intra mensem sextum, liber esto". Quaesitum
est, an haec verba "pariaque fecit" ad omnia nomina pertineant
exceptis perditis, ut hoc significent "si omnem pecuniam ab
omnibus exegerint et heredi solverint vel eo nomine satisfecerint"
et, si in exactione nominum cessaverint intra sex menses, libertas
illis non competat. Respondit manifestam esse condicionem verbis
testamenti supra scriptis positam: igitur ita demum liberos fore,
si aut ei pareant aut per heredem stet, quo minus pareant.
40.7.41
Labeo
libro primo pithanon a Paulo epitomarum
pr.
Si quem servum tuum ad certum tempus statuliberum relinquere vis,
nihil interest, utro modo caveas, "si servierit" an "si
triennio operas dederit, liber esto".
1.
Paulus. Si quis liber esse iussus fuerit, si decem heredi promisisset,
quamquam ea promissio nullam rem habitura est, tamen promittendo
liberabitur.
40.7.42
Labeo
libro tertio pithanon
Si
quis eundem hominem uxori suae legaverit et, cum ea nupsisset, liberum
esse iusserit et ea ex lege nupserit, liber fiet is homo.
40.8.0.
Qui sine manumissione ad libertatem perveniunt.
40.8.1
Paulus
libro quinto ad Plautium
Si
servus venditus est, ut intra certum tempus manumitteretur, etiamsi
sine herede decessissent et venditor et emptor, servo libertas competit:
et hoc divus Marcus rescripsit. Sed et si mutaverit venditor voluntatem,
nihilo minus libertas competit.
40.8.2
Modestinus
libro sexto regularum
Servo,
quem pro derelicto dominus ob gravem infirmitatem habuit, ex edicto
divi Claudii competit libertas.
40.8.3
Callistratus
libro tertio de cognitionibus
Eum,
qui ita venit, ut intra tempus manumitteretur, cum dies praestandae
libertatis venerit vivente venditore et perseverante in eadem voluntate,
perinde haberi, ac si ab eo, a quo debuit manumitti, manumissus
esset: mortuo autem venditore non esse heredum eius voluntatem explorandam
divus Marcus cum filio suo rescripsit.
40.8.4
Ulpianus
libro tertio ad Sabinum
Ei,
qui hac lege emptus sit, ut a vivo emptore manumittatur, statim
mortuo eo competit libertas.
40.8.5
Marcianus
libro quinto regularum
Qui
ob necem detectam domini praemium libertatis consequitur, fit Orcinus
libertus.
40.8.6
Marcianus
libro singulari ad formulam hypothecariam
Si
quis obligatum servum hac lege emerit, ut manumittat, competit libertas
ex constitutione divi Marci, licet bona omnia quis obligaverit,
quae habet habiturusve esset. Tantundem dicendum est et si hac lege
emerit, ne prostituatur, et prostituerit.
40.8.7
Paulus
libro singulari de libertatibus dandis
Imperator
noster cum patre suo constituit in eo, qui, cum possit abducere
prostitutam ancillam, pecunia accepta manus iniectionem vendidit,
ut libera esset: nihil enim interesse, ipse abducas et prostituas
an patiaris prostitutam esse pretio accepto, cum possis eximere.
40.8.8
Papinianus
libro nono responsorum
Mancipia
mater filiae donaverat, ut filia curaret ea post mortem suam esse
libera: cum donationis legi non esset obtemperatum, ex sententia
constitutionis divi Marci libertates optingere matre consentiente
respondi: quod si ante filiam mater vita decessit, omnimodo.
40.8.9
Paulus
libro quinto quaestionum
Latinus
largus: vendidit ancillam ita, ut manumitteretur, non addito tempore:
quaero, quando ex constitutione incipit ei libertas competere cessante
emptore in manumittendo. Respondi: inspiciendum est, quid actum
sit, utrum, cum primum potuisset, ut manumitteret, an ut in potestate
esset emptoris, quando vellet manumittere. Priore casu facile tempus
deprehendi poterit: posteriore utique moriente emptore competit
libertas. Si non appareat, quid convenerit, favor priorem inducet
opinionem, id est ut intra duos menses, si ambo praesto sunt tam
servus quam emptor eius: servo enim absente nisi emptor intra quattuor
menses imposuerit libertatem, ex constitutionibus ad libertatem
eripitur.
40.9.0.
Qui et a quibus manumissi liberi non fiunt et ad legem Aeliam Sentiam.
40.9.1
Ulpianus
libro primo ad Sabinum
Celsus
libro duodecimo digestorum utilitatis gratia motus surdum ita natum
manumittere posse ait.
40.9.2
Ulpianus
libro tertio ad Sabinum
Servo
competere libertas non potest, si relegatus moratus sit in urbe.
40.9.3
Gaius
libro secundo de legatis ad edictum urbicum
Si
optio hominis data sit vel indistincte homo legatus sit, non potest
heres quosdam servos vel omnes manumittendo aut evertere aut minuere
ius electionis: nam optione sive electione servi data quodammodo
singuli sub condicione legati videntur.
40.9.4
Ulpianus
libro tertio disputationum
Servum
pignori datum manumittere non possumus.
40.9.5
Iulianus
libro 64 digestorum
pr.
Cum hereditas solvendo non est, quamvis heres locuples existat,
libertas ex testamento competit.
1.
Si autem is qui solvendo non est hoc modo libertatem dederit "si
creditoribus meis solidum solutum fuerit, Stichus liber esto",
non potest videri fraudandorum creditorum liberos esse iussisse.
2.
Si Titius nihil amplius in bonis quam Stichum et Pamphilum habeat
eosque stipulanti Maevio ita promiserit "Stichum aut Pamphilum
dare spondes?", deinde, cum alium creditorem non haberet, Stichum
manumiserit: libertas per legem Aeliam Sentiam rescinditur. Quamvis
enim fuit in potestate Titii, ut Pamphilum daret, tamen quamdiu
eum non dederit, quia interim mori possit, non sine fraude stipulatoris
Stichum manumisit. Quod si solum Pamphilum dari promisisset, non
dubitarem, quin Stichus ad libertatem perveniret, quamvis similiter
Pamphilus mori possit: multum enim interest, contineatur ipsa stipulatione
is qui manumittitur an extra obligationem sit. Nam et qui ob aureos
quinque Stichum et Pamphilum pignori dederit, cum uterque eorum
quinum aureorum sit, neuter manumitti potest: at si Stichum solum
pignori dederit, Pamphilum non videtur in fraudem creditoris manumittere.
40.9.6
Scaevola
libro 16 quaestionum
Iulianus
de eo loquitur, qui in substantia nihil aliud habeat: nam si habeat,
quare non dicetur unum posse manumitti? Quia et uno mortuo solvendo
est, et uno manumisso solvendo est, nec adventicii casus computandi
sint: alioquin et qui unum incertum ex servis suis promisit, neminem
manumittet.
40.9.7
Iulianus
libro secundo ad Urseium Ferocem
pr.
Si quis integris facultatibus codicillos confirmavit, deinde, cum
consilium creditorum fraudandorum cepisset, libertates codicillis
dederit, optineri non potest, quo minus lege libertates interpellarentur:
nam consilium testatoris fraudulentum non eo tempore observatur,
quo codicilli confirmantur, sed quo libertas codicillis datur.
1.
Minor annis viginti cum servum manumittere vellet nec iustam causam
ad consilium manumittendi haberet, tibi eum ut manumitteres dedit:
negavit eum Proculus liberum esse, quoniam fraus legi facta esset.
40.9.8
Africanus
libro tertio quaestionum
pr.
Cum is, qui sub condicione debet, manumittat fideicommissi causa,
lex Aelia Sentia locum habet.
1.
Si miles iure militari testamento facto libertates dederit in fraudem
creditorum et non solvendo moriatur, impediuntur libertates.
40.9.9
Marcianus
libro primo institutionum
pr.
Ille servus liber non erit, qui vi coegerit, ut eum dominus manumittat,
et ille perterritus scripsit liberum eum esse.
1.
Item nec ille liber fieri potest, qui a domino non est defensus
in capitali crimine posteaque absolutus est.
2.
