39.1.1
Ulpianus
libro 52 ad edictum
pr.
Hoc edicto promittitur, ut, sive iure sive iniuria opus fieret,
per nuntiationem inhiberetur, deinde remitteretur prohibitio hactenus,
quatenus prohibendi ius is qui nuntiasset non haberet.
1.
Hoc autem edictum remediumque operis novi nuntiationis adversus
futura opera inductum est, non adversus praeterita, hoc est adversus
ea quae nondum facta sunt, ne fiant: nam si quid operis fuerit
factum, quod fieri non debuit, cessat edictum de operis novi nuntiatione
et erit transeundum ad interdictum "quod vi aut clam factum
erit ut restituatur", et "quod in loco sacro religiosove"
et "quod in flumine publico ripave publica factum erit":
nam his interdictis restituetur, si quid illicite factum est.
2.
Nuntiatio ex hoc edicto non habet necessariam praetoris aditionem:
potest enim nuntiare quis et si eum non adierit.
3.
Item nuntiationem et nostro et alieno nomine facere possumus.
4.
Item nuntiatio omnibus diebus fieri potest.
5.
Et adversus absentes etiam et invitos et ignorantes operis novi
nuntiatio procedit.
6.
In operis autem novi nuntiatione possessorem adversarium facimus.
7.
Sed si is, cui opus novum nuntiatum est, ante remissionem aedificaverit,
deinde coeperit agere ius sibi esse ita aedificatum habere, praetor
actionem ei negare debet et interdictum in eum de opere restituendo
reddere.
8.
Potest autem quis nuntiare etiam ignorans, quid opus fieret.
9.
Et post operis novi nuntiationem committunt se litigatores praetoriae
iurisdictioni.
10.
Inde quaeritur apud celsum libro duodecimo digestorum, si post
opus novum nuntiatum conveniat tibi cum adversario, ut opus faceres,
an danda sit conventionis exceptio? Et ait Celsus dandam, nec
esse periculum, ne pactio privatorum iussui praetoris anteposita
videatur: quid enim aliud agebat praetor quam hoc, ut controversias
eorum dirimeret? A quibus si sponte recesserunt, debebit id ratum
habere.
11.
Opus novum facere videtur, qui aut aedificando aut detrahendo
aliquid pristinam faciem operis mutat.
12.
Hoc autem edictum non omnia opera complectitur, sed ea sola, quae
solo coniuncta sunt, quorum aedificatio vel demolitio videtur
opus novum continere. Idcirco placuit, si quis messem faciat,
arborem succidat, vineam putet, quamquam opus faciat, tamen ad
hoc edictum non pertinere, quia ad ea opera, quae in solo fiunt,
pertinet hoc edictum.
13.
Si quis aedificium vetus fulciat, an opus novum nuntiare ei possumus,
videamus. Et magis est, ne possimus: hic enim non opus novum facit,
sed veteri sustinendo remedium adhibet.
14.
Sive autem intra oppida sive extra oppida in villis vel agris
opus novum fiat, nuntiatio ex hoc edicto locum habet, sive in
privato sive in publico opus fiat.
15.
Nunc videamus, quibus ex causis fiat nuntiatio et quae personae
nuntient quibusque nuntietur et in quibus locis fiat nuntiatio
et quis effectus sit nuntiationis.
16.
Nuntiatio fit aut iuris nostri conservandi causa aut damni depellendi
aut publici iuris tuendi gratia.
17.
Nuntiamus autem, quia ius aliquid prohibendi habemus: vel ut damni
infecti caveatur nobis ab eo, qui forte in publico vel in privato
quid molitur: aut si quid contra leges edictave principum, quae
ad modum aedificiorum facta sunt, fiet, vel in sacro vel in loco
religioso, vel in publico ripave fluminis, quibus ex causis et
interdicta proponuntur.
18.
Quod si quis in mare vel in litore aedificet, licet in suo non
aedificet, iure tamen gentium suum facit: si quis igitur velit
ibi aedificantem prohibere, nullo iure prohibet, neque opus novum
nuntiare nisi ex una causa potest, si forte damni infecti velit
sibi caveri.
19.
Iuris nostri conservandi aut damni depellendi causa opus novum
nuntiare potest is ad quem res pertinet.
20.
Usufructuarius autem opus novum nuntiare suo nomine non potest,
sed procuratorio nomine nuntiare poterit, aut vindicare usum fructum
ab eo qui opus novum faciat: quae vindicatio praestabit ei, quod
eius interfuit opus novum factum non esse.
39.1.2
Iulianus
libro 49 digestorum
Si
autem domino praedii nuntiaverit, inutilis erit nuntiatio: neque
enim sicut adversus vicinum, ita adversus dominum agere potest
ius ei non esse invito se altius aedificare: sed si hoc facto
usus fructus deterior fiet, petere usum fructum debebit.
39.1.3
Ulpianus
libro 52 ad edictum
pr.
In provinciali etiam praedio si quid fiat, operis novi nuntiatio
locum habebit.
1.
Si in loco communi quid fiat, nuntiatio locum habebit adversus
vicinum. Plane si unus nostrum in communi loco faciat, non possum
ego socius opus novum ei nuntiare, sed eum prohibebo communi dividundo
iudicio vel per praetorem.
2.
Quod si socius meus in communi insula opus novum faciat et ego
propriam habeam, cui nocetur, an opus novum nuntiare ei possim?
Et putat Labeo non posse nuntiare, quia possum eum alia ratione
prohibere aedificare, hoc est vel per praetorem vel per arbitrum
communi dividundo: quae sententia vera est.
3.
Si ego superficiarius sim et opus novum fiat a vicino, an possim
nuntiare? Movet, quod quasi inquilinus sum: sed praetor mihi utilem
in rem actionem dat, et ideo et servitutium causa actio mihi dabitur
et operis novi nuntiatio debet mihi concedi.
4.
Si in publico aliquid fiat, omnes cives opus novum nuntiare possunt:
39.1.4
Paulus
libro 48 ad edictum
Nam
rei publicae interest quam plurimos ad defendendam suam causam
admittere.
39.1.5
Ulpianus
libro 52 ad edictum
pr.
De pupillo quaesitum est: et Iulianus libro duodecimo digestorum
scripsit pupillo non esse operis novi nuntiationis executionem
dandam, nisi ad ipsius privatum commodum res pertineat, veluti
si luminibus eius officiatur aut prospectui obsit. Non aliter
autem pupilli rata habebitur nuntiatio quam intercedente tutore
auctore.
1.
Servo autem opus novum nuntiari potest, ipse vero nuntiare non
potest neque nuntiatio ullum effectum habet.
2.
Nuntiationem autem in re praesenti faciendam meminisse oportebit,
id est eo loci, ubi opus fiat, sive quis aedificet sive inchoet
aedificare.
3.
Nuntiari autem non utique domino oportet: sufficit enim in re
praesenti nuntiari ei, qui in re praesenti fuerit, usque adeo,
ut etiam fabris vel opificibus, qui eo loci operantur, opus novum
nuntiari possit. Et generaliter ei nuntiari opus novum potest,
qui in re praesenti fuit domini operisve nomine, neque refert,
quis sit iste vel cuius condicionis qui in re praesenti fuit:
nam et si servo nuntietur vel mulieri vel puero vel puellae, tenet
nuntiatio: sufficit enim in re praesenti operis novi nuntiationem
factam sic, ut domino possit renuntiari.
4.
Si quis forte in foro domino opus novum nuntiat, hanc nuntiationem
nullius esse momenti exploratissimum est: in re enim praesenti
et paene dixerim ipso opere, hoc est in re ipsa, nuntiatio facienda
est: quod idcirco receptum est, ut confestim per nuntiationem
ab opere discedatur. Ceterum si alibi fiat nuntiatio, illud incommodi
sequitur, quod, dum venitur ad opus si quid fuerit operis per
ignorantiam factum, evenit, ut contra edictum praetoris sit factum.
5.
Si plurium res sit, in qua opus novum fiat et uni nuntietur, recte
facta nuntiatio est omnibusque dominis videtur denuntiatum: sed
si unus aedificaverit post operis novi nuntiationem, alii, qui
non aedificaverint, non tenebuntur: neque enim debet nocere factum
alterius ei qui nihil fecit.
6.
Si plurium dominorum rei opus noceat, utrum sufficiet unius ex
sociis nuntiatio an vero omnes nuntiare debeant? Et est verius
unius nuntiationem omnibus non sufficere, sed esse singulis nuntiare
necesse, quia et fieri potest, ut nuntiatorum alter habeat, alter
non habeat ius prohibendi.
7.
Si quis ipsi praetori velit opus novum nuntiare, debet, ut interim
testetur non posse se nuntiare: et si nuntiavit postea, et quod
retro aedificatum erit destruendum erit, quasi repetito die nuntiatione
facta.
8.
Sed et si in aedes nostras quis immittit aut in loco nostro aedificet,
aequum est nos operis novi nuntiatione ius nostrum nobis conservare.
9.
Et belle sextus pedius definiit triplicem esse causam operis novi
nuntiationis, aut naturalem aut publicam aut impositiciam: naturalem,
cum in nostras aedes quid immittitur aut aedificatur in nostro,
publicam causam, quotiens leges aut senatus consulta constitutionesque
principum per operis novi nuntiationem tuemur, impositiciam, cum
quis postea, quam ius suum deminuit, alterius auxit, hoc est postea,
quam servitutem aedibus suis imposuit, contra servitutem fecit.
10.
Meminisse autem oportebit, quotiens quis in nostro aedificare
vel in nostrum immittere vel proicere vult, melius esse eum per
praetorem vel per manum, id est lapilli ictum prohibere quam operis
novi nuntiatione: ceterum operis novi nuntiatione possessorem
eum faciemus, cui nuntiaverimus. at si in suo quid faciat, quod
nobis noceat, tunc operis novi denuntiatio erit necessaria. Et
si forte in nostro aliquid facere quis perseverat, aequissimum
erit interdicto adversus eum quod vi aut clam aut uti possidetis
uti.
11.
Si quis rivos vel cloacas velit reficere vel purgare, operis novi
nuntiatio merito prohibetur, cum publicae salutis et securitatis
intersit et cloacas et rivos purgari.
12.
Praeterea generaliter praetor cetera quoque opera excepit, quorum
mora periculum aliquod allatura est: nam in his quoque contemnendam
putavit operis novi nuntiationem. quis enim dubitat multo melius
esse omitti operis novi nuntiationem, quam impediri operis necessarii
urguentem extructionem? Totiens autem haec pars locum habet, quotiens
dilatio periculum allatura est.
13.
Proinde si quis, cum opus hoc mora periculum allaturum esset,
nuntiaverit opus novum vel si in cloacis vel ripa reficiendis
aliquid fieret, dicemus apud iudicem quaeri debere, an talia opera
fuerint, ut contemni nuntiatio deberet: nam si apparuerit vel
in cloaca rivove eove, cuius mora periculum allatura esset, dicendum
est non esse verendum, ne haec nuntiatio noceret.
14.
Qui opus novum nuntiat, iurare debet non calumniae causa opus
novum nuntiare. Hoc iusiurandum auctore praetore defertur: idcirco
non exigitur, ut iuret is ante, qui iusiurandum exigat.
15.
Qui nuntiat, necesse habet demonstrare, in quo loco opus novum
nuntiet, scituro eo cui nuntiatum est, ubi possit aedificare,
ubi interim abstinendum est. Totiens autem demonstratio facienda
est, quotiens in partem fit nuntiatio: ceterum si in totum opus
fiat, non est necesse demonstrare, sed hoc ipsum dicere.
16.
Si in pluribus locis opus fiat, utrum una nuntiatio sufficiat
an vero plures sint necessariae? Et ait Iulianus libro quadragensimo
nono digestorum, quia in re praesenti fit nuntiatio, plures nuntiationes
esse necessarias et consequenter plures remissiones.
17.
Si is, cui nuntiatum erit, ex operis novi nuntiatione satisdederit
repromiseritve aut per eum non fiet, quo minus boni viri arbitratu
satisdet repromittatve, perinde est, ac si operis novi nuntiatio
omissa esset. Habet autem hoc remedium utilitatem: nam remittit
vexationem ad praetorem veniendi et desiderandi, ut missa fieret
nuntiatio.
18.
Qui procuratorio nomine nuntiaverit, si non satisdabit eam rem
dominum ratam habiturum, nuntiatio omni modo remittitur, etiamsi
verus sit procurator.
19.
Qui remissionem absentis nomine desiderat, sive ad privatum sive
ad publicum ius ea remissio pertinet, satisdare cogitur: sustinet
enim partes defensoris. Sed haec satisdatio non pertinet ad ratihabitionem,
sed ad operis novi nuntiationem.
20.
Si procurator autem opus novum mihi nuntiaverit et satis acceperit,
deinde interdicto adversus eum utar, ne vim mihi faciat, quo minus
aedificem, ex interdicto eum oportet iudicatum solvi satisdare,
quia partes sustinet defensoris:
39.1.6
Iulianus
libro 41 digestorum
Et
ideo neque exceptiones procuratoriae opponi ei debent nec satisdare
cogendus est ratam rem dominum habiturum.
39.1.7
Ulpianus
libro 52 ad edictum
pr.
Et si satisdationem non dabit, summovendus erit ab executione
operis novi, et actiones, quas domini nomine intendit, debent
ei denegari.
1.
Et tutor et curator opus novum recte nuntiant.
39.1.8
Paulus
libro 48 ad edictum
pr.
Non solum proximo vicino, sed etiam superiori opus facienti nuntiare
opus novum potero: nam et servitutes quaedam intervenientibus
mediis locis vel publicis vel privatis esse possunt.
1.
Qui opus novum nuntiat, si quid operis iam factum erit, in testationem
referre debet, ut appareat, quid postea factum sit.
2.
Si, cum possem te iure prohibere, nuntiavero tibi opus novum,
non alias aedificandi ius habebis, quam si satisdederis.
3.
Quod si nuntiavero tibi, ne quid contra leges in loco publico
facias, promittere debebis, quoniam de eo opere alieno iure contendo,
non meo, et tamquam alieni iuris petitor repromissione contentus
esse debeo.
4.
Sciendum est facta operis novi nuntatione cui nuntiatum est abstinere
oportere, donec caveat vel donec remissio nuntiationis fiat: tunc
enim, si ius aedificandi habet, recte aedificabit.
5.
Sed ut probari possit, quid postea aedificatum sit, modulos sumere
debet is qui nuntiat, qui ut sumantur conferanturque, praetor
decernere solet.
6.
Morte eius qui nuntiavit extinguitur nuntiatio, sicut alienatione,
quia his modis finitur ius prohibendi.
7.
Quod si is cui opus novum nuntiatum erat decesserit vel aedes
alienaverit, non extinguitur operis novi nuntiatio: idque ex eo
apparet, quod in stipulatione, quae ex hac causa interponitur,
etiam heredis mentio fit.
39.1.9
Gaius
ad edictum urbicum titulo de operis novi nuntiatione
Creditori,
cui pignoris nomine praedium tenetur, permittendum est de iure,
id est de servitute, opus novum nuntiare: nam ei vindicatio servitutis
datur.
39.1.10
Ulpianus
libro 45 ad Sabinum
Operis
novi nuntiatio in rem fit, non in personam: et ideo furioso et
infanti fieri potest nec tutoris auctoritas in ea nuntiatione
exigitur.
39.1.11
Paulus
libro 11 ad Sabinum
Cuilibet
enim intellegenti, veluti fabro, nuntiatum infantem et furiosum
tenet.
39.1.12
Paulus
libro 13 ad Sabinum
Ex
operis novi nuntiatione si caveatur, tanti stipulatio committitur,
quanti iudicatum sit.
39.1.13
Iulianus
libro 41 digestorum
pr.
Cum procurator opus novum nuntiat et satisdat rem ratam dominum
habiturum et remissio in domini personam confertur:
1.
Si dominus opus novum nuntiaverit intra diem, quae stipulatione
ex operis novi nuntiatione interposita comprehensa esset, committitur
stipulatio: si praeterita ea die dominus nuntiaret, non committitur.
Nam et ipsi domino, cum semel nuntiaverit, non permittitur iterum
nuntiare, quamdiu stipulatio ex operis novi nuntiatione teneret.
2.
Si in remissione a patre eius, qui opus novum nuntiaverat, procurator
interveniat, id agere praetorem oportet, ne falsus procurator
absenti noceat, cum sit indignum quolibet interveniente beneficium
praetoris amitti.
39.1.14
Iulianus
libro 49 digestorum
Qui
viam habet, si opus novum nuntiaverit adversus eum, qui in via
aedificat, nihil agit: sed servitutem vindicare non prohibetur.
39.1.15
Africanus
libro nono quaestionum
Si
prius, quam aedificatum esset, ageretur ius vicino non esse aedes
altius tollere nec res ab eo defenderetur, partes iudicis non
alias futuras fuisse ait, quam ut eum, cum quo ageretur, cavere
iuberet non prius se aedificaturum, quam ultro egisset ius sibi
esse altius tollere. idemque e contrario, si, cum quis agere vellet
ius sibi esse invito adversario altius tollere, eo non defendente
similiter, inquit, officio iudicis continebitur, ut cavere adversarium
iuberet nec opus novum se nuntiaturum nec aedificanti vim facturum.
eaque ratione hactenus is, qui rem non defenderet, punietur, ut
de iure suo probare necesse haberet: id enim esse petitoris partes
sustinere.
39.1.16
Ulpianus
libro 13 ad edictum
Si
opus novum praetor iusserit nuntiari, deinde prohibuit, ex priore
nuntiatione agi non potest, quasi adversus edictum eius factum
sit.
39.1.17
Paulus
libro 57 ad edictum
Si
procurator opus novum facientem prohibuerit, domino competit quod
vi aut clam interdictum.
39.1.18
Papinianus
libro tertio quaestionum
pr.
Aedibus communibus si ob opus novum nuntiatio uni fiat, si quidem
ex voluntate omnium opus fiat, omnes nuntiatio tenebit, si vero
quidam ignorent, in solidum obligabitur, qui contra edictum praetoris
fecerit.
1.
Nec ad rem pertinet, cuius solum sit, in quo opus fiat, sed quis
eius soli possessor inveniatur, modo si eius nomine opus fiat.
39.1.19
Paulus
libro quaestionum
Sciendum
est denegata exsecutione operis novi nihilo minus integras legitimas
actiones manere, sicut in his quoque causis manent, in quibus
ab initio operis novi denuntiationem praetor denegat.
39.1.20
Ulpianus
libro 71 ad edictum
pr.
Praetor ait: "Quem in locum nuntiatum est, ne quid operis
novi fieret, qua de re agitur, quod in eo loco, antequam nuntiatio
missa fieret aut in ea causa esset, ut remitti deberet, factum
est, id restituas".
1.
Interdictum hoc proponitur ex huiusmodi causis, edicto expressum
est, ne post operis novi nuntiationem quicquam operis fiat, antequam
vel nuntiatio missa fiat vel vice nuntiationis missae satisdatio
de opere restituendo fuerit interposita. Qui igitur facit, etsi
ius faciendi habuit, tamen contra interdictum praetoris facere
videtur et ideo hoc destruere cogitur.
2.
Sive autem vacuus locus sit, ubi nuntiatum est, sive aedificatus,
aeque hoc interdicto locus erit.
3.
Ait praetor: "Quod factum est, restituas". Quod factum
est, iubet restitui, neque interest, iure factum sit an non: sive
iure factum est sive non iure factum est, interdictum locum habebit.
4.
Quidquid autem ante remissionem fit vel illud quod loco remissionis
habetur, pro eo habendum est, atque si nullo iure factum esset.
5.
Si quis paratus fuerit satisdare, deinde actor stipulari nolit,
in ea causa est, ut remitti debeat: nam cum per actorem fiet,
apparet in ea causa esse, ut remitti debeat.
6.
Hoc interdictum perpetuo datur et heredi ceterisque successoribus
competit.
7.
Adversus ipsum quoque, qui opus fecit vel factum ratum habuit,
interdicto locus erit.
8.
Plane si quaeratur, an in heredem eius, qui opus fecit, interdictum
hoc competat, sciendum est Labeonem existimasse in id quod ad
eum pervenit dumtaxat dari oportere vel si quid dolo malo ipsius
factum sit, quo minus perveniret. Nonnulli putant in factum esse
dandam quam interdictum, quod verum est.
9.
Deinde ait praetor: "Quem in locum nuntiatum est, ne quid
operis novi fieret, qua de re agitur, si de ea re satisdatum est,
quod eius cautum sit aut per te stat, quo minus satisdetur: quo
minus illi in eo loco opus facere liceat, vim fieri veto".
10.
Hoc interdictum prohibitorium est, ne quis prohibeat facere volentem
eum qui satisdedit: etenim pertinet ad decus urbium aedificia
non derelinqui.
11.
Nec quicquam interest, iure quis aedificet an non iure aedificet,
cum sit securus is qui opus novum nuntiavit, posteaquam ei cautum
est.
12.
