37.1.0. De bonorum possessionibus.
37.1.1
Ulpianus
libro 39 ad edictum
Bonorum
possessio admissa commoda et incommoda hereditaria itemque dominium
rerum, quae in his bonis sunt, tribuit: nam haec omnia bonis sunt
coniuncta.
37.1.2
Ulpianus
libro 14 ad edictum
In
omnibus enim vice heredum bonorum possessores habentur.
37.1.3
Ulpianus
libro 39 ad edictum
pr.
Bona autem hic, ut plerumque solemus dicere, ita accipienda sunt
universitatis cuiusque successionem, qua succeditur in ius demortui
suscipiturque eius rei commodum et incommodum: nam sive solvendo
sunt bona sive non sunt, sive damnum habent sive lucrum, sive
in corporibus sunt sive in actionibus, in hoc loco proprie bona
appellabuntur.
1.
Hereditatis autem bonorumve possessio, ut Labeo scribit, non uti
rerum possessio accipienda est: est enim iuris magis quam corporis
possessio. Denique etsi nihil corporale est in hereditate, attamen
recte eius bonorum possessionem adgnitam Labeo ait.
2.
Bonorum igitur possessionem ita recte definiemus ius persequendi
retinendique patrimonii sive rei, quae cuiusque cum moritur fuit.
3.
Invito autem nemini bonorum possessio adquiritur.
4.
A municipibus et societatibus et decuriis et corporibus bonorum
possessio adgnosci potest. Proinde sive actor eorum nomine admittat
sive quis alius, recte competet bonorum possessio: sed et si nemo
petat vel adgnoverit bonorum possessionem nomine municipii, habebit
municipium bonorum possessionem praetoris edicto.
5.
Dari autem bonorum possessio potest tam patris familias quam filii
familias, si modo ius testandi habuit de peculio castrensi vel
quasi castrensi.
6.
Sed et eius, qui apud hostes decessit, bonorum possessionem admitti
posse, quamvis in servitute decedat, nulla dubitatio est.
7.
Adquirere quis bonorum possessionem potest vel per semetipsum
vel per alium. Quod si me non mandante bonorum possessio mihi
petita sit, tunc competet, cum ratum habuero id quod actum est.
Denique si ante decessero quam ratum habeam, nulla dubitatio est
quin non competet mihi bonorum possessio, quia neque ego ratum
habui neque heres meus ratum habere potest, cum ad eum non transeat
ius bonorum possessionis.
8.
Si causa cognita bonorum possessio detur, non alibi dabitur quam
pro tribunali, quia neque decretum de plano interponi neque causa
cognita bonorum possessio alibi quam pro tribunali dari potest.
9.
In bonorum possessione sciendum est ius esse adcrescendi: proinde
si plures sint, quibus bonorum possessio competit, quorum unus
admisit bonorum possessionem, ceteri non admiserunt,
37.1.4
Gaius
libro octavo ad legem Iuliam et Papiam
Veluti
quod spreverunt ius suum aut tempore bonorum possessionis finito
exclusi sunt aut ante mortui sunt quam petierunt bonorum possessionem,
37.1.5
Ulpianus
libro 39 ad edictum
Ei,
qui admisit, adcrescent etiam hae portiones, quae ceteris competerent,
si petissent bonorum possessionem.
37.1.6
Paulus
libro 41 ad edictum
pr.
Sed cum patrono quidem contra tabulas certae patris bonorum possessionem
praetor polliceatur, scripto autem heredi secundum tabulas alterius
partis: convenit non esse ius adcrescendi. Igitur non petente
scripto secundum tabulas alterius quoque partis nominatim patrono
possessionem pollicetur, cum ceteri, quibus adcrescendi ius est,
semel debent adgnoscere bonorum possessionem.
1.
Bonorum possessionis beneficium multiplex est: nam quaedam bonorum
possessiones competunt contra voluntatem, quaedam secundum voluntatem
defunctorum, nec non ab intestato habentibus ius legitimum vel
non habentibus propter capitis deminutionem. Quamvis enim iure
civili deficiant liberi, qui propter capitis deminutionem desierunt
sui heredes esse, propter aequitatem tamen rescindit eorum capitis
deminutionem praetor. Legum quoque tuendarum causa dat bonorum
possessionem.
2.
Notis scriptae tabulae non continentur edicto, quia notas litteras
non esse Pedius libro vicesimo quinto ad edictum scribit.
37.1.7
Ulpianus
libro primo ad Sabinum
pr.
Servus bonorum possessionem recte admittere potest, si praetor
de condicione eius certus sit: nam et absenti et non petenti dari
bonorum possessio potest, si hoc ipsum praetor non ignoret. Ergo
et femina poterit alii bonorum possessionem petere.
1.
Impubes nec bonorum possessionem admittere nec iudicium sine tutoris
auctoritate accipere potest.
2.
Quia tutor pupillo et pater infanti filio bonorum possessionem
petere possunt, dies, quibus tutor aut pater scit, cedere placet.
37.1.8
Paulus
libro octavo ad Plautium
Tutor
autem bonorum possessionem pupillo competentem repudiare non potest,
quia tutori petere permissum est, non etiam repudiare.
37.1.9
Pomponius
libro tertio ad Sabinum
Si
plures gradus sint possessionis admittendae, quamdiu incertum
sit petierit nec ne prior, posteriori diem non procedere constat.
37.1.10
Paulus
libro secundo ad Sabinum
In
bonorum possessionibus iuris ignorantia non prodest, quo minus
dies cedat, et ideo heredi instituto et ante apertas tabulas dies
cedit. Satis est enim scire mortuum esse seque proximum cognatum
fuisse copiamque eorum quos consuleret habuisse: scientiam enim
non hanc accipi, quae iuris prudentibus sit, sed eam, quam quis
aut per se habeat aut consulendo prudentiores adsequi potest.
37.1.11
Gaius
libro 14 ad edictum provinciale
Si
pupillo tutor bonorum possessionem petierit et plus incommodi
quam commodi haec bonorum possessio habeat, tutor tutelae iudicio
tenetur.
37.1.12
Ulpianus
libro 48 ad edictum
pr.
Non est ambigendum, quod plerumque et contra fiscum et contra
rem publicam admitti debeant quidam, ut puta venter, item furiosus,
item is qui captivi bonorum possessionem petit.
1.
Ubicumque lex vel senatus vel constitutio capere hereditatem prohibet,
et bonorum possessio cessat.
37.1.13
Africanus
libro quinto quaestionum
Edicto
praetoris bonorum possessio his denegatur, qui rei capitalis damnati
sunt neque in integrum restituti sunt. Rei autem capitalis damnatus
intellegitur is, cui poena mors aut aquae et ignis interdictio
sit. Cum autem in relegationem quis erit, ad bonorum possessionem
admittitur.
37.1.14
Papinianus
libro 13 quaestionum
Cum
quidam propinquus falsum testamentum accusaret ac post longum
spatium temporis probasset, licet dies ei petendae possessionis,
quam forte certus accusationis petere debuit, cessisse videtur,
attamen quia hoc proposito accusationem instruit, ut suum ius
sibi servet, adgnovisse successionem non immerito videbitur.
37.1.15
Paulus
libro 11 responsorum
Paulus
respondit petitionem matris solam non adquisisse filiae impuberi
bonorum possessionem, nisi si is qui eam dedit evidenter voluit
eam impuberi dare.
37.1.16
Paulus
libro tertio sententiarum
Quotiens
is, cui bonorum possessio ab altero postulata est, furere coeperit,
magis probatum ratum eum videri habuisse: rati enim habitio ad
confirmationem prioris postulati pertinet.
37.2.0.
Si tabulae testamenti extabunt.
37.2.1
Paulus libro tertio ad
Sabinum
Heredi, cuius nomen inconsulto
ita deletum sit, ut penitus legi non possit, dari bonorum possessio
minime potest, quia ex coniectura non proprie scriptus videretur,
quamvis, si post prolatas tabulas deletum sit testamentum, bonorum
possessio competat. Nam et si mortis tempore tabulae fuerint,
licet postea interierint, competet bonorum possessio, quia verum
fuit tabulas exstare.
37.3.0.
De bonorum possessione furioso infanti muto surdo caeco competente.
37.3.1
Papinianus libro 15 quaestionum
Furioso Titius substitutus
est: bonorum possessionis tempus, quamdiu furiosus in eadem condicione
est, neque instituto neque substituto cedit. Nec, si curator furiosi
nomine possessionem accipere potest, idcirco spatium temporis,
quod scientibus praefinitum est, videbitur cedere: nam et pater
infanti filio possessionem accipit, quo tamen cessante infans
non excluditur. Quid ergo, si curator accipere nolit? Nonne iustius
atque utilius erit ad eundem modum proximo cuique possessionem
dari, ne bona iaceant? Quo admisso substitutus cautionem praestare
cogitur omnibus his, quibus bona restitui debent, si forte institutus
in eodem furore decesserit aut compos mentis effectus ante mortem
obierit, quam hereditatem agnosceret. Nam et fieri potest, ut
vivo furioso substitutus decedat nec tamen furiosus obstet ceteris,
si prius et ipse decesserit, quam hereditatem adquireret.
37.3.2
Ulpianus libro 39 ad edictum
Mutus surdus caecus bonorum
possessionem admittere possunt, si quod agatur intellegant.
37.4.0.
De bonorum possessione contra tabulas.
37.4.1
Ulpianus libro 39 ad edictum
pr. In contra tabulas bonorum
possessione liberos accipere debemus sive naturales sive adoptivos,
si neque instituti neque exheredati sunt.
1. Vocantur autem ad contra
tabulas bonorum possessionem liberi eo iure eoque ordine, quo
vocantur ad successionem ex iure civili.
2. Haec autem clausula etiam
ad postumos videtur pertinere.
3. Sed et si ab hostibus postliminio
redierint filii, Pomponius putat ad contra tabulas bonorum possessionem
eos admitti.
4. Si ex tribus filiis unus
ab hostibus captus sit, duobus, qui sunt in civitate, bessis bonorum
possessio competit.
5. Idem et in postumo: nam
quamdiu postumus speratur, in ea causa est, ut partem faciat.
6. Et sui iuris factos liberos
inducit in bonorum possessionem praetor (sive igitur emancipati
sunt sive alias exierunt de patris potestate, admittuntur ad bonorum
possessionem): sed adoptivi patris non potest: ut enim admitti
possit, ex liberis esse eum oportet.
7. Qui habebat filium, habebat
et nepotem ex eo, filium emancipavit et adoptavit in locum nepotis,
deinde emancipavit: quaeritur an nepoti obstet. Et mihi magis
videtur hunc nepotem non excludi, sive pater eius in adoptione
mansisset quasi nepos sive emancipatus est: puto enim et emancipato
patre nepotem quoque cum patre suo ex edicto admitti.
8. Filium habuit et ex eo
nepotem: filius emancipatus vel in potestate manens deportatus
est: quaeritur, an nepoti noceat. Et verius est in utroque casu
nepotem admittendum: deportatos enim mortuorum loco habendos.
9. Si et pater et filius deportati
sint et ambo restituti, dicemus ad bonorum possessionem admitti
filium. Sed et si filius in metallum damnatus vel alia poena,
quae servum efficit, restitutus sit, nihilo minus admittetur:
aliter non.
37.4.2
Hermogenianus libro tertio
iuris epitomarum
Idemque est et si pater poenae
et servus efficiatur et postea restituatur.
37.4.3
Ulpianus libro 39 ad edictum
pr. Non tantum autem ipsi
emancipati admittuntur ad bonorum possessionem, verum etiam hi
quoque, qui ex his nati sunt.
1. Si duos habens nepotes
alterum emancipatum loco filii adoptaverit, videndum, an solus
ille quasi filius admittatur: quod ita scilicet procedit, si quasi
patrem eius nepotis, quem retinuerat, sic adoptaverit: melius
est autem dicere posse eum solum ad bonorum possessionem pervenire.
2. Sed si sit hic nepos emancipatus,
verum est dicere non admitti eum quasi filium: hic enim quasi
filius non est ex liberis, cum iura adoptionis emancipatione finita
sint.
3. Si filium habens et ex
eo nepotem in locum filii nepotem adoptavero, ambo admittentur:
plane si fuerit emancipatus nepos, non admittetur, quia pater
eum praecedit.
4. Si quis post emancipationem
quaesitum sibi filium patri suo in adoptionem dederit in locum
filii, aequissimum est ei praestari quod cuivis adrogato filio,
idcircoque patri suo iungendus est. Sed si emancipatus hic nepos
post adoptionem proponatur, aequissimum erit eum abstinere (recipit
enim locum suum) nec debet patri suo iungi.
5. Si emancipatus filius uxore
non ex voluntate patris ducta filium fuerit sortitus, dein nepos
patre iam mortuo ad bonorum possessionem avi velit venire, admittendus
est ad eam: non enim per rescissionem is, qui filius iustus est,
efficietur non filius, cum rescissio, quo magis admittantur, non
quo minus, adhibeatur. Nam etsi tam ignominiosam duxerit uxorem
filius, ut dedecori sit tam ipsi quam patri mulierem talem habere,
dicemus et ex ea natum ad bonorum possessionem avi admitti, cum
possit avus iure suo uti eumque exheredare: nec enim minus in
hoc nepote is, qui de inofficioso cogniturus est, quam merita
nepotis patris eius delicta perpendet.
6. Si emancipatus filius praeteritus
ante petitam bonorum possessionem adrogandum se dederit, amittit
contra tabulas bonorum possessionem.
7. Si quis filio suo emancipato
nepotem, quem ex eo retinuerat, dederit in adoptionem, nepos iste
ad contra tabulas bonorum possessionem avi sui admittitur patre
eius ante defuncto, quia in eius est familia, qui et ipse admitti
potuit ad bonorum possessionem contra tabulas.
8. Idemque est et si emancipatus
filium, quem post emancipationem quaesierat, patri suo in adoptionem
dederit et decesserit: nam et hic nepos iste ad bonorum possessionem
patris sui admitti debet, quasi non sit in alia familia.
9. Si pater alicuius pervenerit
in adoptivam familiam, filius non, an patris sui in adoptiva familia
mortui bonorum possessionem accipere possit? Et arbitror humaniorem
esse hanc sententiam, ut filius hic, quamvis non sit in eadem
familia, in qua pater, ad bonorum possessionem tamen eius admittatur.
10. Liberi, qui institui heredes
iure non possunt, nec contra tabulas bonorum possessionem petere
possunt. Haec autem verba "institui non possunt" ad mortis tempus
referuntur.
11. Si quis ex liberis heres
scriptus sit, ad contra tabulas bonorum possessionem vocari non
debet: cum enim possit secundum tabulas habere possessionem, quo
bonum est ei contra tabulas dari? Plane si alius committat edictum,
et ipse ad contra tabulas bonorum possessionem admittetur.
12. Sed si sub condicione
scriptus sit, bonorum possessionem contra tabulas accipere non
potest, et ita Iulianus quoque libro vicesimo tertio digestorum
scripsit. quid ergo, si defecerit condicio? Verum est eum contra
tabulas accipere bonorum possessionem.
13. Si sub ea condicione filius
emancipatus heres sit institutus, quae in ipsius potestate non
est, quia scriptus heres est, bonorum possessionem secundum tabulas
accipere potest et debet, nec contra tabulas potest: et si forte
defecerit condicio, tuendus erit a praetore in tantum, quantum
ferret, si contra tabulas bonorum possessionem accepisset.
14. Sed et si nepos sub huiusmodi
condicione scriptus sit heres, idem erit dicendum.
15. Si quis ex liberis non
sit scriptus heres, sed servus eius scriptus sit eumque iusserit
adire hereditatem, denegari ei debet bonorum possessio contra
tabulas.
16. Idemque est et si legatum
relictum sibi vel servo suo elegerit: nam et hic dicimus bonorum
possessionem contra tabulas debere denegari.
37.4.4
Paulus libro 41 ad edictum
pr. Illud notandum est, quod
bonorum possessio contra tabulas quae liberis promittitur locum
habet, sive quis heres exstiterit sive non: et hoc est quod dicimus
contra ipsum testamentum liberis competere bonorum possessionem:
quod in patrono contra est.
1. Si quis filium quem in
potestate habuit instituerit heredem vel exheredaverit et ex eo
nepotem omiserit, bonorum possessioni locus non est, quia non
esset nepos suus heres futurus. Eadem sunt et in sequentibus gradibus.
2. Ad testamenta feminarum
edictum contra tabulas bonorum possessionis non pertinet, quia
suos heredes non habent.