Qui hac lege venierint, ne manumittantur, vel qui testamento prohibiti
sint manumitti vel iussu praesidis provinciae, licet manumittantur,
tamen ad libertatem non perveniunt.
40.9.10
Gaius
libro primo rerum cottidianarum sive aureorum
In
fraudem creditorum manumittere videtur, qui vel iam eo tempore,
quo manumittit, solvendo non est vel datis libertatibus desiturus
est solvendo esse. Saepe enim de facultatibus suis amplius, quam
in his est, sperant homines. Quod frequenter accidit his, qui transmarinas
negotiationes et aliis regionibus, quam in quibus ipsi morantur,
per servos atque libertos exercent: quod saepe, adtritis istis negotiationibus
longo tempore, id ignorant et manumittendo sine fraudis consilio
indulgent servis suis libertatem.
40.9.11
Marcianus
libro 13 institutionum
pr.
In fraudem civitatium manumissi ad libertatem non veniunt, ut senatus
censuit.
1.
Sed nec in fraudem fisci datas libertates procedere principalibus
constitutionibus cavetur. Sed divi fratres rescripserunt, non utique,
si debitor fisci manumiserit, libertates impediuntur, sed ita, si,
cum non erat solvendo, in fraudem manumisit.
40.9.12
Ulpianus
libro quatro de adulteriis
pr.
Prospexit legis lator, ne mancipia per manumissionem quaestioni
subducantur, idcircoque prohibuit ea manumitti certumque diem praestituit,
intra quem manumittere non liceat.
1.
Ipsa igitur quae divertit omnes omnimodo servos suos manumittere
vel alienare prohibetur, quia ita verba faciunt, ut ne eum quidem
servum, qui extra ministerium eius mulieris fuit vel in agro vel
in provincia, possit manumittere vel alienare: quod quidem perquam
durum est, sed ita lex scripta est.
2.
Sed et si post divortium servum mulier paravit aut alia ratione
adquisiit, aeque, quod ad verba attinet, manumittere non poterit:
et ita Sextus quoque Caecilius adnotat.
3.
Pater vero in cuius potestate filia fuerit, ea tantum mancipia prohibetur
manumittere alienareve, quae in usu filiae fuerunt tributa.
4.
Matrem quoque prohibuit manumittere alienareve ea mancipia, quae
in ministerium filiae concesserat.
5.
Sed et avum et aviam prohibuit manumittere, cum horum quoque mancipia
quaestione postulari posse lex voluerit.
6.
Sextus Caecilius recte ait angustissimum tempus legem praestitisse
alienandis manumittendisve servis. Finge, inquit, ream adulterii
intra sexagesimum diem postulatam: quae cognitio tam facile expediri
potuit adulterii, ut intra sexagesimum diem finiatur? Et tamen licere
mulieri quamvis postulatae adulterii servum suspectum in adulterio
vel quaestioni necessarium, quod ad verba legis attinet, manumittere.
Sane in hunc casum subveniendum est, ut destinati servi quasi conscii
vel quasi nocentes non debeant manumitti ante finitam cognitionem.
7.
Pater mulieris vel mater, si intra sexagesimum diem decedant, ex
his servis, quos in ministerium filiae dederint, neque manumittere
neque alienare poterunt.
40.9.13
Paulus
libro tertio de adulteriis
Quod
si intra diem sexagesimum manumiserint, erit servus statuliber.
40.9.14
Ulpianus
libro quatro de adulteriis
pr.
Sed si maritus intra sexagesimum diem decesserit, an manumittere
vel alienare iam possit supra scriptas personas, videamus. Et non
puto posse, quamvis accusatore mulier deficiatur marito, cum pater
accusare possit.
1.
Et simpliciter quidem lex mulierem prohibuit intra sexagesimum diem
divortii manumittere:
2.
Sive autem divertit sive repudio dimissa sit, manumissio impedietur.
3.
Sed si morte mariti solutum sit matrimonium vel aliqua poena eius,
manumissio non impedietur.
4.
Sed et si bona gratia finierit matrimonium, dicetur manumissionem
vel alienationem non impediri.
5.
Sed et si constante matrimonio mulier, dum divortium cogitat, manumittat
vel alienet et hoc dilucidis probationibus fuerit adprobatum: quasi
in fraudem legis hoc factum sit, non debet alienatio valere vel
manumissio.
6.
Alienationem omnem omnino accipere debemus.
40.9.15
Paulus
libro primo ad legem Iuliam
pr.
Quaesitum est, an is, qui maiestatis crimine reus factus sit, manumittere
possit, quoniam ante damnationem dominus est. Et imperator Antoninus
Calpurnio Critoni rescripsit ex eo tempore, quo quis propter facinorum
suorum cogitationem iam de poena sua certus esse poterat, multo
prius conscientia delictorum, quam damnatione ius dandae libertatis
eum amisisse.
1.
Iulianus ait, si postea, quam filio permisit pater manumittere,
filius ignorans patrem decessisse manumisit vindicta, non fieri
eum liberum. Sed et si vivit pater et voluntas mutata erit, non
videri volente patre filium manumisisse.
40.9.16
Paulus
libro tertio ad legem Aeliam Sentiam
pr.
Si, cum fideicommissa libertas debeatur, minor viginti annis servum
vendat, ut manumittatur, vel quia hac lege emerat, non impedietur
alienatio.
1.
Si partem, quam in communi servo habet minor viginti annis, manumittendi
causa tradat, nihil aget: sed si, cum ipse causam probare posset,
tradiderit, nulla fraus intellegetur.
2.
Ne quis creditorum fraudandorum causa servum manumittat, hac lege
cavetur: creditores autem appellantur, quibus quacumque ex causa
actio cum fraudatore competat.
3.
Aristo respondit a debitore fisci, qui solvendo non erat, manumissum
ita revocari in servitutem debere, si non diu in libertate fuisset,
id est non minus decennio: plane ea, quae in fraudem fisci in sinus
eius collata sunt, revocanda.
4.
Si sub condicione alicui pecunia debeatur, quasi statuliber erit
a debitore manumissus, ut pendeat libertas ex condicione.
5.
Si voluntate patris filius manumiserit, sive pater sive filius sciat
solvendo patrem non esse, libertas impedietur.
40.9.17
Paulus
libro singulari de libertatibus
pr.
Si privatus coactus a populo manumiserit, quamvis voluntatem accommodaverit,
tamen non erit liber: nam et divus Marcus prohibuit ex adclamatione
populi manumittere.
1.
Item non fit liber, si mentitus dominus, ne a magistratibus castigaretur,
dixit esse liberum, si non fuit voluntatis manumittendi.
2.
In his, quos intra certa tempora non licet manumittere, si testamento
acceperint libertatem, non testamenti facti, sed competentis libertatis
tempus inspiciendum est.
40.9.18
Paulus
libro 16 ad Plautium
pr.
Si mortis tempore solvendo sit hereditas, si tamen cum aditur desierit
esse solvendo, libertas a testatore in fraudem creditorum relicta
non competet: nam sicut aucta hereditas prodest libertatibus, ita
nocet deminuta.
1.
Si is, cui libertas relicta est, iussus sit heredi dare tantum,
quanti est, et liber esse, videamus, an adhuc fraus sit creditorum,
quia heres mortis causa accepturus est, an vero, si alius pro eo
vel ipse non de peculio det, nulla sit fraus. Sed si heres locuples
non proficit ad libertatem, nec qui dat pecuniam prodesse potest.
40.9.19
Modestinus
libro primo regularum
Nulla
competit libertas data ab eo, qui postea servus ipse pronuntiatus
est.
40.9.20
Modestinus
libro singulari de enucleatis casibus
Si
servo alieno libertas non consentiente domino data est, valere ex
auctoritate iuris non potest, quamvis postea manumissor domino heres
extitit, nam licet eius iure cognationis qui manumisit heres extitit,
non ideo aditione hereditatis libertatis datio confirmatur.
40.9.21
Modestinus
libro primo pandectarum
Matrimonii
causa manumitti ancilla a nullo alio potest quam qui eam uxorem
ducturus est. Quod si alter manumiserit matrimonii causa, alter
eam uxorem ducat, non erit libera, adeo ut nec si intra sex quidem
menses eam repudiatam postea manumissor uxorem duxerit, liberam
eam fieri Iulianus respondit, quasi de his nuptiis senatus senserit,
quae post manumissionem nullis aliis interpositis secutae fuerunt.