Hoc autem interdictum competit ei qui satisdedit: adicitur et
illud "aut per te stat, quo minus satisdetur".
13.
Proinde si satisdatum non est, sed repromissum, interdicto huic
locus non erit: neque enim permittendum fuit in publico aedificare,
priusquam appareat, quo iure quis aedificet.
14.
Et si satisdatum sit, cautum tamen non perseveret, interdictum
cessat.
15.
Si aliquando stetit per nuntiatorem, quo minus satisdetur, nunc
non stat, interdictum cessat.
16.
Hoc interdictum etiam post annum et heredi ceterisque successoribus
competit.
39.1.21
Ulpianus
libro 80 ad edictum
pr.
Stipulatio de operis novi nuntiatione interponi solet, quotiens
vicinus dicit ius sibi esse prohibere vicinum opus novum invito
se facere.
1.
Si quis autem vult post opus novum nuntiatum impune aedificare,
offerre debet satis nuntiatori: quod si fecerit, utrique consultum
est tam ei qui nuntiavit, quoniam cautum habet de opere restituendo,
quam ei cui nuntiatum est, quia molitio eius non impeditur: antequam
enim caveat quidquid aedificaverit, interdicto restitutorio destruere
compellitur.
2.
Habet autem ista stipulatio condicionem, ut ita demum committatur,
si iudicatum fuerit sive ante rem iudicatam causa quae acciderit
neque res defendatur: et de dolo malo subicitur clausula.
3.
Opus autem factum accipimus non, si unum vel alterum cementum
fuit impositum, sed si proponatur instar quoddam operis et quasi
facies quaedam facta operis.
4.
Sive autem res iudicetur sive res non defendatur, stipulatio in
id committitur, ut res viri boni arbitratu restituatur: quod si
ita restitutum non erit, quanti ea res erit, tantam pecuniam dabit,
si hoc petitori placuerit.
5.
Quaesitum est, si plures domini aedificent, an omnes cavere debeant.
Et ait Labeo unum cavere debere, quia restitutio operis fieri
pro parte non possit.
6.
Idem ait et si plures nuntient, curandum esse, ut uni caveatur,
si inter eos conveniat: plane si non conveniat, et singulis erit
cavendum.
7.
Idem dicit adiciendum esse in stipulatione, ut tantum praestetur,
quanti uniuscuiusque intersit, si hoc maluerint: ceterum si ita
fuerit, inquit, cautum "quanti ea res erit", dubitabitur,
utrum ad totius corporis aestimationem haec verba referuntur an
vero ad quod eius interest qui stipulatur. Ego puto et si sic
fuerit uni cautum "quanti ea res erit", defendi posse
stipulationem sufficere: ad operis enim quantitatem ea refertur.
39.1.22
Marcellus
libro 15 digestorum
Cui
opus novum nuntiatum est, ante remissam nuntiationem opere facto
decessit: debet heres eius patientiam destruendi operis adversario
praestare: nam et in restituendo huiusmodi opere eius, qui contra
edictum fecit, poena versatur, porro autem in poenam heres non
succedit.
39.1.23
Iavolenus
libro septimo epistularum
Is,
cui opus novum nuntiatum erat, vendidit praedium: emptor aedificavit:
emptorem an venditorem teneri putas, quod adversus edictum factum
sit? Respondit: cum operis novi nuntiatio facta est, si quid aedificatum
est, emptor, id est dominus praediorum tenetur, quia nuntiatio
operis non personae fit et is demum obligatus est, qui eum locum
possidet, in quem opus novum nuntiatum est.
39.2.0.
De damno infecto et de suggrundis et proiectionibus.
39.2.1
Ulpianus libro primo ad edictum
Cum res damni infecti celeritatem desiderat
et periculosa dilatio praetori videtur, si ex hac causa sibi iurisdictionem
reservaret, magistratibus municipalibus delegandum hoc recte putavit.
39.2.2
Gaius libro 28 ad edictum provinciale
Damnum infectum est damnum nondum factum,
quod futurum veremur.
39.2.3
Paulus libro 47 ad edictum
Damnum et damnatio ab ademptione et quasi
deminutione patrimonii dicta sunt.
39.2.4
Ulpianus libro primo ad edictum
pr. Dies cautioni praestitutus si finietur,
praetoris vel praesidis officium erit ex causa vel reum notare
vel protelare eum et, si hoc localem exigit inquisitionem, ad
magistratus municipales hoc remittere.
1. Si intra diem a praetore constituendum
non caveatur, in possessionem eius rei mittendus est. "Eius
rei" sic accipe, sive tota res sit sive pars sit rei.
2. An tamen is, qui non admittit, etiam pignoribus
a magistratibus coerceatur? Non puto, sed in factum actione tenebitur:
nam et si a praetore missus non admittatur, eadem actione utendum
est.
3. Duas ergo res magistratibus municipalibus
praetor vel praeses iniunxit, cautionem et possessionem, cetera
suae iurisdictioni reservavit.
4. Si forte duretur non caveri, ut possidere
liceat (quod causa cognita fieri solet) non duumviros, sed praetorem
vel praesidem permissuros: item ut ex causa decedatur de possessione.
5. Praetor ait: "Dum ei, qui aberit,
prius domum denuntiari iubeam". Abesse autem videtur et qui
in iure non est: quod et Pomponius probat: verecunde autem praetorem
denuntiari iubere, non extrahi de domo sua. Sed "domum, in
quam degit denuntiari" sic accipere debemus, ut et si in
aliena domo habitet, ibi ei denuntietur. Quod si nec habitationem
habeat, ad ipsum praedium erit denuntiandum vel procuratori eius
vel certe inquilinis.
6. Totiens autem praetorem exigere denuntiationem
intellegendum est, si sit cui denuntietur: ceterum si non sit,
veluti quod hereditaria insula est nec dum hereditas adita, vel
si heres non exstet nec inhabitetur, cessat haec pars edicti.
Est tamen tutius libellum ad ipsas aedes proponere: fieri enim
potest, ut ita monitus defensor existat.
7. In eum, qui quid eorum quae supra scripta
sunt non curaverit, quanti ea res est, cuius damni infecti nomine
cautum non erit, iudicium datur: quod non ad quantitatem refertur,
sed ad id quod interest, et ad utilitatem venit, non ad poenam.
8. Hoc autem iudicium certam condicionem habet,
si postulatum est: ceterum qui non postulavit, experiri non potest.
Postulare autem proprie hoc dicimus pro tribunali petere, non
alibi.
9. Si tam vicinum urbi municipium sit, ut
magistratu se non interponente potuerit praetor vel praeses adiri,
potest dici cessare hanc actionem adversus magistratus, quasi
nihil intersit, cum in tua potestate fuerit a praetore vel praeside
desiderare in possessionem mitti.
10. Haec autem actio cum rei habeat persecutionem,
et heredi et in heredem et perpetuo dabitur.
39.2.5
Paulus libro primo ad edictum
pr. Praetoris officium est, ut missus in possessionem
etiam eam per longi temporis spatium in suum dominium capere possit.
1, Si plures sint domini, qui cavere debent,
et aliquis non caveat, in portionem eius mittetur. Et contra si
aliquot sint, qui caveri sibi desiderant, et alius pretiosiores,
alius viliores habeat aedes, sive unius domus plures habeant dispares
partes: tamen non magnitudine dominii quisque, sed aequaliter
mittentur omnes in possessionem.
2. Si et dominus proprietatis et fructuarius
desideret sibi caveri damni infecti, uterque audiendus est: nec
enim iniuriam sentiet promissor, non plus cuique praestaturus,
quam quod eius intersit.
39.2.6
Gaius libro primo ad edictum provinciale
Evenit, ut nonnumquam damno dato nulla nobis
competat actio non interposita antea cautione, veluti si vicini
aedes ruinosae in meas aedes ceciderint: adeo ut plerisque placuerit
nec cogi quidem eum posse, ut rudera tollat, si modo omnia quae
iaceant pro derelicto habeat.
39.2.7
Ulpianus libro 53 ad edictum
pr. Praetor ait: "Damni infecti suo nomine
promitti, alieno satisdari iubebo ei, qui iuraverit non calumniae
causa id se postulare eumve cuius nomine aget postulaturum fuisse,
in eam diem, quam causa cognita statuero. Si controversia erit,
dominus sit nec ne qui cavebit, sub exceptione satisdari iubebo.
De eo opere, quod in flumine publico ripave eius fiet, in annos
decem satisdari iubebo. Eum, cui ita non cavebitur, in possessionem
eius rei, cuius nomine ut caveatur postulabitur, ire et, cum iusta
causa esse videbitur, etiam possidere iubebo. In eum, qui neque
caverit neque in possessione esse neque possidere passus erit,
iudicium dabo, ut tantum praestet, quantum praestare eum oporteret,
si de ea re ex decreto meo eiusve, cuius de ea re iurisdictio
fuit quae mea est, cautum fuisset. Eius rei nomine, in cuius possessionem
misero, si ab eo, qui in possessione erit, damni infecti nomine
satisdabitur, eum, cui non satisdabitur, simul in possessione
esse iubebo".
1. Hoc edictum prospicit damno nondum facto,
cum ceterae actiones ad damna, quae contigerunt, sarcienda pertineant,
ut in legis Aquiliae actione et aliis. De damno vero facto nihil
edicto cavetur: cum enim animalia, quae noxam commiserunt, non
ultra nos solent onerare, quam ut noxae ea dedamus, multo magis
ea, quae anima carent, ultra nos non deberent onerare, praesertim
cum res quidem animales, quae damnum dederint, ipsae extent, aedes
autem, si ruina sua damnum dederunt, desierint extare.
2. Unde quaeritur, si ante, quam caveretur,
aedes deciderunt neque dominus rudera velit egerere eaque derelinquat,
an sit aliqua adversus eum actio. Et Iulianus consultus, si prius,
quam damni infecti stipulatio interponeretur, aedes vitiosae corruissent,
quid facere deberet is, in cuius aedes rudera decidissent, ut
damnum sarciretur, respondit, si dominus aedium, quae ruerunt,
vellet tollere, non aliter permittendum, quam ut omnia, id est
et quae inutilia essent, auferret, nec solum de futuro, sed et
de praeterito damno cavere eum debere: quod si dominus aedium,
quae deciderunt, nihil facit, interdictum reddendum ei, in cuius
aedes rudera decidissent, per quod vicinus compelletur aut tollere
aut totas aedes pro derelicto habere.
39.2.8
Gaius ad edictum praetoris urbani titulo
de damno infecto
Quod forte tunc recte dicetur, cum non ipsius
neglegentia, sed propter aliquod impedimentum sibi non prospexit.
39.2.9
Ulpianus libro 53 ad edictum
pr. Hoc amplius Iulianus posse dici compellendum
eum, ut etiam de praeterito damno caveret: quod enim re integra
custoditur, hoc non inique etiam post ruinam aedium praestabitur.
Integra autem re unusquisque cogitur aut de damno infecto cavere,
aut aedibus carere quas non defendit. Denique, inquit, si quis
propter angustias temporis aut quia rei publicae causa aberat
non potuerit damni infecti stipulari, non inique praetorem curaturum,
ut dominus vitiosarum aedium aut damnum sarciat aut aedibus careat.
Sententiam Iuliani utilitas comprobat.
1. De his autem, quae vi fluminis importata
sunt, an interdictum dari possit, quaeritur. Trebatius refert,
cum tiberis abundasset et res multas multorum in aliena aedificia
detulisset, interdictum a praetore datum, ne vis fieret dominis,
quo minus sua tollerent auferrent, si modo damni infecti repromitterent.
2. Alfenus quoque scribit, si ex fundo tuo
crusta lapsa sit in meum fundum eamque petas, dandum in te iudicium
de damno iam facto, idque Labeo probat: nam arbitrio iudicis,
apud quem res prolapsae petentur, damnum, quod ante sensi, non
contineri, nec aliter dandam actionem, quam ut omnia tollantur,
quae sunt prolapsa. Ita demum autem crustam vindicari posse idem
alfenus ait, si non coaluerit nec unitatem cum terra mea fecerit.
Nec arbor potest vindicari a te, quae translata in agrum meum
cum terra mea coaluit. Sed nec ego potero tecum agere ius tibi
non esse ita crustam habere, si iam cum terra mea coaluit, quia
mea facta est.
3. Neratius autem scribit, si ratis in agrum
meum vi fluminis delata sit, non aliter tibi potestatem tollendi
faciendam, quam si de praeterito quoque damno mihi cavisses.
4. Quaesitum est, si solum sit alterius, superficies
alterius, superficiarius utrum repromittere damni infecti an satisdare
debeat. Et Iulianus scribit, quotiens superficiaria insula vitiosa
est, dominum et de soli et de aedificii vitio repromittere aut
eum, ad quem superficies pertinet, de utroque satisdare: quod
si uterque cesset, vicinum in possessionem mittendum.
5. Celsus certe scribit, si aedium tuarum
usus fructus Titiae est, damni infecti aut dominum repromittere
aut Titiam satisdare debere. Quod si in possessionem missus fuerit
is, cui damni infecti cavendum fuit, Titiam uti frui prohibebit.
Idem ait eum quoque fructuarium, qui non reficit, a domino uti
frui prohibendum: ergo et si de damno infecto non cavet dominusque
compulsus est repromittere, prohiberi debet frui.
39.2.10
Paulus libro 48 ad edictum
Quamvis alienus usus fructus sit, dominum
promittere oportere Cassius ait. Nisi proprietarius in totum repromittat
vel fructuarius satisdat, mitti oportet in possessionem eum, cui
non caveatur. Sed nisi proprietario repromittenti fructuarius
caveat, denegandam ei fructus petitionem Iulianus scribit. Sed
si fructuarius de soli vitio quid praestiterit, ius domini ad
eum transferri oportet.
39.2.11
Ulpianus libro 53 ad edictum
Quid de creditore dicemus, qui pignus accepit?
Utrum repromittere, quia suum ius tuetur, an satisdare, quia dominus
non est, debebit? Quae species est in contrario latere apud Marcellum
agitata, an creditori pigneraticio damni infecti caveri debeat.
Et ait Marcellus inutiliter ei caveri: idemque etiam de eo cavendum
qui non a domino emit: nam nec in huius persona committi stipulationem.
Aequissimum tamen puto huic prospiciendum, id est creditori, per
stipulationem.
39.2.12
Paulus libro 48 ad edictum
His qui pignori rem acceperunt potior est
is, cui damni infecti non cavetur, si possidere et per longum
tempus rem capere ei permissum fuerit.
39.2.13
Ulpianus libro 53 ad edictum
pr. Qui bona fide a non domino emit, videndum
est, numquid repromittat, non etiam satisdet. quod quibusdam videtur:
habet autem rationem, ut magis repromittat quam satisdet: suo
enim nomine id facit.
1. Sive corporis dominus sive is qui ius habet
(ut puta servitutem) de damno infecto caveat, puto eum repromittere
debere, non satisdare, quia suo nomine id facit, non alieno.
2. Cum inter aedes meas et tuas sint aliae
aedes non vitiosae, videndum est, utrum tu solus mihi cavere debeas
an vero et is, cuius aedes vitiosae non sunt, an ille solus, an
ambo. Et magis est, ut ambo cavere debeant, quia fieri potest,
ut aedes vitiosae in aedes non vitiosas incidentes damnum mihi
dent. Quamvis possit quis dicere non vitio incolumium aedium hoc
factum, si aliae in eas incidentes damni causam praebuerunt: sed
cum prospicere sibi potuerit damni infecti cautionem, non prospexerit,
merito convenietur.
3. Qui damni infecti caveri sibi postulat,
prius de calumnia iurare debet: quisquis igitur iuraverit de calumnia,
admittitur ad stipulationem, et non inquiretur, utrum intersit
eius an non, vicinas aedes habeat an non habeat. Totum tamen hoc
iurisdictioni praetoriae subiciendum, cui cavendum sit, cui non.
4. Ceterum neque ei qui in meo deambulet neque
ei qui in meo lavet vel in mea taberna devertat, caveri debet.
5. Vicinis plane inquilinisque eorum et inquilinorum
uxoribus cavendum esse ait Labeo, item his qui cum his morentur.
6. De illo quaeritur, an inquilinis suis dominus
aedium cavere possit. Et Sabinus ait inquilinis non esse cavendum:
aut enim ab initio vitiosas aedes conduxerunt et habent quod sibi
imputent, aut in vitium aedes inciderunt et possunt ex conducto
experiri: quae sententia verior est.
7. Si quis iuxta monumentum aedificaverit
vel iuxta aedificium suum monumentum fieri passus sit, de damno
infecto ei postea cavendum non erit, quia rem illicitam admisit:
alias autem si monumento aedificium noceat, in quo nihil sit,
quod imputari possit ei, ad quem ius monumenti pertinet, cavendum
est ei, ad quem ius monumenti pertinet.
8. Superficiarium et fructuarium damni infecti
utiliter stipulari hodie constat.
9. Sed ei, qui bona fide a non domino emit,
damni infecti stipulationem non competere Marcellus ait.
10. Si quis opus novum nuntiaverit, an nihilo
minus damni infecti ei caveri debeat, Iulianus tractat. Et magis
probat caveri oportere: nam et ei, qui egerit ius adversario non
esse altius tollere aedificium, caveri debere. Item eum, adversus
quem interdictum quod vi aut clam competit, cavere debere Iulianus
ait, quia non est cautum neque de vitio aedium neque de damno
operis.
11. Si quis, quia sibi non cavebatur, in possessionem
aedium missus fuerit, deinde is cuius aedes fuerunt, cum praeterea
alias aedes haberet, desideret ab eo, qui in possessionem missus
est, ut sibi damni infecti harum aedium nomine, quarum in possessionem
missus est, caveret, an sit audiendus, videamus. Et Iulianus scribit:
is qui vitiosis aedibus cesserit, si integras retinuerit, numquid
improbe ab eo, qui vitiosas aedes coepit possidere, cautionem
exigit, cum ideo possessionem amiserit, quia ipse damni infecti
satis non dederat? Et sane parum probe postulat ab eo caveri sibi
earum aedium nomine, quarum ipse cavere supersedit: quae sententia
vera est.
12. Si quis stipulaturus iuraverit nec fuerit
stipulatus, an postea ei stipulari volenti iurandum sit, videamus.
Et puto iterum iurandum, quia possit fieri, ut aut tunc aut modo
calumnietur.
13. Si alieno nomine caveri mihi damni infecti
postulem iurare debeo non calumniae causa id eum, cuius nomine
cautum postulo, fuisse postulaturum.
14. Sed si eius nomine postulem, qui, si ipse
postularet, iurare non compelleretur, veluti patronus vel parens,
dicendum est locum iuriiurando non esse: de quo enim ille non
iuraret, nec qui vice eius postulat in hac stipulatione debet
iurare.
15. Huic stipulationi debet dies esse insertus,
intra quem si quid damni contigerit, cautio locum habet: neque
enim in infinitum obligatus esse debet stipulatione. Ipse igitur
praetor diem dabit stipulationi, aestimatione habita ex causa
et ex qualitate eius damni, quod contingere speratur.
39.2.14
Paulus libro 48 ad edictum
In causae cognitione etiam longinquitas soli
et operis magnitudo spectanda est.
39.2.15
Ulpianus libro 53 ad edictum
pr. Si finita sit dies statuta in cautione,
iterum arbitratu praetoris ex integro erit cavendum.
1. Si vero sine adiectione diei stipulatio
fuerit interposita, si quidem ex conventione, quandoque fuerit
commissa, ex stipulatu agitur, si vero per errorem, magis est
illud dicendum finito die, in quem alioquin caveri solet, desiderandum
esse a praetore, ut liberetur.
2. Deinde ait praetor: "De eo opere,
quod in flumine publico ripave eius fiet, in annos decem satisdari
iubebo". Hic exigitur satisdatio et tempus stipulationi praestituit
idcirco, quia in publico fit: cum autem in alieno fiat, satisdationem
praetor iniungit.
3. Notandum, quod non etiam de loci vitio,
sed de operis tantum cavetur, quamvis, si in privato fiat, et
de loci et de operis vitio caveatur: sed cum locus publicus sit,
non erat necesse ibidem opus facienti de alio vitio quam operis
satisdare damni infecti.
4. Si quid igitur damni intra decem annos
acciderit, id stipulatione continetur.
5. Et quod ait praetor "de eo opere",
sic accipe de eo damno, quod ex opere fiet.
6. Si quid in via publica fiat, quia in alieno
fit, satisdandum est.
7. Sed praetor causa cognita tempus pro condicione
operis determinabit.
8. Sive autem quis muniat viam sive quid aliud
in via publica faciat, debebit cautio locum habere, ne per hoc
damno privati contingantur.
9. De ceteris locis publicis nihil specialiter
cavetur, verum ex generali sermone, quasi in alieno fiat, satisdari
debebit damni infecti.
10. Si publicus locus publice reficiatur,
rectissime Labeo scribit, eoque iure utimur, de damno infecto
non esse cavendum, si quid vitio loci aut operis fiat: certe legem
dandam operis talem, ne quid noceat vicinis damnive detur.