3. Si quis eum qui in utero
est praetermiserit, etiam nondum nato eo alius qui heres institutus
est bonorum possessionem contra tabulas admittere potest, quia
iniquum est neque quasi scriptum posse petere bonorum possessionem,
quamdiu contra tabulas peti potest, nec contra tabulas, quamdiu
non nascitur praeteritus: ut et si ante moriatur, bonorum possessionis
beneficium ad heredem transmittat. Quod maxime necessarium est
in filio emancipato scripto herede, qui nec hereditatem interim
adire potest.
37.4.5
Iulianus libro 24 digestorum
Sed et si decesserint, antequam
peterent bonorum possessionem, non est iniquum praetorem decernere
heredibus eorum salvum fore commodum bonorum possessionis secundum
tabulas vel contra tabulas.
37.4.6
Paulus libro 41 ad edictum
pr. Si emancipatus filius
nepotem procreaverit et ita decesserit, deinde avus eius, nepos
ad avi bonorum possessionem venire potest.
1. Quod si et filium et nepotem
emancipaverit, vivente quidem filio nepos non veniet, post mortem
autem eius ad bonorum possessionem avi veniet.
2. Nepote quoque solo emancipato
et avo mortuo, deinde patre eius, nepos praeteritus accipiet patris
bonorum possessionem, quia suus heres esset futurus patri, si
potestate avi non exisset.
3. Filio emancipato si nepos
retentus sit et utrique praeteriti, utrique accipient bonorum
possessionem.
4. Si filius emancipatus in
adoptiva familia nepotem sustulerit, ne nepos quidem ad bonorum
possessionem avi naturalis veniet. Sed et si emancipatus filius
procreatis nepotibus in adoptionem se dederit, ut eum filii sequantur,
idem erit. Plane si is, qui apud adoptivum avum procreatus est,
emancipatus sit, veniet ad bonorum possessionem avi naturalis.
Adoptio tamdiu nocet, quamdiu quis in familia aliena sit. Ceterum
emancipatus ad bonorum possessionem parentium naturalium venit,
sed emancipatus vivis eis, non etiam post mortem eorum: hoc enim
verius est post mortem eorum emancipatum non admitti.
37.4.7
Gaius libro 14 ad edictum
provinciale
Si retentus fuerit in potestate
nepos filio emancipato, admittitur nepos vivo avo ad patris bonorum
possessionem.
37.4.8
Ulpianus libro 40 ad edictum
pr. Non putavit praetor exheredatione
notatos et remotos ad contra tabulas bonorum possessionem admittendos,
sicuti nec iure civili testamenta parentium turbant: sane si velint
inofficiosi querellam instituere, est in ipsorum arbitrio.
1. Aliqua parte tabularum
exheredem scribi non sufficit, sed eo gradu, contra quem petitur
bonorum possessio. Unde si a primo gradu exheredatus sit filius,
a secundo praeteritus et primo gradu scripti non petierint bonorum
possessionem, poterit contra tabulas accipere bonorum possessionem.
2. Non quaevis exheredatio
summovet filium a contra tabulas bonorum possessione, sed quae
rite facta est.
3. Si ab uno ex heredibus
sit filius exheredatus, Marcellus libro nono digestorum scribit
filium non videri exheredatum: idcirco contra tabulas bonorum
possessionem peti posse contra utrumque heredem.
4. Si exheredatus sit filius
et institutus, optinente eo gradu, in quo institutus est, puto
commisso edicto ab alio filio contra tabulas eum bonorum possessionem
petere posse.
5. A primo gradu praeteritus
est filius, a secundo exheredatus. Si in primo gradu scripti non
sint in rebus humanis mortis tempore testatoris, dicendum est
contra tabulas bonorum possessionem praeteritum petere non posse:
hereditas enim in secundo gradu versatur, non in primo, ex quo
neque adiri hereditas neque bonorum possessio peti potest. Sed
si post mortem testatoris decesserint heredes scripti, idem Marcellus
putat contra tabulas bonorum possessionem semel natam competere.
Sed et si defecerit condicio institutionis, adhuc tantundem dicit
praeteritum ab eo gradu filium contra tabulas bonorum possessionem
petiturum. Idem scribit et si postumus, qui institutus fuit, non
fuerit natus: nam adhuc contra tabulas bonorum possessionem competere
filio Marcellus ait.
6. Si quis sua manu se exheredem
scripsit, an contra tabulas bonorum possessionem possit accipere,
videamus. Et Marcellus libro nono digestorum nocere ei hanc exheredationem
ait, quia senatus hoc pro non scripto non facit, quod contra eum
est.
7. Si quis emancipatum filium
exheredaverit eumque postea adrogaverit, Papinianus libro duodecimo
quaestionum ait iura naturalia in eo praevalere: idcirco exheredationem
nocere.
8. Sed in extraneo Marcelli
sententiam probat, ut exheredatio ei adrogato postea non noceat.
9. Postliminio autem reverso
filio dicendum est exheredationem ante factam nocere.
10. Si filium in adoptiva
familia constitutum pater naturalis exheredaverit, deinde sit
filius emancipatus, nocebit ei exheredatio.
11. In adoptionem datos filios
non summoveri praetor voluit, modo heredes instituti sint, et
hoc iustissime eum fecisse Labeo ait: nec enim in totum extranei
sunt. Ergo si fuerunt heredes scripti, accipient contra tabulas
bonorum possessionem, sed ipsi soli non committent edictum, nisi
fuerit alius praeteritus ex liberis qui solent committere edictum.
Sed si ipse scriptus non sit, sed alius, qui ei adquirere hereditatem
potest, non est in ea causa, ut eum ad bonorum possessionem contra
tabulas admittamus.
12. Ut autem admittantur ad
bonorum possessionem, ex liberis esse eos oportet. Ceterum si
adoptivum filium dedi in adoptionem et heredem scripsi, commisso
per alios edicto bonorum possessio contra tabulas ei non dabitur.
13. Datur autem ei, qui in
adoptiva familia est, contra tabulas possessio, si eo gradu heres
scriptus sit, contra quem peti potest bonorum possessio.
14. Non est novum, ut emancipatus
praeteritus plus iuris scriptis heredibus fratribus suis tribuat,
quam habituri essent, si soli fuissent: quippe si filius qui in
potestate patris est ex duodecima parte heres scribatur emancipato
praeterito, dimidiam partem beneficio emancipati occupat, qui,
si emancipatum fratrem non haberet, duodecimam partem habiturus
esset. Sed si ex parte minima sit heres institutus, non pro ea
parte, qua institutus est, tuendus est commisso edicto, sed amplius
per bonorum possessionem habere potest. Praetori enim propositum
est, cum contra tabulas bonorum possessionem dat, eas partes unicuique
liberorum tribuere, quas intestato patre mortuo in hereditate
habiturus esset, si in potestate mansisset: et ideo sive emancipatus
sive is qui in potestatem mansit sive in adoptionem datus ex minima
parte heres scriptus sit, non redigitur ad eam portionem, ex qua
institutus est, sed virilem accipit.
37.4.9
Gaius libro 14 ad edictum
provinciale
Utrum autem pater adoptivus
vivit an defunctus est, nihil interest: nam hoc solum quaeritur,
an in adoptiva familia sit.
37.4.10
Ulpianus libro 40 ad edictum
pr. Si post mortem testatoris
heres institutus filius in adoptionem se dederit, bonorum possessionem
contra tabulas accipere potest, quia scriptis heredibus instituti
non solet nocere adoptio.
1. Si filius in adoptionem
datus avo materno heres institutus sit a patre naturali, commisso
per alium edicto magis est, ut bonorum possessionem accipere possit:
nec enim exigimus, ut adeat hereditatem, sed sufficit, ut ei delata
sit adquirique possit.
2. Si in adoptionem datus,
posteaquam iussu patris adoptivi hereditatem adiit, emancipatus
fuerit, potest contra tabulas bonorum possessionem accipere hereditatemque
ipse potius habebit, quam pater adoptivus.
3. Illud notandum est, quod
et si adierit hereditatem in adoptionem datus, contra tabulas
ei datur: alias autem si quis legatum si quis portionem sibi datam
adgnoverit, a contra tabulas bonorum possessione repellendus est.
4. Liberi, qui contra tabulas
habere non possunt, nec partem faciunt, si per alios committatur
edictum: quo enim bonum est eis favere ut partem faciant, nihil
habituris?
5. Exhereditati liberi quemadmodum
edictum non committunt, ita nec commisso per alios edicto cum
illis venient ad bonorum possessionem unaque eis querella superest,
si de inofficioso dicant.
6. Hi, qui propter alios contra
tabulas bonorum possessionem petunt, non exspectant ut praeteriti
possessionem accipiant, verum ipsi quoque bonorum possessionem
petere contra tabulas possunt: cum enim semel beneficio aliorum
ad id beneficium fuerint admissi, iam non curant, petant illi
nec ne bonorum possessionem.
37.4.11
Paulus libro 41 ad edictum
pr. Si in adoptionem datus
sub condicione scriptus sit heres a naturali patre, alio committente
contra tabulas edictum et ipse veniet: sed si defecerit condicio,
repellitur ab ea possessione. Idem puto et in eo, qui pure quidem,
sed non iure scriptus sit heres.
1. Exemplo iuris legitimi
et bonorum possessio contra tabulas distribuitur: igitur nepotes
ex uno filio unam partem habebunt.
37.4.12
Gaius libro 14 ad edictum
provinciale
pr. Si duobus filiis et ex
altero filio duobus nepotibus bonorum possessio competat et alter
ex nepotibus non petat, pars eius fratri adcrescit. Si vero ex
filiis alter non petat, tam fratri quam nepotibus id prodest:
namque tunc duo semisses fiunt, ex quibus alterum filius, alterum
nepotes consequuntur.
1. Si prius testamentum exstet
iure factum, quo filius exheredatus est, sequens imperfectum,
in quo praeteritus sit filius, posteriore testamento praeteritus
recte petet bonorum possessionem, si remoto quoque filio potiores
sunt in ea hereditate posteriore testamento scripti heredes: et
ita ius habet, ut, cum is, contra quem filius petit bonorum possessionem,
amoto filio possit optinere hereditatem, filius quoque recte videatur
petere bonorum possessionem, si vero ille non possit optinere
hereditatem, filius quoque excludatur.
37.4.13
Iulianus libro 23 digestorum
pr. Cum emancipatus bonorum
possessionem contra tabulas accipit, scriptus heres ei hereditatem
petenti cogendus est et praedia et servos hereditarios praestare:
omne enim ius transferri aequum est, quod per causam hereditariam
scriptus heres nanciscitur, ad eum, quem praetor heredis loco
constituit.
1. Qui duos filios et ex altero
eorum nepotem habebat, eum in adoptionem dedit et heredem instituit
praeterito altero filio: quaeritur, quid in his servari debeat,
utrum in partem patris sui admittatur an virilem portionem habeat.
Respondi: in adoptionem datus nepos et heres scriptus, quamdiu
pater eius aut in potestate aut emancipatus est, non potest contra
tabulas bonorum possessionem accipere: sed et si pater eius, antequam
bonorum possessionem acciperet, decesserit, non admittitur nepos
ad bonorum possessionem.
2. Si pater emancipato filio
praeterito heredes duos scripserit, filium quem in potestate habebat
et alterum quem in adoptionem dederat, ex quo duos nepotes in
familia reliquerat, qui et ipsi testamento praeteriti sint: bonorum
possessionem pro parte tertia emancipatus, pro parte tertia is
qui in potestate remansit, pro parte tertia qui in adoptionem
datus est et filii eius simul habebunt, ita ut sextans patri,
sextans nepotibus cedat.
3. Si pater ex duobus filiis
alterum habentem filios emancipaverit et unum ex nepotibus, quem
ante emancipaverat, in locum filii adoptaverit, praeterito deinde
emancipato decesserit, aequius erit nepoti, qui in locum filii
venerit, succurri et in tres partes hereditatem diduci, ut unam
habeat qui in potestate remanserit, alteram nepos adoptatus in
locum filii, tertiam emancipatus cum filio suo, qui nepotis loco
fuerit. Sed etsi mortuo filio alter ex nepotibus in locum filii
adoptatus fuerit, tres partes in bonis fient, cum sit aequius
eum, qui in locum filii adoptatus est, non minus habere, quam
si non ex numero nepotum, sed extraneus adoptatus esset.
37.4.14
Africanus libro quatro
quaestionum
pr. Si duobus filiis emancipatis
alter heres institutus sit, alter praeteritus, si institutus adierit,
quamvis verbis edicti parum expressum sit, tamen non posse eum
petere bonorum possessionem respondit, quia iudicium patris secutus
sit: nec enim emancipatum, si legatum acceperit, admitti ad bonorum
possessionem, sive ab heredibus institutis sive ab his, qui contra
tabulas petierint, acceperit. Sed illud observandum, ut praetor
eum, qui heres institutus adierit, in eam partem qua scriptus
sit tueri debeat, dum tamen non ampliorem, quam habiturus esset,
si bonorum possessionem accepisset: ut hactenus deteriorem causam
suam fecerit, quod, si ex minore parte sit institutus, eam dumtaxat
retinere possit et quod extraneis quoque legata praestare cogatur.
Quod si is qui in potestate est heres institutus sit, quoniam
necessarius heres fit, non aliud dici posse, quam et ipsum petere
posse bonorum possessionem, si modo hereditati se non immiscuerit:
tunc enim, quia iudicium patris comprobasse videtur, in eodem
loco quo emancipatum haberi debere.
1. Filius in adoptiva familia
uxore ducta filium sustulit eumque post mortem patris adoptivi
emancipavit: hunc nepotem contra tabulas avi naturalis decreto
posse petere bonorum possessionem respondit. Item si filius emancipatus
sublato filio et emancipato adrogandum se dederit et mortuo adoptivo
patre decesserit, et contra patris et contra avi tabulas ex decreto
hunc admitti minime dubitari debere, ne alioquin ab omnium bonis
excluderetur.
37.4.15
Marcianus libro quinto
regularum
Si praeteritus filius emancipatus
exceptionem doli mali agenti heredi patris opposuerit de eo quod
patri debuit, non posse eum contra tabulas bonorum possessionem
petere existimo: nam hoc ipso quasi repudiavit bonorum possessionem.
Quod ita intellegendum est, si heredem petentem debitum noluerit
filius repellere illa exceptione "si non contra tabulas bonorum
possessio filio dari potest", sed magis doli exceptione usus est.
37.4.16
Pomponius libro quatro
ad Sabinum
Si emancipatus filius nepoti
in potestate avi relicto ab extraneo herede fideicommissam hereditatem,
si liberatus avi potestate fuisset, reliquisset: si suspectus
avus sit quasi consumpturus bona nepotis, non esse ei dandam bonorum
possessionem.
37.4.17
Ulpianus libro 35 ad Sabinum
Si pater se dederit in adoptionem
nec sequatur eum filius emancipatus ab eo antea factus, quia in
alia familia sit pater, in alia filius, bonorum possessionem contra
tabulas non potest filius eius habere: et ita Iulianus scripsit.
Marcellus autem ait iniquum sibi videri excludi eos a bonorum
possessione, cum pater se dedit in adoptionem: ubi enim filius
non datur in adoptionem, at pater se dat, nullum patrem filio
adsignat: quae sententia non est sine ratione.
37.4.18
Hermogenianus libro tertio
iuris epitomarum
pr. Sub condicione exheredatus
contra tabulas bonorum possessionem petet, licet sub condicione
heres institutus a contra tabulas bonorum possessione excludatur:
certo enim iudicio liberi a parentium successione removendi sunt.
1. Ei, qui contra tabulas
bonorum possessionem accepit, tam legati quam fideicommissi exactio,
sed et mortis causa donationis retentio denegatur: nec interest,
per semet ipsos an per alium quaeratur.
37.4.19
Tryphoninus libro 15 disputationum
Quod volgo dicitur liberis
datam bonorum possessionem contra lignum esse sic intellegendum
est, ut sufficiat exstitisse tabulas mortis tempore patris, ex
quibus vel adiri hereditas vel secundum eas bonorum possessio
peti potuit, quamvis neutrum eorum postea secutum sit vel sequi
potuit: nam si vel omnes instituti substitutique ante testatorem
decesserint vel is scriptus heres fuit, cum quo testamenti factio
non fuit, peti contra tabulas inane est, quae sine effectu forent.