40.9.22
Pomponius
libro 25 ad Quintum Mucium
Curator
furiosi servum eius manumittere non potest.
40.9.23
Pomponius
libro quatro ex variis lectionibus
Semper
in fraudem creditorum libertas datur ab eo, qui sciret se solvendo
non esse, quamvis bene dedisset merenti hoc.
40.9.24
Clementius
libro nono ad legem Iuliam et Papiam
Si
quis, habens creditores, plures manumiserit, non omnium libertas
impedietur, sed qui primi sunt, liberi erunt, donec creditoribus
suum solvatur. Quam rationem Iulianus solet dicere velut duobus
manumissis, si unius libertate fraudentur, non utriusque, sed alterutrius
impediri libertatem et plerumque postea scripti, nisi si quando
maioris pretii sit is qui ante nominatus sit nec sufficiat posteriorem
retrahi in servitutem, prior sufficiat: nam hoc casu [causa] sequenti
loco scriptum solum ad libertatem perventurum.
40.9.25
Papinianus
libro quinto responsorum
In
fraudem creditorum testamento datae libertates prioribus creditoribus
dimissis propter novos creditores irritae sunt.
40.9.26
Scaevola
libro quatro responsorum
Pignori
obligatum servum debitoris heres manumisit: quaesitum est, an liber
esset. Respondit secundum ea quae proponerentur, si pecunia etiam
nunc deberetur, non esse manumissione liberum factum. Paulus: soluta
ergo pecunia ex illa voluntate liber fit.
40.9.27
Hermogenianus
libro primo iuris epitomarum
pr.
In fraudem creditorum manumittitur liberque esse prohibetur, sive
dies solvendae pecuniae iam cessit, sive in diem vel sub condicione
sit debitum. Diversa causa est legati sub condicione relicti: nam
antequam condicio extiterit, inter creditores legatarius iste non
habetur. Ex omni autem causa creditoribus in hac parte lex Aelia
Sentia prospexit, inter quos fideicommissarium etiam esse placuit.
1.
Pignori datus servus, antequam debiti nomine fiat satis, sine consensu
creditorum manumitti non potest. Sed pupilli creditoris citra tutoris
auctoritatem consensus nihil libertati prodest, sicuti non prodest,
si fructuarius pupillus manumissioni similiter consentiat.
40.9.28
Paulus
libro tertio sententiarum
Heres
servum proprium, quem testator legaverat, manumittendo nihil agit,
quia scientiae vel ignorantiae eius nullam placuit admitti rationem.
40.9.29
Gaius
libro primo de manumissionibus
pr.
Generaliter pignori datus servus sine dubio pleno iure debitoris
est et iustam libertatem ab eo consequi potest, si lex Aelia Sentia
non impediat libertatem, id est si solvendo sit nec ob id creditores
videantur fraudari.
1.
Sub condicione servus legatus pendente condicione pleno iure heredis
est, sed nullam libertatem ab eo consequi potest, ne legatario iniuria
fieret.
40.9.30
Ulpianus
libro quatro ad legem Aeliam Sentiam
pr.
Si quis hac lege servum emerit, ut manumittat, et non manumittente
eo servus ad libertatem pervenerit ex constitutione divi Marci,
an possit ut ingratum accusare, videamus. Et dici potest, cum non
sit manumissor, hoc ius eum non habere.
1.
Si filius meus ex voluntate mea manumiserit, an ut ingratum eum
accusandi ius habeam, dubitari poterit idcirco, quia non manumisi:
sed pro eo habendus sum, ac si manumisissem.
2.
Sed si castrensem servum filius meus manumittat, dubio procul hoc
ius non habebo, quia non ipse manumisi: ipse plane filius accusare
poterit.
3.
Tamdiu autem accusare quis poterit, quamdiu perseverat patronus.
4.
Quotiens autem patroni libertum volunt accusare, utrum omnium consensus
necessarius sit an vero et unus possit, videamus. Et est verius,
si saltem in unum hoc commiserit, eum ut ingratum accusari, sed
omnium consensum necessarium, si sint eiusdem gradus.
5.
Si pater libertum uni ex filiis adsignaverit, solum eum accusare
posse Iulianus scripsit: solum enim patronum esse.
40.9.31
Terentius
Clemens libro quinto ad legem Iuliam et Papiam
Quaesitum
est, si libertam patronus iureiurando adegisset, ne ea liberos impuberes
habens nuberet, quid iuris esset. Iulianus dicit non videri contra
legem Aeliam Sentiam fecisse eum, qui non perpetuam viduitatem libertae
iniunxisset.
40.9.32
Terentius
Clemens libro octavo ad legem Iuliam et Papiam
pr.
Si non voluntate patroni is, qui in eius potestate sit, iusiurandum
adegerit vel stipulatus fuerit, ne nubat, nisi id patronus remittat
aut liberabit libertam, incidet in legem: videbitur enim id ipsum
dolo malo facere.
1.
Non prohibentur lege Aelia Sentia patroni a libertis mercedes capere,
sed obligare eos: itaque si sponte sua libertus mercedem patrono
praestiterit, nullum huius legis praemium consequetur.
2.
Is, qui operas aut in singulas eas certam summam promisit, ad hanc
legem non pertinet, quoniam operas praestando potest liberari. Idem
Octavenus probat et adicit: obligare sibi libertum, ut mercedem
operarum capiat, is intellegitur, qui hoc solum agit, ut utique
mercedem capiat, etiamsi sub titulo operarum eam stipulatus fuerit.
40.10.0.
De iure aureorum anulorum.
40.10.1
Papinianus
libro primo responsorum
pr.
Inter ceteros alimenta liberto relicta non idcirco non debentur,
quia ius aureorum anulorum ab imperatore libertus acceperit.
1.
Diversum in eo probatur, qui iudicatus ingenuus collusione per alium
patronum detecta condicioni suae redditus alimenta sibi, quae tertius
patronus reliquerat, praeberi desiderat. Hunc enim etiam beneficium
anulorum amittere placuit.
40.10.2
Papinianus
libro 15 responsorum
Intra
quinque annos pro ingenuitate sententia dicta rescissa fuerat: victum
anulorum aureorum beneficium, quod ante sententiam pro ingenuitate
dictam acceperit ac deposuit, non retinuisse respondi.
40.10.3
Marcianus
libro primo institutionum
Divus
commodus et ius anulorum datum ademit illis, qui invitis aut ignorantibus
patronis acceperant.
40.10.4
Ulpianus
libro tertio ad legem Iuliam et Papiam
Etiam
feminae ius anulorum aureorum impetrare et natalibus restitui poterunt.
40.10.5
Paulus
libro nono ad legem Iuliam et Papiam
Is,
qui ius anulorum impetravit, ut ingenuus habetur, quamvis in hereditate
eius patronus non excludatur.
40.10.6
Ulpianus
libro primo ad legem Iuliam et Papiam
Libertinus
si ius anulorum impetraverit, quamvis iura ingenuitatis salvo iure
patroni nactus sit, tamen ingenuus intellegitur: et hoc divus Hadrianus
rescripsit.
40.11.0.
De natalibus restituendis.
40.11.1
Ulpianus
libro secundo responsorum
A
principe natalibus suis restitutum eum, qui se ingenuum natum principi
adfirmavit, si ex ancilla natus est, nihil videri impetrasse.
40.11.2
Marcianus
libro primo institutionum
Interdum
et servi nati ex post facto iuris interventu ingenui fiunt, ut ecce
si libertinus a principe natalibus suis restitutus fuerit. Illis
enim utique natalibus restituitur, in quibus initio omnes homines
fuerunt, non in quibus ipse nascitur, cum servus natus esset. Hic
enim, quantum ad totum ius pertinet, perinde habetur, atque si ingenuus
natus esset, nec patronus eius potest ad successionem venire. Ideoque
imperatores non facile solent quemquam natalibus restituere nisi
consentiente patrono.