11. Ex hoc edicto si non caveatur, mittitur
in possessionem a praetore in eam partem, quae ruinosa esse videtur.
12. An vero in totas aedes missio locum habeat,
videamus. Et extat Sabini sententia in totas aedes mittendum:
alioquin si ex superficie, inquit, damnum timeatur, non habebit
res exitum, nec profuturum in possessionem eius rei mitti, quam
quis possidere non possit aut ei non expediat: et verior est sabini
sententia.
13. Sed si in plures partes divisa domus sit,
utrum in partem an in totam domum possidendam mitti quis debeat,
videamus. Si tam ampla domus sit, ut et spatia inter vitiosam
partem intercedant et eam quae vitium non facit, dicendum in eam
solam partem mitti: si vero unita sit contextu aedificiorum, in
totam. Itaque et in spatiosis domibus melius dicetur in eam partem
domus mittendum, quae vitiosae parti unita est. Ceterum si modica
portiuncula aedium amplissimarum vitium faceret, quale erat dicere
totas aedes iubendum possidere eum, cui damni infecti non caveretur,
cum sint amplissimae?
14. Item quid dicemus, si insula adiacens
domui vitium faciat, utrum in insulae possessionem an vero in
totius domus possessionem mittendum sit? Et magis est, ut non
in domus possessionem, sed in insulae mittatur.
15. Si plures sunt, qui postulent ut caveatur,
omnes mitti in possessionem solent. Idemque Labeo probat et si
prius quis in possessionem missus sit et alius mitti desideret:
nam non spectabimus ordinem, sed habebunt ambo possessionem. Quod
si iam prior possidere iussus sit et alius damni infecti caveri
desideret, tunc nisi cavetur, mittetur in possessionem posterior.
16. Iulianus scribit eum, qui in possessionem
damni infecti nomine mittitur, non prius incipere per longum tempus
dominium capere, quam secundo decreto a praetore dominus constituatur.
17. Si ante hoc decretum alius quoque in possessionem
missus fuerit, aequaliter ambo aedium fiunt domini, scilicet cum
iussi fuerint possidere. Si vero iam constituto domino eo, qui
primus in possessionem missus est, Titius damni infecti sibi caveri
desiderabit, cessante primo cavere solus Titius erit in possessione.
18. Cum autem plures mittuntur in possessionem,
aequaliter mittuntur, non pro rata damni, quod unumquemque contingeret,
et merito: nam et cum unus mittitur, non pro portione damni mittitur,
sed in totum: cum igitur plures mittuntur, aequaliter omnes quasi
in totum missi concursu partes habebunt.
19. Sed si quis eorum missus in possessionem
sumptum fecerit, deinde iubeatur possidere, an sumptum consequi
possit is qui fecit et quo iudicio? Et placet communi dividundo
iudicio consequi eum posse.
20. Si quis autem in possessionem missus,
nondum possidere iussus sit, an dominus decedere possessione debeat,
videamus. Et ait Labeo non decedere, sicuti nec cum creditores
vel legatarii mittuntur: idque est verius.
21. Non autem statim ubi misit praetor in
possessionem, etiam possidere iubet, sed tunc demum, cum iusta
causa videbitur (ergo intervallum aliquod debebit intercedere),
quod aut pro derelicto aedes longo silentio dominus videatur habuisse
aut emisso in possessionem et aliquamdiu immorato nemo caveat.
22. Si forte dominus rei publicae causa abest
aut ex alia iusta causa aut in ea sit aetate cui subveniri solet,
probandum est non debere praetorem festinare ad decernendum, ut
iubeat possidere. Sed etsi decreverit, nemo dubitat in integrum
restitutionem indulturum.
23. Ubi autem quis possidere iussus est, dominus
deiciendus erit possessione.
24. Si qua sint iura debita his, qui potuerunt
de damno infecto satisdare, deneganda erit eorum persecutio adversus
eum, qui in possessionem missus est: et ita Labeo probat.
25. Item quaeritur in pigneraticio creditore,
an pignoris persecutio denegetur adversus eum, qui iussus sit
possidere. et magis est, ut, si neque debitor repromisit neque
creditor satisdedit, pignoris persecutio denegetur. Quod et in
fructuario recte Celsus scribit.
26. Si de vectigalibus aedibus non caveatur,
mittendum in possessionem dicemus nec iubendum possidere (nec
enim dominium capere possidendo potest), sed decernendum, ut eodem
iure esset, quo foret is qui non caverat: post quod decretum vectigali
actione uti poterit.
27. Sed in vectigali praedio si municipes
non caverint, dicendum est dominium per longum tempus adquiri.
28. Eleganter quaeritur, si, dum praetor de
danda stipulatione deliberat, damnum contigerit, an sarciri possit.
Et missio quidem cessabit: praetor tamen decernere debet, quidquid
damni contigerit, ut de eo quoque caveatur, aut, si putat, quod
utiliter actionem daturus sit, decernat.
29. Si pupillus tutorem non habeat, quo auctore
damni infecti promittat, quasi non defendatur, missio in possessionem
locum habebit.
30. Si quis damni infecti in possessionem
missus sit, fulcire eum et reficere insulam debere sunt qui putent
eamque culpam praestare exemplo eius, qui pignori accepit. Sed
alio iure utimur: cum enim ob hoc tantum missus sit, ut vice cautionis
in possessione sit, nihil ei imputari, si non refecerit.
31. Item videamus, si ei cautio offeratur,
posteaquam missus est, an non prius decedere debeat, quam si ei
caveatur etiam de eo damno, quod contigit, posteaquam missus est
in possessionem? Quod quidem magis probatur: repetita igitur die
promittendum erit. Hoc amplius de impensis quoque, si quas fecerit,
erit ei cavendum.
32. Illud quaeritur, ex quo tempore damni
ratio habeatur, utrum ex quo in possessionem ventum est an vero
ex quo praetor decrevit, ut eatur in possessionem. Labeo, ex quo
decretum est: Sabinus, ex quo ventum est in possessionem: ego
puto causa cognita modo hanc modo illam sententiam probandam.
Plerumque enim subvenitur etiam ei, qui missus in possessionem
aliqua ex causa aut non venit aut tardius venit in possessionem.
33. Posteaquam autem quis possidere iure dominii
a praetore iussus est, nequaquam locus erit cautionis oblationi:
et ita Labeo: ceterum nullus, inquit, finis rei invenietur: et
est hoc verissimum seposito eo, quod quibusdam vel aetate vel
qua alia iusta causa subvenitur.
34. Si iam ruerunt aedes, an in possessionem
ruinae vel areae mittendus sit nihilo minus is, cui cautum non
est, videamus. Et magis est, ut mitti debeat, et ita Labeo: sed
adicit, si, posteaquam decreverit praetor eum in possessionem
mittendum, tunc aedes deciderint: et puto Labeonis sententiam
veram. Proinde et si refecit aliquid, erit probandum non prius
eum discessurum, quam si ei sarciatur et de praeterito caveatur.
Potest autem et in factum actione reciperare hoc quod impendit,
sed non amplius, quam quod boni viri arbitratu factum sit: idem
est et si alius iussu rogatuve meo eorum quid sine dolo malo fecerit
et eo nomine condemnatus sim aut dederim sine dolo malo.
35. Si quis metu ruinae decesserit possessione,
si quidem, cum adiuvare rem non posset, id fecit, Labeo scribit
integrum ius eum habere, perinde ac si in possessione perseverasset:
quod si, cum posset succurrere, maluit relinquere, amisisse eum
praetoris beneficium neque, si postea succurri sibi velit, audiendum
eum. cassius autem ait, si metu ruinae recesserit, non hoc animo,
ut aedificia derelinqueret, restituendum in possessionem: eum
tamen, qui missus in possessionem non accesserit, si aedificia
ruerint, beneficium praetoris amisisse scribit. Hoc ita accipiendum
erit, si venire in possessionem neglexit, non si dum venit ruerunt.
36. Si quis ex hoc edicto a praetore in possessionem
missus non est admissus, in factum actione uti poterit, ut tantum
praestetur ei, quantum praestari ei oporteret, si de ea re cautum
fuisset: extenditur enim actio in id tempus, quo damnum committitur.
39.2.16
Paulus libro 48 ad edictum
Antequam damnum detur, impunitum est factum
eius, qui neque promisit neque admisit in possessionem, si tamen
ante damnum datum vel cavit vel possessione cessit.
39.2.17
Ulpianus libro 53 ad edictum
pr. Si quis missum in possessionem, cum esset
in aliena potestate, non admiserit, plerique putant noxalem actionem
eo nomine competere.
1. Quid deinde, si procurator prohibuerit,
utrum in ipsum an in dominum dabimus? Sed verius est in ipsum
dandam.
2. Sed et in actore municipum tutore ceterisque,
qui pro aliis interveniunt, idem erit dicendum.
3. Actio ista, quae in factum est, perpetuo
dabitur, et heredi et in heredem ceterasque itemque ceteris personis.
4. Iudex, qui de damno infecto cognoscit,
etiam alienato praedio ab eo, cum quo actum fuerit, damnum aestimare
solet omne, quodcumque ante iudicium contigit.
39.2.18
Paulus libro 48 ad edictum
pr. Damni infecti stipulatio competit non
tantum ei, cuius in bonis res est, sed etiam cuius periculo res
est.
1. Quod opere facto consecutus sit dominii
capione promissor, non teneri eum eo nomine Pomponius ait, quia
nec loci nec operis vitio, sed publico iure id consecutus sit.
2. Ei, cuius usus fructus aedium est, de vitio
earundem aedium caveri non oportet, etsi alias vicinas habeat,
quia reficiendi habet facultatem: nam qui viri boni arbitratu
uti deberet, reficiendi quoque potestatem consequitur. Ergo nec
proprietarius audiri debet, si velit sibi caveri a fructuario
aedium nomine, quas vicinas fructuario habeat, quia habet cum
fructuario actionem, ut viri boni arbitratu is fruatur.
3. Sed inquilino meo, si vicinas aedes habeat,
cavere debebo damni infecti propter eas aedes.
4. Ei, qui in conducto solo superficiem imposuit,
dominus soli, quod vitio soli damnum futurum sit, cavere non debebit
nec soli domino superficiarius, quia invicem ex conducto et locato
habent actiones: in quas tamen actiones ultra culpam nihil venit.
Plus autem in stipulationem venit damni infecti, quod quidem vitium
eius esse dicitur.
5. Si is, qui unas aedes habebat, stipulatus
fuerit, deinde vicinas comparaverit, an earum quoque nomine, quas
post interpositam stipulationem comparasset, promissorem obligaret,
quaesitum est. Iulianus scribit videndum, ne earum dumtaxat nomine
cautum habeat, de quibus inter eum et promissorem initio actum
fuerit. Cui consequens videri posse, ut et, cum aedium communium
nomine duo socii stipulentur, de eo dumtaxat damno caveri videatur,
quod in parte aedium cuique socio datum fuerit. Sive ergo redemerit
alteram partem quis ex his sive adiudicata fuerit, non augeri
promissionis obligationem. Pomponius relata Iuliani scriptura
dicit non se improbare.
6. Si autem res aliquas post stipulationem
interpositam in domo habere coeperit stipulator, quae ex ruina
vicinarum aedium perierint, agere ex stipulatu potest, licet tunc,
cum stipularetur, hae res non fuerint.
7. Emptor praedii si ante traditionem stipulatus
sit, cautum habebit de eo damno, quod post traditionem factum
erit.
8. Venditorem autem aedium prius, quam possessionem
tradat, stipulari oportet, quia huius quoque rei culpam praestat.
9. Sed quid fiet, si venditor sine culpa stipulari
non potuerit et ob hoc emptor stipulatus fuerit? Nonne damnum
patitur? An hoc damnum in aliena re acciderit, revolvitur autem
ad emptorem, quia actionem ex empto non habet? Sed nihil in hac
causa proficit stipulatio, nisi in id, quod post traditionem accidit,
quia, dum venditoris custodia est, is stipulari debet omnemque
diligentiam emptori praestare: et quod alia actione quaeri potest,
id in stipulationem damni infecti omnino non deducitur.
10. Sed si venditor interposuerit stipulationem,
etiam id damnum continebit, quod post traditionem emptori contigerit.
Quod esse inquissimum Aristo ait, quoniam, si emptor quoque damni
infecti stipulatus esset, duobus promissor eiusdem nomine obligaretur:
nisi forte id contra se habeat, quia in hoc fit stipulatio, quanti
ea res erit: ut possit videri nihil interesse iam venditoris.
11. Stipulatione damni infecti interposita
Sabini sententia vera est existimantis, ut, si, dum aedificatur
intra diem stipulationi comprehensum, supra parietem meum domus
deciderit eumque vitiaverit, licet post diem stipulationis paries
decidat, possim agere, quia damnum iam tunc acceperim, cum paries
vitiosus factus sit. Nec quicquam obstare, quo minus etiam antequam
decidat agi possit: et, si ita concussus sit paries, ut nulla
ratione recipi possit ideoque deponendus est, non minoris litem
aestimandam, quam si decidisset.
12. Si vicinas aedes habeamus et invicem desideremus
damni infecti caveri, nihil obstabit, quo minus et ego in tuarum
aedium possessionem mittar et tu in mearum.
13. Si pupillus prohibuit iri in possessionem
damni infecti, placet in eum non iniuste competere hanc in factum
actionem.
14. Si mandatu meo alius prohibuerit, in me
haec actio competit.
15. Non solum autem eum punit praetor, qui
in possessione esse, sed etiam eum, qui possidere passus non fuerit,
cum alioquin, si is, qui iussu praetoris coeperat possidere et
possidendo dominium capere, aut non admissus aut eiectus inde
fuerit, utile interdictum unde vi vel publicianam actionem habere
potest. Sed si in factum actione egerit, his actionibus experiri
non potest, cum praetor id agat, ne damnum faciat actor, non ut
in lucro versetur.
16. Si procurator meus damni infecti stipulatus
sit, causa cognita mihi ex ea stipulatione actio competit.
39.2.19
Gaius ad edictum praetoris urbani titulo
de damno infecto
pr. Eorum, qui bona fide absunt, in stipulatione
damni infecti ius non corrumpitur, sed reversis cavendi ex bono
et aequo potestas datur, sive domini sint sive aliquid in ea re
ius habeant, qualis est creditor et fructuarius et superficiarius.
1. Sive aedium vitio sive operis, quod vel
in aedibus vel in loco urbano aut rustico, privato publicove fiat,
damni aliquid futurum sit, curat praetor, ut timenti damnum caveatur.
39.2.20
Gaius libro 19 ad edictum provinciale
Inter fructuarium et dominum proprietatis
ita damni infecti cautio locum habet, si fructuarius quidem de
soli vitio caveri sibi desideret, dominus vero proprietatis de
operis vitio, si quid fructuarius aedificet: nam de ruina aedium
neuter ab altero cautionem desiderare potest, fructuarius ideo,
quia refectio aedium ad eius ipsius onus non pertinet, proprietarius
ideo, quia usitata stipulatio, qua de re restituenda fructuarius
cavet, ad hunc quoque casum porrigitur.
39.2.21
Paulus libro octavo ad Plautium
Si filius familias inquilinus sit, videamus,
an damni infecti nomine in possessionem aedium vicinarum mittendus
sit (quaeritur enim, an filius familias non videtur damnum pati,
si res peculiares sint) et pater possit stipulari, si quid ei
damni fiat. Et placet utrumque eorum in possessionem mitti, nisi
sic filius conduxerat, ut eius periculo aedes essent: tunc enim,
quia solus tenetur ex locato, recte dicetur ipsum mittendum in
possessionem, nisi ei caveatur.
39.2.22
Paulus libro decimo ad Plautium
pr. Si proprietarius de damno infecto repromisisset
vel forte aliquid praestitisset aut contra fructuarius aliquid
praestitit, iniquum est alterum sine damno uti aedibus aut aedes
habere. Et si optulerit proprietarius aliquid, non est fructuario
permittendum uti, nisi contulerit: idemque fructuario praestandum
est, ut proprietarius cogatur ei conferre. ergo et solum retinebit
fructuarius, si aedes ceciderint, donec praestetur ei damnum,
ut, quod haberet vicinus missus in possessionem, id fructuarius
habeat, qui damnum vicino sarciit. Eadem erunt et si minimum damnum
detur. Plautius.
1. Plautius. si ab eo, quem dominum esse negarem,
vellem sub hac exceptione "si dominus non esset" satisdari,
ab eo vero, quem dominum esse dicerem, pure repromitti, constitit
non debere me impetrare, sed debere me eligere, a quo velim mihi
caveri.
39.2.23
Ulpianus libro 63 ad edictum
In stipulatione damni infecti, quae aedium
nomine interponitur, nisi in solidum fuerit cautum, mittetur in
possessionem.
39.2.24
Ulpianus libro 81 ad edictum
pr. Fluminum publicorum communis est usus,
sicuti viarum publicarum et litorum. In his igitur publice licet
cuilibet aedificare et destruere, dum tamen hoc sine incommodo
cuiusquam fiat. Propter quod operis dumtaxat nomine cum satisdatione
cavetur, de vitio loci nihil cavetur, hoc est operis, quod quis
facit. Ceterum si ex loci vitio damnum timeatur, minime dicendum
est damni infecti stipulationem interponi oportere: quis enim
dubitat neminem esse, a quo stipuletur, cum nemine nihil faciente
locus ipse publicus damnum inferat sui natura?
1. Ad ea igitur opera stipulatio pertinet,
quaecumque privatim fiant. Qquid ergo, si publice opus fiat, de
vitio eius quid faciemus? Et plane vel princeps adeundus est vel,
si in provincia fiat, praeses provinciae. Sed quod dictum est
"operis vitio" sic accipiendum est, etiam si proponas
non tantum tempore, quo opus fit, sed etiam si postea contingat:
quid enim si ideo, quia male aedificatum erat, corruit?
1a. Adicitur in hac stipulatione et heredum
nomen vel successorum eorumque, ad quos ea res pertinet. Successores
autem non solum qui in universa bona succedunt, sed et hi, qui
in rei tantum dominium successerint, his verbis continentur.
2. Sed ut ne quid aedium loci operisve vitio
damnum factum sit, stipulatio interponitur de eo sine satisdatione:
quae non solum ad totas aedes, sed etiam ad partem aedium pertinet.
Vitium autem aedium et loci esse Labeo ait, quod accidens extrinsecus
infirmiores eas facit: denique nemo dixit palustris loci vel harenosi
nomine quasi vitiosi committi stipulationem, quia naturale vitium
est: et ideo nec ea stipulatio interponitur neque interposita
committetur.
3. Haec stipulatio utrum id solum damnum contineat,
quod iniuria fit, an vero omne damnum, quod extrinsecus contingat?
Et Labeo quidem scribit de damno dato non posse agi, si quid forte
terrae motu aut vi fluminis aliove quo casu fortuito acciderit.
4. Servius quoque putat, si ex aedibus promissoris
vento tegulae deiectae damnum vicino dederint, ita eum teneri,
si aedificii vitio id acciderit, non si violentia ventorum vel
qua alia ratione, quae vim habet divinam. Labeo et rationem adicit,
quo, si hoc non admittatur, iniquum erit: quo enim tam firmum
aedificium est, ut fluminis aut maris aut tempestatis aut ruinae
incendii aut terrae motus vim sustinere possit?
5. Idem servius putat, si controversia aquae
insulam subverterit, deinde stipulatoris aedificia ceciderint,
nihil eum ex stipulatu consecuturum, quia id nec operis nec loci
vitio factum est. Si autem aqua vitiet fundamenta et sic aedificium
ruisset, committi stipulationem ait: multum enim interesse, quod
erat alioquin firmum, vi fluminis lapsum sit protinus, an vero
ante sit vitiatum, deinde sic deciderit. Et ita Labeo probat:
etenim multum interesse, quod ad Aquiliam pertinet, sanum quis
hominem occidat an vero factum inbecilliorem.
6. Quamquam autem stipulatio committitur,
cum vitio operis damnum factum sit, tamen, si opus factum est
ab eo, quem promissor prohibere non potuit, stipulatio non committetur.
Plane si prohibere potuit, committetur. Sed si quis promissoris
nomine fecerit vel eius pro quo promissum est aut alius, qui prohiberi
potuerit, stipulatio ista committetur.
7. Praeterea si furni nomine damni infecti
fuerit cautum, deinde furnarii culpa damnum datum fuerit, non
venire in hanc stipulationem plerisque videtur.
8. Cassius quoque scribit, quod contra ea
demum datum est, cui nulla ope occurri poterit, stipulationem
non tenere.
9. Item apud vivianum relatum est, si ex agro
vicini arbores vi tempestatis confractae in meum agrum deciderint
eoque facto vitibus meis vel segetibus nocent vel aedificia demoliunt,
stipulationem istam, in qua haec comprehenduntur "si quid
arborum locive vitio acciderit", non esse utilem, quia non
arborum vitio, sed vi ventorum damnum mihi datum est. Plane si
vetustate arborum hoc fiebat, possumus dicere vitio arborum damnum
mihi dari.