37.4.20
Tryphoninus libro 19 disputationum
pr. Filium quem in potestate
habebat exheredavit, emancipatum praeteriit: quaesitum est, quatenus
emancipatus bonorum possessionem habiturus sit. Dixi, si scripti
heredes extranei adierint hereditatem, repellendum esse filium,
qui mansit in potestate. Quod si hi repudiaverint hereditatem
(quod facile sunt facturi nihil laturi ex hereditate propter eum,
qui contra tabulas accepit bonorum possessionem), filius ab intestato
patris suus heres deprehendetur: emancipatus autem petens contra
tabulas bonorum possessionem solus habebit bonorum possessionem.
sed cum exheredatio non adita hereditate ex testamento nullius
sit momenti ( ideoque non obstare eam nec quo minus contra tabulas
libertorum patris accipiat bonorum possessionem, Iulianus recte
respondit, ne testamentum per omnia irritum ad notam exheredationis
solam profecisse videatur), redit res ad intestati exitum, ut
adversus filium suum ex asse heredem ab intestato patri emancipatum
praetor in parte dimidia tueatur. Erit ergo venale beneficium
scripti heredis extranei, ut, cum ipse iure hereditatis nihil
sit consecuturus, adeundo repellat filium in potestate relictum
praestetque assem emancipato filio iure contra tabulas bonorum
possessionis: si autem omiserit hereditatem, in portionem bonorum
exheredatum effectu admittet, iure factum solum suum heredem.
Sed quemadmodum praetor emancipatum tueatur, si adita non fuerit
hereditas, ita nec filius qui in potestate remansit aditione adhibita
in totum expellendus erit, sed ad hereditatis petitionem admittendus
est ex causa inofficiosi querellae contra emancipatum movendae.
1. Videamus tamen isto casu,
quo utrique ad bona patris veniunt, an ei conferre debeat emancipatus:
nam neque ex hac parte edicti verbis id facere cogitur, unde contra
tabulas accepit bonorum possessionem, quae inter eos, quibus ita
bonorum possessio dabitur, caveri de collatione ab emancipato
iubet: iste enim qui mansit in potestate quod exheredatus nominatim
fuit, non est vocatus ad bonorum possessionem contra tabulas:
neque ex illa parte edicti, qua intestato patre mortuo emancipatus
ad bonorum possessionem admissus ad collationem compellitur, quia
etsi frater ab intestato heres sit, emancipatus tamen non inde
accepit bonorum possessionem. Et vereor, ne hactenus filio suo
profuerit factum heredis scripti non adeuntis, ut eum ad portionem
admitteret bonorum paternorum, non etiam eorum, quae emancipatus
propria habuit, et hoc sit consequens illi, quod, cum ex minore
parte scriptus a patre heres relictus in potestate, admisso fratre
emancipato ad contra tabulas bonorum possessionem, eius beneficio
plus consequatur, quamvis edicti verbis collatio inducatur, ex
mente praetoris denegandam eam respondetur. Multo magis autem
huic conferri non oportet, quia ei a patre exheredatus, a praetore
ad bonorum possessionem contra tabulas non vocatus occasione omissae
hereditatis a scripto herede (nihil habituro propter delatam emancipato
a praetore contra tabulas bonorum possessionem) nomen sui heredis
adeptus est.
2. Legata tamen ex parte sua
iste emancipatus liberis et parentibus praestare cogetur non solida,
sed deminuta in dimidium, quod relinquitur manenti in potestate.
Sed nec adversus eum constituendae actionis legatorum ratio est,
qui mero iure intestato heres exstitit.
3. Sed qui accepit contra
tabulas bonorum possessionem, etiamsi non fuerit adita hereditas
a scripto, praestat legata ea parte testamenti data, contra quam
bonorum possessio accepta est. Erit ergo melior hoc casu condicio
in familia relicti filii, quam foret, si exheredatus non esset.
37.4.21
Modestinus libro sexto
pandectarum
pr. Si is, qui filium et ex
eo nepotem in potestatem habebat, filium in adoptionem dedit nepote
retento in potestate, postea filius emancipatus a patre adoptivo
decessit extraneis heredibus institutis: filius huius, qui in
potestate avi remansit, contra tabulas patris sui bonorum possessionem
petere poterit, quamvis numquam in potestate huius fuerit. Ideo
nec debuisse in potestate esse videtur. Nam, si aliter observatur,
nec si emancipatus filius fuerit, nepos ex eo, qui in potestate
avi remansit, bonorum possessionem contra tabulas petere poterit.
1. Idemque iuris est, si emancipato
filio nepos ex eo in potestate avi remanserit et postea patri
suo in adoptionem datus fuerit: id est contra tabulas avi bonorum
possessionem petere poterit, quia per adoptionem in aliena familia
non fuerit.
2. Sed si emancipatus filius
meus adoptaverit extraneum filium, is qui adoptatus est filius
contra tabulas meas bonorum possessionem petere non poterit, quia
numquam nepotis loco apud me fuit.
37.5.0.
De legatis praestandis contra tabulas bonorum possessione petita.
37.5.1
Ulpianus libro 40 ad edictum
pr. Hic titulus aequitatem
quandam habet naturalem et ad aliquid novam, ut, qui iudicia patris
rescindunt per contra tabulas bonorum possessionem, ex iudicio
eius quibusdam personis legata et fideicommissa praestarent, hoc
est liberis et parentibus, uxori nuruique dotis nomine legatum.
1. Generaliter parentes et
liberos praetor excepit nec gradus liberorum parentiumve enumeravit:
in infinitum igitur eis praestabitur. Sed nec personas prosecutus
est, utrum ex virili sexu an ex feminino descendent. Quisquis
igitur ex liberis parentibusque fuerit, ad legati petitionem admittetur,
sed ita demum, si iura cognationis sunt inter eos.
2. Liberos autem etiam eos
ad legatorum petitionem admittimus, qui in adoptionem dati sunt
vel etiam adoptivi, dummodo maneant liberi.
3. Postumis liberis legata
relicta utique praestabuntur:
37.5.2
Iulianus libro 23 digestorum
Et ideo si praegnate uxore
filius emancipatus fuerit et bonorum possessionem contra tabulas
acceperit, legatum nepoti praestare debebit.
37.5.3
Ulpianus libro 40 ad edictum
pr. Sed et si mortis causa
donationes sunt in personas exceptas collatae, credo tuendae sunt:
si autem excepti non sunt, auferendas eis puto mortis causa donationes.
1. Liberis autem tantum et
parentibus praetor prospexit, non etiam fratri et sorori conservavit
legatum.
2. Hoc autem solum debetur,
quod ipsis parentibus relictum est et liberis: ceterum si servo
eorum fuerit adscriptum vel subiectae iuri eorum personae, non
debetur: nec enim quaerimus, cui adquiratur, sed cui honor habitus
sit.
3. Sed et si coniunctim ei
fuerit legatum relictum cum eo, cui non praestatur, sua tantum
portio ei conservabitur.
4. Item si quis ex his personis
rogatus sit restituere extero quod sibi relictum est, dicendum
non esse legatum praestandum, quia emolumentum ad eum non respicit.
5. Sed si proponas extero
legatum rogatumque eum praestare hoc alicui ex liberis parentibusque,
consequenter dicemus praestari debere.
6. Hoc amplius et si extraneo
relictum sit sub hoc modo, ut alicui ex liberis praestet, aequissimum
erit dicere non debere ei praetorem denegare actionem.
7. Ea autem legata sola praestant
qui contra tabulas bonorum possessionem accipiunt, quae utiliter
data sunt, verum idcirco non debentur, quod filius contra tabulas
bonorum possessionem accipit,
37.5.4
Iulianus libro 23 digestorum
Cum propter hoc plerumque
scripti heredes omittant hereditatem, cum scirent emancipatum
aut petisse aut petiturum contra tabulas bonorum possessionem.
37.5.5
Ulpianus libro 40 ad edictum
pr. Filium quis impuberem
heredem scripsit eique substituit, emancipatum autem filium praeteriit:
deinde uterque filius acceperunt bonorum possessionem: legata
sunt etiam a substituto impuberis relicta non tantum liberis et
parentibus, verum etiam extraneis: quaeritur, an mortuo impubere
cogatur substitutus ea praestare. Et si quidem ab impubere relicta
sunt, solis liberis parentibusque praestanda sunt: sin vero a
substituto impuberis, omnibus eum praestare oportet habita ratione
legis Falcidiae, scilicet ut partis dimidiae, quae ad eum ex bonis
patris pervenit, quartam, id est totius assis sescunciam retineat.
1. Quod si impubes ex uncia
dumtaxat institutus heres fuerit, magis est semissem usque legata
praestaturum habita ratione legis Falcidiae: licet enim ex uncia
fuerit impubes institutus, tamen quod accessit, augebit legata
a substituto relicta.
2. Omnibus autem liberis praestari
legata praetor voluit exceptis his liberis, quibus bonorum possessionem
praetor dedit ex causis supra scriptis: nam si dedit bonorum possessionem,
non putat legatorum eos persecutionem habere. Constituere igitur
apud se debet, utrum contra tabulas bonorum possessionem petat
an vero legatum persequatur: si elegerit contra tabulas, non habebit
legatum: si legatum elegerit, eo iure utimur, ne petat bonorum
possessionem contra tabulas.
3. Si quis contra tabulas
bonorum possessionem acceperit, deinde postea apparuerit eum ex
his liberis non fuisse, qui eam bonorum possessionem accipere
possunt, ex his tamen esse, quibus legata praestantur: optinuit
non esse ei denegandam petitionem legatorum, sive ordinariam bonorum
possessionem petierit sive Carbonianam.
4. Non solum autem legatum
denegatur ei, qui bonorum possessionem accepit, verum etiam si
quid aliud ex voluntate accepit. Cui consequens est, quod Iulianus
scripsit, si fratri suo impuberi substitutus sit acceperitque
contra tabulas bonorum possessionem, denegari ei persecutionem
hereditatis fratris impuberis mortui, cui a patre substitutus
est.
5. Si legata fuerint relicta
liberis et extraneis, licet utrorumque praestatio Falcidiae locum
faceret legataque liberorum reccideret, tamen nunc ob hoc, quod
extraneis non praestantur legata, liberorum augentur.
6. Sed et si portio hereditatis
fuerit adscripta ei, qui ex liberis parentibusve est, an ei conservanda
sit, ut solent legata? Et Iulianus saepissime scripsit in portione
quoque hereditatis idem quod in legato probandum, cuius sententia
rescripto divi Pii comprobata est, cum hereditates non modo honestiore
titulo, sed et pleniore onere tribuantur.
7. Ad eum autem modum talibus
personis succurrendum est, ut ampliore quidem quam virili portione
hereditatis data usque ad virilem tueantur, in minorem autem eatenus
actiones his tribuantur, quatenus scriptae sint. Idem observatur
et circa legata fideive commissa, quae his data fuerint, et in
mortis causa donationibus.
8. Is autem, cui portio hereditatis
conservatur, utrum omnibus an tantum exceptis personis legata
cogatur praestare? Et magis probatur exceptis personis solis praestanda:
nec tamen solius commodo id cedit. Nam si legatis onerata sit
portio tam liberorum parentiumve quam extraneorum, id, quod extraneis
non praestatur, liberis parentibusve profuturum non dubitamus.
Igitur ita demum quod extraneis non praestatur communicatur cum
eo, qui contra tabulas petit, si non legatariis liberis parentibusque
dandum sit.
37.5.6
Iulianus libro 23 digestorum
Salvius Aristo Iuliano salutem.
Qui filium emancipatum habebat, praeterito eo patrem suum et extraneum
heredem instituit et patri legatum dedit: filius contra tabulas
bonorum possessionem petit: quaero, si aut uterque hereditatem
adisset aut alter ex his aut neuter, an et quantum legatorum nomine
patri debeatur. Respondit: saepe animadverti hanc partem edicti,
qua emancipatus accepta contra tabulas bonorum possessione liberis
et parentibus legata praestare iubetur, habere nonnullas reprehensiones:
nam si dodrans legatus fuerit, plus habiturus est cui legatum
erit quam emancipatus. Decreto itaque ista temperari debebunt,
ut et hereditatis partem emancipatus praestet ita, ne scriptus
heres amplius habeat quam emancipatus, et legatorum modus temperaretur,
ut nihil plus ex legatis ad aliquem perveniat, quam apud emancipatum
bonorum possessionis nomine remansurum est.
37.5.7
Tryphoninus libro 16 disputationum
Nam secundum constitutionem
divi Pii ad Tuscium Fuscianum Numidiae legatum placuit parentes
et liberos heredes quoque institutos tueri usque ad partem virilem
exemplo legatorum, ne plus haberent ex institutione tales personae,
quam ad eum perventurum esset, qui contra tabulas bonorum possessionem
accepit.
37.5.8
Ulpianus libro 40 ad edictum
pr. Virilis portio quemadmodum
accipienda sit, videamus. Pone duos esse, qui contra tabulas bonorum
possessionem accipiunt, unum esse ex liberis parentibusque: virilis
tertia erit portio: sed si tres sunt, qui contra tabulas acceperunt,
quarta erit virilis: hoc idem et in legatis observabitur. Sed
si unus sit ex liberis, qui accepit contra tabulas bonorum possessionem,
plures sint, qui ex liberis parentibusque legata acceperunt, sic
hoc accipiendum est, ut filius praeteritus semissem habeat, ceteri
omnes, qui sunt ex liberis parentibusve, semissem.
1. Si quis ex liberis parentibusque
et heres institutus sit et legatum acceperit, utrum tantum portionem
ei conservamus an vero et legatum an alterutrum quod elegerit?
Et magis est, ut utrumque conservetur, sed sic, ne amplius in
utroque quam virilem habeat.
2. Si adierit hereditatem
is cui virilis conservatur, libertates competent ex necessitate
per aditionem: verumtamen videndum est, an de dolo actione teneatur
qui adit. Et magis est, ut, si denuntiante eo, qui praeteritus
accepit contra tabulas bonorum possessionem, hic adiit hereditatem
pollicente eo portionem virilem, sit quod ei imputetur et de dolo
actione teneatur: damno enim adficit hereditatem, dum competunt
libertates.
3. Si quid uxori nuruique
fuerit legatum praeter dotem, accepta contra tabulas bonorum possessione
non praestabitur.
4. Nurus autem appellatione
et pronurum ceterasque contineri nulla dubitatio est.
5. Cum autem dotis nomine
legatur, non puto ad virilem uxorem nurumve redigendam, cum mulier
ista ad aes alienum veniat.
6. Non solum autem dotem praelegatam
praetor complectitur, verum etiam si pro dote aliquid fuerit relictum,
ut puta si dos in rebus sit et pro rebus ei quantitas relinquatur
vel contra: dum tamen hoc nominetur, quod pro dote relinquitur.
37.5.9
Paulus libro 41 ad edictum
Sed et si plus sit in legato
quam in dote, dabitur illis actio.
37.5.10
Ulpianus libro 40 ad edictum
pr. Sed et si pro dote ex
parte aliqua eandem heredem scripserit, tuendam esse puto.
1. Esse autem uxorem mortis
tempore exigemus. Si nurui dotem praelegaverit eaque mortis tempore
nupta sit, nullum legatum est, quia dos nondum debeatur: sed cum
et constante matrimonio adversus heredes soceri dabitur actio,
dicendum est etiam praelegatae dotis petitionem dari debere.
2. Non omnia, quae ab omnibus
gradibus relicta sunt, legata praestare eum oportet qui contra
tabulas petit, sed ea sola, quae in eo gradu data sunt, contra
quem bonorum possessionem accepit. Sed nonnumquam contra alium
quidem gradum petita est bonorum possessio, ex alio vero legata
praestanda sunt: ut ecce duos gradus heredum fecit, emancipatum
praeteriit, ab utroque tamen gradu liberis et parentibus legata
adscripsit. Ait Iulianus: si quidem aliquis ex primo gradu vivit,
ea legata praestabit, quae liberis et parentibus a primo gradu
data sunt: sin vero nemo vivit eorum, ea quae a sequenti: quod
si neque ex primo gradu neque ex secundo quisquam in rebus fuerit
humanis, cum testator moritur, tunc ab intestato magis bonorum
possessionem praeterito filio competere nec legata cuiquam praestanda:
quod si post mortem testatoris ante aditam hereditatem instituti
decesserint, contra ipsos quidem videri petitam, verumtamen ab
eis relicta legata non esse praestanda, sed quae a substitutis
relicta sunt.
37.5.11
Paulus libro 41 ad edictum
At ubi institutus et substitutus
vivant, licet nemo adeat hereditatem, ea tamen legata deberi dicimus,
quae ab instituto data sunt.
37.5.12
Ulpianus libro 40 ad edictum
Sive autem omiserint instituti
sive non omiserint, dicendum est legata, quae ab ipsis relicta
sunt, praestanda, quamvis secundo gradu instituti omittentibus
eis adierint hereditatem.