40.11.3
Scaevola
libro sexto responsorum
Respondit:
quaeris, an ingenuitatis iure utatur is, quem sanctissimus et nobilissimus
imperator natalibus suis restituit. Sed ea res nec dubitationem
habet nec umquam habuit, quin exploratum sit ad omnem ingenuitatis
statum restitui eum, qui isto beneficio principis utatur.
40.11.4
Paulus
libro quatro sententiarum
Nec
filio patroni invito libertus natalibus suis restitui potest: quid
enim interest, ipsi patrono an filiis eius fiat iniuria?
40.11.5
Modestinus
libro septimo regularum
pr.
Patrono consentiente debet libertus ab imperatore natalibus restitui:
ius enim patroni hoc impetrato amittitur.
1.
Libertinus, qui natalibus restitutus est, perinde habetur, atque
si ingenuus factus medio tempore maculam servitutis non sustinuisset.
40.12.0.
De liberali causa.
40.12.1
Ulpianus
libro 54 ad edictum
pr.
Si quando is, qui in possessione servitutis constitutus est, litigare
de condicione sua non patitur, quod forte sibi suoque generi vellet
aliquam iniuriam inferre, in hoc casu aequum est quibusdam personis
dari licentiam pro eo litigare: ut puta parenti, qui dicat filium
in sua potestate esse: nam etiamsi nolit filius, pro eo litigabit.
Sed et si in potestate non sit, parenti dabitur hoc ius, quia semper
parentis interest filium servitutem non subire.
1.
Versa etiam vice dicemus liberis parentium etiam invitorum eandem
facultatem dari: neque enim modica filii ignominia est, si parentem
servum habeat.
2.
Idcirco visum est cognatis etiam hoc dari debere,
40.12.2
Gaius
ad edictum praetoris urbani titulo de liberali causa
Quoniam
servitus eorum ad dolorem nostrum iniuriamque nostram porrigitur.
40.12.3
Ulpianus
libro 54 ad edictum
pr.
Amplius puto naturalibus quoque hoc idem praestandum, ut parens
filium in servitute quaesitum et manumissum possit in libertatem
vindicare.
1.
Militi etiam pro necessariis sibi personis de libertate litigare
permittitur.
2.
Cum vero talis nemo alius est, qui pro eo litiget, tunc necessarium
est dari facultatem etiam matri vel filiabus vel sororibus eius
ceterisque mulieribus quae de cognatione sunt vel etiam uxori adire
praetorem et hoc indicare, ut causa cognita et invito ei succurratur.
3.
Sed et si libertum meum vel libertam dicam, idem erit dicendum.
40.12.4
Gaius
ad edictum praetoris urbani titulo de liberali causa
Sed
tunc patrono conceditur pro libertate liberti litigare, si eo ignorante
libertus venire se passus est.
40.12.5
Ulpianus
libro 54 ad edictum
pr.
Interest enim nostra libertos libertasque habere.
1.
Quod si plures ex memoratis personis existant, qui velint pro his
litigare, praetoris partes interponendae sunt, ut eligat, quem potissimum
in hoc esse existimat. quod et in pluribus patronis observari debet.
40.12.6
Gaius
ad edictum praetoris urbani
Benignius
autem hoc persequendum est, ut, si furiosus et infans est qui in
servitutem trahitur, non solum necessariis personis, sed etiam extraneis
hoc permittatur.
40.12.7
Ulpianus
libro 54 ad edictum
pr.
Liberis etiam hominibus, maxime si maiores viginti annis venum se
dari passi sunt vel in servitutem quaqua ratione deduci, nihil obest,
quo minus possint in libertatem proclamare, nisi forte se venum
dari passi sunt, ut participaverint pretium.
1.
Si quis minor viginti annis ad partiendum pretium venum se dari
passus est, nihil ei hoc post viginti annos nocebit. Sed si ante
quidem se venum dedit, post vicensimum autem annum pretium partitus
est, poterit ei libertas denegari.
2.
Si quis sciens liberum emerit, non denegatur vendito in libertatem
proclamatio adversus eum qui eum comparavit, cuiusque sit aetatis
qui emptus est, idcirco quia non est venia dignus qui emit, etiamsi
scientem prudentemque se liberum emerit. Sed enim si postea alius
eum emerit ob hoc, qui scivit, ignorans, deneganda est ei libertas.
3.
Si duo simul emerint partes, alter sciens, alter ignorans, videndum
erit, numquid is qui scit non debeat nocere ignoranti: quod quidem
magis est. Sed enim illa erit quaestio, partem solam habebit is
qui ignoravit an totum? Et quid dicemus de alia parte? An ad eum
qui scit pertineat? Sed ille indignus est quid habere, quia sciens
emerit. Rursum qui ignoravit, non potest maiorem partem dominii
habere quam emit: evenit igitur, ut ei prosit qui eum comparavit
sciens, quod alius ignoravit.
4.
Sunt et aliae causae, ex quibus in libertatem proclamatio denegatur,
veluti si quis ex eo testamento liber esse dicatur, quod testamentum
aperiri praetor vetat, quia testator a familia Necatus esse dicatur:
cum enim in eo sit iste, ut supplicio forte sit adficiendus, non
debet liberale iudicium ei concedi. Sed et si data fuerit, quia
dubitatur, utrum nocens sit an innocens, differtur liberale iudicium,
donec constet de morte eius, qui necatus est: apparebit enim, utrum
supplicio adficiendus sit an non.
5.
Si quis ex servitute in libertatem proclamat, petitoris partes sustinet:
si vero ex libertate in servitutem petatur, is partes actoris sustinet
qui servum suum dicit. Igitur cum de hoc incertum est, ut possit
iudicium ordinem accipere, hoc ante apud eum, qui de libertate cogniturus
est, disceptatur, utrum ex libertate in servitutem aut contra agatur.
Et si forte apparuerit eum, qui de libertate sua litigat, in libertate
sine dolo malo fuisse, is qui se dominum dicit actoris partes sustinebit
et necesse habebit servum suum probare: quod si pronuntiatum fuerit
eo tempore, quo lis praeparabatur, in libertate eum non fuisse aut
dolo malo fuisse, ipse qui de sua libertate litigat debet se liberum
probare.
40.12.8
Ulpianus
libro 55 ad edictum
pr.
Cognitio de liberali causa usufructuario datur, etiamsi dominus
quoque velit, hoc est qui se dominum dicit, movere status controversiam.
1.
Si plures sibi dominium servi vindicant dicentes esse communem,
ad eundem iudicem mittendi erunt: et ita senatus censuit. Ceterum
si unusquisque suum esse in solidum, non in partem dicat, cessat
senatus consultum: neque enim timor est, ne varie iudicetur, cum
unusquisque solidum dominium sibi vindicet.
2.
Sed et si alter usum fructum totum, alter proprietatem servi vindicet,
item si alter dominium, alter pigneratum sibi dicat, idem iudex
erit: et parvi refert, ab eodem an ab alio ei pigneri datus sit.
40.12.9
Gaius
ad edictum praetoris urbani titulo de liberali causa
pr.
Si pariter adversus eum, qui de libertate litigat, consistant fructuarius
et proprietarius, fieri potest, ut alteruter absit: quo casu an
praesenti soli permissurus sit praetor adversus eum agere, dubitari
potest, quia non debet alterius collusione aut inertia alteri ius
corrumpi. Sed rectius dicitur etiam alterutri eorum permittendum
agere, ut alterius ius incorruptum maneat. Quod si adhuc nondum
finito iudicio supervenerit, ad eundem iudicem mittetur, nisi si
iustam causam adferat, quare ad eum mitti non debeat, forte si eum
iudicem inimicum sibi esse adfirmet.
1.
Idem dicemus et si duo pluresve domini esse dicantur et quidam praesto
sint, quidam aberint.
2.
Unde in utroque casu dispiciamus, an, si is qui prior egerit victus
sit, prosit ei, quod posterior vicerit, vel contra, id est ut, cum
omnino alteruter vicerit, prosit etiam alteri, sicut prodest heredi
liberti, quod in fraudem patroni servi manumissi sint. Si cui placeat
prodesse, consequens est, ut, cum idem petat, exceptioni rei iudicatae
obiciatur replicatio: si cui vero placeat non prodesse, is habebit
sequentem dubitationem, utrum id, in quo quis victus est, nullius
erit an eius esse debeat, cum quo actum sit, an potius eius qui
vicerit? Scilicet ut utilis actio detur ei qui vicerit, minime autem
praetor pati debeat, ut pro parte quis servus sit.