10. Idem ait, si damni infecti aedium mearum
nomine tibi promisero, deinde hae aedes vi tempestatis in tua
aedificia ceciderint [deciderint] eaque diruerint, nihil ex ea
stipulatione praestari, quia nullum damnum vitio mearum aedium
tibi contingit: nisi forte ita vitiosae meae aedes fuerint, ut
qualibet vel minima tempestate ruerint. Haec omnia vera sunt.
11. Sed et quod Labeo putat verum est, referre,
utrum impulsu fluminis ruit aedificium an deterius ante factum
postea ceciderit.
12. Item videamus, quando damnum dari videatur:
stipulatio enim hoc continet, quod vitio aedium loci operis damnum
fit. Ut puta in domo mea puteum aperio, quo aperto venae putei
praecisae sunt: an tenear? Ait trebatius non teneri me damni infecti:
neque enim existimari operis mei vitio damnum tibi dari in ea
re, in qua iure meo usus sum. Si tamen tam alte fodiam in meo,
ut paries tuus stare non possit, damni infecti stipulatio committetur.
39.2.25
Paulus libro 78 ad edictum
Trebatius ait etiam eum accipere damnum, cuius
aedium luminibus officiatur.
39.2.26
Ulpianus libro 81 ad edictum
Proculus ait, cum quis iure quid in suo faceret,
quamvis promisisset damni infecti vicino, non tamen eum teneri
ea stipulatione: veluti si iuxta mea aedificia habeas aedificia
eaque iure tuo altius tollas, aut si in vicino tuo agro cuniculo
vel fossa aquam meam avoces: quamvis enim et hic aquam mihi abducas
et illic luminibus officias, tamen ex ea stipulatione actionem
mihi non competere, scilicet quia non debeat videri is damnum
facere, qui eo veluti lucro, quo adhuc utebatur, prohibetur, multumque
interesse, utrum damnum quis faciat, an lucro, quod adhuc faciebat,
uti prohibeatur. Mihi videtur vera esse proculi sententia.
39.2.27
Paulus libro 78 ad edictum
Plures earundem aedium domini singuli stipulari
debent sine adiectione partis, quia de suo quisque damno stipulatur:
quin immo pars adiecta partis partem faciet. Contra si plures
domini sint vitiosarum aedium, pro sua quisque parte promittere
debet, ne singuli in solidum obligentur.
39.2.28
Ulpianus libro 81 ad edictum
In hac stipulatione venit, quanti ea res erit.
Et ideo cassius scribit eum, qui damni infecti stipulatus est,
si propter metum ruinae ea aedificia, quorum nomine sibi cavit,
fulsit, impensas eius rei ex stipulatu consequi posse: idemque
iuris esse, cum propter vitium communis parietis qui cavit sibi
damni infecti, onerum eorum relevandorum gratia, quae in parietem
incumbunt, aedificia sua fulsit. In eadem causa est detrimentum
quoque propter emigrationem inquilinorum, quod ex iusto metu factum
est. Aristo autem non male adicit, sicuti hic exigit cassius,
ut si iustus metus migrandi causam praebuerit, ita in eius personam
qui fulsit eadem cassium dicere debuisse, si iusto metu ruinae
fulcire coactus est.
39.2.29
Gaius libro 28 ad edictum provinciale
Sed et si conducere hospitium nemo velit propter
vitium aedium, idem erit dicendum.
39.2.30
Ulpianus libro 81 ad edictum
pr. Damni infecti stipulatio pertinet etiam,
si quid eius operis, quod in fundo meo aquae ducendae causa fit,
vitio damnum mihi contigerit: solet enim opus in alieno fieri,
cum iure servitutis, quam quis habet alieno agro impositam, opus
in alieno faciat.
1. Utrum autem de hoc opere promittere an
satisdare debeat, videamus. Movet, quod in alieno facit: qui autem
de alieno cavet, satisdare debet, qui de suo, repromittere. Unde
Labeo putabat eum, qui modulorum aut rivi faciendi causa opus
faceret, etiam satisdare debere, quia in alieno solo faceret.
Sed cum de opere, quod faciet, exigatur stipulatio, consequens
erit dicere sufficere repromissionem: quodam modo enim de re sua
cavet.
2. Quod dictum est "aquae ducendae causa",
exempli gratia scriptum est: ceterum ad omnia opera stipulatio
accommodabitur.
39.2.31
Paulus libro 78 ad edictum
pr. Qui vias publicas muniunt, sine damno
vicinorum id facere debent.
1. Si controversia sit, dominus sit nec ne
is, a quo cautio exigitur, sub exceptione satisdare iubetur.
39.2.32
Gaius libro 28 ad edictum provinciale
Si aedibus meis proximae sint aedes meae et
tuae, quaeritur, an, si hae vitium mihi faciant, cavere mihi debeas
pro damno propriarum mearum aedium, scilicet pro qua parte dominus
existes. Et hoc plerisque placet: sed movet me, quod ipse meas
aedes reficere possim et impensas pro socio aut communi dividundo
iudicio pro parte consequi. Nam et si unas aedes communes tecum
habui eaeque vitium faciant et circa refectionem earum cessare
videaris, nostri praeceptores negant cavere te debere, quia ipse
reficere possim recepturus pro parte, quod impenderim, iudicio
societatis aut communi dividundo: ideo et interpositam cautionem
minus utilem futuram, quia alia ratione damnum mihi posset sarciri.
Et est plane nostrorum praeceptorum haec sententia, ut credamus
inutilem esse damni infecti stipulationem, quo casu damnum alia
actione sarciri possit: quod et in superiore casu intellegendum
est.
39.2.33
Ulpianus libro 42 ad Sabinum
Inquilino non datur damni infecti actio, quia
possit ex conducto agere, si dominus eum migrare prohiberet:
39.2.34
Paulus libro decimo ad Sabinum
Utique si pro praeterita pensione satisfacere
paratus fuit: alioquin iusta retentio pignoris domino fieri videretur.
Sed et si quasi pignora retinuerit et ea interierint ruina vicinarum
aedium, potest dici etiam pigneraticia actione locatorem [locatorum]
teneri, si poterat eas res in locum tutiorem transferre.
39.2.35
Ulpianus libro 42 ad Sabinum
In parietis communis demolitione ea quaeri
oportet, satis aptus fuerit oneribus ferendis an non fuerit aptus.
39.2.36
Paulus libro decimo ad Sabinum
Sed ita idoneum esse plerique dixerunt, ut
utrarumque aedium onera, quae modo iure imponantur, communis paries
sustinere possit.
39.2.37
Ulpianus libro 42 ad Sabinum
Nam si non fuit, utique demolire eum oportuit
nec debet, si quid damni ex hac causa attigit, is qui demolitus
est teneri, nisi sumptuose aut parum bonus novus paries sit restitutus.
Quod si fuerit idoneus paries, qui demolitus est, in actionem
damni infecti venit id, quanti interfuit actoris eum parietem
stare: merito, nam si non debuit demoliri, restituere eum debet
proprio sumptu. Sed et si qui reditus ob demolitionem amissus
est, consequenter restitui eum sabinus voluit. Si forte habitatores
migraverunt aut non tam commode habitare possunt, imputari id
aedificatori potest.
39.2.38
Paulus libro decimo ad Sabinum
pr. Emptor aedium ante traditam sibi possessionem
ideo inutiliter stipulatur, quia venditor omnem diligentiam ei
praestare debet. Tunc certe utiliter stipulatur, cum omnis culpa
a venditore aberit, veluti si precario emptori in his aedibus
esse permisit custodiamque ei afuturus tradidit.
1. Si agri nomine non caveatur, in eam partem
agri mittendum est, ex qua periculum timeatur: eiusque rei ratio
haec est, quod in aedificiis partes quoque reliquae a vitiosa
parte traherentur, at in agris non idem est. Sed dicendum est,
ut in domibus quoque maioribus interdum causa cognita praetor
statuere debeat, in cuius partis possessionem is, cui non caveatur,
mitti debeat.
2. Deducto veteris parietis pretio, si quid
amplius sit, aestimari debet, et si quid ex veteri in novum coniectum
sit, deduci ex aestimatione oportet.
39.2.39
Pomponius libro 21 ad Sabinum
pr. Inter quos paries communis est, aedificiorum
nomine, quae quisque propria habet, stipulari damni infecti solent:
sed tunc ea cautio necessaria est, cum aut alter solus aedificat
et vitium ex opere futurum est, aut alter pretiosiora aedificia
habet et plus damni sensurus sit decidente pariete: alioquin si
aequale periculum est, quantum quis vicino praestat, tantum ab
eo consequitur.
1. Si domus in controversia sit, dicendum
est damni infecti onus possessoris esse, cum id quod praestiterit
imputare domino praedii possit: quod si non caveat, possessionem
ad petitorem, qui caveri damni infecti sibi velit, transferant:
nam iniquum est stipulatorem compelli relicto praedio, ex quo
damnum vereatur, dominum quaerere.
2. Damni infecti stipulatio latius patet.
Et ideo et ei, qui superficiariam insulam habet, utilis est ea
stipulatio, si quid in superficie damnum datum fuerit, et nihilo
minus et soli domino utilis est, si solo damnum datum fuerit,
ut tota superficies tolleretur: fraudabitur enim dominus soli
in pensione percipienda.
3. Alieno nomine stipulari ita licet, ut quod
damnum domino datum sit, comprehendatur: cavere autem debebit
is qui stipulabitur dominum ratam rem habiturum exceptioque procuratoria
stipulationi inserenda erit, sicut in stipulatione legatorum:
quod si ei non cavebitur, mittendus est in possessionem procurator
omnimodo, ut ei exceptio procuratoria non noceat.
4. In aestimando novo pariete ratio haberi
debet eius impensae, quae modum probabilem non excedet in vetere
eius cultus, non qui non adgravet.
39.2.40
Ulpianus libro 43 ad Sabinum
pr. Ex damni infecti stipulatione non oportet
infinitam vel immoderatam aestimationem fieri, ut puta ob tectoria
et ob picturas: licet enim in haec magna erogatio facta est, attamen
ex damni infecti stipulatione moderatam aestimationem faciendam,
quia honestus modus servandus est, non immoderata cuiusque luxuria
subsequenda.
1. Quotiens communis parietis vitio quid accidit,
socius socio nihil praestare debet, cum communis rei vitio contigerit.
Quod si, quia alter eum presserat vel oneraverat, idcirco damnum
contigit, consequens est dicere detrimentum hoc, quod beneficio
eius contingit, ipsum sarcire debere. Quod si aequaliter utriusque
oneribus pressus decidit, rectissime Sabinus scripsit, parem utriusque
causam esse. Sed si alter plures vel pretiosiores res amiserit,
melius est dicere, quia ambo onera imposuerunt, neutri adversus
alterum competere actionem.
2. Quotiens ex damni infecti plures agunt,
quia in eadem re damnum passi sunt, id est in aedibus, non debet
unusquisque eorum in solidum agere, sed in partem experiri: neque
enim damnum, quod pluribus datum est, unicuique in solidum datum
est, sed in partem datum esse videtur. Et ideo unicuique in partem
competere actionem Iulianus scripsit.
3. Item si plurium sint aedes, quae damnosae
imminent, utrum adversus unumquemque dominorum in solidum competit
an in partem? Et scripsit Iulianus, quod et Sabinus probat, pro
dominicis partibus conveniri eos oportere.
4. Si plures domini sint aedium, qui damni
infecti sibi prospicere volunt, nec quisquam eis damni infecti
caveat, mittendi omnes in possessionem erunt et quidem aequalibus
partibus, quamvis diversas portiones dominii habuerint: et ita
Pomponius scribit.
39.2.41
Pomponius libro 21 ad Sabinum
In reficiendo communi pariete ei potius facultas
aedificandi praestatur, qui magis idonee reficere parietem velit.
Idemque dicendum est et si de eodem itinere rivove reficiendo
inter duos vel plures quaeratur.
39.2.42
Iulianus libro 58 digestorum
Si servus communis damni infecti stipulatus
fuisset, perinde habetur, ac si ipsi domini sua voce pro partibus
stipularentur.
39.2.43
Alfenus libro secundo digestorum
pr. Damni infecti quidam vicino repromiserat:
ex eius aedificio tegulae vento deiectae ceciderant in vicini
tegulas easque fregerant: quaesitum est, an aliquid praestari
oportet. Respondit, si vitio aedificii et infirmitate factum esset,
debere praestari: sed si tanta vis venti fuisset, ut quamvis firma
aedificia convelleret, non debere. Et quod in stipulatione est
"sive quid ibi ruet", non videri sibi ruere, quod aut
vento aut omnino aliqua vi extrinsecus admota caderet, sed quod
ipsum per se concideret.
1. Cum parietem communem aedificare quis cum
vicino vellet, priusquam veterem demoliret, damni infecti vicino
repromisit adeoque restipulatus est: posteaquam paries sublatus
esset et habitatores ex vicinis cenaculis emigrassent, vicinus
ab eo mercedem, quam habitatores non redderent, petere vult: quaesitum
est, an recte petet. Respondit non oportuisse eos, cum communem
parietem aedificarent, inter se repromittere neque ullo modo alterum
ab altero cogi potuisse: sed si maxime repromitterent, tamen non
oportuisse amplius quam partis dimidiae, quo amplius ne extrario
quidem quisquam, cum parietem communem aedificaret, repromittere
deberet. Sed quoniam iam in totum repromisissent, omne, quod detrimenti
ex mercede vicinus fecisset, praestaturum.
2. Idem consulebat, possetne, quod ob eam
rem dedisset, rursus repetere, quoniam restipulatus esset a vicino,
si quid ob eam rem, quod ibi aedificatum esset, sibi damnum datum
esset, id reddi, cum et ipsam hanc pecuniam, quam daret, propter
illud opus perderet. Respondit non posse propterea quia non operis
vitio, sed ex stipulatione id amitteret.
39.2.44
Africanus libro nono quaestionum
pr. Cum postulassem, ut mihi damni infecti
promitteres, noluisti et priusquam praetor adiretur, aedes tuae
corruerunt et damnum mihi dederunt: potius esse ait, ut nihil
novi praetor constituere debeat et mea culpa damnum sim passus,
qui tardius experiri coeperim. At si cum praetor ut promitteres
decrevisset et te non promittente ire me in possessionem iussisset
et prius, quam eo venissem, corruerunt, perinde omnia servanda
esse existimavit, atque si posteaquam in possessionem venissem
damnum datum esset.
1. Damni infecti nomine in possessionem missus
possidendo dominium cepit, deinde creditor eas aedes pignori sibi
obligatas persequi vult. Non sine ratione dicetur, nisi impensas,
quas in refectionem fecerim, mihi praestare sit paratus, inhibendam
adversus me persecutionem. Cur ergo non emptori quoque id tribuendum
est, si forte quis insulam pigneratam emerit? Non recte haec inter
se comparabuntur, quando is qui emit sua voluntate negotium gerat
ideoque diligentius a venditore sibi cavere et possit et debeat:
quod non aeque et de eo, cui damni infecti non promittatur, dici
potest.
39.2.45
Scaevola libro 12 quaestionum a quo fundus
petetur si rem nolit
Aedificatum habes: ago tibi ius non esse habere:
non defendis. Ad me possessio transferenda est, non quidem ut
protinus destruatur opus (iniquum enim est demolitionem protinus
fieri), sed ut id fiat, nisi intra certum tempus egeris ius tibi
esse aedificatum habere.
39.2.46
Paulus libro primo sententiarum
pr. Ad curatoris rei publicae officium spectat,
ut dirutae domus a dominis extruantur.
1. Domum sumptu publico exstructam, si dominus
ad tempus pecuniam impensam cum usuris restituere noluerit, iure
eam res publica distrahit.
39.2.47
Neratius libro sexto membranarum
Quod conclave binarum aedium dominus ex aliis
aedibus in aliarum usum convertit, non solum si contignatio, qua
id sustinebitur, orietur ex parte earum aedium, in quarum usum
conversum erit, earum fiet, sed etiam si transversa contignatio
tota in aliarum aedium parietibus sedebit. Sed et Labeo in libris
posteriorum scribit binarum aedium dominum utrisque porticum superposuisse
inque eam aditu ex alteris aedibus dato alteras aedes servitute
oneris porticus servandae imposita vendidisse: totam porticum
earum aedium esse, quas retinuisset, cum per longitudinem utriusque
domus extensa esset transversae contignationi, quae ab utraque
parte parietibus domus, quae venisset, sustineretur. Nec tamen
consequens est, ut superior pars aedificii, quae nulli coniuncta
sit neque aditum aliunde habeat, alterius sit, quam cuius est
id cui superposita est.
39.2.48
Marcianus libro singulari de delatoribus
Si quis ad demoliendum negotiandi causa vendidisse
domum partemve domus fuerit convictus: ut emptor et venditor singuli
pretium, quo domus distracta est, praestent, constitutum est.
ad opus autem publicum si transferat marmora vel columnas, licito
iure facit.
39.3.0.
De aqua et aquae pluviae arcendae.
39.3.1
Ulpianus libro 53 ad edictum
pr. Si cui aqua pluvia damnum dabit, actione
aquae pluviae arcendae avertetur aqua. Aquam pluviam dicimus,
quae de caelo cadit atque imbre excrescit, sive per se haec aqua
caelestis noceat, ut Tubero ait, sive cum alia mixta sit.
1. Haec autem actio locum habet in damno nondum
facto, opere tamen iam facto, hoc est de eo opere, ex quo damnum
timetur: totiensque locum habet, quotiens manu facto opere agro
aqua nocitura est, id est cum quis manu fecerit, quo aliter flueret,
quam natura soleret, si forte immittendo eam aut maiorem fecerit
aut citatiorem aut vehementiorem aut si comprimendo redundare
effecit. Quod si natura aqua noceret, ea actione non continentur.
2. Neratius scribit: opus, quod quis fecit,
ut aquam excluderet, quae exundante palude in agrum eius refluere
solet, si ea palus aqua pluvia ampliatur eaque aqua repulsa eo
opere agris vicini noceat, aquae pluviae actione cogetur tollere.
3. De eo opere, quod agri colendi causa aratro
factum sit, Quintus Mucius ait non competere hanc actionem. Trebatius
autem non quod agri, sed quod frumenti dumtaxat quaerendi causa
aratro factum solum excepit.
4. Sed et fossas agrorum siccandorum causa
factas Mucius ait fundi colendi causa fieri, non tamen oportere
corrivandae aquae causa fieri: sic enim debere quem meliorem agrum
suum facere, ne vicini deteriorem faciat.
5. Sed et si quis arare et serere possit etiam
sine sulcis aquariis, teneri eum, si quid ex his, licet agri colendi
causa videatur fecisse: quod si aliter serere non possit, nisi
sulcos aquarios fecerit, non teneri. Ofilius autem ait sulcos
agri colendi causa directos ita, ut in unam pergant partem, ius
esse facere.
6. Sed apud servii auditores relatum est,
si quis salicta posuerit et ob hoc aqua restagnaret, aquae pluviae
arcendae agi posse, si ea aqua vicino noceret.
7. Labeo etiam scribit ea, quaecumque frugum
fructuumque recipiendorum causa fiunt, extra hanc esse causam
neque referre, quorum fructuum percipiendorum causa id opus fiat.
8. Item Sabinus Cassius opus manu factum in
hanc actionem venire aiunt, nisi si quid agri colendi causa fiat:
9. Sulcos tamen aquarios, qui helikes appellantur,
si quis faciat, aquae pluviae actione eum teneri ait.
10. Idem aiunt, si aqua naturaliter decurrat,
aquae pluviae arcendae actionem cessare: quod si opere facto aqua
aut in superiorem partem repellitur aut in inferiorem derivatur,
aquae pluviae arcendae actionem competere.
11. Idem aiunt aquam pluviam in suo retinere
vel superficientem ex vicini in suum derivare, dum opus in alieno
non fiat, omnibus ius esse (prodesse enim sibi unusquisque, dum
alii non nocet, non prohibetur) nec quemquam hoc nomine teneri.
12. Denique Marcellus scribit cum eo, qui
in suo fodiens vicini fontem avertit, nihil posse agi, nec de
dolo actionem: et sane non debet habere, si non animo vicino nocendi,
sed suum agrum meliorem faciendi id fecit.
13. Item sciendum est hanc actionem vel superiori
adversus inferiorem competere, ne aquam, quae natura fluat, opere
facto inhibeat per suum agrum decurrere, et inferiori adversus
superiorem, ne aliter aquam mittat, quam fluere natura solet.
14. Huic illud etiam applicandum numquam competere
hanc actionem, cum ipsius loci natura nocet: nam (ut verius quis
dixerit) non aqua, sed loci natura nocet.
15. In summa puto ita demum aquae pluviae
arcendae locum actionem habere, si aqua pluvia vel quae pluvia
crescit noceat non naturaliter, sed opere facto, nisi si agri
colendi causa id factum sit:
16. Imbre autem crescere eam aquam, quae colorem
mutat vel increscit.