37.5.13
Tryphoninus libro secundo
disputationum
Item a substituto legata deberi
dicimus, si institutus condicione defectus esset, quae in ipsius
potestate non fuit: nam si eam, quae in ipsius potestate fuit,
non implevit, pro eo habendus est, qui noluit adire hereditatem,
quando nihil habiturus emolumenti condicioni merito non paruerit.
37.5.14
Ulpianus libro 40 ad edictum
pr. Nonnumquam contra tabulas
bonorum possessionem quis habet iure secundum tabulas bonorum
possessionis: ut puta heres institutus est emancipatus filius,
alius emancipatus praeteritus, institutus accepit contra tabulas
bonorum possessionem, praeteritus omisit: apertissimum est, ut
cogatur omnibus perinde legata praestare, atque si commissum edictum
non fuisset: nec enim occasio emancipati praeteriti debet institutum
lucro adficere, cum praeteritus iure suo non utatur.
1. Si ab uno ex filiis herede
instituto nominatim alicui ex liberis parentibusque legatum datum
sit et acceperit bonorum possessionem contra tabulas cum aliis,
melius est probare omnes, qui contra tabulas bonorum possessionem
acceperunt, cogendos id legatum praestare.
37.5.15
Paulus libro 41 ad edictum
pr. Is qui in potestate est
praeteritus legata non debebit praestare, etsi contra tabulas
bonorum possessionem petierit, quia et non petita bonorum possessione
intestati hereditatem optineret: nec enim exceptio doli mali huic
nocet et absurdum est eum cogi legata praestare, quia bonorum
possessionem petierit, cum et sine hac hereditatem habiturus sit
suo iure. Unde si duo praeteriti sunt, emancipatus et is qui in
potestate est, quidam nec emancipatum praestare debere legata
existimant, quia effectu fratris aufert partem dimidiam, cum et
si hic non peteret, suus solus rem habiturus esset. Quid ergo
est? Ubi praeteritus sit suus, verius est quod dictum est: ubi
vero scriptus est et voluntatem patris habet, debet teneri legatariis,
etiamsi omiserit bonorum possessionem.
1. Sed si unus emancipatus
heres scriptus sit, alter praeteritus et utrique contra tabulas
bonorum possessionem acceperint, et institutus eadem praestat
quae praeteritus. Sed si solus heres institutus contra tabulas
bonorum possessionem acceperit, omnibus debebit legata praestare,
perinde atque si adisset hereditatem. Sed si scriptus quidem adierit
hereditatem, praeteritus autem bonorum possessionem acceperit:
hic quidem, qui bonorum possessionem acceperit, certis personis
legata debebit, de scripto autem quaeritur. Et complures putant
certis personis et eum praestare debere, quod puto verius esse:
nam et praetor hac ratione eum tuetur, quod ex liberis est qui
contra tabulas petere potuerunt.
2. Ita autem tuendus est in
partem dimidiam, si aut ex maiore parte quam dimidia heres institutus
sit aut ex semisse: quod si ex minore parte quam dimidia institutus
sit, dicimus non ex maiore parte, quam institutus sit, tuendum
eum esse: qua enim ratione maiorem partem habere potest, cum nec
bonorum possessionem accepit nec ex maiore parte institutus sit?
3. Ei, quae dotem non habet,
nullum legatum debebitur, licet sub praetextu dotis legetur.
4. Si extraneo herede instituto
sub hac condicione exceptae personae legatum sit, si heredi decem
dederit, ita ei legatorum actio dabitur, si ei, qui contra tabulas
bonorum possessionem accepit, dederit, non si heredi instituto,
quia absurdum est illum commoda hereditatis habere, alium onera
sustinere in praestando legato. Sed et si Titio iussus fuerit
dare, non illi, sed filio dare debet.
37.5.16
Ulpianus libro quatro
disputationum
Si duo proponantur esse unus
in potestate praeteritus, alius emancipatus institutus, apparet
commissum esse edictum per eum, qui in potestate est: et si ambo
petissent contra tabulas bonorum possessionem, is quidem, qui
in potestate mansit, cum rem ab intestato habeat, non praestabit
liberis et parentibus legata. Emancipatus vero numquid nec ipse
praestat, quia ei rem auferret, qui praestaturus non erat, si
solus esset? Sed verius est vel hunc saltem debere liberis et
parentibus praestare legata. Proinde si contra tabulas non accepit,
dicendum est tuendum eum in partem et utique liberis parentibusque
legata praestaturum. Sed an et omnibus, dubito: tamen quia plena
fruatur voluntate, plenum et obsequium praestare testatoris iudicio
pro sua parte debet.
37.5.17
Iulianus libro 36 digestorum
Si emancipato filio praeterito
pater extraneum heredem instituisset et ab eo rem legasset eaque
adita hereditate dolo scripti heredis perisset, adversus emancipatum
utilis actio dari debebit ei scilicet personae, cui filius legata
praestare cogitur, quia praetori propositum est sine iniuria ceterarum
personarum bonorum possessionem contra tabulas testamenti dari.
37.5.18
Africanus libro quatro
quaestionum
Nepos qui in potestate mansit
et filius suus heredes instituti sunt: nepoti legatum dedit: pater
eius emancipatus petit bonorum possessionem: nepos legato contentus
est. Quidam in eum solum, qui in potestate esset, legati actionem
nepoti dandam responderunt, quia ei nihil auferatur et emancipatus
partem filii sui occupet, in qua onus legatorum non consisteret.
Sed rectius dicetur in emancipatum solum dandam esse actionem
nepoti, et quidem non ultra quadrantem,
37.5.19
Africanus libro quinto
quaestionum
Quia, et si omnes petissent
bonorum possessionem, semis nepotis inter eum et patrem eius divideretur.
37.5.20
Marcianus libro quatro
regularum
pr. Si filius emancipatus
contra tabulas <tabulus> bonorum possessionem petierit,
tuendos quidem liberos et parentes constat. Sed si varie donatum
fuerit exceptis personis a testatore mortis causa, pro rata conferent
ad virilem emancipato, sicut accidit in portionibus hereditariis
et legatis.
1. Intestato autem mortuo
patre super donationibus mortis causa factis non poterit filius
quaeri, quoniam comparatio nulla legatorum occurrit.
37.5.21
Papinianus libro 13 quaestionum
Si portio hereditatis, quam
excepta persona beneficio legis habere potuit, repudietur, pro
ea quoque parte filius, qui bonorum possessionem accepit, non
aliis quam exceptis personis legata praestabit.
37.5.22
Papinianus libro quinto
responsorum
Bonorum possessione contra
tabulas testamenti praeterito emancipato filio data, scriptus
heres alter filius, qui possessionem accepit vel iure civili contentus
non accepit, legata praecipua non habebit.
37.5.23
Hermogenianus libro tertio
iuris epitomarum
Hi, quibus vel relictum vel
virilem divus pius conservari constituit, ex servis, qui libertatem
propter bonorum possessionem contra tabulas acceptam consequi
non potuerunt, nihil habebunt.
37.5.24
Tryphoninus libro 16 disputationum
Intervenit illa quaestio,
quando numero liberorum esse debeat is cui legatum datum est,
ut id ferre possit a filio contra tabulas bonorum possessionem
accipiente. Et placet sufficere in ea necessitudine tunc esse,
quando dies legati cedit.
37.5.25
Marcellus libro nono digestorum
pr. Qui filium emancipaverat
et nepotem ex eo retinuerat in potestate, testamento filium exheredavit,
nepotem ex aliqua parte instituit heredem et alium filium emancipatum
praeteriit. Potest defendi nepotem quoque bonorum possessionem
contra tabulas petere posse: nam pro ea parte, qua quisque intestato
suus heres esset, si pater suus heres non esset, bonorum possessio
defertur.
1. Is, cuius filius in adoptione
erat, nepotem, quem filius postea procreaverat, scripsit heredem,
emancipatum filium praeteriit: num habet nepos ex edicto bonorum
possessionem? Tuendus tamen exemplo parentium et liberorum, quibus
legata praestare coguntur qui bonorum possessionem contra tabulas
acceperunt.
2. Si forte ex eodem filio
retinuerat nepotem unum pluresve, indubitate pro ea parte tuendus
est, pro qua parte tueretur, si ex filia nepos aut mater defuncti
heredes instituti essent: nam his comparatur.
37.6.0.
De collatione bonorum.
37.6.1
Ulpianus libro 40 ad edictum
pr. Hic titulus manifestam
habet aequitatem: cum enim praetor ad bonorum possessionem contra
tabulas emancipatos admittat participesque faciat cum his, qui
sunt in potestate, bonorum paternorum: consequens esse credit,
ut sua quoque bona in medium conferant, qui appetant paterna.
1. Inter eos dabitur collatio,
quibus possessio data est.
2. Plane si minorem vel alium,
quem restituere in integrum solet praetor, restituerit ad bonorum
possessionem contra tabulas petendam quam omiserat, utique etiam
collationis commodum ei restituit.
3. Si ex dodrante fuit institutus
filius qui erat in potestate, extraneus ex quadrante, emancipatum
accipientem contra tabulas pro quadrante tantum bona sua collaturum
Iulianus ait, quia solum quadrantem fratri abstulit: argumentum
pro hac sententia adfert Pomponius, quod filius emancipatus nepotibus
ex se natis solis conferre cogitur.
4. Pater filium quem in potestate
habebat et extraneum heredem scripsit, emancipatum praeteriit:
bonorum possessionem contra tabulas uterque filius accepit. Potest
non incommode dici emancipatum ita demum conferre fratri suo debere,
si aliquid ei ex causa hereditaria abstulerit: nam si minore ex
parte quam dimidia is qui in potestate erat heres scriptus fuerit,
inique videbitur collationem postulare ab eo, propter quem amplius
hereditate paterna habiturus est.
5. Totiens igitur collationi
locus est, quotiens aliquo incommodo adfectus est is qui in potestate
est interventu emancipati: ceterum si non est, collatio cessabit.
6. Vel maxime autem tunc emancipatum
conferre non oportet, si etiam iudicium patris meruit nec quicquam
amplius nanciscitur, quam ei pater dedit.
7. Sed et si legatis meruit
semissem vel tantum, quantum contra tabulas bonorum possessione
occupat, dicendum est non esse cogendum ad collationem.
8. Ibidem Iulianus ait, si
bonorum possessione accepta decesserit is qui in potestate est,
ad collationem bonorum cogendum emancipatum, ut tantum heredi
eius conferat, quantum conferret ipsi, si viveret. Quod si ante
acceptam bonorum possessionem decesserit suus, heredem eius praetor
ita tueri debebit, inquit, pro ea parte, qua heres scriptus fuit
is qui in potestate erat, non tamen ultra virilem: ad collationem
autem non admittit eum in hunc casum, quia bonorum possessio admissa
non est.
9. Iubet autem praetor ita
fieri collationem, ut recte caveatur: caveri autem per satisdationem
oportere Pomponius ait. An pignoribus caveri possit, videamus:
et Pomponius libro septuagesimo nono ad edictum scripsit et reis
et pignoribus recte caveri de collatione, et ita ego quoque puto.
10. Si frater cavere non possit,
curator portionis eius constituitur, apud quem refecta pecunia
collocetur, ut tunc demum recipiat quod redactum est, cum bona
propria contulerit. Quod si per contumaciam actiones denegatae
sint, oblata postea cautione recipit pristinum ius.
11. Quamvis autem edictum
praetoris de cautione loquatur, tamen etiam re posse fieri collationem
Pomponius libro septuagensimo nono ad edictum scripsit. Aut enim
re, inquit, aut cautione facienda collatio est. Igitur dividat,
inquit, bona sua cum fratribus et quamvis non caveat, satisfacit
edicto. Sed et si quaedam dividat, de quibusdam caveat, aeque
dicimus eum satisfecisse. Sed cum possint esse quaedam in occulto,
non satis confert qui non cavit, quamvis dividat. Si igitur constet
inter partes, quid sit in bonis emancipati, sufficiens collatio
est divisio: si non constet, sed dicantur quaedam non esse in
commune redacta, tunc propter incertum cautio erit interponenda.
12. Sed et si tantum forte
in bonis paternis emancipatus remittat, quantum ex collatione
suus habere debet, dicendum est emancipatum satis contulisse videri:
idem et si nomen paterni debitoris delegaverit vel fundum remve
aliam dederit pro portione bonorum, quae conferre debuit.
13. Si, cum duobus conferre
deberet, alteri contulerit, alteri non, vel cum cavet vel cum
dividit: videndum est, utrum sextantis tantum ei auferatur emolumentum
an vero trientis totius detrahi debeat. Et puto, si quidem per
contumaciam non caveat, totius trientis ei denegandas actiones
(nec enim videtur cavisse, qui non omnibus cavit): quod si per
inopiam, sextantis tantum denegandas, sic tamen, ut possit supplere
cautionem vel collatione vel ceteris modis quibus supra diximus,
aut curator constituatur rem ei salvam facturus: haberi enim debet
ratio eius, qui non per contumaciam collationem non implet.
14. Is quoque, qui in adoptiva
familia est, conferre cogitur, hoc est non ipse, sed is qui eum
habet, si maluerit contra tabulas bonorum possessionem accipere.
Plane si hic adoptivus pater ante bonorum possessionem petitam
emancipaverit eum, non cogetur ad collationem, et ita rescripto
divorum fratrum expressum est: sed ita demum adoptivus emancipatus
collatione fratres privabit, si sine fraude hoc factum sit.
15. Nec castrense nec quasi
castrense peculium fratribus confertur: hoc enim praecipuum esse
oportere multis constitutionibus continetur.
16. Sed an id, quod dignitatis
nomine a patre datum est vel debetur, conferre quis in commune
cogatur, videamus. Et ait Papinianus libro tertio decimo quaestionum
non esse cogendum: hoc enim propter onera dignitatis praecipuum
haberi oportere. Sed si adhuc debeatur, hoc sic interpretandum
est, ut non solus oneretur is qui dignitatem meruit, sed commune
sit omnium heredum onus hoc debitum.
17. Qui ab hostibus captus
post mortem patris redit, licet moriente patre nihil habuit, cum
apud hostes fuerit, tamen et ad bonorum possessionem admittetur
et conferet scilicet ea, quae moriente patre haberet, si ab hostibus
captus non fuisset. Sed et si redemptus ab hostibus mortis tempore
patris inveniatur, aeque collatio erit facienda.
18. Si emancipato legatum
fuerit, cum pater morietur, etiam hoc conferre debet.
19. Si ab ipso patre herede
instituto filio eius fideicommissum fuerit relictum, cum morietur,
an id conferendum est, quoniam utile est hoc fideicommissum? Et
eveniet, ut pro eo habeatur, atque si post mortem patris relictum
fuisset, nec cogetur hic conferre, quia moriente eo non fuisset.
20. Emancipatus filius si
dotem habeat ab uxore acceptam, hoc minus confert, etsi ante uxor
decesserit.
21. Si impuberi adrogato secundum
divi Pii rescriptum quarta debetur, videndum est, an, si patris
naturalis bonorum possessionem petat, conferre quartam debeat.
Quaestio in eo est, an heredi suo relinquat quartae actionem an
non. Et magis est, ut ad heredem transferat, quia personalis actio
est: igitur etiam de quarta conferenda cavere eum oportebit, sed
hoc ita demum, si iam nata est quartae petitio. Ceterum si adhuc
pater adoptivus vivat, qui eum emancipavit, dicendum est cautionem
quoque cessare: praematura est enim spes collationis, cum adhuc
vivat is, cuius de bonis quarta debetur.
22. Si is qui bona collaturus
est habeat filium peculium castrense habentem, non cogetur utique
peculium eius conferre. Sed si iam tunc mortuus erat filius eius
et castrense peculium habebit, cum morietur is cuius bonorum possessio
petenda est: an conferre cogatur? Cum autem vindicari id patri
non sit necesse, dici oportebit conferendum: non enim nunc adquiritur,
sed non adimitur. Amplius dico, et si institutus fuerit a filio
heres nec dum adierit habeatque substitutum, quia non magis nunc
quaeritur peculium quam nunc non alienatur, conferri debere.
23. Confertur autem etiam
si quid eius non fuerit, dolo malo autem factum sit, quo minus
esset: sed hoc sic accipiendum est, ut hoc demum conferatur, quod
eius esse desiit dolo malo: ceterum si id egit, ne adquireret,
non venit in collationem: nam hic et sibi insidiatus est.