40.12.10
Ulpianus
libro 55 ad edictum
Quod
autem diximus "in libertate fuisse" sic est accipiendum
non ut se liberum doceat is, qui liberale iudicium patitur, sed
in possessione libertatis sine dolo malo fuisse. Quid sit autem
"sine dolo malo fuisse", videamus. Nam Iulianus ait omnes,
qui se liberos putant, sine dolo malo in libertate fuisse, si modo
se pro liberis gerant, quamvis servi sint. Varus autem scribit eum,
qui se liberum sciat, dum in fuga sit, non videri sine dolo malo
in libertate esse: sed simul atque desierit quasi fugitivus se celare
et pro libero agere, tunc incipere sine dolo malo in libertate esse:
etenim ait eum, qui scit se liberum, deinde pro fugitivo agit, hoc
ipso, quod in fuga sit, pro servo agere,
40.12.11
Gaius
ad edictum praetoris urbani titulo de liberali causa
Licet
fugae tempore pro libero se gesserit: dicemus enim eum in eadem
causa esse.
40.12.12
Ulpianus
libro 55 ad edictum
pr.
Igitur sciendum est et liberum posse dolo malo in libertate esse
et servum posse sine dolo malo in libertate esse.
1.
Infans subreptus bona fide in servitute fuit, cum liber esset, deinde,
cum de statu ignarus esset, recessit et clam in libertate morari
coepit: hic non sine dolo malo in libertate moratur.
2.
Potest et servus sine dolo malo in libertate morari, ut puta testamento
accepit libertatem, quod nullius momenti esse ignorat, vel vindicta
ei imposita est ab eo, quem dominum esse putavit, cum non esset,
vel educatus est quasi liber, cum servus esset.
3.
Et generaliter dicendum est, quotiens quis iustis rationibus ductus
vel non iustis, sine calliditate tamen putavit se liberum et in
libertate moratus est, dicendum est hunc in ea causa esse, ut sine
dolo malo in libertate fuerit atque ideo possessoris commodo fruatur.
4.
Probatio autem ad id tempus referetur, cum sine dolo malo in libertate
fuerit, quo primum in ius aditum est.
5.
Si operae alicui debeantur, is quoque liberali iudicio experiri
potest.
6.
Si quod damnum mihi dederit, qui ad libertatem proclamat, illo tempore,
quo bona fide mihi serviebat, veluti si ego bona fide dominus noxali
iudicio conventus et condemnatus litis aestimationem pro eo optuli:
in id mihi condemnabitur.
40.12.13
Gaius
ad edictum praetoris urbani titulo de liberali causa
pr.
Illud certum est damnum hoc solum in hac in factum actione deduci,
quod dolo, non etiam quod culpa factum sit. Ideoque licet absolutus
hoc iudicio fuerit, adhuc tamen postea cum eo poterit lege Aquilia
agi, cum ea lege etiam culpa teneatur.
1.
Item certum est tam res nostras quam res alienas, quae tamen periculo
nostro sunt, in hanc actionem deduci, veluti commodatas et locatas:
certe depositae apud nos res, quia nostro periculo non sunt, ad
hanc actionem non pertinent.
40.12.14
Ulpianus
libro 55 ad edictum
pr.
Rectissime praetor calliditati eorum, qui, cum se liberos scirent,
dolo malo passi sunt se pro servis venum dari, occurrit.
1.
Dedit enim in eos actionem, quae actio totiens locum habet, quotiens
non est in ea causa is qui se venire passus est, ut ei ad libertatem
proclamatio denegetur.
2.
Dolo autem non eum fecisse accipimus, qui non ultro instruxit emptorem,
sed qui decepit:
40.12.15
Paulus
libro 51 ad edictum
(id
est sive virilis sexus sive feminini sit, dummodo eius aetatis sit,
ut dolum capiat):
40.12.16
Ulpianus
libro 55 ad edictum
pr.
Immo eum, qui finxit se servum et sic veniit decipiendi emptoris
causa.
1.
Si tamen vi metuque compulsus fuit hic qui distractus est, dicemus
eum dolo carere.
2.
Tunc habet emptor hanc actionem, cum liberum esse nesciret: nam
si scit liberum et sic emit, ipse se circumvenit.
3.
Quare si filius familias emit, si quidem ipse scit, pater ignoravit,
non adquisiit patri actionem: hoc si peculiari nomine egerit. Ceterum
si patre mandante, hic quaeritur, an filii scientia noceat: et puto
adhuc nocere, quemadmodum procuratoris nocet.
4.
Plane si filius ignoravit, pater scit, adhuc dico repellendum patrem,
etiamsi peculiari nomine filius emit, si modo pater praesens fuit
potuitque filium emere prohibere.
40.12.17
Paulus
libro 51 ad edictum
In
servo et in eo, qui mandato nostro emit, tale est, ut, si certum
hominem mandavero emi sciens liberum esse, licet is cui mandatum
est, ignoret, idem sit: et non competet ei actio. Contra autem,
si ego ignoravi, procurator scit, non est mihi deneganda.
40.12.18
Ulpianus
libro 55 ad edictum
pr.
In tantum ergo tenetur, quantum dedit vel in quantum obligatus est,
scilicet in duplum.
1.
Sed utrum pretium tantum an etiam id quod pretio accessit duplicetur,
videamus. et putem omne omnino, quod propter emptionem vel dedit.
40.12.19
Paulus
libro 51 ad edictum
Vel
permutavit vel compensavit eo nomine (nam et is dedisse intellegendus
est)
40.12.20
Ulpianus
libro 55 ad edictum
pr.
Vel obligatus est, duplari debere.
1.
Proinde si quid cuidam ob hanc actionem licito iure dedit, dicendum
est in hoc edictum cadere duplarive.
2.
Obligatum vel ipsi venditori accipere debemus vel alii obligatum:
nam quod dedit, sive ipsi venditori sive alii ex iussu eius sive
ipse sive alius dederit, aeque continebitur.
3.
Obligatum accipere debemus, si exceptione se tueri non potest: ceterum
si potest, dicendum non esse obligatum.
4.
Interdum evenit, ut is qui comparavit habeat in quadruplum actionem:
nam in ipsum quidem, qui sciens pro servo veniit, hinc habet in
duplum actionem et praeterea in venditorem vel eum, qui duplam promisit,
in duplum actio est,
40.12.21
Modestinus
libro primo de poenis
pr.
Utique eius duplum, quod propter emptionem vel dedit vel obligatus
est. Secundum quae id, quod alter eorum solverit, nihil ad exonerandum
alterum pertinebit, quia placuit hanc actionem poenalem esse. Et
ideo post annum non datur nec cum successoribus, cum sit poenalis,
agetur.
1.
Actionem, quae ex hoc edicto oritur, manumissione non extingui rectissime
dicetur, quia verum est auctorem conveniri non posse, post quem
ad eum, qui ad libertatem proclamavit, perveniebatur.
40.12.22
Ulpianus
libro 55 ad edictum
pr.
Non solus autem emptor, sed et successores eius hac in factum actione
agere poterunt.
1.
Emere sic accipiemus, etiamsi per alium quis emerit, ut puta procuratorem.
2.
Sed et si plures emerint, omnes habebunt hanc actionem, sic tamen,
ut, si quidem pro partibus emerint, pro parte pretii habeant actionem:
enimvero si unusquisque in solidum, quisque in solidum habeat actionem.
Nec alterius scientia alteri nocebit, vel ignorantia proderit.
3.
Si eum liberum esse emptor nesciit, postea autem scire coepit, hoc
ei non nocebit, quia tunc ignoravit. Sed si tunc sciit, postea dubitare
coepit, nihilum proderit.
4.
Heredi et ceteris successoribus scientia sua nihil nocet, ignorantia
nihil prodest.
5.
Sed si per procuratorem scientem quis emerit, ei nocet, sicuti tutoris
quoque nocere Labeo putat.
6.
Haec actio post annum non datur, cum sit honoraria: est autem et
poenalis.