17. Item sciendum est hanc actionem non alias
locum habere, quam si aqua pluvia agro noceat: ceterum si aedificio
vel oppido noceat, cessat actio ista, agi autem ita poterit ius
non esse stillicidia flumina immittere. Et ideo Labeo et Cascellius
aiunt aquae quidem pluviae arcendae actionem specialem esse, de
fluminibus et stillicidiis generalem et ubique agi ea licere.Itaque
aqua, quae agro nocet, per aquae pluviae arcendae actionem coercebitur.
18. Nec illud quaeramus, unde oriatur: nam
et si publico oriens vel ex loco sacro per fundum vicini descendat
isque opere facto in meum fundum eam avertat, aquae pluviae arcendae
teneri eum Labeo ait.
19. Cassius quoque scribit, si aqua ex aedificio
urbano noceat vel agro vel aedificio rustico, agendum de fluminibus
et stillicidiis.
20. Apud Labeonem autem invenio relatum, si
ex agro meo aqua fluens noceat loco qui est intra continentia,
hoc est aedificio, non posse me aquae pluviae arcendae conveniri:
quod si ex continentibus profluens in meum agrum defluat eique
noceat, aquae pluviae arcendae esse actionem.
21. Sicut autem opus factum, ut aqua pluvia
mihi noceat, in hanc actionem venit, ita per contrarium quaeritur,
an posset aquae pluviae arcendae agi, si vicinus opus fecerit,
ne aqua, quae alioquin decurrens agro meo proderat, huic prosit.
Ofilius igitur et Labeo putant agi non posse, etiamsi intersit
mea ad me aquam pervenire: hanc enim actionem locum habere, si
aqua pluvia noceat, non si non prosit.
22. Sed et si vicinus opus tollat et sublato
eo aqua naturaliter ad inferiorem agrum perveniens noceat, Labeo
existimat aquae pluviae arcendae agi non posse: semper enim hanc
esse servitutem inferiorum praediorum, ut natura profluentem aquam
excipiant. Plane si propter id opus sublatum vehementior aqua
profluat vel corrivetur, aquae pluviae arcendae actione agi posse
etiam Labeo confitetur.
23. Denique ait condicionibus agrorum quasdam
leges esse dictas, ut, quibus agris magna sint flumina, liceat
mihi, scilicet in agro tuo, aggeres vel fossas habere: si tamen
lex non sit agro dicta, agri naturam esse servandam et semper
inferiorem superiori servire atque hoc incommodum naturaliter
pati inferiorem agrum a superiore compensareque debere cum alio
commodo: sicut enim omnis pinguitudo terrae ad eum decurrit, ita
etiam aquae incommodum ad eum defluere. Si tamen lex agri non
inveniatur, vetustatem vicem legis tenere. Sane enim et in servitutibus
hoc idem sequimur, ut, ubi servitus non invenitur imposita, qui
diu usus est servitute neque vi neque precario neque clam, habuisse
longa consuetudine velut iure impositam servitutem videatur. Non
ergo cogemus vicinum aggeres munire, sed nos in eius agro muniemus:
eritque ista quasi servitus, in quam rem utilem actionem habemus
vel interdictum.
39.3.2
Paulus libro 49 ad edictum
pr. In summa tria sunt, per quae inferior
locus superiori servit, lex, natura loci, vetustas: quae semper
pro lege habetur, minuendarum scilicet litium causa.
1. Apud Labeonem proponitur fossa vetus esse
agrorum siccandorum causa nec memoriam extare, quando facta est:
hanc inferior vicinus non purgabat: sic fiebat, ut ex restagnatione
eius aqua fundo nostro noceret. Dicit igitur Labeo aquae pluviae
arcendae cum inferiore agi posse, ut aut ipse purgaret aut te
pateretur in pristinum statum eam redigere.
2. Praeterea si in confinio fossa sit neque
purgari vicinus patiatur eam partem quae tibi accedat, posse te
magis aquae pluviae arcendae Labeo ait.
3. Cassius autem scribit, si qua opera aquae
mittendae causa publica auctoritate facta sint, in aquae pluviae
arcendae actionem non venire in eademque causa esse ea, quorum
memoriam vetustas excedit.
4. Apud ateium vero relatum est eam fossam,
ex qua ad inferiorem fundum aqua descendit, cogendum esse vicinum
purgare, sive extet fossae memoria sive non extet: quod et ipse
puto probandum.
5. Item varus ait: aggerem, qui in fundo vicini
erat, vis aquae deiecit, per quod effectum est, ut aqua pluvia
mihi noceret. varus ait, si naturalis agger fuit, non posse me
vicinum cogere aquae pluviae arcendae actione, ut eum reponat
vel reponi sinat, idemque putat et si manu factus fuit neque memoria
eius exstat: quod si exstet, putat aquae pluviae arcendae actione
eum teneri. Labeo autem, si manu factus sit agger, etiamsi memoria
eius non exstat, agi posse ut reponatur: nam hac actione neminem
cogi posse, ut vicino prosit, sed ne noceat aut interpellet facientem,
quod iure facere possit. Quamquam tamen deficiat aquae pluviae
arcendae actio, attamen opinor utilem actionem vel interdictum
mihi competere adversus vicinum, si velim aggerem restituere in
agro eius, qui factus mihi quidem prodesse potest, ipsi vero nihil
nociturus est: haec aequitas suggerit, etsi iure deficiamur.
6. Apud namusam relatum est, si aqua fluens
iter suum stercore obstruxerit et ex restagnatione superiori agro
noceat, posse cum inferiore agi, ut sinat purgari: hanc enim actionem
non tantum de operibus esse utilem manu factis, verum etiam in
omnibus, quae non secundum voluntatem sint. Labeo contra namusam
probat: ait enim naturam agri ipsam a se mutari posse et ideo,
cum per se natura agri fuerit mutata, aequo animo unumquemque
ferre debere, sive melior sive deterior eius condicio facta sit.
Idcirco et si terrae motu aut tempestatis magnitudine soli causa
mutata sit, neminem cogi posse, ut sinat in pristinam locum condicionem
redigi. Sed nos etiam in hunc casum aequitatem admisimus.
7. Idem Labeo ait, si in agro tuo aquarum
concursus locum excavavit, aquae pluviae arcendae actione agi
non posse tecum a vicinis: plane si fossam iure factam aut cuius
memoria non exstat, agi tecum posse aquae pluviae arcendae, ut
reficias.
8. Idem Labeo ait, cum quaeritur, an memoria
exstet facto opere, non diem et consulem ad liquidum exquirendum,
sed sufficere, si quis sciat factum esse, hoc est, si factum esse
non ambigatur: nec utique necesse esse superesse qui meminerint,
verum etiam si qui audierint eos, qui memoria tenuerint.
9. Idem Labeo ait, si vicinus flumen torrentem
averterit, ne aqua ad eum perveniat, et hoc modo sit effectum,
ut vicino noceatur, agi cum eo aquae pluviae arcendae non posse:
aquam enim arcere hoc esse curare, ne influat. Quae sententia
verior est, si modo non hoc animo fecit, ut tibi noceat, sed ne
sibi noceat.
10. Illud etiam verum puto, quod Ofilius scribit,
si fundus tuus vicino serviat et propterea aquam recipiat, cessare
aquae pluviae arcendae actionem, sic tamen, si non ultra modum
noceat. Cui consequens est, quod Labeo putat, si quis vicino cesserit
ius ei esse aquam immittere, aquae pluviae arcendae eum agere
non posse.
39.3.3
Ulpianus libro 53 ad edictum
pr. Apud Trebatium relatum est eum, in cuius
fundo aqua oritur, fullonicas circa fontem instituisse et ex his
aquam in fundum vicini immittere coepisse: ait ergo non teneri
eum aquae pluviae arcendae actione. Si tamen aquam conrivat vel
si spurcam quis immittat, posse eum impediri plerisque placuit.
1. Idem Trebatius putat eum, cui aquae fluentes
calidae noceant, aquae pluviae arcendae cum vicino agere posse:
quod verum non est: neque enim aquae calidae aquae pluviae sunt.
2. Si vicinus, qui arvum solebat certo tempore
anni rigare, pratum illic fecerit coeperitque adsidua irrigatione
vicino nocere, ait Ofilius neque damni infecti neque aquae pluviae
arcendae actione eum teneri, nisi locum complanavit eoque facto
citatior aqua ad vicinum pervenire coepit.
3. Aquae pluviae arcendae non nisi eum teneri,
qui in suo opus faciat, receptum est eoque iure utimur. Quare
si quis in publico opus faciat, haec actio cessat, sibique imputare
debet is, qui damni infecti cautione sibi non prospexit. Si tamen
in privato opus factum sit et publicum interveniat, de toto agi
posse aquae pluviae arcendae Labeo ait.
4. Neque fructuarius neque cum eo aquae pluviae
arcendae agi potest.
39.3.4
Ulpianus libro 53 digestorum
pr. Quamquam autem cum domino operis tantum
aquae pluviae arcendae actio sit, tamen Labeo scribit, si quis
sepulchrum aedificaverit, ex quo aqua noceat, etiamsi operis dominus
esse desierit loco facto religioso, attamen magis probandum est,
inquit, aquae pluviae arcendae eum teneri: fuit enim dominus,
cum opus faceret: et si iussu iudicis compulsus opus restituerit,
non esse sepulchri violati actionem.
1. Iulianus quoque scribit, si post iudicium
aquae pluviae arcendae susceptum fundum alienaverit is cum quo
actum esset, de praeterito damno et de opere restituendo id statuere
iudicem debere, quod iudicaret, si nulla alienatio facta esset:
nam et fundo alienato nihilominus iudicium manere et damni rationem
venire etiam eius, quod alienationem contingit.
2. Idem Iulianus scribit aquae pluviae arcendae
actionem non nisi cum domino esse idcircoque, si colonus ignorante
domino opus fecerit, dominum fundi nihil amplius quam patientiam
praestare debere, colonum autem interdicto quod vi aut clam impensam
quoque restituendi operis et damnum, si quod ex eo datum fuerit,
praestare cogendum. Si tamen dominus desideret caveri sibi damni
infecti ab eo, ex cuius praedio nocet, aequissimum erit caveri
oportere.
3. Item si non ego, sed procurator meus tale
opus fecerit, ut aqua pluvia noceat vicino, adversus me hactenus
erit actio, quatenus adversus colonum: ipse autem procurator interdicto
quod vi aut clam conveniri poterit secundum Iuliani sententiam,
etiam post opus restitutum.
39.3.5
Paulus libro 49 ad edictum
Si colonus insciente domino opus fecerit,
ex quo aqua vicino noceat, Labeo respondit colonum interdicto
quod vi aut clam teneri, dominum vero fundi aquae pluviae arcendae
actione, quia is solus restituere opus potest: sed patientiam
dumtaxat eum praestare debere, si ei damni infecti stipulatione
caveatur, et, si quam impensam in restitutione operis fecerit,
consecuturum a colono locati actione: nisi si quis ideo non putet,
quoniam non fuerit necesse ipsum restituere. Sed si iussu domini
fecisset, etiam interdicto dominum teneri.
39.3.6
Ulpianus libro 53 ad edictum
pr. Si tertius vicinus opus fecerit, unde
decurrens aqua per fundum primi vicini mei mihi noceat, sabinus
ait posse me vel cum primo vel cum tertio omisso primo agere:
quae sententia vera est.
1. Si ex plurium fundo decurrens aqua noceat
vel si plurium fundo noceatur, placuit eoque iure utimur, ut,
sive plurium fundus sit, singuli in partem experiantur et condemnatio
in partem fiat, sive cum pluribus agatur, singuli in partem conveniantur
et in partem fiat condemnatio.
2. Inde quaeritur, si communi agro meo et
tuo ex proprio agro tuo aqua noceat, an agi possit aquae pluviae
arcendae: et putem agendum, sic tamen, ut pars damni praestetur.
3. Versa quoque vice si communis ager sit,
qui nocet proprio, poterit aquae pluviae arcendae agi, ut quis
damnum consequatur, sed in partem.
4. Si quis prius, quam aquae pluviae arcendae
agat, dominium ad alium transtulerit fundi, desinit habere aquae
pluviae arcendae actionem eaque ad eum transibit, cuius ager esse
coepit: cum enim damnum futurum contineat, ad eum qui dominus
erit incipiet actio pertinere, quamvis, cum alterius dominium
esset, opus a vicino factum sit.
5. Aquae pluviae arcendae actionem sciendum
est non in rem, sed personalem esse.
6. Officium autem iudicis hoc erit, ut, si
quidem a vicino opus factum sit, eum iubeat restituere damnumque
sarcire, si quid post litem contestatam contigit: quod si ante
litem contestatam damnum contigit, tantum opus restituere debebit,
damnum non sarciet.
7. Celsus scribit, si quid ipse feci, quo
tibi aqua pluvia noceat, mea impensa tollere me cogendum, si quid
alius qui ad me non pertinet, sufficere, ut patiar te tollere.
Sed si servus meus fecerit, aut is cui heres sum hoc fecit, servum
quidem noxae dedere debeo: quod autem is cui heres sum fecit,
perinde est, atque si ipse fecissem.
8. Aestimationem autem iudex faciet ex rei
veritate, hoc est eius damni, quod apparuerit datum.
39.3.7
Paulus libro 18 ad edictum
pr. Is cum quo aquae pluviae arcendae agitur,
quod opus fecit, licet cedere loco paratus sit, cogitur accipere
iudicium, quoniam et suo nomine convenitur, ut opus tollat.
1. Aliud est in bonae fidei emptore: hic enim
tantum patientiam praestat: igitur si et fundo cedat, audiendus
est: plus enim praestat.
39.3.8
Ulpianus libro 53 ad edictum
In concedendo iure aquae ducendae non tantum
eorum, in quorum loco aqua oritur, verum eorum etiam, ad quos
eius aquae usus pertinet, voluntas exquiritur, id est eorum, quibus
servitus aquae debebatur, nec immerito: cum enim minuitur ius
eorum, consequens fuit exquiri, an consentiant. Et generaliter
sive in corpore sive in iure loci, ubi aqua oritur, vel in ipsa
aqua habeat quis ius, voluntatem eius esse spectandam placet.
39.3.9
Paulus libro 49 ad edictum
pr. In diem addicto praedio et emptoris et
venditoris voluntas exquirenda est, ut, sive remanserit penes
emptorem sive recesserit, certum sit voluntate domini factam aquae
cessionem.
1. Ideo autem voluntas exigitur, ne dominus
ignorans iniuriam accipiat: nullam enim potest videri iniuriam
accipere, qui semel voluit.
2. Non autem solius eius, ad quem ius aquae
pertinebit, voluntas exigitur in aquae cessione, sed etiam domini
locorum, etsi dominus uti ea aqua non possit, quia reccidere ius
solidum ad eum potest.
39.3.10
Ulpianus libro 53 ad edictum
pr. Si autem plures sint eiusdem loci domini,
unde aqua ducitur, omnium voluntatem esse sequendam non ambigitur:
iniquum enim visum est voluntatem unius ex modica forte portiuncula
domini praeiudicium sociis facere.
1. An tamen subsequi voluntas possit, videamus.
Et placet nihil interesse, utrum praecedat voluntas aquae ductionem
an subsequatur, quia et posteriorem voluntatem praetor tueri debet.
2. Si flumen navigabile sit, non oportere
praetorem concedere ductionem ex eo fieri Labeo ait, quae flumen
minus navigabile efficiat. Idemque est et si per hoc aliud flumen
fiat navigabile.
39.3.11
Paulus libro 49 ad edictum
pr. Supra iter alienum arcus aquae ducendae
causa non iure fiet: nec is, cui iter actus debetur, pontem, qua
possit ire agere, iure extruet. At si specus (non cuniculum) sub
rivo aget, aqua corrumpetur, quia suffosso eo aqua manabit et
rivus siccatur.
1. Cassius ait, sive ex communi fundo sive
communi aqua noceat, vel unum cum uno agere posse vel unum separatim
cum singulis vel separatim singulos cum uno vel singulos cum singulis.
Si unus egerit et restitutio operis litisque aestimatio facta
sit, ceterorum actionem evanescere: item si cum uno actum sit
et si praestiterit, ceteros liberari idque, quod sociorum nomine
datum sit, per arbitrum communi dividundo reciperari posse.
2. Et ex sociis non utique cum eo agendum
qui opus fecerit nec minus eum quoque damnum restituere debere,
qui auctor operis fuit, apud ferocem Proculus ait: si cum uno
dominorum actum sit, qui opus non fecerit, debere eum opus restituere
sua impensa, quia communi dividundo actionem habet. Sed sibi magis
placere patientiam dumtaxat eum praestare oportere, quia sua culpa
actor id patiatur, qui non agit cum eo, a quo opus factum sit,
et est iniquum eum, qui non fecit, id restituere oportere, quoniam
communi dividundo agere potest: quid enim fiet, si socius eius
solvendo non fuerit?
3. Officium autem iudicis inter duos accepti
quale futurum sit, dubitare se Iulianus ait, si forte unius fundus
fuerit cui aqua noceat, si vero in quo opus factum sit, plurium
et cum uno eorum agatur: utrum et eius damni nomine, quod post
litem contestatam datum sit, et operis non restituti in solidum
condemnatio fieri debeat, quemadmodum, cum servi communis nomine
noxali iudicio cum uno agitur, condemnatio in solidum fiet, quoniam
quod praestiterit, potest a socio recipere? An vero is cum quo
agitur pro parte sua et damni dati et operis non restituti nomine
damnandus sit, ut in actione damni infecti fiat, cum eius praedii,
ex quo damnum metuatur, plures domini sint et cum uno eorum agatur?
Licet opus, ex quo damnum futurum sit, individuum sit et ipsae
aedes solumque earum non potest pro parte dumtaxat damnum dare,
nihilo minus eum cum quo agitur pro sua parte condemnari. Magisque
existimat id servandum in aquae pluviae arcendae actione, quod
in actione damni infecti, quia utrubique non de praeterito, sed
de futuro damno agitur.
4. Quod si is fundus, cui aqua pluvia nocet,
plurium sit, agere quidem vel singulos posse: sed damni, quod
post litem contestatam datum sit, non amplius parte sua consecuturum:
item si opus restitutum non fuerit, non amplius, quam quod pro
parte eorum interfuerit opus restitui, condemnationem fieri oportere.
5. Si ex privato agro in agrum communem aqua
immittatur, Ofilius aut socium cum eo agere posse:
6. Trebatius existimat, si de eo opere agatur,
quod manu factum sit, omnimodo restituendum id esse ab eo, cum
quo agitur: si vero vi fluminis agger deletus sit aut glarea iniecta
aut fossa limo repleta, tunc patientiam dumtaxat praestandam.
39.3.12
Paulus libro 16 ad Sabinum
Emptor (nisi simulata venditio est) ceterique
successores vel restituere, si velint, opus factum vel patientiam
praestare debent: nam actori moram suam nocere debere manifestum
est. in eadem causa est etiam socius eius qui opus fecit, si ipse
auctor non fuit: idemque in donato fundo legatove est.
39.3.13
Gaius ad edictum praetoris urbani titulo
de aquae pluviae arcendae
Sed venditor aut donator interdicto quod vi
aut clam de damno et impensis ab actore factis tenebitur.
39.3.14
Paulus libro 49 ad edictum
pr. Antaeus ait, si is qui opus fecerit potentiori
vendiderit praedium, quatenus desierit dominus esse, agendum cum
eo quod vi aut clam: quod si annus praeterierit, de dolo iudicium
dandum.
1. Cum agitur aquae pluviae arcendae, de facto
quod nocet quaeritur: ideoque si vitio loci pars aliqua soli subsedit,
quamvis per eam causam aqua pluvia inferiori noceat, nulla competit
actio. Idem fortasse dicitur, si in agro manu factum aliquid subsederit.
2. In hoc iudicium, sicut in damni infecti,
futurum damnum venit, cum reliquis fere omnibus iudiciis praeteritum
praestetur.
3. De eo, quod ante datum est, quod vi aut
clam agendum est. De eo, quod post sententiam iudicis futurum
est, damni infecti caveri oportet vel ita opus restituendum est,
ut nullum periculum damni supersit.
4. De eo opere, quod post litem contestatam
factum est, novo iudicio agendum est.
39.3.15
Paulus libro 16 ad Sabinum
Sed interdum opus et quod post litem contestatam
factum est tolletur, si id quod antecessit tolli sine eo non potest.
39.3.16
Pomponius libro 20 ad Sabinum
Post venditionem et traditionem quod nocitum
sit ei fundo, de quo ante iudicium acceptum sit aquae pluviae
arcendae, nihilo minus eo iudicio venditorem posse consequi, non
quia venditori, sed quod rei damnum datum sit, idque eum emptori
restituere debere. Sed si ante quam noceatur is cum quo actum
sit vendat, statim agendum cum emptore, vel intra annum cum eo
qui vendiderit, si iudicii evitandi causa id fecerit.