24. Portiones collationum
ita erunt faciendae: ut puta duo sunt filii in potestate, unus
emancipatus habens trecenta: ducenta fratribus confert, sibi centum:
facit enim eis partem, quamvis is sit, cui conferri non solet.
Quod si duo sint filii emancipati habentes trecena et duo in potestate,
aeque dicendum est singulos singulis, qui sunt in potestate, centena
conferre, centena retinere, sed ipsos invicem nihil conferre.
Dotis quoque collatio in eundem modum fiet, ut quicumque confert,
etiam suam personam numeret in partibus faciendis.
37.6.2
Paulus libro 41 ad edictum
pr. Cum emancipati filii nomine
nepotem postumum post avi mortem editum dicimus bonorum possessionem
accipere oportere, necessarium erit dicere bona sua eum conferre,
licet non potest dici mortis tempore avi bona habuisse, qui ipse
nondum in rerum natura erat. Igitur sive hereditatem a patre sive
legatum acceperit, hoc conferre debebit.
1. Illud autem intellegendum
est filium in bonis habere, quod deducto aere alieno superest.
Sed si sub condicione debeat, non statim id deducere debebit,
sed id quoque conferre: contra autem caveri ei oportebit ab eo
qui in potestate est, ut existente condicione defendatur pro ea
parte quam contulit.
2. De illis, quae sine culpa
filii emancipati post mortem patris perierunt, quaeritur, ad cuius
detrimentum ea pertinere debeant. Et plerique putant ea, quae
sine dolo et culpa perierint, ad collationis onus non pertinere:
et hoc ex illis verbis intellegendum est, quibus praetor viri
boni arbitratu iubet conferri bona: vir autem bonus non sit arbitraturus
conferendum id, quod nec habet nec dolo nec culpa desiit habere.
3. Id quoque, quod sub condicione
ex stipulatu debetur emancipato, conferri debet. Diversum est
in legato condicionali, quia et si in potestate fuisset et post
mortem patris condicio extitisset, ipse haberet actionem.
4. Emancipatus filius si iniuriarum
habet actionem, nihil conferre debet: magis enim vindictae quam
pecuniae habet persecutionem: sed si furti habeat actionem, conferre
debebit.
5. Si tres emancipati, duo
in potestate sint, Gaius Cassius libro septimo iuris civilis tertias
conferendas putat, ut emancipati, quia invicem non conferunt,
unius loco sint: nec indignari eos oportere, si plus conferant
et minus accipiant, quia in potestate eorum fuerit bonorum possessionem
omittere. Iulianus quoque Cassii sententiam sequitur.
6. Si ex emancipato filio
nepos emancipatus mortuo patre simul et avo bonorum possessionem
utriusque acceperit, cum uterque eorum suum heredem reliquerit:
eo modo collatio explicari potest, ut, si verbi gratia centum
in bonis habuit, et patruo quinquaginta et fratri quinquaginta
conferre debet: hoc enim ratio facit, sive personas sive portiones
numeremus.
7. Si duo nepotes ex filio
mortuo emancipati bonorum possessionem avi petant, utrum dimidias
an quartas patruo conferre debeant, quaeritur. Et verius est semisses
conferre eos oportere, quia et si vivo avo, cum in eius potestate
essent, ducenta puta adquisissent, centum filius, centum duo fratres
per hereditatem avi haberent.
8. Si duo emancipati bonorum
possessionem petierint et unus contulerit, alter non contulerit,
huius portio tantum ei qui in potestate est prodesse debet, non
etiam emancipato, quoniam eius causa qui in potestate est denegantur
ei actiones.
9. Si per inopiam emancipatus
cavere non possit, non statim ab eo transferenda est possessio,
sed sustinendum, donec possit invenire fideiussores, ut tamen
de his, quae mora deteriora futura sunt, his qui in potestate
sunt actio detur ipsique caveant in medium collaturos, si cautum
eis fuerit.
37.6.3
Iulianus libro 23 digestorum
pr. Praetor non sub condicione
collationis bonorum possessionem contra tabulas promittit, sed
demonstrat, quid data bonorum possessione fieri oportet. alioquin
magna captio erit emancipati, si non aliter bonorum possessionem
accipere intellegeretur, nisi cavisset de collatione: nam si interim
ipse decessisset, heredi suo nihil relinqueret. Item si frater
eius decessisset, non admitteretur ad bonorum possessionem. Quid
ergo est? Intellegendum est bonorum possessionem accipere et antequam
caveat, sed si non caverit, ita observabitur, ut tota hereditas
apud eum, qui in potestate fuerit, remaneat.
1. Emancipatus filius controversiam
facit impuberi, qui se filium et in potestate patris fuisse dicit:
quaero, si bona sua ei emancipatus conferre debeat. Paulus notat:
puto conferendum esse exacta cautione, ut victus sicut hereditatem,
ita et quae collata sunt praestet.
2. Iulianus. Quotiens contra
tabulas bonorum possessio datur, emancipati bona sua conferre
debent his solis, qui in potestate patris fuerint. Hoc quemadmodum
expediri oporteat, quaeri solet: nam si bona a patre relicta et
emancipatorum in medium conferantur et ita viriles partes sumantur,
eveniet, ut et emancipatis quoque collatio ab ipsis facta prosit.
Videamus ergo, ne commodissimum sit emancipatos quartam partem
ex bonis paternis ferre, ex suis tertiam: quod dico, exemplo manifestius
fiet. Ponamus patrem quadringenta reliquisse et duos in potestate
filios, duos emancipatos, ex quibus alterum centum, alterum sexaginta
in bonis habere: is qui centum habebit centum triginta tria et
trientem feret, is vero qui sexaginta contulerit centum viginti,
atque ita eveniet, ut collationis emolumentum ad solos, qui in
potestate remanserint, perveniat.
3. Emancipati bona sua conferre
cum his, qui in potestate fuerunt, iubentur.
4. Quare sicut is, qui in
potestate est, dotem uxoris praecipit, ita emancipatus quoque,
quasi praecipiat, retinere debet.
5. Emancipatus praeteritus
si, dum deliberat, caverit de bonorum collatione nec bonorum possessionem
petierit, agente fratre ex stipulatu ipso iure tutus erit. Sed
et si pecuniam contulerit, condictione eam repetit: omissa enim
bonorum possessione incipit pecunia sine causa esse apud heredem.
6. Qui duos filios in potestate
habebat et ex uno eorum nepotem, emancipavit filium, ex quo nepotem
habebat: deinde emancipatus factus procreavit filium, quem avus
in locum filii adoptavit et vel intestatus, vel testamento facto
praeterito emancipato filio, decessit: quaesitum est, quid de
bonorum possessione, quid de collatione iuris esset. Respondi
bonorum, de quibus quaeritur, tres partes fieri debent, ex quibus
una pertinet ad filium qui in potestate remansit, altera ad nepotem,
qui in locum filii adoptatus est, tertia ad emancipatum filium
et nepotem, qui in potestate remanserit, ita ut pater soli ei
conferat, cum quo bonorum possessionem accipiat.
37.6.4
Africanus libro quatro
quaestionum
Filium emancipatum dotem,
quam filiae suae nomine dedit, conferre non debere, quia non,
sicut in matris familias bonis esse dos intellegatur, ita et in
patris, a quo sit profecta.
37.6.5
Ulpianus libro 79 ad edictum
pr. Si quis filium habeat
sui iuris et ex eo nepotem in potestate sua, consequenter erit
dicendum, si nepos patris sui emancipati accipiat bonorum possessionem,
de conferendis suis quoque bonis cavere eum debere et esse similem
ei qui adoptavit: hoc enim divi fratres rescripserunt, ut ad collationem
avus compellatur. Plane eodem rescripto adiectum est sic: "Nisi
forte avus iste nullum ex his bonis fructum adquirere vult paratusque
est de potestate nepotem dimittere, ut ad emancipatum omne emolumentum
bonorum possessionis perveniat. Nec idcirco ea filia, quae post
emancipationem nata patri heres exstitit, iuste queri poterit",
inquit, "quod eo facto a collationis commodo excluditur, cum avo
quandoque defuncto ad bona eius simul cum fratre possit venire".
Haec in patre adoptivo ratio reddi non potest et tamen et ibi
idem dicemus, si sine dolo malo emancipaverit.
1. Stipulatio autem collationis
tunc committitur, cum interpellatus cum aliquo spatio, quo conferre
potuit, non facit, maxime cum boni viri arbitratu collationem
fieri edicto praetoris insertum est.
2. Sive ergo in totum collatio
facta non est sive in partem facta, locum habebit haec stipulatio:
3. Et sive quis non conferat
ex hac stipulatione sive dolo fecerit, quo minus conferat, quanti
ea res erit, in tantam pecuniam condemnabitur.
37.6.6
Celsus libro decimo digestorum
Dotem, quam dedit avus paternus,
an post mortem avi mortua in matrimonio filia patri reddi oporteat,
quaeritur. Occurrit aequitas rei, ut, quod pater meus propter
me filiae meae nomine dedit, perinde sit atque ipse dederim: quippe
officium avi circa neptem ex officio patris erga filium pendet
et quia pater filiae, ideo avus propter filium nepti dotem dare
debet. Quid si filius a patre exheredatus est? Existimo non absurde
etiam in exheredato filio idem posse defendi, nec infavorabilis
sententia est, ut hoc saltem habeat ex paternis, quod propter
illum datum est.
37.6.7
Celsus libro 13 digestorum
Si nepotes in locum filii
successerunt, una portio is conferri debet, uti bonorum possessionis
unam partem habent: sed et ipsi ita conferre debent, quasi omnes
unus essententiarum
37.6.8
Papinianus libro tertio
quaestionum
Nonnumquam praetor variantem
non repellit et consilium mutantis non aspernatur. Unde quidam
filium emancipatum, qui de bonis conferendis cavere fratribus
noluit, audiendum postea putaverunt, si vellet oblata cautione
beneficium bonorum possessionis exercere. Tametsi responderi potest
videri eum possessionem repudiasse, qui formam possessionis conservare
noluit: sed benignior est diversa sententia, maxime cum de bonis
parentis inter fratres disputetur. Quem tamen facilius admittendum
existimo, si intra tempus delatae possessionis cautionem offerat:
nam post annum, quam delata esset bonorum possessio, voluntariam
moram cautionis admittere difficilius est.
37.6.9
Papinianus libro quinto
responsorum
Filius emancipatus intestati
patris bonorum possessionem accepit. Nepos ex eodem in familia
retentus semissem hereditatis cum emolumento collationis habebit.
Idem nepos si postea possessionem intestati patris accipiat, fratri
post emancipationem patris quaesito et in familia retento bona
sua conferre cogetur.
37.6.10
Scaevola libro quinto
quaestionum
Si filius in potestate heres
institutus adeat et emancipato petente bonorum possessionem contra
tabulas ipse non petat, nec conferendum est ei: et ita edictum
se habet. Scaevola: sed magis sentio, ut, quemadmodum pro parte
hereditatem retinet iure eo, quod bonorum possessionem petere
posset, ita et conferri ei debeat, utique cum iniuriam per bonorum
possessionem patiatur.
37.6.11
Paulus libro 11 responsorum
Paulus respondit ea, quae
post mortem patris filio reddi debuerunt, emancipatum filium,
quamvis prius consecutus sit quam deberentur, fratri qui in potestate
patris relictus est conferre non debere, cum post mortem patris
non tam ex donatione, quam ex causa debiti ea possidere videatur.
37.6.12
Paulus libro 41 ad edictum
Si praegnantem quis uxorem
reliquerit et ea ventris nomine in possessionem missa fuerit,
interim cessat collatio: nam antequam nascatur, non potest dici
in potestate morientis fuisse: sed nato conferetur.
37.7.0.
De dotis collatione.
37.7.1
Ulpianus libro 40 ad edictum
pr. Quamquam ita demum ad
collationem dotis praetor cogat filiam, si petat bonorum possessionem,
attamen etsi non petat, conferre debebit, si modo se bonis paternis
misceat. Et hoc divus Pius Ulpio Adriano rescripsit etiam eam,
quae non petierit bonorum possessionem, ad collationem dotis per
arbitrum familiae herciscundae posse compelli.
1. Si in stipulatum deducta
sit dos, si quidem ipsa mulier stipulata sit vel ipsi negotium
gestum, aeque conferre cogetur: si vero alii quaesita est stipulatio,
dicendum est cessare collationem. Etsi tantum promissa sit dos,
collatio eius fiet.
2. Si sit nepos et neptis
ex eodem filio et dotata sit neptis, sit et filius non pater eorum:
neptis omnem dotem soli fratri collatura est. Emancipata autem
neptis dotem et bona sua soli nepoti, non etiam patruo conferet.
3. Sed si sit neptis sola,
non etiam nepos ex eodem, tunc confertur patruo itemque nepoti
vel nepti ex alio.
4. Sed et si duae neptes sint
ex diversis filiis, conferent et invicem et patruo, si ex eodem
patre, tantum invicem conferent.
5. Cum dos confertur, impensarum
necessariarum fit detractio, ceterarum non.
6. Quod si iam factum divortium
est et maritus non sit solvendo, non debebit integra dos computari
mulieri, sed id quod ad mulierem potest pervenire, hoc est quod
facere maritus potest.
7. Si sub condicione pater
vel extraneus dotem promiserit, cautione opus erit, ut tunc conferat
mulier dotem, cum dotata esse coeperit.
8. Filiam, quae ab intestato
patri heres sit, conferre quidem dotem oportet: consequens autem
est, ut ex pollicitatione dotis pro parte dimidia fratrem suum
liberet: aequius enim est in solidum de suo eam dotatam esse.
9. Si emancipatus filius,
qui contra tabulas bonorum possessionem accepit, filiam dotatam
habeat, non debet dotem eius conferre, quia in bonis eius non
est.
37.7.2
Gaius libro 14 ad edictum
provinciale
Filia in adoptionem data et
heres instituta debet sic ut emancipata non solum bona sua, sed
et dotem, quae ad eam pertinere poterit, conferre. Si adhuc pater
adoptivus vivit, hic necesse habebit conferre.
37.7.3
Ulpianus libro quatro
disputationum
Si filia fuerit heres instituta,
collatione dotis non fungetur. Unde si commisso ab altero edicto
necesse habuerit contra tabulas bonorum possessionem accipere,
dicendum est, quoniam nullam iniuriam fratri facit, non debere
eam dotem conferre: nam quod habuit ex iudicio, convertitur ad
contra tabulas bonorum possessionem. Plane si ex minore parte
fuit heres instituta et alia quaedam in eam contulit contra tabulas
bonorum possessio aucta portione eius, dicendum erit collationis
munere eam fungi, nisi forte contenta fuerit portione, ex qua
instituta est: tunc enim dicendum est ex iudicio parentis eam
venientem non debere munus collationis sustinere.
37.7.4
Pomponius libro tertio
ad Quintum Mucium
Si pater pro filia dotem promiserit,
deinde exheredatae vel etiam emancipatae et praeteritae legatum
dederit, habebit filia etiam dotem praecipuam et legatum.
37.7.5
Papinianus libro quinto
responsorum
pr. Filius emancipatus, qui
possessionem contra tabulas accipere potuit, intestati patris
possessionem accepit: atque ita filia, quae mansit in potestate,
cum eiusdem familiae fratre heres instituta, possessionem intestati
patris errorem fratris emancipati secuta accepit. Dotem scripto
fratri conferre non cogetur, cum ea possessio frustra petita sit
et filia patris voluntatem fini virilis partis retineat, id est
ut omnes trientes habeant et bonorum possessio unde liberi fingatur
pro contra tabulas esse petita.
1. Filia, quae soluto matrimonio
dotem conferre debuit, moram collationi fecit: viri boni arbitratu
cogetur usuras quoque dotis conferre, cum emancipatus frater etiam
fructus conferat et filia partis suae fructus percipiat.
37.7.6
Papinianus libro sexto
responsorum
Pater filium emancipatum heredem
instituit et filiam exheredavit, quae inofficiosi lite perlata
partem dimidiam hereditatis abstulit. Non esse fratrem bona propria
conferre cogendum respondi: nam et libertates competere placuit:
37.7.7
Paulus libro 11 responsorum
Nec ipsa dotem fratribus suis
conferet, cum diverso iure fratres sunt heredes.
37.7.8
Papinianus libro 11 responsorum
Pater nubenti filiae quasdam
res praeter dotem dedit eamque in familia retinuit ac fratribus
sub condicione, si dotem et cetera quae nubenti tradidit contulisset,
coheredem adscripsit. Cum filia se bonis abstinuisset, fratribus
res non in dotem datas vindicantibus exceptionem doli placuit
obstare, quoniam pater filiam alterutrum habere voluit.