40.12.23
Paulus
libro 50 ad edictum
pr.
Si usum fructum tibi vendidero liberi hominis et cessero, servum
effici eum dicebat Quintus Mucius [meus], sed dominium ita demum
fieri meum, si bona fide vendidissem, alioquin sine domino fore.
1.
In summa sciendum est, quae de venditis servis, quibus denegatur
ad libertatem proclamatio, dicta sunt, etiam ad donatos et in dotem
datos referri posse, item ad eos, qui pignori se dari passi sunt.
2.
Si mater et filius de libertate litigant, aut coniungenda sunt utrorumque
iudicia aut differenda est causa filii, donec de matre constet,
sicut divus quoque Hadrianus decrevit. Nam cum apud alium iudicem
mater litigabat, apud alium autem filius, Augustus dixit ante de
matre constare oportere, sic dein de filio cognosci.
40.12.24
Paulus
libro 51 ad edictum
pr.
Ordinata liberali causa liberi loco habetur is, qui de statu suo
litigat, ita ut adversus eum quoque, qui se dominum esse dicit,
actiones ei non denegentur, quascumque intendere velit: quid enim
si quae tales sint, ut tempore aut morte intereant? Quare non concedatur
ei litem contestando in tutum eas redigere?
1.
Quin etiam servius ait in actionibus annuis ex eo tempore annum
cedere, ex quo lis ordinata sit.
2.
Sed si cum aliis experiri velit, non est quaerendum, an lis ordinata
sit, ne inveniatur ratio, quemadmodum subiecto aliquo, qui libertati
controversiam moveat, interim actiones excludantur: aeque enim ex
eventu iudicii liberalis aut utilis aut inanis actio eius efficietur.
3.
Sed si quas actiones inferat dominus, quaeritur, an compellendus
sit suscipere iudicium. Et plerique existimant, si in personam agat,
suscipere ipsum ad litis contestationem, sed sustinendum iudicium,
donec de libertate iudicetur: nec videri praeiudicium libertati
fieri aut voluntate domini in libertate eum morari: nam ordinato
liberali iudicio interim pro libero habetur, et sicut ipse agere,
ita cum ipso quoque agi potest. Ceterum ex eventu aut utile iudicium
erit aut nullum, si contra libertatem pronuntiatum fuerit.
4.
Si is, qui in libertatem proclamat, furti aut damni iniuria ab aliquo
arguatur, Mela ait interim eum cavere debere iudicio se sisti, ne
melioris condicionis sit qui dubiae libertatis est, quam qui certae:
sed sustinendum iudicium, ne praeiudicium libertati fiat. Aeque
si cum possessore hominis furti agi coeperit, deinde is, cuius nomine
agebatur, in libertatem proclamaverit, sustinendum iudicium, ut,
si liber iudicatus sit, in ipsum transferatur iudicium: et, si damnatio
facta sit, iudicati actionem potius in eum dandam.
40.12.25
Gaius
ad edictum praetoris urbani titulo de liberali causa
pr.
Si cui de libertate sua litiganti optio legata sit, quaecumque hereditate
ei relicta dicuntur, eadem et de optione tractari possunt.
1.
Interdum ex integro datur ad libertatem proclamatio, veluti eius,
qui adfirmat ideo se primo iudicio victum, quod statuta libertas
nondum ei optigerat, quam nunc dicit sibi optigisse.
2.
Licet vulgo dicatur post ordinatum liberale iudicium hominem, cuius
de statu controversia est, liberi loco esse, tamen, si servus sit,
certum est nihilo minus eum, quod ei tradatur vel stipuletur, perinde
domino adquirere atque si non de libertate eius quaerebatur. Tantum
de possessione videbimus, cum ipsum post litem ordinatam desinat
dominus possidere: sed magis est, ut adquirat, licet ab eo non possideatur.
Et cum placuit per fugitivum quoque nos possessionem adquirere posse,
quid mirum etiam per hunc, de quo quaeramus adquiri?
40.12.26
Gaius
libro 20 ad edictum provinciale
Qui
ex libertate in servitutem petit, si iudicii de evictione servandi
causa contra libertatem agit, iniuriarum actione non convenitur.
40.12.27
Ulpianus
libro secundo de officio consulis
pr.
Divi fratres Proculo et Munatio rescripserunt: "Cum Romulus,
de cuius statu quaeritur, pupillaris aetatis sit, an exigente varia
hedone matre et consentiente vario hermete tutore ad tempus pubertatis
causa differenda sit, vestrae gravitatis est ex fide personarum
quod utile est pupillo, constituere".
1.
Si ea persona desit cognitioni, quae alicui status controversiam
faciebat, in eadem causa est qui de libertate sua litigat, qua fuit,
priusquam de libertate controversiam patiatur: sane hoc lucratur,
quod is qui eam status controversiam faciebat amittit suam causam.
Nec ea res ingenuum facit eum qui non fuit: nec enim penuria adversarii
ingenuitatem solet tribuere. Recte atque ordine iudices puto facturos,
si hanc formam fuerint consecuti, ut, ubi deest is qui in servitutem
petit, electionem adversario deferant, utrum malit cognitionem circumduci
an audita causa sententiam proferri. Et si cognoverint, pronuntiare
debebunt servum illius non videri: neque haec res captionem ullam
habet, cum non ingenuus pronuntietur, sed servus non videri. Quod
si ex servitute in ingenuitatem se allegat, melius fecerint, si
cognitionem circumduxerint, ne sine adversario pronuntient ingenuum
videri, nisi magna causa suadeat et evidentes probationes suggerant
secundum libertatem pronuntiandum: ut etiam rescripto Hadriani continetur.
2.
Quod si is, qui pro sua libertate litigat, desit, contradictor vero
praesens sit, melius erit inaugeri causam eius sententiamque proferri:
si enim liquebit, contra libertatem dabit: evenire autem potest,
ut etiam absens vincat: nam potest sententia etiam secundum libertatem
ferri.
40.12.28
Pomponius
libro 12 ad Quintum Mucium
Non
videtur domini voluntate servus in libertate esse, quem dominus
ignorasset suum esse: et est hoc verum: is enim demum voluntate
domini in libertate est, qui possessionem libertatis ex voluntate
domini consequitur.
40.12.29
Arrius
Menander libro primo de re militari
pr.
Qui de libertate sua litigans necdum sententia data militiae se
dedit, in pari causa ceteris servis habendus est nec exonerat eum,
quod pro libero habeatur in quibusdam. Et licet liber apparuerit,
exauctoratus, id est militia remotus castris reicietur, utique qui
ex servitute in libertatem petitus sit vel qui non sine dolo malo
in libertate moratus est: qui vero per calumniam petitus in servitutem
est, in militia retinebitur.
1.
Qui ingenuus pronuntiatus est, si se militiae dedit, intra quinquennium
retractata sententia novo domino reddendus est.
40.12.30
Iulianus
libro quinto ex Minicio
Duobus
petentibus hominem in servitutem pro parte dimidia separatim, si
uno iudicio liber, altero servus iudicatus est, commodissimum est
eo usque cogi iudices, donec consentiant: si id non continget, Sabinum
refertur existimasse duci servum debere ab eo qui vicisset: cuius
sententiae Cassius quoque est et ego sum. Et sane ridiculum est
arbitrari eum pro parte dimidia duci, pro parte libertatem eius
tueri. Commodius autem est favore libertatis liberum quidem eum
esse, compelli autem pretii sui partem viri boni arbitratu victori
suo praestare.
40.12.31
Ulpianus
libro primo responsorum
Filium
ob hoc, quod patri heres extitit, prohiberi a patre suum servum
manumissum in servitutem petere.
40.12.32
Paulus
libro sexto regularum
De
bonis eorum, qui ex servitute aut libertate in ingenuitatem vindicati
sunt, senatus consultum factum est, quo cavetur de his quidem, qui
ex servitute defensi essent, ut id dumtaxat ferrent, quod in domo
cuiusque intulissent: in eorum autem bonis, qui post manumissionem
repetere originem suam voluissent, hoc amplius, ut, quod post manumissionem
quoque adquisissent non ex re manumissoris, secum ferant, cetera
bona relinquerent illi, ex cuius familia exissententiarum
40.12.33
Paulus
libro singulari de liberali causa
Qui
sciens liberum emit, quamvis et ille se pateretur venire, tamen
non potest contradicere ei qui ad libertatem proclamat: sed si alii
eum ignoranti vendiderit, denegabitur et proclamatio.