39.3.17
Paulus libro 15 ad Plautium
pr. Si prius nocturnae aquae servitus mihi
cessa fuerit, deinde postea alia cessione diurnae quoque ductus
aquae concessus mihi fuerit et per constitutum tempus nocturna
dumtaxat aqua usus fuerim, amitto servitutem aquae diurnae, quia
hoc casu plures sunt servitutes diversarum causarum.
1. Recto placuit non alias per lapidem aquam
duci posse, nisi hoc in servitute constituenda comprehensum sit:
non enim consuetudinis est, ut qui aquam habeat per lapidem stratum
ducat: illa autem, quae fere in consuetudine esse solent, ut per
fistulas aqua ducatur, etiamsi nihil sit comprehensum in servitute
constituenda, fieri possunt, ita tamen, ut nullum damnum domino
fundi ex his detur.
2. Via publica intercedente haustus servitutem
constitui posse placuit et est verum: sed non solum si via publica
interveniat, sed et si flumen publicum, eodem casu, quo interveniente
flumine publico viae itineris actus servitus imponi potest, id
est si non sit impedimento transeunti magnitudo fluminis.
3. Sic et si non proximo meo praedio servitutem
vicinus debeat, sed ulteriori, agere potero ius esse mihi ire
agere ad illum fundum superiorem, quamvis servitutem ipse per
fundum meum non habeam, sicut interveniente via publica vel flumine
quod vado transiri potest. Sed loco sacro vel religioso vel sancto
interveniente, quo fas non sit uti, nulla eorum servitus imponi
poterit.
4. Sed si fundus medius alterius inter me
et te intercedit, haustus servitutem fundo tuo imponere potero,
si mihi medius dominus iter ad transeundum cesserit, quemadmodum,
si ex flumine publico perenni haustu velim uti, cui flumini ager
tuus proximus sit, iter mihi ad flumen cedi potest.
39.3.18
Iavolenus libro decimo ex Cassio
pr. Si in publico opus factum est, quo aqua
pluvia noceret, agi non potest: interveniente loco publico agi
poterit. Causa eius rei haec est, quod ea actione non tenetur
nisi dominus solus.
1. Sine permissu principis aqua per viam publicam
duci non potest.
39.3.19
Pomponius libro 14 ad Quintum Mucium
Labeo ait, si patiente vicino opus faciam,
ex quo ei aqua pluvia noceat, non teneri me actione aquae pluviae
arcendae:
39.3.20
Pomponius libro 34 ad Sabinum
Sed hoc ita, si non per errorem aut imperitiam
deceptus fuerit: nulla enim voluntas errantis est.
39.3.21
Pomponius libro 32 ad Quintum Mucium
Si in meo aqua erumpat, quae ex tuo fundo
venas habeat, si eas venas incideris et ob id desierit ad me aqua
pervenire, tu non videris vi fecisse, si nulla servitus mihi eo
nomine debita fuerit, nec interdicto quod vi aut clam teneris.
39.3.22
Pomponius libro decimo ex variis lectionibus
pr. Si usus fructus fundi legatus fuerit,
aquae pluviae arcendae actio heredi et cum herede est, cuius praedium
fuerit. Quod si ex opere incommodum aliquod patitur fructuarius,
poterit quidem interdum vel interdicto experiri quod vi aut clam.
Quod si ei non competet, quaerendum est, an utilis ei quasi domino
actio aquae pluviae arcendae dari debeat an vero etiam contendat
ius sibi esse uti frui: sed magis est utilem aquae pluviae arcendae
ei actionem accommodare.
1. Non aliter restituisse rem videtur is qui
opus fecit, quam si aquam coerceat.
2. Sed et si fructuarius opus fecerit, per
quod aqua pluvia alicui noceat, erit quidem actio legitima cum
domino proprietatis: an vero etiam utilis in fructuarium actio
aquae pluviae arcendae danda sit, quaesitum est: et magis est
ut detur.
39.3.23
Paulus libro 16 ad Sabinum
pr. Quod principis aut senatus iussu aut ab
his, qui primi agros constituerunt, opus factum fuerit, in hoc
iudicium non venit.
1. Haec actio etiam in vectigalibus agris
locum habet.
2. Aggeres iuxta flumina in privato facti
in arbitrium aquae pluviae arcendae veniunt, etiamsi trans flumen
noceant, ita, si memoria eorum exstet et si fieri non debuerunt.
39.3.24
Alfenus libro quarto a Paulo epitomarum
pr. Vicinus loci superioris pratum ita arabat,
ut per sulcos itemque porcas aqua ad inferiorem veniret: quaesitum
est, an per arbitrum aquae pluviae arcendae possit cogi, ut in
alteram partem araret, ne sulci in eius agrum spectarent. Respondit
non posse eum facere, quo minus agrum vicinus quemadmodum vellet
araret.
1. Sed si quos sulcos transversos aquarios
faceret, per quos in eius agrum aqua deflueret, hosce ut operiret,
per arbitrum aquae pluviae arcendae posse cogere.
2. Sed et si fossas fecisset, ex quibus aqua
pluvia posset nocere, arbitrum, si appareat futurum, ut aqua pluvia
noceret, cogere oportere fossas eum explere et, nisi faceret,
condemnare, tametsi antequam adiudicaret, aqua per fossas nunquam
fluxisset.
3. Lacus cum aut crescerent aut decrescerent,
numquam neque accessionem neque decessionem in eos vicinis facere
licet.
39.3.25
Iulianus libro quinto ex Minicio
Is, cuius fundo via debetur, aquae pluviae
arcendae agere potest fundi sui nomine, quoniam deteriore via
facta fundo nocetur.
39.3.26
Scaevola libro quarto responsorum
Scaevola respondit solere eos, qui iuri dicundo
praesunt, tueri ductus aquae, quibus auctoritatem vetustas daret,
tametsi ius non probaretur.
39.4.0.
De publicanis et vectigalibus et commissis.
39.4.1
Ulpianus libro 55 ad edictum
pr. Praetor ait: "Quod publicanus eius
publici nomine vi ademerit quodve familia publicanorum, si id
restitutum non erit, in duplum aut, si post annum agetur, in simplum
iudicium dabo. item si damnum iniuria furtumve factum esse dicetur,
iudicium dabo. Si id ad quos ea res pertinebit non exhibebitur,
in dominos sine noxae deditione iudicium dabo".
1. Hic titulus ad publicanos pertinet. Publicani
autem sunt, qui publico fruuntur (nam inde nomen habent), sive
fisco vectigal pendant vel tributum consequantur: et omnes, qui
quod a fisco conducunt, recte appellantur publicani.
2. Dixerit aliquis: quid utique hoc edictum
propositum est, quasi non et alibi praetor providerit furtis damnis
vi raptis? Sed e re putavit et specialiter adversus publicanos
edictum proponere.
3. Quod quidem edictum in aliqua parte mitius
est, quippe cum in duplum datur, cum vi bonorum raptorum in quadruplum
sit et furti manifesti aeque in quadruplum,
4. Et restituendi facultas publicano vi abreptum
datur, quod si fecerit, omni onere exuitur et poenali actione
ex hac parte edicti liberatur. Unde quaeritur, si quis velit cum
publicano non ex hoc edicto, sed ex generali vi bonorum raptorum,
damni iniuriae vel furti agere, an possit? Et placet posse, idque
Pomponius quoque scribit: est enim absurdum meliorem esse publicanorum
causam quam ceterorum effectam opinari.
5. Familiae nomen hic non tantum ad servos
publicanorum referemus, verum et qui in numero familiarum sunt
publicani, sive igitur liberi sint sive servi alieni, qui publicanis
in eo vectigali ministrant, hoc edicto continebuntur. Proinde
et si servus publicani rapuit, non tamen in ea familia constitutus,
quae publico vectigali ministrat, hoc edictum cessabit.
6. Quod novissime praetor ait "si hi
non exhibebuntur, in dominos sine noxae deditione iudicium dabo",
hoc proprium est huius edicti, quod, si non exhibeantur servi,
competit iudicium sine noxae deditione, sive habeant eos in potestate
sive non, sive possint exhibere sive non possint,
39.4.2
Gaius libro 21 ad edictum provinciale
Nec liceat domino absentem defendere eum,
39.4.3
Ulpianus libro 55 ad edictum
pr. Cum, si exhibuissent, noxali iudicio convenirentur.
Idcirco autem tam dura condicio eorum effecta est, quia debent
bonos servos ad hoc ministerium eligere.
1. Quod ait "in dominos", sic accipiendum
est "in socios vectigalis", licet domini non sint.
2. Ante autem actorem dicere oportet, quem
vel quos desideret exhiberi, ut, si non exhibeantur, hinc agatur.
Sed si dicatur: "exhibe omnes, ut possim dinoscere quis sit",
puto audiendum.
3. Si plures servi id furtum vel damnum admiserint,
hoc debet servari, ut, si tantum praestetur, quantum, si unus
liber fecisset, absolutio fiat.
39.4.4
Paulus libro 52 ad edictum
pr. Si publicanus, qui vi ademit, decesserit,
Labeo ait in heredem eius, quo locupletior factus sit, dandam
actionem.
1. De rebus, quas in usus advehendas sibi
mandant praesides, divus Hadrianus praesidibus scripsit, ut, quotiens
quis in usus aut eorum, qui provinciis exercitibusve praesunt,
aut procuratorum suorum usus sui causa mittet quendam empturum,
significet libello manu sua subscripto eumque ad publicanum mittat,
ut, si quid amplius quam mandatum est transferet, id munificum
sit.
2. In omnibus vectigalibus fere consuetudo
spectari solet idque etiam principalibus constitutionibus cavetur.
39.4.5
Gaius ad edictum praetoris urbani de publicanis
pr. Hoc edicto efficitur, ut ante acceptum
quidem iudicium restituta re actio evanescat, post acceptum vero
iudicium nihilo minus poena duret. sed tamen absolvendus est etiam
qui post acceptum iudicium restituere paratus est.
1. Quaerentibus autem nobis, utrum duplum
totum poena sit et praeterea rei sit persecutio, an in duplo sit
et rei persecutio, ut poena simpli sit, magis placuit, ut res
in duplo sit.
39.4.6
Modestinus libro secundo de poenis
Si multi publicani sint, qui illicite quid
exegerunt, non multiplicatur dupli actio, sed omnes partes praestabunt
et quod ab alio praestari non potest, ab altero exigetur, sicut
divus Severus et Antoninus rescripserunt: nam inter criminis reos
et fraudis participes multum esse constituerunt.
39.4.7
Papirius libro secundo de constitutionis
pr. Imperatores Antoninus et Verus rescripserunt
in vectigalibus ipsa praedia, non personas conveniri et ideo possessores
etiam praeteriti temporis vectigal solvere debere eoque exemplo
actionem, si ignoraverint, habituros.
1. Item rescripserunt pupillo remittere se
poenam commissi, si intra diem trigensimum vectigal intulisset.
39.4.8
Papinianus libro 13 responsorum
pr. Fraudati vectigalis crimen ad heredem
eius, qui fraudem contraxit, commissi ratione transmittitur.
1. Sed si unus ex pluribus heredibus rem communem
causa vectigalis subripiat, portiones ceteris non auferuntur.
39.4.9
Paulus libro quinto sententiarum
pr. Locatio vectigalium, quae calor licitantis
ultra modum solitae conductionis inflavit, ita demum admittenda
est, si fideiussores idoneos et cautionem is qui licitatione vicerit
offerre paratus sit.
1. Ad conducendum vectigal invitus nemo compellitur
et ideo impleto tempore conductionis elocanda sunt.
2. Reliquatores vectigalium ad iterandam conductionem,
antequam superiori conductioni satisfaciant, admittendi non sunt.
3. Debitores fisci itemque rei publicae vectigalia
conducere prohibentur, ne ex alia causa eorum debita onerentur:
nisi forte tales fideiussores optulerint, qui debitis eorum satisfacere
parati sint.
4. Soci vectigalium si separatim partes administrent,
alter ab altero minus idoneo in se portionem transferri iure desiderat.
5. Quod illicite publice privatimque exactum
est, cum altero tanto passis iniuriam exsolvitur. Per vim vero
extortum cum poena tripli restituitur: amplius extra ordinem plectuntur:
alterum enim utilitas privatorum, alterum vigor publicae disciplinae
postulat.
6. Earum rerum vectigal, quarum numquam praestitum
est, praestari non potest: quod si praestari consuetum indiligentia
publicani omiserat, alius exercere non prohibetur.
7. Res exercitui paratas praestationi vectigalium
subici non placuit.
8. Fiscus ab omnium vectigalium praestationibus
immunis est. Mercatores autem, qui de fundis fiscalibus mercari
consuerunt, nullam immunitatem solvendi publici vectigalis usurpare
possunt.
39.4.10
Hermogenianus libro quito epitomarum
pr. Vectigalia sine imperatorum praecepto
neque praesidi neque curatori neque curiae constituere nec praecedentia
reformare et his vel addere vel deminuere licet.
1. Non solutis vectigalium pensionibus pellere
conductores necdum etiam tempore conductionis completo vel ab
his usuras ex mora exigere permittitur.
39.4.11
Paulus libro quinto sententiarum
pr. Cotem ferro subigendo necessariam hostibus
quoque venundari, ut ferrum et frumentum et sales, non sine periculo
capitis licet.
1. Agri publici, qui in perpetuum locantur,
a curatore sine auctoritate principali revocari non possunt.
2. Dominus navis si illicite aliquid in nave
vel ipse vel vectores imposuerint, navis quoque fisco vindicatur:
quod si absente domino id a magistro vel gubernatore aut proreta
nautave aliquo id factum sit, ipsi quidem capite puniuntur commissis
mercibus, navis autem domino restituitur.
3. Illicitarum mercium persecutio heredem
quoque adfligit.
4. Eam rem, quae commisso vindicata est, dominus
emere non prohibetur vel per se vel per alios quibus hoc mandaverit.
5. Qui maximos fructus ex redemptione vectigalium
consequuntur, si postea tanto locari non possunt, ipsi ea prioribus
pensionibus suscipere compelluntur.
39.4.12
Ulpianus libro 38 ad edictum
pr. Quantae audaciae, quantae temeritatis
sint publicanorum factiones, nemo est qui nesciat. Idcirco praetor
ad compescendam eorum audaciam hoc edictum proposuit:
1. "Quod familia publicanorum furtum
fecisse dicetur, item si damnum iniuria fecerit et id ad quos
ea res pertinet non exhibetur: in dominum sine noxae deditione
iudicium dabo".
2. Familiae autem appellatione hic servilem
familiam contineri sciendum est. Sed et si bona fide publicano
alienus servus servit, aeque continebitur: fortassis et mala fide,
plerumque enim vagi servi et fugitivi in huiusmodi operis etiam
a scientibus habentur. Ergo et si homo liber serviat, hoc edictum
locum habet.
3. Publicani autem dicuntur, qui publica vectigalia
habent conducta.
39.4.13
Gaius libro 13 ad edictum provinciale
pr. Sed et hi, qui salinas et cretifodinas
et metalla habent, publicanorum loco sunt.
1. Praeterea et si quis vectigal conductum
a re publica cuiusdam municipii habet, hoc edictum locum habet.
2. Sive autem vendidit servum vel manumisit
vel etiam fugit servus, tenebitur servi nomine, qui tam factiosam
familiam habuit.
3. Quid tamen, si servus decesserit? Videndum,
an publicanus teneatur quasi facti sui nomine: sed puto, quia
facultatem non habet exhibendi nec dolus eius intercessit, debere
eum liberari.
4. Hanc actionem perpetuam dabimus et heredi
ceterisque successoribus.
39.4.14
Ulpianus libro octavo disputationum
Commissa vectigalium nomine etiam ad heredem
transmittuntur. Nam quod commissum est, statim desinit eius esse
qui crimen contraxit dominiumque rei vectigali adquiritur: eapropter
commissi persecutio sicut adversus quemlibet possessorem, sic
et adversus heredem competit.
39.4.15
Alfenus libro septimo digestorum
Caesar cum insulae Cretae Cotorias locaret,
legem ita dixerat: "Ne quis praeter redemptorem post idus
Martias cotem ex insula Creta fodito neve eximito neve avellito".
Cuiusdam navis onusta cotibus ante idus Martias ex portu Cretae
profecta vento relata in portum erat, deinde iterum post idus
Martias profecta erat. Consulebatur, num contra legem post idus
Martias ex insula Creta cotes exisse viderentur. Respondit, tametsi
portus quoque, qui insulae essent, omnes eius insulae esse viderentur,
tamen eum, qui ante idus Martias profectus ex portu esset et relatus
tempestate in insulam deductus esset, si inde exisset non videri
contra legem fecisse, praeterea quod iam initio evectae cotes
viderentur, cum et ex portu navis profecta esset.
39.4.16
Marcianus libro singulari de delatoribus
pr. Interdum nec vendendus est is servus qui
in commissum cecidit, sed pro eo aestimatio a domino danda est.
Divi enim Severus et Antoninus rescripserunt, cum is servus, qui
actum domini gessisse diceretur, in commissum cecidisset, venire
non debuisse, sed pro eo viri boni arbitratu aestimationem oportuisse
dari.
1. Idem autem eadem epistula rescripserunt,
si quis inprofessus servus fuerit et probabitur in commissum cecidisse,
et aut uxorem corrupisse domini dicatur aut aliud quid gravius
admisisse, ut cognoscat procurator et, si in his causis esse compertus
sit, aestimetur et ad poenam domino tradatur.
2. Idem divi Severus et Antoninus rescripserunt
mancipiis commissis res peculiares non esse in eadem causa nisi
hoc, quod proprio nomine in causam commissi incidit.
3. Quotiens quis mancipia invecta professus
non fuerit sive venalia sive usualia, poena commissi est, si tamen
novicia mancipia fuerint, non etiam veterana. Sunt autem veterana,
quae anno continuo in urbe servierint: novicia autem mancipia
intelleguntur, quae annum nondum servierint.
4. Servi, qui in fuga sunt, in commissum non
cadunt, cum sine voluntate domini fines egressi sunt: et ita principalibus
constitutionibus cavetur, sicut divus quoque Pius saepissime rescripsit,
ne, inquit, in potestate servorum sit invitis vel ignorantibus
dominis fugae se tradendo potestati dominorum se subtrahere.
5. Licet quis se ignorasse dicat, nihilo minus
eum in poenam vectigalis incidere divus Hadrianus constituit.
6. Divi quoque Marcus et Commodus rescripserunt
non imputari publicano, quod non instruxit transgredientem: sed
illud custodiendum, ne decipiat profiteri volentes.
7. Species pertinentes ad vectigal: cinnamomum:
piper longum: piper album: folium pentasphaerum: folium barbaricum:
costum: costamomum: nardi stachys: cassia turiana: xylocassia:
smurna: amomum: zingiberi: malabathrum: aroma indicum: chalbane:
laser: alche: lucia: sargogalla: onyx arabicus: cardamomum: xylocinnamomum:
opus byssicum: pelles babylonicae: pelles parthicae: ebur: ferrum
indicum: carpasum: lapis universus: margarita: sardonyx: ceraunium:
hyacinthus: smaragdus: adamas: saffirinus: callainus: beryllus:
chelyniae: opia indica vel adserta: metaxa: vestis serica vel
subserica: vela tincta carbasea: nema sericum: spadones indici:
leones, leaenae: pardi: leopardi: pantherae: purpura: item marocorum
lana: fucus: capilli indici.
8. Si propter necessitatem adversae tempestatis
expositum onus fuerit, non debere hoc commisso vindicari divi
fratres rescripserunt.
9. Divus quoque pius rescripsit, cum quidam
intra legitimam aetatem esse dicebat et usus causa mancipia duxisset
et in sola professione errasset, ignoscendum esse ei.
10. Divi quoque fratres rescripserunt, cum
quidam non per fraudem, sed per errorem in causam commissi incidisset,
ut duplo vectigali contenti publicani servos restituant.
11. Magnus antoninus rescripsit, si colonus
vel servi domini praedii ferrum illicite in praedio fecerint ignorante
domino, nulla poena dominum teneri.
12. Si quis professus apud publicanum fuerit,
non tamen vectigal solverit, hoc concedente publicano, ut solent
facere, divi seversus et antoninus rescripserunt res in commissum
non cadere: cum enim, inquiunt, professiones recitantur, commissum
cessat, cum poterit satisfieri fisco ex bonis publicanorum vel
fideiussorum.
13. Poenae ab heredibus peti non possunt,
si non est quaestio mota vivo eo qui deliquit: et hoc sicut in
ceteris poenis, ita et in vectigalibus est.
14. Si quid autem indebitum per errorem solventis
publicanus accepit, retro eum restituere oportere divi Severus
et Antoninus rescripserunt.
39.5.0.
De donationibus.
39.5.1
Iulianus libro 17 digestorum
pr. Donationes complures sunt. Dat aliquis
ea mente, ut statim velit accipientis fieri nec ullo casu ad se
reverti, et propter nullam aliam causam facit, quam ut liberalitatem
et munificentiam exerceat: haec proprie donatio appellatur. Dat
aliquis, ut tunc demum accipientis fiat, cum aliquid secutum fuerit:
non proprie donatio appellabitur, sed totum hoc donatio sub condicione
est. Item cum quis ea mente dat, ut statim quidem faciat accipientis,
si tamen aliquid factum fuerit aut non fuerit, velit ad se reverti,
non proprie donatio dicitur, sed totum hoc donatio est, quae sub
condicione solvatur. Qualis est mortis causa donatio.