37.7.9
Tryphoninus libro sexto
disputationum
Fuit quaestionis, an, si sua
heres filia patri cum fratribus contenta dote abstineat se bonis,
compellatur eam conferre. Et divus Marcus rescripsit non compelli
abstinentem se ab hereditate patris. Ergo non tantum data apud
maritum remanebit, sed et promissa exigetur etiam a fratribus
et est aeris alieni loco: abscessit enim a bonis patris.
37.8.0.
De coniungendis cum emancipato liberis eius.
37.8.1
Ulpianus libro 40 ad edictum
pr. Si quis ex his, quibus
bonorum possessionem praetor pollicetur, in potestate parentis,
cum is moritur, non fuerit, ei liberisque quos in eiusdem familia
habuit, si ad eos hereditas suo nomine pertinebit neque notam
exheredationis meruerunt, bonorum possessio eius partis datur,
quae ad eum pertineret, si in potestate permansisset, ita ut ex
ea parte dimidiam, reliquam liberi eius hisque dumtaxat bona sua
conferat.
1. Hoc edictum aequissimum
est, ut neque emancipatus solus veniat et excludat nepotes in
potestate manentes, neque nepotes iure potestatis obiciantur patri
suo.
2. Et in adoptionem datus
filius et heres institutus ad hoc edictum pertinet, ut ei iungatur
nepos, qui in avi sui naturalis potestate est. Iungitur autem
nepos patri suo emancipato, sive pater praeteritus sit sive institutus.
Et haec erit differentia inter in adoptionem datum et emancipatum,
quod in adoptionem quidem dato non alias iungitur nisi instituto
et alio committente edictum, emancipato autem, sive sit institutus
emancipatus sive sit praeteritus.
3. Filio in potestate ex besse,
emancipato ex triente herede instituto Iulianus ait nepotem praeteritum
petita contra tabulas bonorum possessione patruo sextantem, patri
unciam ablaturum.
4. Si pater emancipatus exheredatus
sit nepotibus ex eo praeteritis qui erant in potestate retenti,
nepotes admittuntur: absurdum enim est, cum patri praeterito iungantur,
instituto eo vel exheredato non admitti.
5. Sed et si patruus eorum,
qui erat in potestate, sit praeteritus, pater exheredatus, debent
nepotes admitti: nam exheredatus pater eorum pro mortuo habetur.
6. Si pater in potestate manens
exheredatus vel institutus sit, nepotem ex eo sive in potestate
manentem sive emancipatum ad bona avi neque vocari neque vocandum
esse Scaevola ait: totiens enim nepoti consulendum est, quotiens
in potestate retentus est patre emancipato. Liberos igitur in
familia esse oportet, ut huic edicto locus sit, eius scilicet
familia, cuius bonorum possessio petitur. Sed et si postumus natus
sit ex emancipato ante emancipationem conceptus, idem erit dicendum.
7. Liberos autem non omnes
simul vocat praetor, sed gradatim, hoc est eos, qui sui sunt,
scilicet nepotes, si sunt, si minus, eos qui sunt inferioris gradus:
nec eos miscebimus. Plane si sint ex emancipato nepos et ex nepote
eius alio pronepos, dicendum erit utrumque ei iungi: ambo enim
in suorum loco successerunt.
8. Si postliminio nepos redierit,
dicendum est eum patri emancipato coniungi.
9. Si pater ex duobus filiis,
quos in potestate habuit, alterum emancipaverit et nepotem ex
eo in locum filii adoptaverit et praeterito emancipato decesserit:
Iulianus ait nepoti in locum filii adoptato succurri oportere,
ut quasi filius portionem habeat, quam haberet et si extraneus
adoptatus esset. Sic fiet, inquit, ut filius, qui in potestate
fuit, tertiam partem, nepos in locum filii adoptatus aliam tertiam
emancipatus filius cum nepote altero retento in potestate partiatur:
nec enim minus debet ferre nepos in locum filii adoptatus, quam
si ab extraneo esset adoptatus.
10. Illud non interest, quota
portio hereditatis ad nepotem pertineat, an perquam modicam: nam
et si modica sit, attamen dicemus locum esse huic parti edicti.
11. Inter ipsum filium et
liberos eius dividitur hereditas ita, ut ipse dimidium, liberi
dimidium habeant. Proinde pone solum esse filium emancipatum,
esse et nepotes in potestate duos, neminem praeterea ex liberis:
habebit emancipatus dimidiam partem hereditatis et aliam dimidiam
duo nepotes, ut quadrantes ferant. Sed si sit praeterea alius
filius, eveniet, ut filius habeat dimidiam partem hereditatis,
ex quo nepotes non sunt, alius filius semissem cum filiis suis
ita, ut quadrantem hereditatis ipse ferat, quadrans inter liberos
eius dividatur. Sed si ambo filii sint emancipati et habeant singuli
nepotes, eveniet, ut singuli singulos semisses cum nepotibus suis
dividant ita, ut ipsi quidem quadrantes ferant, nepotes autem
residuos quadrantes: et si alter duos filios, alter tres habeant,
quadrans unus inter duos, alius inter tres dividitur.
12. Si quis ex nepotibus portionem
suam omiserit, eveniet, ut non ad patrem eius, sed magis ad fratrem
pertineat. Sed et si omnes nepotes omittant, patruo nihil adcrescet,
sed soli patri: quod et si pater omiserit, tunc patruo adcrescet.
13. Emancipatus filius si
quidem nepotes in avi potestate non habeat, fratribus suis conferet:
sed si sint nepotes, voluit eum praetor filiis suis qui sunt in
potestate solis conferre, merito, quia veniendo ad bonorum possessionem
illis solis iniuriam facit.
14. Nunc videamus, quantum
eis conferat. et quidem semper, cum fratribus emancipatus confert,
virilem sibi detrahit: utrum et in eo casu virilem detrahat, an
vero, quia dimidiam partem habeat bonorum possessionis, dimidiam
partem etiam bonorum suorum conferat? Et puto dimidiam tantum
bonorum eis partem conferre: nam et si alius emancipatus sit filius,
alius in potestate retentus, filius emancipatus his duobus nepotibus
unam partem tantum conferet et patruo eorum qui in potestate mansit
unam partem dabit, tertiam ipse habebit: nec quod nepotibus confertur
a patruo emancipato, ipsi patri conferent: hoc enim non de bonis
avi, sed propter bona postea eis accessit.
15. Eveniet igitur, ut pater
emancipatus si centum in bonis habeat, quinquaginta sibi detrahat,
residua quinquaginta omnibus nepotibus, id est filiis suis conferat,
aut si unum nepotem habeat et duos ex alio pronepotes, ita dividat
quinquaginta, ut nepos habeat viginti quinque, pronepotes ex alio
una viginti quinque: nam et bonorum possessionis ambo unam partem
habent.
16. Si sit filius in potestate,
alius emancipatus, ex defuncto unus nepos in potestate, alius
nepos emancipatus, eleganter Scaevola tractat, patruus emancipatus
quantum nepotibus, quantum fratri suo conferat. Et ait posse dici
tres eum partes facere, unam sibi, unam fratri, unam istis collaturum:
quamvis hi minus quam patruus ex hereditate avi concurrente patre
sint habituri: quae sententia vera est.
17. Sed et si sint duo nepotes
ex eodem filio hique emancipati sunt et ex altero eorum pronepos
in potestate defuncti: partem habebit nepos unus, aliam nepos
cum filio suo. Sed et si nepos et ex alio nepote defuncto duo
pronepotes: unus ex pronepotibus emancipatus soli fratri suo conferat
vel, si frater non est, soli patruo, non etiam patruo maiori.
37.8.2
Paulus libro 41 ad edictum
Nihil in hac parte edicti
cavit praetor, ut legata exceptis personis nepos praestet: sed
potest superior sermo et ad hunc casum referri. Nam absurdum est
patrem quidem eius legata praestare, ipsum vero plus habere, cum
eadem condicione in eandem partem vocantur.
37.8.3
Marcellus libro nono digestorum
Qui duos filios habebat, alterum
ex his emancipavit, nepotem ex eo in potestate retinuit: emancipatus
filium sustulit et a patre exheredatus est: quaero, cum frater
eius et ipse emancipatus praeteritus sit et nepotes ex emancipato
filio ab avo heredes instituti, quid de bonorum possessione iuris
sit? Et quid intersit, si emancipatum quoque, ex quo nepotes erant
nati, praeteritum esse ponamus. Respondi, si filium retento ex
eo nepote emancipaverit et emancipatus procreaverit filium et
heres uterque nepos institutus fuerit, pater eorum exheredatus,
alius filius praeteritus: solus filius praeteritus bonorum possessionem
contra tabulas petere poterit: exheredatus enim obstat filiis
suis post emancipationem susceptis. Nepoti tamen retento in potestate
bonorum possessio dari debet, quoniam, si pater eius emancipatus
praeteritus esset, simul cum eo bonorum possessionem accipere
posset propter id caput edicti, quod a Iuliano introductum est,
id est ex nova clausula, nec debet deterioris esse condicionis,
quia pater eius exheredatus sit. Idque ei praeterito quoque praestari
oportebit. Sed fratris eius, qui post emancipationem natus est,
diversa condicio est: conservanda est tamen et illi ad virilem
partem hereditas, sicut etiam imperator Antoninus in persona nepotis
ex filia rescripsit.
37.8.4
Modestinus libro sexto
pandectarum
Emancipato quis filio retinuit
ex eo nepotes in potestate: filius emancipatus susceptis postea
liberis decessit. Placuit in avi potestate manentes simul cum
his, qui post emancipationem nati sunt, decreto bonorum possessionem
accipere, manente eo, ut, si velit avus sibi per nepotes adquiri,
bona sua conferat aut nepotes emancipet, ut sibi emolumentum paternae
hereditatis adquirant: idque ita divus Marcus rescripsit.
37.8.5
Modestinus libro sexto
differentiarum
Si nepos exheredatus heres
extiterit ei, quem avus heredem fecerat, deinde pater eius emancipatus
testamento praeteritus accipiat contra tabulas patris bonorum
possessionem, iungi patri suo nepos non poterit, sed ut extraneus
excludetur, quia non suo nomine avo heres extiterit.
37.8.6
Scaevola libro quinto
quaestionum
Si quis filium habens in potestate
extraneum in nepotis locum quasi ex eo filio natum adoptet, mox
filium emancipet, non iungetur hic nepos filio emancipato, quia
desiit esse emancipato ex liberis.
37.8.7
Tryphoninus libro 16 disputationum
Si post emancipationem filii
susceptus ex eo fuerit nepos, conservanda illi erit portio, sed
quanta videamus. Finge enim patruo scripto heredi coheredem datum
hunc nepotem, patrem autem eiusdem praeteritum accepisse contra
tabulas bonorum possessionem. Quod ad edictum praetoris attinet,
semisses bonorum fient: nunc vero post constitutionem divi Pii
si conservatur pars nepoti, utrum virilis an quarta debeat servari?
Nam si in avi natus potestate fuisset, coniungebatur in unam partem
cum patre suo. Et proponamus esse alium ex eodem nepotem in familia
avi: duo unam quartam habituri erant patre eorum accipiente contra
tabulas bonorum possessionem, si fuissent in avi potestate: an
ergo nunc in sescunciam tuendus sit, qui non in familia retentus
est? Et cui abscedet pars, quae huic cessura est, patri eius tantum
an et patruo? Et puto et patruo: nam et legatum eidem datum praestaret.
37.9.0.
De ventre in possessionem mittendo et curatore eius.
37.9.1
Ulpianus libro 41 ad edictum
pr. Sicuti liberorum eorum,
qui iam in rebus humanis sunt, curam praetor habuit, ita etiam
eos, qui nondum nati sint, propter spem nascendi non neglexit.
Nam et hac parte edicti eos tuitus est, dum ventrem mittit in
possessionem vice contra tabulas bonorum possessionis.
1. Praegnatem esse mulierem
oportet omnimodo nec dicere se praegnatem sufficit: quare nec
tenet datio bonorum possessionis, nisi vere praegnas fuit et mortis
tempore et eo, quo mitti in possessionem petit.
2. Totiens autem mittitur
in possessionem venter, si non est exheredatus et id quod in utero
erit inter suos heredes futurum erit. Sed et si incertum sit,
aliquo tamen casu possit existere, quo qui editur suus futurus
sit, ventrem mittemus: aequius enim est vel frustra nonnumquam
impendia fieri quam denegari aliquando alimenta ei, qui dominus
bonorum aliquo casu futurus est.
3. Quare et si ita exheredatio
facta sit: "si mihi filius unus nascetur, exheres esto", quia
filia nasci potest vel plures filii vel filius et filia, venter
in possessionem mittetur: satius est enim sub incerto eius qui
edetur ali etiam eum qui exheredatus sit, quam eum qui non sit
exheredatus fame necari: ratumque esse debet, quod deminutum est,
quamvis is nascatur, qui repellitur.
4. Idem erit dicendum et si
mulier, quae fuit in possessione, abortum fecisset.
5. Sed et si sub condicione
postumus sit exheredatus, pendente condicione Pedii sententiam
admittimus existimantis posse ventrem in possessionem mitti, quia
sub incerto utilius est ventrem ali.
6. Si venter ab institutis
exheredatus sit, a substitutis praeteritus, Marcellus negat in
possessionem eum mitti posse viventibus institutis, quia exheredatus
est: quod verum est.
7. Per contrarium autem si
ab institutis praeteritus sit venter, a substitutis exheredatus,
vivis institutis mittendus est in possessionem: quod si non vivant,
negat mittendum, quia ad eum gradum devoluta hereditas est, a
quo exheredatus est.
8. Si filius ab hostibus captus
sit, uxor eius praegnas in possessionem soceri bonorum mittenda
est: nam aliquo casu spes est id quod nascitur inter suos heredes
futurum, ut puta si pater eius apud hostes decedat.
9. Sed et si quis ventrem
exheredasset: "qui mihi intra menses tres mortis meae natus erit,
exheres esto" vel "qui post tres menses", venter in possessionem
utique mittetur, quia aliquo casu suus heres futurus est: et sane
benigniorem esse praetorem in hanc partem oportebit, ne qui speratur
ante vitam necetur.
10. Rectissime autem praetor
nusquam uxoris fecit mentionem, quia fieri potest, ut mortis tempore
uxor non fuerit, quae se ex eo praegnatem dicit.
11. Etiam ex emancipato venter
ad possessionem admittitur. Unde apud Iulianum libro vicensimo
septimo digestorum quaeritur, si emancipatus quis sit uxore iam
praegnate, deinde decessisset et pater eius mortuus sit, an venter
in possessionem emancipati patris mitti possit. Et rectissime
scripsit rationem non esse, cur venter, quem edictum admittit,
repelli debeat: est enim aequissimum partui consuli, qui natus
bonorum possessionem accepturus est. Sed et si avus viveret, similiter
ventrem admittemus.
12. Si filius in adoptionem
datus decesserit praegnate uxore, tunc deinde adoptator defunctus
fuerit, mittetur venter in possessionem avi adoptivi. Sed an etiam
in eius, qui in adoptionem dederat filium, mittetur, videamus:
et si hic nepos postumus heres ab avo naturali institutus sit,
mittetur in possessionem, quia et nato ei, si nemo ex liberis
sit alius bonorum possessio secundum tabulas dari potest, aut,
si sint liberi praeteriti, etiam contra tabulas cum ipsis potest
accipere.
13. Si pater nuru praegnate
filium emancipaverit, non in totum repelli uterus debet: namque
natus solet patri ex novo edicto iungi. Et generaliter quibus
casibus patri iungitur natus, admittendus est venter in possessionem.
14. Si ea, quae in possessionem
vult ire, uxor negetur vel nurus vel esse vel fuisse vel ex eo
praegnas non esse contendatur: decretum interponit praetor ad
exemplum Carboniani edicti. Et ita divus Hadrianus Claudio Proculo
praetori rescripsit, ut summatim de re cognosceret et, si manifesta
calumnia videbitur eius, quae ventris nomine in possessione mitti
desiderat, nihil novi decerneret: si dubitari de re poterit, operam
daret, ne praeiudicium fiat ei, quod in utero est, sed ventrem
in possessionem mitti oportet. Apparet itaque, nisi manifesta
sit calumniatrix mulier, debere eam decretum eligere: et ubi omnino
iuste dubitari poterit, an ex eo praegnas sit, decreto tuenda
est, ne praeiudicium partui fiat. Idemque est et si status mulieri
controversia fiat.