40.12.34
Ulpianus
libro singulari pandectarum
Imperator
Antoninus constituit non alias ad libertatem proclamationem cuiquam
permittendam, nisi prius administrationum rationes reddiderit, quas
cum in servitute esset gessisset.
40.12.35
Papinianus
libro nono responsorum
Servos
ad templi custodiam, quod aedificari Titia voluit, destinatos neque
manumissos heredis esse constitit.
40.12.36
Papinianus
libro 12 responsorum
Dominus
qui optinuit, si velit servum suum abducere, litis aestimationem
pro eo accipere non cogetur.
40.12.37
Callistratus
libro secundo quaestionum
Conventio
privata neque servum quemquam neque libertum alicuius facere potest.
40.12.38
Paulus
libro 15 responsorum
pr.
Paulus respondit, si, ut proponitur, post perfectam sine ulla condicione
emptionem postea emptor ex voluntate sua litteras emisit, quibus
profiteretur se post certum tempus manumissurum eum quem emerat,
non videri eas litteras ad constitutionem divi Marci pertinere.
1.
Idem respondit constitutionem quidem divi Marci ad libertatem eorum
mancipiorum pertinere, quae hac lege venierint, ut post tempus manumitterentur:
sed eundem favorem libertatis consequendae causa etiam eam mereri,
pro qua dominus pretium accepit, ut ancillam suam manumitteret,
cum idem etiam libertam habiturus sit.
2.
Quaesitum est, an emptor servo recte libertatem dederit nondum pretio
soluto. Paulus respondit servum, quem venditor emptori tradidit,
si ei pro pretio satisfactum est, et nondum pretio soluto in bonis
emptoris esse coepisse.
3.
Gaius seius Stichum servum Lucio Titio vendidit ita, ut Titius Stichum
post triennium manumitteret, si continuo triennio servisset: sed
nondum exacto tempore trienni Stichus fugit et post aliquantum temporis
defuncto Titio revertit: quaero, an obstet Sticho ad consequendam
ex venditione libertatem, quod ante triennium discesserit. Paulus
respondit secundum ea quae proponuntur expleto tempore, post quod
Stichus manumitti debuit, libertatem ei competisse.
40.12.39
Paulus
libro quinto sententiarum
pr.
Cui necessitas probandi de ingenuitate sua non incumbit, ultro si
ipse probare desideret, audiendus est.
1.
Qui de ingenuitate cognoscunt, de calumnia eius, qui temere controversiam
movit, ad modum exilii possunt ferre sententiam.
2.
Tutores vel curatores pupillorum, quorum tutelam et res administraverunt,
postea status quaestionem facere non possunt.
3.
Maritus uxori eidemque libertae status quaestionem inferre non prohibetur.
40.12.40
Hermogenianus
libro quinto iuris epitomarum
Cum
pacto partitionis pretii maior viginti annis venalem se praebuit,
nec post manumissionem ad libertatem proclamare potest.
40.12.41
Paulus
libro singulari de articulis liberalis causae
pr.
Si in obscuro sit, in quo fuerit statu is, qui pro libertate sua
litigat, prior audiendus est probare volens se ipsum in libertatis
esse possessionem.
1.
Iudex autem, qui de libertate cognoscit, etiam de rebus amotis damnove
facto cognoscere debet: fieri enim potest, ut fiducia libertatis
et subripere quaedam et corrumpere atque consumere ex bonis, quibus
serviebat, ausus sit.
40.12.42
Labeo
libro quatro posteriorum
Si
servus quem emeras ad libertatem proclamavit et ab iudice perperam
pro eo iudicatum est et dominus eius servi post rem contra te iudicatam
te heredem fecit aut alio quo nomine is tuus esse coepisset, petere
eum tuum esse poteris nec tibi obstabit rei iudicatae praescriptio.
Iavolenus: haec vera sunt.
40.12.43
Pomponius
libro tertio senatus consultorum
De
his, qui bona eorum quibus serviebant intercepissent, deinde ad
libertatem proclamabant, Hadrianus imperator rescripsit, cuius rescripti
verba haec sunt: "Sicut non est aequum fiducia libertatis,
quae ex fideicommissi causa praestanda est, intercipere hereditariam
pecuniam, ita nec libertati praestandae moram quaeri oportet. Quam
primum ergo arbitrum dare debeat, apud quem constaret, quid servari
potest heredi, antequam ad servum manumittendum compelleretur".
40.12.44
Venonius
libro septimo actionum
pr.
Licet dubitatum antea fuit, utrum servus dumtaxat an libertus iurando
patrono obligaretur in his quae libertatis causa imponuntur, tamen
verius est non aliter quam liberum obligari. Ideo autem solet iusiurandum
a servis exigere, ut hi religione adstricti, posteaquam suae potestatis
esse coepissent, iurandi necessitatem haberent, dummodo in continenti,
cum manumissus est, aut iuret aut promittat.
1.
Licet autem circa donum munus operas etiam uxorum personas inserere.
2.
In eum, qui impubes iuraverit, scilicet qui et iurare potuerit,
danda est utilis actio operarum nomine, cum pubes tamen factus erit.
Potest tamen et impubes operas dare, veluti si nomenculator sit
vel histrio.
40.13.0.
Quibus ad libertatem proclamare non licet.
40.13.1
Ulpianus
libro secundo de officio proconsulis
pr.
Maiores viginti annis ita demum ad libertatem proclamare non possunt,
si pretium ad ipsum qui veniit pervenerit: ex ceteris autem causis,
quamvis maior viginti annis se venum dari passus sit, ad libertatem
ei proclamare licet.
1.
Minori autem viginti annis ne quidem ex causa supra scripta debet
denegari libertatis proclamatio, nisi maior annis viginti factus
duravit in servitute: tunc enim si pretium partitus sit, dicendum
erit denegari ei debere libertatis proclamationem.
40.13.2
Marcellus
libro 24 digestorum
Servum
quis per vim a Titio accepit et testamento liberum esse iussit:
quamquam solvendo decesserit, non erit ille liber: alioquin fraudabitur
Titius, qui non procedente quidem libertate cum herede eius agere
potest, at si ad libertatem servus pervenerit, nullam actionem habiturus
est, quia nihil videbitur heres ex defuncti dolo consecutus.
40.13.3
Pomponius
libro 11 epistularum et variarum lectionum
Eis,
qui se passi sint venire, ad libertatem proclamandi licentiam denegari.
Quaero, an et ad eos, qui ex mulieribus, quae se passae sint venire,
nascuntur, ita senatus consulta pertinent? Dubitari non potest,
quin ei quoque, quae maior annis viginti venire se passa est, ad
libertatem proclamandi licentia fuerit deneganda. His quoque danda
non est, qui ex ea nati tempore servitutis eius erunt.
40.13.4
Paulus
libro 12 quaestionum
Licinnius
Rufinus Iulio Paulo. Is cui fideicommissa libertas debebatur post
vicensimum annum veniri se passus est: quaero, denegandum sit ei
ad libertatem proclamare. Movet me exemplum cuiusvis liberi hominis:
nam et si consecutus esset libertatem, si [] se vendidisset, denegaretur
ei ad libertatem proclamare, nec debet meliori loco intellegi, quod
in servitute constitutus passus est se venum dari, quam si esset
libertatem consecutus. Sed e contrario movet me, quod in hoc, de
quo quaeritur, venditio constitit et est qui veneat, in libero autem
homine neque venditio constitit et nihil est quod veneat. Peto itaque
plenissime instruas. Respondit: venditio quidem tam servi quam liberi
contrahi potest et stipulatio de evictione contrahitur: non enim
de eo loquimur, qui sciens liberum emit: nam adversus hunc nec ad
libertatem proclamatio denegatur. Sed is, qui adhuc servus est,
etiam invitus veniri potest, quamvis et ipse in eo malus sit, quod
de condicione sua dissimulat, cum in sua potestate habeat, ut statim
ad libertatem perveniat. Quod quidem non potest ei imputari, cui
nondum libertas debetur. Pone statuliberum passum se venum dari:
nemo dicturus est superveniente condicione, quae non fuit in eius
potestate, libertatis petitionem ei denegandam. Idem puto, etiamsi
in ipsius potestate fuit condicio. Sed in proposito magis probandum
est, ut denegetur ei libertatis petitio, qui potuit petere libertatem
et maluit se venum dari, quia indignus est auxilio praetoris fideicommissarii.