1. Igitur cum dicimus inter sponsum et sponsam
donationem valere, propria appellatione utimur et factum demonstramus,
quod ab eo proficiscitur, qui liberalitatis gratia aliquid dat,
ut confestim faciat accipientis nec umquam ullo facto ad se reverti
velit. Cum vero dicimus, si hac mente donat sponsus sponsae, ut
nuptiis non secutis res auferatur, posse repeti, non contrarium
priori dicimus, sed concedimus inter eas personas fieri donationem
eam, quae sub condicione solvatur.
39.5.2
Iulianus libro 60 digestorum
pr. Si, cum filius familias pecuniam donare
vellet, patris iussu eam promisit, valet donatio, perinde ac si
fideiussorem dedisset.
1. Si vero pater donaturus titio pecuniam
iusserit filium suum eam promittere, poterit dici interesse, debitor
filius patri suo fuerit nec ne: nam si tantumdem filius patri
debuit, quantum promisit, valere donatio intellegitur, perinde
ac si quemlibet alium debitorem pater iussisset pecuniam promittere.
2. Cum vero ego titio pecuniam donaturus te,
qui mihi tantundem donare volebas, iussero titio promittere, inter
omnes personas donatio perfecta est.
3. Aliud iuris erit, si pecuniam, quam me
tibi debere existimabam, iussu tuo spoponderim ei cui donare volebas:
exceptione enim doli mali tueri me potero et praeterea incerti
condictione stipulatorem compellam, ut mihi acceptum faciat stipulationem.
4. Item si ei, quem creditorem tuum putabas,
iussu tuo pecuniam, quam me tibi debere existimabam, promisero,
petentem doli mali exceptione summovebo et amplius incerti agendo
cum stipulatore consequar, ut mihi acceptum faciat stipulationem.
5. Si pecuniam mihi titius dederit absque
ulla stipulatione, ea tamen condicione, ut tunc demum mea fieret,
cum seius consul factus esset: sive furente eo sive mortuo seius
consulatum adeptus fuerit, mea fiet.
6. Sed si quis donaturus mihi pecuniam dederit
alicui, ut ad me perferret, et ante mortuus erit quam ad me perferat,
non fieri pecuniam dominii mei constat.
7. Titio [tertio] decem donavi ea condicione,
ut inde Stichum sibi emeret: quaero, cum homo antequam emeretur
mortuus sit, an aliqua actione decem recipiam. Respondit [respondi]:
facti magis quam iuris quaestio est: nam si decem titio in hoc
dedi, ut Stichum emeret, aliter non daturus, mortuo Sticho condictione
repetam: si vero alias quoque donaturus titio decem, quia interim
Stichum emere proposuerat, dixerim in hoc me dare, ut Stichum
emeret, causa magis donationis quam condicio dandae pecuniae existimari
debebit et mortuo Sticho pecunia apud titium remanebit.
39.5.3
Ulpianus libro 76 ad edictum
Et generaliter hoc in donationibus definiendum
est multum interesse, causa donandi fuit an condicio: si causa
fuit, cessare repetitionem, si condicio, repetitioni locum fore.
39.5.4
Pomponius libro 17 ad Sabinum
Etiam per interpositam personam donatio consummari
potest.
39.5.5
Ulpianus libro 32 ad Sabinum
Affectionis gratia neque honestae neque inhonestae
donationes sunt prohibitae, honestae erga bene merentes amicos
vel necessarios, inhonestae circa meretrices.
39.5.6
Ulpianus libro 42 ad Sabinum
Qui saxum mihi eximere de suo permisit donationis
causa, statim cum lapis exemptus est meus fit, neque prohibendo
me evehere efficit, ut meus esse desinat, quia quodammodo traditione
meus factus est: plane si mercennarius meus exemit, mihi exemit.
Sed si is qui a me emerat sive mercede conduxerat, ut paterer
eum sibi iure eximere, si antequam eximat, me paenituerit, meus
lapis durat, si postea, ipsius factum avocare non possum: quasi
traditio enim facta videtur, cum eximitur domini voluntate. Quod
in saxo est, idem erit etiam, si in arbore caesa vel dempta acciderit.
39.5.7
Ulpianus libro 44 ad Sabinum
pr. Filius familias donare non potest, neque
si liberam peculii administrationem habeat: non enim ad hoc ei
conceditur, libera peculii administratio, ut perdat.
1. Quid ergo, si iusta ratione motus donet,
numquid possit dici locum esse donationi? Quod magis probabitur.
2. Item videamus, si quis filio familias liberam
peculii administrationem concesserit, ut nominatim adiceret sic
se ei concedere, ut donare quoque possit, an locum habeat donatio:
et non dubito donare quoque eum posse.
3. Nonnumquam etiam ex persona poterit hoc
colligi: pone enim filium esse senatoriae vel cuius alterius dignitatis:
quare non dicas videri patrem, nisi ei specialiter donandi facultatem
ademit, hoc quoque concessisse, dum liberam dat peculii administrationem?
4. Pari autem ratione, qua donare filius familias
prohibetur, etiam mortis causa donare prohibebitur: quamvis enim
ex patris voluntate mortis quoque causa donare possit, attamen
ubi cessat voluntas, inhibebitur haec quoque donatio.
5. Sed enim meminisse oportebit, si cui donare
quoque permissum est, nisi specialiter etiam mortis causa donare
fuerit permissum, non posse mortis causa donare.
6. Haec omnia locum habebunt in paganis: ceterum
qui habent castrense peculium vel quasi castrense, in ea condicione
sunt, ut donare et mortis causa et non mortis causa possint, cum
testamenti factionem habeant.
39.5.8
Paulus libro 15 ad Sabinum
Quae liberti imposita libertatis causa praestant,
ea non donantur: res enim pro his intercessit.
39.5.9
Pomponius libro 33 ad Sabinum
pr. In aedibus alienis habitare gratis donatio
videtur: id enim ipsum capere videtur qui habitat, quod mercedem
pro habitatione non solvit. Potest enim et citra corporis donationem
valere donatio, veluti [velut] si donationis causa cum debitore
meo paciscar, ne ante certum tempus ab eo petam.
1. Ex rebus donatis fructus perceptus in rationem
donationis non computatur: si vero non fundum, sed fructus perceptionem
tibi donem, fructus percepti venient in computationem donationis.
2. Quod filius familias patris iussu aut voluntate
donavit, perinde est, ac si pater ipse donaverit aut si mea voluntate
rem meam tu nomine tuo Titio dones.
3. Donari non potest, nisi quod eius fit,
cui donatur.
39.5.10
Paulus libro 15 ad Sabinum
Absenti, sive mittas qui ferat, sive quod
ipse habeat sibi habere eum iubeas, donari recte potest. Sed si
nescit rem quae apud se est sibi esse donatam, vel missam sibi
non acceperit, donatae rei dominus non fit, etiamsi per servum
eius cui donabatur missa fuerit, nisi ea mente servo eius data
fuerit, ut statim eius fiat.
39.5.11
Gaius libro tertio de legatis ad edictum
praetoris urbani
Cum de modo donationis quaeritur, neque partus
nomine neque fructuum neque pensionum neque mercedum ulla donatio
facta esse videtur.
39.5.12
Ulpianus libro tertio disputationum
Qui ex donatione se obligavit, ex rescripto
divi Pii in quantum facere potest convenitur. Sed enim id, quod
creditoribus debetur, erit detrahendum: haec vero, de quibus ex
eadem causa quis obstrictus est, non debebit detrahere.
39.5.13
Ulpianus libro septimo disputationum
Qui mihi donatum volebat, servo communi meo
et titii rem tradidit: servus vel sic accepit quasi socio adquisiturus
vel sic quasi mihi et socio: quaerebatur quid ageret. Et placet,
quamvis servus hac mente acceperit, ut socio meo vel mihi et socio
adquirat, mihi tamen adquiri: nam et si procuratori meo hoc animo
rem tradiderit, ut mihi adquirat, ille quasi sibi adquisiturus
acceperit, nihil agit in sua persona, sed mihi adquirit.
39.5.14
Iulianus libro 17 digestorum
Qui alienum fundum donationis causa excolit,
nullam retentionem propter impensas faciet, quia domini res ab
eo iniectas continuo efficit.
39.5.15
Marcianus libro tertio institutionum
Post contractum capitale crimen donationes
factae non valent ex constitutione divorum Severi et Antonini,
nisi condemnatio secuta sit.
39.5.16
Ulpianus libro secundo responsorum
Ex hac scriptura: "Sciant heredes mei
me vestem universam ac res ceteras, quascumque in diem mortis
meae mecum habui, illi et illi libertis meis vivum donasse"
dominium ad libertos benigna interpretatione pertinere.
39.5.17
Ulpianus libro 58 ad edictum
Si in stipulatum iudicatum novationis causa
deductum sit et stipulatio donationis causa accepto lata, dicendum
est locum liberationem habere.
39.5.18
Ulpianus libro 71 ad edictum
pr. Aristo ait, cum mixtum sit negotium cum
donatione, obligationem non contrahi eo casu, quo donatio est,
et ita et Pomponius eum existimare refert.
1. Denique refert aristonem putare, si servum
tibi tradidero ad hoc, ut eum post quinquennium manumittas, non
posse ante quinquennium agi, quia donatio aliqua inesse videtur:
aliter atque, inquit, si ob hoc tibi tradidissem, ut continuo
manumittas: hic enim nec donationi locum esse et ideo esse obligationem.
Sed et superiore casu quid acti sit, inspiciendum Pomponius ait:
potest enim quinquennium non ad hoc esse positum, ut aliquid donetur.
2. Idem Aristo ait, si donationis causa in
hoc tradatur servus, ut post quinquennium manumittatur, sit autem
alienus, posse dubitari an usucapiatur, quia aliquid donationis
interveniret. Et hoc genus quaestionis in mortis causa donationibus
versari Pomponius ait et magis putat ut, si ita donetur, ut post
quinquennium manumittatur, posse dici usucapionem sequi.
3. Labeo ait, si quis mihi rem alienam donaverit
inque eam sumptus magnos fecero et sic mihi evincatur, nullam
mihi actionem contra donatorem competere: plane de dolo posse
me adversus eum habere actionem, si dolo fecit.
39.5.19
Ulpianus libro 76 ad edictum
pr. Hoc iure utimur, ut in rebus publicis,
cum de donatione quaeritur, illud solum spectetur, utrum ob causam
aliquam iustam rei publicae promittat quis vel polliceatur an
non, ut, si ob honorem aliquem promittat, teneatur, si minus,
non.
1. Labeo scribit extra causam donationum esse
talium officiorum mercedes ut puta: si tibi adfuero, si satis
pro te dedero, si qualibet in re opera vel gratia mea usus fueris.
2. Non potest liberalitas nolenti adquiri.
3. Si quis dederit pecuniam mutuam Titio reddendam
seio, cui donatum volebat, deinde Titius mortuo donatore Seio
dedisse proponatur, erit consequens dicere pecuniam Seii fieri,
sive mortuum scivit sive ignoravit is qui dabat, quia pecunia
fuit dantis: sed si quidem ignoravit mortuum, erit liberatus,
si sic mutuam pecuniam accepit solvendam Seio. Si autem mandavero
tibi, ut pecuniam Titio des, cui donare volebam, et tu ignorans
me mortuum hoc feceris, habebis adversus heredes meos mandati
actionem: si sciens, non habebis.
4. Si quis servo pecuniam crediderit, deinde
is liber factus eam expromiserit, non erit donatio, sed debiti
solutio. Idem in pupillo, qui sine tutoris auctoritate debuerit,
dicendum est, si postea tutore auctore promittat.
5. Sed et hae stipulationes, quae ob causam
fiunt, non habent donationem.
6. Denique Pegasus putabat, si tibi centum
spopondero hac condicione, si iurasses te nomen meum laturum,
non esse donationem, quia ob rem facta est, res secuta est.
39.5.20
Marcellus libro 22 digestorum
pr. Si patronus ex debita parte heres instituatur
et libertus fidei eius commisit, ut quid daret, et hoc stipulanti
fideicommissario promiserit, non erit cogendus solvere, ne pars
ex legibus verecundiae patronali debita minuatur.
1. De illo dubitari potest, qui, quod per
Falcidiam retinere poterat, voluntatem testatoris secutus spopondit
se daturum: sed magis est, ut non possit suae confessioni obviare.
Quemadmodum enim, si solvisset, fidem testatori suo adimplesse
videbatur et nulla ei repetitio concessa fuerat, ita et stipulatione
procedente contra fidem testatoris, quam adgnovit, venienti ei
merito occurretur.
39.5.21
Celsus libro 28 digestorum
pr. Ut mihi donares, creditori meo delegante
me promisisti: factum valet, ille enim suum recepit.
1. Sed si debitorem meum tibi donationis immodicae
causa promittere iussi, an summoveris donationis exceptione necne,
tractabitur. Et meus quidem debitor exceptione te agentem repellere
non potest, quia perinde sum, quasi exactam a debitore meo summam
tibi donaverim et tu illam ei credideris. Sed ego, si quidem pecuniae
a debitore meo nondum solutae sint, habeo adversus debitorem meum
rescissoriam in id, quod supra legis modum tibi promisit ita,
ut in reliquum tantummodo tibi maneat obligatus: sin autem pecunias
a debitore meo exegisti, in hoc, quod modum legis excedit, habeo
contra te condictionem.
39.5.22
Modestinus libro octavo differentiarum
Eum, qui donationis causa pecuniam vel quid
aliud promisit, de mora solutionis pecuniae usuras non debere,
summae aequitatis est, maxime cum in bonae fidei contractibus
donationis species non deputetur.
39.5.23
Modestinus libro 15 responsorum
pr. Modestinus respondit creditorem futuri
temporis usuras et remittere et minuere pacto posse nec in ea
donatione ex summa quantitatis aliquid vitii incurrere.
1. Modestinus respondit mente captum donare
non posse.
39.5.24
Iavolenus libro 14 ex Cassio
Fideiussori eius, qui donationis causa pecuniam
supra modum legis promisit, exceptio dari debet etiam invito reo,
ne, si forte reus solvendo non fuerit, pecuniam fideiussor amittat.
39.5.25
Iavolenus libro sexto epistularum
Si tibi dederim rem, ut Titio meo nomine donares,
et tu tuo nomine eam ei dederis, an factam eius putes? Respondit,
si rem tibi dederim, ut Titio meo nomine donares eamque tu tuo
nomine ei dederis, quantum ad iuris suptilitatem accipientis facta
non est et tu furti obligares: sed benignius est, si agam contra
eum qui rem accepit, exceptione doli mali me summoveri.
39.5.26
Pomponius libro quarto ad Quintum Mucium
Nuda ratio non facit aliquem debitorem: ut
puta quod donare libero homini volumus licet referamus in rationes
nostras debere nos, tamen nulla donatio intellegitur.
39.5.27
Papinianus libro 29 quaestionum
Aquilius regulus iuvenis ad nicostratum rhetorem
ita scripsit: "Quoniam et cum patre meo semper fuisti et
me eloquentia et diligentia tua meliorem reddidisti, dono et permitto
tibi habitare in illo cenaculo eoque uti". Defuncto regulo
controversiam habitationis patiebatur nicostratus et cum de ea
re mecum contulisset, dixi posse defendi non meram donationem
esse, verum officium magistri quadam mercede remuneratum regulum
ideoque non videri donationem sequentis temporis irritam esse.
Quod si expulsus nicostratus veniat ad iudicem, ad exemplum interdicti,
quod fructuario proponitur, defendendus erit quasi loco possessoris
constitutus, qui usum cenaculi accepit.
39.5.28
Papinianus libro tertio responsorum
Hereditatem pater sibi relictam filiae sui
iuris effectae donavit: creditoribus hereditariis filia satisfacere
debet, vel, si hoc minime faciat et creditores contra patrem veniant,
cogendam eam per actionem praescriptis verbis patrem adversus
eos defendere.
39.5.29
Papinianus libro decimo responsorum
pr. Donari videtur, quod nullo iure cogente
conceditur.
1. Quidam in iure interrogatus nihil sibi
debere tutoris heredes respondit. eum actionem iure amisisse respondi:
licet enim non transactionem, sed donationis haec verba esse quis
accipiat, attamen eum, qui in iure confessus est, suam confessionem
infirmare non posse.
2. Donationem quidem partis bonorum proximae
cognatae viventis nullam fuisse constabat: verum ei, qui donavit
ac postea iure praetorio successit, quoniam adversus bonos mores
et ius gentium festinasset, actiones hereditarias in totum denegandas
respondit:
39.5.30
Marcianus libro singulari de delatoribus
Nam ei ut indigno aufertur hereditas.
39.5.31
Papinianus libro 12 responsorum
pr. Donationes in concubinam collatas non
posse revocari convenit nec, si matrimonium inter eosdem postea
fuerit contractum, ad irritum reccidere quod ante iure valuit.
An autem maritalis honor et affectio pridem praecesserit, personis
comparatis, vitae coniunctione considerata perpendendum esse respondi:
neque enim tabulas facere matrimonium.
1. Species extra dotem a matre filiae nomine
viro traditas filiae quae praesens fuit donatas et ab ea viro
traditas videri respondi nec matrem offensam repetitionem habere
vel eas recte vindicare, quod vir cavisset extra dotem usibus
puellae sibi traditas, cum ea significatione non modus donationis
declaretur nec ab usu proprietas separetur, sed peculium a dote
puellae distingueretur. Iudicem tamen aestimaturum, si mater iure
contra filiam offensa eas revocare velit, et verecundiae maternae
congruam bonique viri arbitrio competentem ferre sententiam.
2. Pater, qui filiae, quam habuit in potestate,
mancipia donavit et peculium emancipatae non ademit, ex post facto
donationem videbatur perfecisse.
3. Eiusmodi lege deposita in aede arca, ut
eam ipse solus qui deposuit tolleret aut post mortem domini aelius
speratus, non videri celebratam donationem respondi.
4. Ratae donationes esse non possunt post
crimen perduellionis contractum, cum heredem quoque teneat, etsi
nondum postulatus vita decesserit.
39.5.32
Scaevola libro quinto responsorum
Lucius Titius epistulam talem misit: "Ille
illi salutem. Hospitio illo quamdiu volueris utaris superioribus
diaetis omnibus gratuito, idque te ex voluntate mea facere hac
epistula notum tibi facio": quaero an heredes eius habitatione
eum prohibere possunt. Respondit secundum ea quae proponerentur,
heredes eius posse mutare voluntatem.
39.5.33
Hermogenianus libro sexto iuris epitomarum
pr. Qui id, quod ex causa donationis stipulanti
spoponderat, solvi constituit, actione constitutae pecuniae non
in solidum, sed in quantum facere potest convenitur: causam enim
et originem constitutae pecuniae, non iudicii potestatem praevalere
placuit. Sed et condemnatus ex causa donationis in actione iudicati
non frustra desiderat in quantum facere potest conveniri.
1. Ea lege donationis causa pecunia titio
numerata, ut statim donatori mutuo detur, non impeditur dominii
translatio: ac propterea isdem nummis donatori creditis novum
dominium in his quaeritur.
2. Mutus et surdus donare non prohibentur.
3. Si, cum primus tibi donare vellet et tu
donandi secundo voluntatem haberes, primus secundo ex voluntate
tua stipulanti promiserit, perficitur donatio et, quia nihil primus
secundo, a quo convenitur, donavit, et quidem in solidum, non
in id quod facere potest condemnatur. Idque custoditur et si delegante
eo, qui donationem erat accepturus, creditori eius donator promiserit:
et hoc enim casu creditor suum negotium gerit.
39.5.34
Paulus libro quinto sententiarum
pr. Si pater emancipati filii nomine donationis
animo pecuniam faeneravit eamque filius stipulatus est, ipso iure
perfectam donationem ambigi non potest.
1. Si quis aliquem a latrunculis vel hostibus
eripuit et aliquid pro eo ab ipso accipiat, haec donatio inrevocabilis
est: non merces eximii laboris appellanda est, quod contemplatione
salutis certo modo aestimari non placuit.
39.5.35
Scaevola libro 31 digestorum
pr. Ad eum, quem manumiserat, epistulam misit
in haec verba: "Titius Sticho liberto suo salutem. Cum te
manumiserim, peculium quoque tuum omne, quidquid habes tam in
nominibus quam in rebus moventibus sive in numerato, me tibi concedere
hac epistula manu mea scripta notum tibi facio". Eundem libertum
testamento ex besse scripsit heredem, Sempronium ex triente: nec
peculium Sticho legavit nec actiones praestari iussit. Quaesitum
est, utrum in assem Sticho actio detur eorundem nominum, quae
in peculio habuit, an utrisque heredibus pro portionibus hereditariis.