15. Et generaliter ex quibus
causis Carbonianam bonorum possessionem puero praetor dare solitus
est, ex hisdem causis ventri quoque subvenire praetorem debere
non dubitamus, eo facilius, quod favorabilior est causa partus
quam pueri: partui enim in hoc favetur, ut in lucem producatur,
puero, ut in familiam inducatur: partus enim iste alendus est,
qui et si non tantum parenti, cuius esse dicitur, verum etiam
rei publicae nascitur.
16. Si quis prima uxore praegnate
facta mox aliam duxerit eamque praegnatem fecerit diemque suum
obierit, edictum ambobus sufficiet, videlicet cum nemo contendit
nec calumniatricem dicit.
17. Quotiens autem venter
in possessionem mittitur, solet mulier curatorem ventri petere,
solet et bonis. Sed si quidem tantum ventri curator datus sit,
creditoribus permittendum in custodia bonorum esse: si vero non
tantum ventri, sed etiam bonis curator datus est, possunt esse
securi creditores, cum periculum ad curatorem pertineat. Idcirco
curatorem bonis ex inquisitione dandum, idoneum scilicet, oportet
creditores curare vel si quis alius est, qui non edito partu successionem
speret.
18. Hoc autem iure utimur,
ut idem curator et bonis et ventri detur: sed si creditores instant
vel qui sperat se successurum, diligentius atque circumspectius
id fieri debebit et plures, si desiderentur, dandi sunt.
19. Mulier autem in possessionem
missa ea sola, sine quibus fetus sustineri et ad partum usque
produci non possit, sumere ex bonis debet: et in hanc rem curator
constituendus est, qui cibum potum vestitum tectum mulieri praestet
pro facultatibus defuncti et pro dignitate eius atque mulieris.
20. Deminutio autem ad hos
sumptus fieri debet primum ex pecunia numerata: si ea non fuerit,
ex his rebus, quae patrimonia onerare magis impendio quam augere
fructibus consueverunt.
21. Item si periculum est,
ne interim res usu capiantur, ne debitores tempore liberentur,
idem curare debet.
22. Ita igitur curam hoc quoque
officio administrabit, quo solent curatores atque tutores pupillorum.
23. Eligitur autem curator
aut ex his, qui tutores dati sunt postumo, aut ex necessariis
adfinibusque aut ex substitutis aut ex amicis defuncti aut ex
creditoribus, sed utique is, qui idoneus videbitur: aut si de
personis eorum quaestio moveatur, vir bonus eligitur.
24. Quod si nondum sit curator
constitutus (quia plerumque aut non petitur aut tardius petitur
aut serius datur), servius aiebat res hereditarias heredem institutum
vel substitutum obsignare non debere, sed tantum pernumerare et
mulieri adsignare.
25. Idem ait ad custodienda
ea, quae sine custodia salva esse non possunt, custodem ab herede
ponendum (ut puta pecoris, et si nondum messis vindemiave facta
sit): et si fuerit controversia, quantum deminui oporteat, arbitrum
dandum.
26. Curatore autem constituto
haec omnia cessare puto: conscribere tamen curatori debent et
vendenti et inventarium rerum facienti.
27. Tamdiu autem venter in
possessionem esse debet, quamdiu aut pariat aut abortum faciat
aut certum sit eam non esse praegnatem.
28. Et si sciens prudensque
se praegnatem non esse consumpserit, de suo eam id consumpsisse
Labeo ait.
37.9.2
Paulus libro 41 ad edictum
Sed et si eum ediderit qui
repulsus est, discedere debet.
37.9.3
Hermogenianus libro tertio
iuris epitomarum
Sumptus autem ab ea facti
bona fide non repetuntur.
37.9.4
Paulus libro 41 ad edictum
pr. Habitatio quoque, si domum
defunctus non habuit, conducenda erit mulieri.
1. Servis quoque mulieris,
qui necessarii sunt ad ministerium eius secundum dignitatem, cibaria
praestanda sunt.
37.9.5
Gaius libro 14 ad edictum
provinciale
pr. Curator ventris alimenta
mulieri statuere debet. Nec ad rem pertinet, an dotem habeat,
unde sustentare se possit, quia videntur quae ita praestantur
ipsi praestari qui in utero est.
1. Curator ventri datus solvendi
debiti rationem habere debet, utique eius, quod sub poena aut
pignoribus pretiosis debetur.
37.9.6
Ulpianus libro 41 ad edictum
Extraneo postumo herede instituto
non aliter venter in possessionem mittitur, nisi mater aliunde
se alere non possit, ne forte ei, qui natus bonorum possessor
futurus est, denegasse alimenta videamur.
37.9.7
Ulpianus libro 47 ad edictum
pr. Ubicumque ab intestato
admittitur quis, illic et venter admittitur, scilicet si talis
fuerit is qui in utero est, ut, si in rebus humanis esset, bonorum
possessionem petere posset: ut in omnibus partibus edicti pro
superstite habeatur is qui in utero est.
1. Interdum non passim, sed
cum causae cognitione mitti venter in possessionem debet, si qui
sit, qui controversiam referat. Sed hoc tantum ad eum ventrem
erit referendum, qui cum liberis admittitur. Ceterum si mittatur
unde legitimi vel qua alia ex parte, dicendum est non esse causae
cognitionem necessariam: nec enim aequum est in tempus pubertatis
ventrem vesci de alieno in tempus pubertatis dilata controversia.
Sed enim placet omnes controversias, quae quasi status controversiam
continent, in tempus pubertatis differri, sed non ut in possessione
sit status controversia dilata, sed sine possessione.
2. Quamvis autem praetor ventrem
in possessionem mittat cum his, quibus possessionem dederit, attamen
etiam solus venter admittetur ad bonorum possessionem.
37.9.8
Paulus libro primo de
adulteriis
Si ventris nomine mulier missa
sit in possessionem, divus Hadrianus Calpurnio Flacco differendam
accusationem adulterii rescripsit, ne quod praeiudicium fieret
nato.
37.9.9
Ulpianus libro 15 ad Sabinum
Cum venter mittitur in possessionem,
quod in ventris alimenta deminutum est detrahitur velut aes alienum.
37.9.10
Paulus libro septimo quaestionum
Postumus natus quocumque tempore,
qui tamen testatoris morte conceptus iam erit, potest agnoscere
bonorum possessionem: nam et ventrem praetor ex omnibus partibus
edicti mittit in possessionem bonorum, non missurus scilicet,
si ei nato daturus non esset bonorum possessionem.
37.10.0.
De Carboniano edicto.
37.10.1
Ulpianus libro 41 ad edictum
pr. Si cui controversia fiet,
an inter liberos sit, et impubes sit, causa cognita perinde possessio
datur ac si nulla de ea re controversia esset et iudicium in tempus
pubertatis causa cognita differtur.
1. Eum qui controversiam facit,
si pro pupillo satis ei non detur, simul in possessionem eorum
bonorum esse praetor iubet.
2. Non tantum masculi, sed
et feminae ex virili sexu descendentes Carboniani commodum habebunt.
3. Et generaliter dicimus
his demum carbonianum competere, quibus contra tabulas bonorum
possessio competit, his vero non competere, qui repelluntur a
contra tabulas bonorum possessione.
4. Si quis non ab aliquo hanc
controversiam patiatur, quod inter liberos non sit, sed ab ipso
patre, ut puta nepos, qui se retentum in potestate avi dicit,
ab emancipato patre, cui iungi desiderat, an differri debeat?
Et magis est, ut differatur: parvi enim refert, quis ei controversiam
faciat, cum et si testator eum negaverit ex liberis, non tamen
exheredem scripserit, Carboniano possit esse locus.
5. Sed et si quis non tantum
ex liberis negetur esse, verum servus etiam esse dicatur forte
ex ancilla editus, Iulianus scripsit adhuc Carboniano locum esse:
quod et divus Pius rescripsit: nam vel magis consulendum est his
quibus maius periculum intenditur. Nam si aliter observetur, inventa
erit ratio, quemadmodum audacissimus quisque maiore iniuria impuberem
adficiat, quod et plura et graviora de eo mentiatur.
6. Sed et si ipse defunctus
servus esse dicatur, idem erit dicendum.
7. Sed et si fiscus facit
impuberi controversiam, Carbonianum edictum potest locum habere.
8. Pomponius libro septuagensimo
nono ad edictum scripsit, cum filius heres vel exheres scriptus
est, Carbonianum edictum cessare, quamvis filius esse negetur,
quia vel quasi scriptus habet bonorum possessionem, etiamsi filius
non est, vel repellitur quasi exheredatus, etsi filius esse videatur:
nisi forte postumus, inquit, est heres institutus et natus negetur
esse filius, sed subiectus esse dicetur, quo casu eius partis
tantum danda est ei bonorum possessio, ex qua institutus est.
9. Idem ait, cum quidam exheredem
scripsisset filium, quod diceret eum ex adulterio conceptum, quia
fieret ei haec controversia, an inter liberos sit, ex hac parte
edicti ei bonorum possessionem competere, cum, si sine elogio
exheres scriptus esset, non haberet bonorum possessionem. Idemque
et si ita sit scriptum: "quisquis est, qui filium meum se esse
dicit, exheres esto", quia non est filius exheredatus.
10. Si quis filium suum heredem
instituerit ex minima parte sic "ille qui ex illa natus est heres
esto", non quasi filium suum, deinde hic contendat patrem intestatum
decessisse seque ei suum heredem esse, interest, coheredes eius
utrum negent eum filium an vero contendunt testamentum valere.
Si testamentum valere contendunt, controversia non est differenda
et carbonianum cessat: quod si filium eum negant et ad ipsos potius
quasi ad consanguineos hereditatem pertinere dicunt, data bonorum
possessione impuberi controversia in tempus pubertatis differtur.
11. Si mater subiecti partus
arguatur, an differenda sit quaestio propter statum pueri, quaeritur.
Et si quidem pupilli status in dubium devocatur, differri quaestio
in tempus pubertatis debet, cum metus potest esse, ne minus idonee
defendatur: cum vero mater rea postulatur utique integra fide,
et maiore constantia causam defensura recenti tempore, dubium
non est cognitionem fieri oportere, et post eventum cognitionis,
si suppositum apparuerit, actiones hereditariae puero denegandae
sunt omniaque perinde habenda, atque si heres scriptus non fuisset.
37.10.2
Marcianus libro 14 institutionum
Licet mulier, quae partum
subiecisse dicitur, decesserit, tamen, si participes maleficii
sint, in praesenti cognoscendum est. Si autem nemo sit qui puniri
possit, quia omnes participes facinoris forte decesserint, secundum
Carbonianum edictum in tempus pubertatis differenda cognitio est.
37.10.3
Ulpianus libro 41 ad edictum
pr. Carbonianum edictum aptatum
est ad contra tabulas bonorum possessionem et intestati, cum et
in secundum tabulas in quibusdam casibus possit videri necessarium
edictum, veluti si pater familias ita instituerit: "postumus heres
esto" vel "postuma heres esto" et negetur esse verum, quod in
testamento scriptum est.
1. Et cum de fideicommissis
vel de legatis quaeritur, differri potest causa in tempus pubertatis:
id enim divus Pius Cclaudio Hadriano rescripsit.
2. Quamvis scripto heredi
non promitti bonorum possessionem ex edicto Carboniano certum
sit, tamen quaestionem status in tempus pubertatis differri procul
dubio est. Ergo si quidem de parentis bonis simul et de statu
controversia fiat, hoc edictum locum habebit: sin vero tantum
status, differetur quaestio in tempus pubertatis, sed non ex Carboniano,
sed ex constitutionibus.
3. Puberi quamvis minori viginti
quinque annis carbonianum non succurrit. sed et si, cum esset
pubes, quasi impubes obrepserit bonorumque possessionem accepit,
dicendum erit nihil eum egisse: nam et si impubes esset mox pubes
factus, finiretur bonorum possessionis emolumentum.
4. Causae cognitio in eo vertitur,
ut, si manifesta calumnia appareret eorum, qui infantibus bonorum
possessionem peterent, non daretur bonorum possessio. Summatim
ergo, cum petitur ex Carboniano bonorum possessio, debet praetor
cognoscere: et si quidem absolutam causam invenerit evidenterque
probatur filium non esse, negare debet ei bonorum possessionem
Carbonianam: si vero ambiguam causam, hoc est vel modicum pro
puero facientem, ut non videatur evidenter filius non esse, dabit
ei Carbonianam bonorum possessionem.
5. Duae autem sunt causae
cognitiones, una dandae Carbonianae possessionis, quae habet commodum
illud, ut, perinde atque si nullam controversiam pateretur impubes,
possessionem accipiat, alia causae cognitio illa, utrum differri
debeat in tempus pubertatis cognitio an repraesentari. Hoc autem
diligentissime praetori examinandum est, an expediat pupillo repraesentari
cognitionem an potius differri in tempus pubertatis, et maxime
inquirere hoc a cognatis matre tutoribusque pupilli debet. Finge
esse testes quosdam, qui dilata controversia aut mutabunt consilium
aut decedent aut propter temporis intervallum non eandem fidem
habebunt: vel finge esse anum obstetricem vel ancillas, quae veritatem
pro partu possunt insinuare, vel instrumenta satis idonea ad victoriam
vel quaedam alia argumenta, ut magis damnum patiatur pupillus,
quod differtur cognitio, quam compendium, quod non repraesentatur:
finge pupillum satisdare non posse et admissos in possessionem,
qui de hereditate controversiam faciunt, multa posse subtrahere
novare moliri: aut stulti aut iniqui praetoris erit rem in tempus
pubertatis differre cum summo eius incommodo, cui consultum velit.
Divus etiam Hadrianus ita rescripsit: "Quod in tempus pubertatis
res differri solet, pupillorum causa fit, ne de statu periclitentur,
antequam se tueri possint. Ceterum si idoneos habeant, a quibus
defendantur, et tam expeditam causam, ut ipsorum intersit mature
de ea iudicari, et tutores eorum iudicio experiri volunt: non
debet adversus pupillos observari, quod pro ipsis excogitatum
est, et pendere status eorum, cum iam possit indubitatus esse".
6. Si mater impuberis subiecti
partus rea postulata causam optinuerit, poterit adhuc superesse
status quaestio, ut puta si dicatur aut non esse ex ipso defuncto
conceptus aut ex ipso quidem, sed non ex matrimonio editus.
7. Si is, qui status controversiam
filio faciebat et solum se filium dicebat, decesserit et mater
ei heres extiterit, si quidem eandem controversiam impuberi mater
faciat, qui se ex alia natum adfirmat, quam filius eius faciebat,
scilicet ut neget eum filium, idcircoque ad se totam hereditatem
ex persona filii sui defuncti pertinere debere: in tempus pubertatis
differri Iulianus ait, quia nihil interest, suo an hereditario
nomine controversiam faciat. Plane si mater concedat hunc quoque
defuncti filium esse idcircoque partem dimidiam hereditatis solam
sibi vindicet ex bonis paternis, non erit iudicium in tempus pubertatis
differendum: non enim de paternis, sed de fraternis bonis impuberi
fit controversia.
8. Ibidem Iulianus quaerit:
si duo impuberes patiantur status controversiam et alter eorum
pubuerit, exspectari alterius quoque pubertas debet, scilicet
ut sic de utriusque statu agatur, ne aliquod praeiudicium fiat
impuberi per puberis personam.
9. Parvi refert, utrum petitor
sit impubes an possessor, qui status controversiam patitur: nam
sive possideat sive petat, in tempus pubertatis differtur.
10. Si duo impuberes invicem
faciant status controversiam, interest, utrum quisque se solum
filium dicat an et se. Nam si se solum dicat filium, dicendum
est debere controversiam ad utriusque pubertatem differri, sive
petitor sive possessor sit. Si vero alter se solum, alter et se
dicat, si quidem ille adoleverit qui se solum dicat, adhuc differtur
controversia propter pueritiam eius qui et se dicit, sed de parte,
non de toto: de parte enim utique nec litigatur. Quod si ille
adoleverit qui et se dicit, ille impubes sit qui se solum dicit,
non differtur controversia: nec enim patitur impubes status controversiam,
sed facit, cum hic pubes et se dicat, illum non neget filium.
11. Si quis liber et heres
esse iussus status controversiam impuberi faciat, qui filius esse
et testamentum patris rupisse dicitur, Iulianus ait utraque iudicia
et hereditatis et libertatis in tempus pubertatis differenda:
neutrum enim eorum ita explicari potest, ut non condicioni eius,
qui se filium esse contendat, praeiudicetur. Ceterae quoque libertatis
quaestiones ex testamento pendentes in tempus pubertatis differuntur.