40.13.5
Paulus
libro singulari ad senatus consultum Claudianum
Si
duo liberum hominem maiorem annis viginti emerimus, unus sciens
eius condicionem, alter ignorans, non propter eum qui scit ad libertatem
ei proclamare permittitur, sed propter eum qui ignorat servus efficietur,
sed non etiam eius qui scit, sed tantum alterius.
40.14.0.
Si ingenuus esse dicetur.
40.14.1
Marcellus
libro septimo digestorum
Si
libertus alterius alio agente ingenuus pronuntiatus esse dicetur,
sine ulla exceptione temporis patronus eius cognitionem solet exercere.
40.14.2
Saturninus
libro primo de officio proconsulis
pr.
Qui se venire passus esset maiorem, scilicet ut pretium ad ipsum
perveniret, prohibendum de libertate contendere divus Hadrianus
constituit: sed interdum ita contendendum permisit, si pretium suum
reddidisset.
1.
Qui se ex libertinitate ingenuitati adserant, non ultra quinquennium,
quam manumissi fuissent, audientur.
2.
Qui post quinquennium repperisse instrumenta ingenuitatis suae adseverant,
de ea re ipsos principes adire oportere cognituros.
40.14.3
Pomponius
libro quinto senatus consultorum
pr.
Hoc sermone "adgnitis natalibus" de nullis aliis intellegendum
est senatum sensisse quam ingenuis.
1.
Verbo autem "relinquerent" etiam hoc intellegendum est,
ut quaecumque ex re eius, a quo manumissi erant, adquisita habeant,
restituant. Sed id quemadmodum accipiendum sit, videndum est, utrumne
quae ignorantibus dominis abstulissent, item quod ex his adquisitum,
reddere debeant, an vero etiam concessa et donata a manumissoribus
amplexi sint: quod magis est.
40.14.4
Papinianus
libro 22 quaestionum
Oratio,
quae prohibet apud consules aut praesides provinciarum post quinquennium
a die manumissionis in ingenuitatem proclamare, nullam causam aut
personam excipit.
40.14.5
Papinianus
libro decimo responsorum
Patronum
post quinquennium sententiae pro ingenuitate dictae, quo ignorante
res iudicata est, non esse praescriptione temporis summovendum respondi.
40.14.6
Ulpianus
libro 38 ad edictum
Quotiens
de hoc contenditur, an quis libertus sit, sive operae petantur sive
obsequium desideretur sive etiam famosa actio intendatur sive in
ius vocetur qui se patronum dicit sive nulla causa interveniat,
redditur praeiudicium. Sed et quotiens quis libertinum quidem se
confitetur, libertum autem Gaii Seii se negat, idem praeiudicium
datur. Redditur autem alterutro desiderante: sed actoris partibus
semper qui se patronum dicit fungitur probareque libertum suum necesse
habet aut, si non probet, vincitur.
40.15.0.
Ne de statu defunctorum post quinquennium quaeratur.
40.15.1
Marcianus
libro singulari de delatoribus
pr.
De statu defunctorum post quinquennium quaerere non licet neque
privatim neque fisci nomine.
1.
Sed nec eius status retractandus est, qui intra quinquennium decessit,
si per huius quaestionem praeiudicium futurum est ante quinquennium
mortuo.
2.
Immo nec de vivi statu quaerendum est, si quaestio huius praeiudicium
facit ei, qui ante quinquennium decessit: et ita divus Hadrianus
constituit.
3.
Sed interdum et intra quinquennium non licet de statu defuncti dicere:
nam oratione divi Marci cavetur, ut, si quis ingenuus pronuntiatus
fuerit, liceat ingenuitatis sententiam retractare, sed vivo eo qui
ingenuus pronuntiatus est, non etiam post mortem, in tantum, ut
etiam, si coepta quaestio fuit retractationis, morte eius extinguatur,
ut eadem oratione cavetur.
4.
Si quidem in deteriorem condicionem quis statum retractaret, secundum
ea quae dixi praescribendum est. Quid ergo si in meliorem? Veluti
pro servo libertus dicitur: quare non admittatur? Quid enim si servus
quis dicatur quasi ex ancilla natus, quae ante quinquennium mortua
est? Quare non liceat probare liberam fuisse? Hoc enim et pro mortua
est. Et Marcellus libro quinto de officio consulis scripsit posse:
ego quoque in auditorio publico idem secutus sum.
40.15.2
Papinianus
libro 14 responsorum
pr.
Non esse libertatis quaestionem filiis inferendam propter matris
vel patris memoriam [memeriam] post quinquennium a morte non retractatam
convenit.
1.
Nec in ea re, quae publicam tutelam meruit, pupillis agentibus restitutionis
auxilium tribuendum est, quod quinque annorum tempus, cum tutores
non haberent, excesserit.
2.
Praescriptio quinque annorum, quae statum defunctorum tuetur, specie
litis ante mortem illatae non fit irrita, si veterem causam desistente
qui movit longo silentio finitam probetur.
40.15.3
Hermogenianus
libro sexto iuris epitomarum
Ante
quinquennium defuncto status honestior, quam mortis tempore fuisse
existimabatur, vindicari non prohibetur. Idcirco et si quis in servitute
moriatur, post quinquennium liber decessisse probari potest.
40.15.4
Callistratus
libro primo de iure fisci
Primus
omnium divus Nerva edicto vetuit post quinquennium mortis cuiusque
de statu quaeri, sed et divus Claudius Claudiano rescripsit, si
per quaestionem nummariam praeiudicium statui videbitur fieri, cessare
quaestionem.
40.16.0.
De collusione detegenda.
40.16.1
Gaius
ad edictum praetoris urbani titulo de liberali causa
Ne
quorundam dominorum erga servos nimia indulgentia inquinaret amplissimum
ordinem eo, quod paterentur servos suos in ingenuitatem proclamare
liberosque iudicari, senatus consultum factum est domitiani temporibus,
quo cautum est, ut, si quis probasset per collusionem quicquam factum,
si iste homo servus sit, fieret eius servus qui detexisset collusionem.
40.16.2
Ulpianus
libro secundo de officio consulis
pr.
Collusionem detegere ingenuitatis post sententiam intra quinquennium
posse divus Marcus constitit.
1.
Quinquennium autem continuum utique accipiemus.
2.
Sicubi plane aetas eius, cuius retractatur collusio, differendam
retractationem in tempus pubertatis vel alterius rei suadeat, quinquennium
non currere dicendum est.
3.
Quinquennium autem non ad perficiendam retractationem, sed ad inchoandam
puto praefinitum: aliter atque circa eum, qui ex libertinitate se
in ingenuitatem petit.
4.
Oratione divi Marci cavetur, ut etiam extraneis, qui pro altero
postulandi ius haberent, liceret detegere collusionem.
40.16.3
Callistratus
libro quatro de cognitionibus
Cum
non iusto contradictore quis ingenuus pronuntiatus est, perinde
inefficax est decretum, atque si nulla iudicata res intervenisset:
idque principalibus constitutionibus cavetur.
40.16.4
Ulpianus
libro primo ad legem Iuliam et Papiam
Si
libertinus per collusionem fuerit pronuntiatus ingenuus, collusione
detecta in quibus causis quasi libertinus incipit esse. Medio tamen
tempore, antequam collusio detegatur et post sententiam de ingenuitate
latam, utique quasi ingenuus accipitur.
40.16.5
Hermogenianus
libro quinto iuris epitomarum
pr.
Sententiam pro ingenuitate dictam collusionis praetextu semel retractare
permittitur.
1.
Si plures ad collusionem detegendam pariter accedant, causa cognita
quis debeat admitti, comparatis omnium moribus et aetatibus et cuius
magis interest, statui oportet.