Respondit secundum ea quae proponerentur utrisque heredibus pro
hereditariis portionibus competere.
1. Lucius Titius fundum Maeviae donavit et
ante traditionem eundem fundum post dies paucos Seio pignori obligavit
et intra dies triginta Maeviam in vacuam possessionem eiusdem
fundi induxit: quaero, an donatio perfecta sit. Respondit secundum
ea quae proponerentur perfectam: verum creditorem firmam pignoris
obligationem habere.
2. Avia sub nomine Labeonis nepotis sui mutuam
pecuniam dedit, et usuras semper cepit et instrumenta debitorum
a Labeone recepit, quae in hereditate eius inventa sunt: quaero,
an donatio perfecta esse videatur. Respondit, cum debitor Labeoni
obligatus est, perfectam donationem esse.
39.6.0.
De mortis causa donationibus et capionibus.
39.6.1
Marcianus libro nono institutionum
pr. Mortis causa donatio est, cum quis habere
se vult quam eum cui donat magisque eum cui donat quam heredem
suum.
1. Sic et apud Homerum Telemachus donat Piraeo.
39.6.2
Ulpianus libro 32 ad Sabinum
Iulianus libro septimo decimo digestorum tres
esse species mortis causa donationum ait, unam, cum quis nullo
praesentis periculi metu conterritus, sed sola cogitatione mortalitatis
donat. Aliam esse speciem mortis causa donationum ait, cum quis
imminente periculo commotus ita donat, ut statim fiat accipientis.
Tertium genus esse donationis ait, si quis periculo motus non
sic det, ut statim faciat accipientis, sed tunc demum, cum mors
fuerit insecuta.
39.6.3
Paulus libro septimo ad Sabinum
Mortis causa donare licet non tantum infirmae
valetudinis causa, sed periculi etiam propinquae mortis vel ab
hoste vel a praedonibus vel ab hominis potentis crudelitate aut
odio aut navigationis ineundae:
39.6.4
Gaius libro primo rerum cottidianarum
sive aureorum
Aut per insidiosa loca iturus.
39.6.5
Ulpianus libro secundo institutionum
Aut aetate fessus:
39.6.6
Paulus libro septimo ad Sabinum
Haec enim omnia instans periculum demonstrant.
39.6.7
Ulpianus libro 32 ad Sabinum
Si aliquis mortis causa donaverit et poena
fuerit capitis affectus, removetur donatio ut imperfecta, quamvis
ceterae donationes sine suspicione poenae factae valeant.
39.6.8
Ulpianus libro septimo ad Sabinum
pr. Qui pretio accepto hereditatem praetermisit,
sive ad substitutum perventura sit hereditas, sive ab eo ab intestato
successurus, mortis causa capere videtur: nam quidquid propter
alicuius mortem obvenit, mortis causa capitur: quam sententiam
et Iulianus probat et hoc iure utimur. Nam et quod a statulibero
condicionis implendae causa capitur vel a legatario, mortis causa
accipitur: et quod pater dedit propter mortem filii vel cognati,
mortis causa capi Iulianus scripsit.
1. Denique et sic posse donari aut, ut, si
convaluerit, recipiatur.
39.6.9
Paulus libro tertio ad Sabinum
Omnibus mortis causa capere permittitur, qui
scilicet et legata accipere possunt.
39.6.10
Ulpianus libro 24 ad Sabinum
Ei, cui mortis causa donatum est, posse substitui
constat in hunc modum, ut promittat alicui, si ipse capere non
possit, vel sub alia condicione.
39.6.11
Ulpianus libro 33 ad Sabinum
Mortis causa filii sui pater recte donare
poterit etiam constante matrimonio filii.
39.6.12
Ulpianus libro 44 ad Sabinum
Si mulier, ventris nomine per calumniam ut
in possessionem mitti desideret, pecuniam accepit, forte dum substituto
patrocinatur, ut institutum aliqua ratione excludat, mortis causa
eam capere Iulianus saepius scribit.
39.6.13
Iulianus libro 17 digestorum
pr. Si alienam rem mortis causa donavero eaque
usucapta fuerit, verus dominus eam condicere non potest, sed ego,
si convaluero.
1. Marcellus notat: in mortis causa donationibus
etiam facti quaestiones sunt. Nam et sic potest donari, ut omnimodo
ex ea valetudine donatore mortuo res non reddatur: et ut reddatur,
etiamsi prior ex eadem valetudine donator decesserit, si tamen
mutata voluntate restitui sibi voluerit. Sed et sic donari potest,
ut non aliter reddatur, quam si prior ille qui acceperit decesserit.
Sic quoque potest donari mortis causa, ut nullo casu sit eius
repetitio, id est nec si convaluerit quidem donator.
39.6.14
Iulianus libro 18 digestorum
Si mortis causa donatus fundus est et in eum
impensae necessariae atque utiles factae sint, fundum vindicantes
doli mali exceptione summoventur, nisi pretium earum restituant.
39.6.15
Iulianus libro 27 digestorum
Marcellus notat: cum testamento relinquendi,
cui velint, adepti sint filii familias milites liberam facultatem,
credi potest ea etiam remissa, quae donationes mortis causa fieri
prohibent. Paulus notat: hoc et constitutum est et ad exemplum
legatorum mortis causa donationes revocatae sunt.
39.6.16
Iulianus libro 29 digestorum
Mortis causa donatio etiam dum pendet, an
convalescere possit donator, revocari potest.
39.6.17
Iulianus libro 47 digestorum
Etsi debitor consilium creditorum fraudandorum
non habuisset, avelli res mortis causa ab eo donata debet. Nam
cum legata ex testamento eius, qui solvendo non fuit, omnimodo
inutilia sint, possunt videri etiam donationes mortis causa factae
rescindi debere, quia legatorum instar optinent.
39.6.18
Iulianus libro 60 digestorum
pr. Mortis causa capimus non tunc solum, cum
quis suae mortis causa nobis donat, sed et si propter alterius
mortem id faciat: veluti si quis filio vel fratre suo moriente
donet Maevio ea condicione, ut, si convaluerit alteruter eorum,
reddatur sibi res, si decesserit, maneat apud Maevium.
1. Si donaturus mihi mortis causa debitorem
tuum creditori meo delegaveris, omnimodo capere videbor tantam
pecuniam, quanta a creditore meo liberatus fuero. Quod si ab eodem
ego stipulatus fuero, eatenus capere existimandus ero, quatenus
debitor solvendo fuerit: nam et si convaluisset creditor idemque
donator, condictione aut in factum actione debitoris obligationem
dumtaxat reciperet.
2. Titia chirographa debitorum suorum Septicii
et Maevii donatura illis ageriae dedit et rogavit eam, ut ea,
si decessisset, illis daret, si convaluisset, sibi redderet: morte
secuta Maevia Titiae filia heres extitit: ageria autem, ut rogata
erat, chirographa Septicio et Maevio supra scriptis dedit. Quaeritur,
si Maevia heres summam, quae debebatur ex chirographis supra scriptis,
petat vel ipsa chirographa, an exceptione excludi possit? Respondit
Maeviam vel pacti conventi vel doli mali exceptione summoveri
posse.
3. Qui hominem noxae nomine vel alias obligatum
mortis causa acceperit, tantum cepisse intellegendus est, quanti
is homo venire potuisset. Idem in fundo qui obligatus est observari
poterit, ut pretium excutiatur.
39.6.19
Iulianus libro 80 digestorum
Si filio familias res mortis causa data fuerit
et convaluisset, donator actionem de peculio cum patre habet:
at si pater familias, cum mortis causa donationem accepisset,
in adoptionem se dederit, res ipsa a donatore repetitur. Nec huic
similis est is, qui rem, quam mortis causa acceperat, alii porro
dederit: nam donator huic non rem, sed pretium eius condiceret.
39.6.20
Iulianus libro primo ad Urseium Ferocem
Ei, qui non amplius parte capere poterat,
legatus est fundus, si decem dedisset heredi: non totam summam
is dare debet, ut partem fundi haberet, sed partem dumtaxat pro
rata, qua legatum consequitur.
39.6.21
Iulianus libro secundo ad Urseium Ferocem
Eum, qui ut adiret hereditatem pecuniam accepisset,
plerique, in quibus priscus quoque, responderunt mortis causa
eum capere.
39.6.22
Africanus libro primo quaestionum
In mortis causa donationibus non tempus donationis,
sed mortis intuendum est, an quis capere possit.
39.6.23
Africanus libro secundo quaestionum
Si filio familias mortis causa donatum sit
et vivo donatore moriatur filius, pater vivat, quaesitum est,
quid iuris sit. Respondit morte filii condictionem competere,
si modo ipsi potius filio quam patri donaturus dederit: alioquin,
si quasi ministerio eius pater usus sit, ipsius patris mortem
spectandam esse. Idque iuris fore et si de persona servi quaeratur.
39.6.24
Africanus libro nono quaestionum
Quod debitori acceptum factum esset mortis
causa, si convaluerit donator, etiam tempore liberato ei potest
condici: namque acceptilatione interveniente abitum ab iure pristinae
obligationis eamque in huius condictionis transfusam.
39.6.25
Marcianus libro nono institutionum
pr. Tam is qui testamentum facit quam qui
non facit mortis causa donare potest.
1. Filius familias, qui non potest facere
testamentum nec voluntate patris, tamen mortis causa donare patre
permittente potest.
39.6.26
Marcianus libro secundo regularum
Si qui invicem sibi mortis causa donaverunt
pariter decesserunt, neutrius heres repetet, quia neuter alteri
supervixit. Idem iuris est, si pariter maritus et uxor sibi donaverunt.
39.6.27
Marcianus libro quinto regularum
Ubi ita donatur mortis causa, ut nullo casu
revocetur, causa donandi magis est quam mortis causa donatio:
et ideo perinde haberi debet atque alia quaevis inter vivos donatio.
Ideoque inter viros et uxores non valet et ideo nec Falcidia locum
habet quasi in mortis causa donatione.
39.6.28
Marcellus libro singulari responsorum
Avunculo suo debitori mortis causa donaturus
quae debebat ita scripsit tabulae vel chirographum tot ubicumque
sunt, inanes esse neque eum solvere debere: quaero, an heredes,
si pecuniam ab avunculo defuncti petant, exceptione doli mali
tueri se possint. Marcellus respondit posse: nimirum enim contra
voluntatem defuncti heres petit ab eo.
39.6.29
Ulpianus libro 17 ad edictum
Si mortis causa res donata est et convaluit
qui donavit, videndum, an habeat in rem actionem. Et si quidem
quis sic donavit, ut, si mors contigisset, tunc haberet cui donatum
est, sine dubio donator poterit rem vindicare: mortuo eo tunc
is cui donatum est. Si vero sic, ut iam nunc haberet, redderet,
si convaluisset vel de proelio vel peregre redisset, potest defendi
in rem competere donatori, si quid horum contigisset, interim
autem ei cui donatum est. Sed et si morte praeventus sit is cui
donatum est, adhuc quis dabit in rem donatori.
39.6.30
Ulpianus libro 21 ad edictum
Qui mortis causa donavit, ipse ex paenitentia
condictionem vel utilem actionem habet.
39.6.31
Gaius libro octavo ad edictum provinciale
pr. Mortis causa capitur, cum propter mortem
alicuius capiendi occasio obvenit, exceptis his capiendi figuris
quae proprio nomine appellantur. Certe enim et qui hereditario
aut legati aut fideicommissi iure capit, ex morte alterius nanciscitur
capiendi occasionem, sed quia proprio nomine hae species capiendi
appellantur, ideo ab hac definitione separantur.
1. Iuliano placet, licet solvendo non sit
debitor, cui acceptum latum sit, videri ei mortis causa donatum.
2. Sine donatione autem capitur veluti pecunia,
quam statuliber aut legatarius alicui condicionis implendae gratia
numerat, sive extraneus sit qui accepit sive heres. Eodem numero
est pecunia, quam quis in hoc accipit, ut vel adeat hereditatem
vel non adeat, quique in hoc accipit pecuniam, ut legatum omittat.
Sed et dos, quam quis in mortem mulieris a marito stipulatur,
capitur sane mortis causa: cuius generis dotes recepticiae vocantur.
Rursus id, quod mortis causa donatur, aut in periculum mortis
datur aut cogitationem mortalitatis, quod nos quandoque morituros
intellegimus.
3. Si iusseris mortis causa debitorem tuum
mihi aut creditori meo expromittere decem, quid iuris esset quaeritur,
si iste debitor solvendo non sit. Et ait Iulianus, si ego stipulatus
fuerim, tantam pecuniam videri me cepisse, in quantum debitor
solvendo fuisset: nam et si convaluisset, inquit, donator, obligationem
dumtaxat debitoris recipere deberet. Si vero creditor meus stipulatus
fuerit, tantam videri me pecuniam accepisse, in quantum a creditore
meo liberatus essem.
4. Per accepti quoque lationem egens debitor
liberatus totam eam pecuniam, qua liberatus est, cepisse videtur.
39.6.32
Ulpianus libro 76 ad edictum
Non videtur perfecta donatio mortis causa
facta, antequam mors insequatur.
39.6.33
Paulus libro quarto ad Plautium
Qui alienam rem mortis causa traditam usucepit,
non ab eo videretur cepisse, cuius res fuisset, sed ab eo, qui
occasionem usucapionis praestitisset.
39.6.34
Marcellus libro 28 digestorum
Mortis causa donatio etiam sic constitui potest,
ut quid stipuletur in annos singulos quoad viveret, scilicet ut
post mortem promissoris incipiat exactio.
39.6.35
Paulus libro sexto ad legem Iuliam et
Papiam
pr. Senatus censuit placere mortis causa donationes
factas in eos, quos lex prohibet capere, in eadem causa haberi,
in qua essent, quae testamento his legata essent, quibus capere
per legem non liceret. Ex hoc senatus consulto multae variaeque
quaestiones agitantur, de quibus pauca referamus.
1. Donatio dicta est a dono quasi dono datum,
rapta a Graeco: nam hi dicunt dwron kai dwreisvai.
2. Sed mortis causa donatio longe differt
ab illa vera et absoluta donatione, quae ita proficiscitur, ut
nullo casu revocetur. Et ibi qui donat illum potius quam se habere
mavult: at is, qui mortis causa donat, se cogitat atque amore
vitae recepisse potius quam dedisse mavult: et hoc est, quare
vulgo dicatur: "Se potius habere vult, quam eum cui donat,
illum deinde potius quam heredem suum".
3. Ergo qui mortis causa donat, qua parte
se cogitat, negotium gerit, scilicet ut, cum convaluerit, reddatur
sibi: nec dubitaverunt Cassiani, quin condictione repeti possit
quasi re non secuta propter hanc rationem, quod ea quae dantur
aut ita dantur, ut aliquid facias, aut ut ego aliquid faciam,
aut ut Lucius Titius, aut ut aliquid optingat, et in istis condictio
sequitur.
4. Mortis causa donatio fit multis modis:
alias extra suspicionem ullius periculi a sano et in bona valetudine
posito et cui ex humana sorte mortis cogitatio est: alias ex metu
mortis aut ex praesenti periculo aut ex futuro, si quidem terra
marique, tam in pace quam in bello et tam domi quam militiae multis
generibus mortis periculum metui potest. nam et sic potest donari,
ut omnimodo ex ea valetudine donatore mortuo res non reddatur,
et ut reddatur, etiamsi prior ex eadem valetudine decesserit,
si tamen mutata voluntate restitui sibi voluerit. Et sic donari
potest, ut non aliter reddatur, quam si prior ille qui accepit
decesserit. Sic quoque potest donari mortis causa, ut nullo casu
sit repetitio, id est ne si convaluerit quidem donator.
5. Si quis societatem per donationem mortis
causa inierit, dicendum est nullam societatem esse.
6. Si duobus debitoribus mortis causa donaturus
creditor uni acceptum tulit et convaluerit, eligere potest, utri
eorum condicat.
7. Sed qui mortis causa in annos singulos
pecuniam stipulatus est, non est similis ei, cui in annos singulos
legatum est: nam licet multa essent legata, stipulatio tamen una
est et condicio eius cui expromissum est semel intuenda est.
39.6.36
Ulpianus libro octavo ad legem Iuliam
et Papiam
Quod condicionis implendae causa datur, licet
non ex bonis mortui proficiscitur, capere tamen supra modum non
poterit is, cui certum modum ad capiendum lex concessit. Certe
quod a statulibero condicionis implendae causa datur, indubitate
modo lege concesso imputatur: sic tamen, si mortis tempore in
peculio id habuit. Ceterum si post mortem, vel etiam si alius
pro eo dedit, quia non fuit ex his bonis, quae mortis tempore
testator habuit, in eadem erunt causa, in qua sunt, quae a legatariis
dantur.
39.6.37
Ulpianus libro 15 ad legem Iuliam et Papiam
pr. Illud generaliter meminisse oportebit
donationes mortis causa factas legatis comparatas: quodcumque
igitur in legatis iuris est, id in mortis causa donationibus erit
accipiendum.
1. Iulianus ait: si quis servum mortis causa
sibi donatum vendiderit et hoc vivo donatore fecerit, pretii condictionem
donator habebit, si convaluisset et hoc donator elegerit. Alioquin
et ipsum servum restituere compellitur.
39.6.38
Marcellus libro primo ad legem Iuliam
et Papiam
Inter mortis causa donationem et omnia, quae
mortis causa quis ceperit, est earum rerum differentia: nam mortis
causa donatur quod praesens praesenti dat, mortis causa capi intellegitur
et quod non cadit in speciem donationis. Etenim cum testamento
quis suo Pamphilum servum suum liberum esse iussit, si mihi decem
dederit, nihil mihi donasse videbitur, et tamen, si accepero a
servo decem, mortis causa accepisse me convenit. Idem accidit,
quod quis sit heres institutus, si mihi decem dederit: nam accipiendo
ab eo, qui heres institutus est, condicionis explendae eius causa,
mortis causa capio.
39.6.39
Paulus libro 17 ad Plautium
Si is, cui mortis causa servus donatus est,
eum manumisit, tenetur condictione in pretium servi, quoniam scit
posse sibi condici, si convaluerit donator.
39.6.40
Papinianus libro 29 quaestionum
Si mortis causa inter virum et uxorem donatio
facta sit, morte secuta reducitur ad id tempus donatio, quo interposita
fuisset.
39.6.41
Papinianus libro secundo responsorum
Quod statuliber uni ex heredibus de peculio
dedit, ei qui accepit in Falcidiae rationem venit et in hereditatis
petitione, item ex Trebelliano restituitur. Ex peculio autem videtur
dari, quod statuliber donatum accepit et dedit. Et quod ab alio
nomine ipsius eo praesente datur, prope est, ut ab ipso datum
intellegatur.
39.6.42
Papinianus libro 13 responsorum
pr. Seia cum bonis suis traditionibus factis
Titio cognato donationis causa cessisset, usum fructum sibi recepit
et convenit, ut, si Titius ante ipsam vita decessisset, proprietas
ad eam rediret, si postea superstitibus liberis titii mortua fuisset,
tunc ad eos bona pertinerent. ILitur si res singulas heredes Lucii
Titii vindicent, doli non inutiliter opponetur exceptio. Bonae
fidei autem iudicio constituto quaerebatur, an mulier promittere
debeat se bona, cum moreretur, filiis titii restituturam. Incurrebat
haesitatio non extorquendae donationis, quae nondum in personam
filiorum initium acceperat. Sed numquid interposita cautione prior
donatio, quae dominio translato pridem perfecta est, propter legem
in exordio datam retinetur, non secunda promittitur? Utrum ergo
certae condicionis donatio fuit an quae mortis consilium ac titulum
haberet? Sed denegari non potest mortis causa factam videri. Sequitur,
ut soluta priore donatione, quoniam Seia Titio superstes fuit,
sequens extorqueri videatur. Muliere denique postea diem functa
liberi Titii si cautionem ex consensu mulieris acceperint, contributioni
propter Falcidiam ex persona sua tenebuntur.
1. Cum pater in extremis vitae constitutus
emancipato filio quaedam sine ulla condicione redhibendi donasset
ac fratres et coheredes eius bonis contribui donationes Falcidiae
causa vellent, ius antiquum servandum esse respondi: non enim
ad alia constitutionem pertinere, quam quae lege certa donarentur
et morte insecuta quodammodo bonis auferrentur spe retinendi perempta:
eum autem, qui absolute donaret, non tam mortis causa quam morientem
donare.
39.6.43
Neratius libro primo responsorum
Fulcinius: inter virum et uxorem mortis causa
donationem ita fieri, si donator iustissimum mortis metum habeat.
Neratius: sufficere existimationem donantis hanc esse, ut moriturum
se putet: quam iuste nec ne susceperit, non quaerendum. Quod magis
tuendum est.
39.6.44
Paulus libro primo manualium
Si servo mortis causa donatum sit, videamus,
cuius mors inspici debeat, ut sit locus condictioni, domini an
ipsius servi. Sed magis eius inspicienda est, cui donatum esset.
Sed tamen post mortem ante apertas tabulas testamenti manumissum
haec donatio non sequitur.