12. Cum extaret impubes, qui
se filium defuncti diceret, debitoresque negent eum filium esse
defuncti et intestati hereditatem ad adgnatum, qui forte trans
mare aberit, pertinere: necessarium erit puero Carbonianum edictum.
Sed et absenti erit prospiciendum, ut cautio praestetur.
13. Missum autem ex Carboniano
in possessionem student praetores possessorem constituere. Quod
si coeperit aut hereditatem petere quasi bonorum possessor Carbonianus
aut singulas res, rectissime Iulianus libro vicensimo quarto digestorum
scribit exceptione eum summovendum: contentus enim esse debet
hac praerogativa, quod possessorem eum praetor tantisper constituit.
Si igitur vult hereditatem aut singulas res petere, petat, inquit,
directa actione quasi heres, ut ea petitione iudicari possit,
an quasi ex liberis heres sit, ne praesumptio Carbonianae bonorum
possessionis iniuriam adversariis afferat: quae sententia habet
rationem et aequitatem.
14. Haec autem possessio intra
annum datur, sicuti ordinariae quoque, quae liberis dantur, intra
annum dantur.
15. Sed oportebit hunc, qui
se filium dicit, non solum Carbonianam bonorum possessionem accipere,
verum etiam ordinariam agnoscere.
16. Currunt autem tempora
ad utramque bonorum possessionem separatim, ordinariae quidem,
ex quo patrem suum decessisse scit et facultatem bonorum possessionis
petendae habuit, Carbonianae vero ex eo tempore, ex quo controversiam
sibi fieri cognovit.
37.10.4
Iulianus libro 24 digestorum
Ideo si ex prima parte edicti
bonorum possessionem non petierit, alias poterit ex sequenti parte
edicti ad exemplum Carboniani accipere bonorum possessionem, alias
non poterit. Nam si confestim post patris mortem controversia
ei facta fuerit, an inter liberos bonorum possessionem accipere
possit, simul ad utriusque edicti causam annus cessisse videbitur:
si vero interposito tempore scierit controversiam sibi moveri,
poterit etiam finito tempore, intra quod ex prima parte bonorum
possessionem acceperat, ex sequenti bonorum possessionem petere,
quam cum acceperit, perpetuo possessoriis actionibus utetur: sed
si post pubertatem contra eum iudicatum fuerit, denegabuntur ei
actiones.
37.10.5
Ulpianus libro 41 ad edictum
pr. Sed si is, qui controversiam
impuberi facit, ex liberis sit, eveniet, ut, sive caveat hic,
cui status fit controversia, sive non caveat, attamen simul sit
in possessionem.
1. Si impubes non defendatur
idcircoque missus sit in possessionem etiam adversarius eius,
actiones hereditarias quis exercebit? Et ait Iulianus libro vicensimo
quarto digestorum curatorem constitui debere, qui omnia curet
actiones exerceat. Denique scribit etiam eum, qui cum impubere
missus est in possessionem, actiones posse adversus curatorem
intendere nec esse prohibendum: nullum enim per hoc praeiudicium
hereditati fieri: nam et adversus ipsum pupillum, si satis dedisset,
recte experiretur.
2. Quotiens impubes satis
non dat, mittitur in possessionem adversarius eius, sive satis
det sive non det. Si velit adversarius committi sibi administrationem,
satis dare debet pupillo: ceterum si satis non det, debet curator
constitui, per quem bona administrentur. Adversarius autem si
satis dederit, res, quae tempore periturae aut deteriores futurae
sint, distrahere debet: item a debitoribus, qui tempore liberabuntur,
exigere debet: cetera cum pupillo possidebit.
3. An autem vescendi causa
deminuere possit is qui ex Carboniano missus est, videamus. Et
si quidem satis impubes dedit, sive decrevit praeses sive non,
deminuet vescendi causa et hoc minus restituet hereditatis petitori.
Quod si satis dare non potuit et aliter alere se videtur non posse,
deminuendi causa usque ad id, quod alimentis eius necessarium
est, mittendus est. Nec mirum debet videri hereditatem propter
alimenta minui eius, quem fortasse iudicabitur filium non esse,
cum omnium edictis venter in possessionem mittatur et alimenta
mulieri praestentur propter eum, qui potest non nasci, maiorque
cura debeat adhiberi, ne fame pereat filius, quam ne minor hereditas
ad petitorem perveniat, si apparuit filium non esse.
4. Maxime autem puto, si missus
fuerit in possessionem adversarius, desiderandum a praetore, ne
instrumenta in possessionem suam redigat: ceterum decipietur pupillus,
dum vel instruitur adversarius eius vel etiam intercipere ea potest.
5. Cum autem in satisdatione
et pupillus et adversarius eius cessant, curator constituendus
est, qui bona administret et quandoque ei qui iudicio vicerit
restituat. Quid tamen, si tutores pupilli velint administrare?
Non erunt audiendi, nisi satis dederint nomine pupilli aut curatores
quoque idem ipsi sint constituti.
37.10.6
Paulus libro 41 ad edictum
pr. De bonis matris an decretum
interponendum sit, quaeritur. Et decretum quidem non est interponendum,
dilatio autem longissima danda est, quae in tempus pubertatis
extrahet negotium.
1. Plane si simul de paternis
et de maternis bonis controversia sit vel etiam de fratris, et
has controversias in tempus pubertatis differendas esse Iulianus
respondit.
2. Huic autem edicto locus
est etiam si ab intestato ad bonorum possessionem veniant liberi,
tametsi ex inferioribus partibus petant, qua legitimi vocantur,
quoniam sui sunt, vel ex illa, qua cognatis datur.
3. Ita demum autem huic edicto
locus est, si status et hereditatis controversia sit: nam si tantum
status (quod puta servus dicatur esse) nec ulla bonorum controversia
sit, hoc casu liberale iudicium statim explicandum erit.
4. Qui pupillo controversiam
facit si simul cum eo in possessionem missus est, ali ex bonis
defuncti non debebit nec quicquam de bonis deminuere: haec enim
possessio pro satisdatione cedit.
5. Non solum alimenta pupillo
praestari debent, sed et in studia et in ceteras necessarias impensas
debet impendi pro modo facultatium.
6. Post pubertatem quaeritur,
an actoris partes sustinere debeat qui ex Carboniano missus est
in possessionem. Et responsum est rei partes eum sustinere debere,
maxime si cavit. Sed et si non caverat, si nunc paratus sit cavere,
quasi possessor conveniendus est: quod si nunc non caveat, possessio
transfertur adversario satis offerente: perinde atque si nunc
primum ab eo peteretur hereditas.
37.10.7
Iulianus libro 24 digestorum
pr. Si impubes negetur iure
adoptatus et ideo paternae hereditatis ei controversia fiat, non
erit iniquum simile carboniano decretum interponi.
1. Item si impubes in adoptionem
datus esse dicatur et ideo negetur naturalis patris hereditas
ad eum pertinere, quia et hoc casu quaeritur, an iure filii hereditatem
optinere possit, locus erit Carboniano edicto.
2. Cum vero proponitur exheredatus
esse, non est necessarium controversiam in tempus pubertatis differri,
quia non de ipsius filii, sed de testamenti iure quaeritur.
3. Si mater eius, cui et de
libertate et de hereditate paterna controversia fit, in quaestionem
libertatis vocatur, iudicium de matre non semper in tempus pubertatis
differendum erit: nam et ipsi, qui subiectus esse dicitur, ex
causa repraesentari solet.
4. Quotiens Carbonianum decretum
interponitur, eodem loco rem haberi oportet, quo esset, si nulla
controversia fieret ei, qui bonorum possessionem acceperit.
5. Cum autem ex duobus fratribus
ex hoc decreto missis alter pro parte sua paternam hereditatem
non defendit, compellitur alter totam defendere aut universa creditoribus
cedere.
6. Interdum etiam exheredatus
filius ex Carboniano decreto bonorum possessionem accipiet, si
non contra tabulas petit bonorum possessionem, sed ab intestato
unde liberi (quia neget tabulas testamenti patris tales esse,
ut secundum eas bonorum possessio dari possit) et dicatur non
esse filius.
7. Si pupillus liberti paterni
bonorum possessionem petet, negaretur autem filius patroni esse,
quia de paternis bonis nulla controversia ei fieret, differendum
hoc iudicium non est. Si vero post interpositum Carbonianum decretum
haec quoque controversia moveretur, hoc iudicium in id tempus
differri debet.
8. Quaesitum est, an simul
et pupillus ex Carboniano et scripti heredes secundum tabulas
bonorum possessionem haberent. Respondi, si filius non esset aut
non accepisset contra tabulas vel ab intestato bonorum possessionem,
simul et ipsum ex Carboniano et scriptos heredes secundum tabulas
habituros bonorum possessionem.
37.10.8
Africanus libro quatro
quaestionum
pr. Decessit, quem ego filium
meum et in mea potestate esse dico: existit impubes, qui eum patrem
familias et ad se hereditatem pertinere dicat: decretum necessarium
esse respondit.
1. Item emancipatus decessit
intestato superstite filio impubere, qui se ei suum esse dicit:
ego contendo ante emancipationem conceptum atque ideo in mea potestate
esse et bona emancipati ad me pertinere. Et quidem hunc filium
esse constat: sed hactenus de statu eius quaeritur, quod in potestate
patris fuerit nec ne: sententia tamen edicti procul dubio ex Carboniano
admittitur.
37.10.9
Neratius libro sexto membranarum
Quod Labeo scribit, quotiens
suppositus esse dicitur pupillus, cum quo de patris eius hereditate
controversia est, curare praetorem debere, ut is in possessione
sit: de eo puto eum velle intellegi, qui post mortem patris familiae,
qui se sine liberis decedere credidit, filius eius esse dici coepit:
nam eius, qui adgnitus est ab eo, de cuius bonis quaeritur, iustior
in ea re causa est quam postumi.
37.10.10
Marcellus libro septimo
digestorum
Cum mulier deferente herede
iuraverit se praegnatem esse, bonorum possessio ex edicto Carboniano
dari debet, vel denegari, si illa heredi detulit iusiurandum,
cum causa cognita detur possessio, ne aut heredi bonorum possessio
data faciat praeiudicium aut denegata ius ordinarium eripiat pupillo.
37.10.11
Papinianus libro 13 quaestionum
Cum sine beneficio praetoris
qui patitur controversiam filius heres esse potest, forte quia
scriptus est, edicto Carboniano locus non est: ac similiter cum
certum est, quamvis filius sit, eum tamen heredem non fore, veluti
si titio herede instituto postumus aut impubes exheredatus negetur
filius. Nec ad rem pertinet, quod interest illius in quibusdam
filium esse, veluti propter fratris ex alia matre nati bona vel
iura libertorum et sepulchrorum: istos enim casus ad Carbonianum
constat non pertinere.
37.10.12
Papinianus libro 14 quaestionum
Scriptus heres, contra quem
filius impubes, qui subiectus dicitur, ex edicto primo bonorum
possessionem petit, exemplo legitimi secundum tabulas interim
accipere non potest. Quod si medio tempore scriptus vel ille,
qui intestati possessionem habere potuerit, moriantur, heredibus
eorum succurrendum erit: quid enim, si non potuerunt adire hereditatem
iure cessante vel ob litem in dubio constituti?
37.10.13
Paulus libro 11 responsorum
Titia post mortem mariti sui
postumam enixa est: eidem titiae crimen adulterii Sempronius apud
praesidem provinciae obiecit: quaero, an in tempus pubertatis
quaestio adulterii differri debeat, ne praeiudicium postumae fiat.
Paulus respondit, si ei pupillae, de qua quaeritur, bonorum paternorum
quaestio non moveatur, sine causa tutores desiderare adulterii
quoque quaestionem in tempus pubertatis pupillae differri.
37.10.14
Scaevola libro secundo
responsorum
Quaeritur, an impubes, qui
bonorum possessionem ex Carboniano accepit, si, antequam possessio
ad eum translata fuerit, pubes factus sit, petitoris partibus
fungi debeat. Respondit in eo, quod a possessore petet, probationem
ei incumbere.
37.10.15
Hermogenianus libro tertio
iuris epitomarum
Haec bonorum possessio, si
satis datum sit, non tantum ad possessionem apiscendam, sed ad
res etiam persequendas et debitum exigendum et collationem bonorum
et dotis et omnium quae conferri diximus prodest.
37.10.16
Paulus libro 41 ad edictum
Sed sicuti de bonis paternis
emancipato cavetur, ita de istis quae ipsi confert cavendum est.
37.11.0.
De bonorum possessione secundum tabulas.
37.11.1
Ulpianus libro 39 ad edictum
pr. Tabulas testamenti accipere
debemus omnem materiae figuram: sive igitur tabulae sint ligneae
sive cuiuscumque alterius materiae, sive chartae sive membranae
sint vel si corio alicuius animalis, tabulae recte dicentur.
1. Non autem omnes tabulas
praetor sequitur hac parte edicti, sed supremas, hoc est eas,
quae novissimae ita factae sunt, post quas nullae factae sunt:
supremae enim hae sunt non quae sub ipso mortis tempore factae
sunt, sed post quas nullae factae sunt, licet hae veteres sint.
2. Sufficit autem extare tabulas,
etsi non proferantur, si certum sit eas exstare. Igitur etsi apud
furem sint vel apud eum, apud quem depositae sunt, dubitari non
oportet admitti posse bonorum possessionem: nec enim opus est
aperire eas, ut bonorum possessio secundum tabulas agnoscatur.
3. Semel autem exstitisse
tabulas mortuo testatore desideratur, tametsi exstare desierint:
quare et si postea interciderunt, bonorum possessio peti poterit.
4. Scientiam tamen exigemus,
ut sciat heres extare tabulas certusque sit delatam sibi bonorum
possessionem.
5. Si quis in duobus exemplaribus
fecerit testamentum et aliud exstet, aliud non exstet, tabulae
extare videntur petique potest bonorum possessio.
6. Sed et si in duobus codicibus
simul signatis alios atque alios heredes scripserit et utrumque
extet, ex utroque quasi ex uno competit bonorum possessio, quia
pro unis tabulis habendum est et supremum utrumque accipiemus.
7. Sed si unum fecerit testator
quasi testamentum, aliud quasi exemplum, si quidem id extat quod
voluit esse testamentum, bonorum possessio petetur, si vero id
quod exemplum erat, bonorum possessio peti non poterit, ut Pomponius
scripsit.
8. Exigit praetor, ut is,
cuius bonorum possessio datur, utroque tempore ius testamenti
faciendi habuerit, et cum facit testamentum et cum moritur. Proinde
si impubes vel furiosus vel quis alius ex his qui testamentum
facere non possunt testamentum fecerit, deinde habens testamenti
factionem decesserit, peti bonorum possessio non poterit. Sed
et si filius familias putans se patrem familias testamentum fecerit,
deinde mortis tempore pater familias inveniatur, non potest bonorum
possessio secundum tabulas peti. Sed si filius familias veteranus
de castrensi faciat, deinde emancipatus vel alias pater familias
factus decedat, potest eius bonorum possessio peti. Sed si quis
utroque tempore testamenti factionem habuerit, medio tempore non
habuerit, bonorum possessio secundum tabulas peti poterit.
9. Si quis autem testamentum
fecerit, deinde amiserit testamenti factionem vel furore vel quod
ei bonis interdictum est, potest eius peti bonorum possessio,
quia iure testamentum eius valet: et hoc generaliter de omnibus
huiusmodi dicitur, qui amittant mortis tempore testamenti factionem,
sed ante factum eorum testamentum valet.
10. Si linum, quo ligatae
sunt tabulae, incisum sit, si quidem alius contra voluntatem testatoris
inciderit, bonorum possessio peti potest: quod si ipse testator
id fecerit, non videntur signatae et ideo bonorum possessio peti
non potest.
11. Si rosae sint a muribus
tabulae vel linum aliter ruptum vel vetustate putrefactum vel
situ vel casu, et sic videntur tabulae signatae, maxime si proponas
vel unum linum tenere. Si ter forte vel quater linum esset circumductum,
dicendum est signatas tabulas eius extare, quamvis vel incisa
vel rosa sit pars uni.
37.11.2
Ulpianus libro 41 ad edictum
pr. Aequissimum ordinem praetor
secutus est: voluit enim primo ad liberos bonorum possessionem
contra tabulas pertinere, mox, si inde non sit occupata, iudicium
defuncti sequendum. Exspectandi igitur liberi erunt, quamdiu bonorum
possessionem petere possunt: quod si tempus fuerit finitum aut
ante decesserint vel repudiaverint vel ius petendae bonorum possessionis
amiserint, tunc revertetur bonorum possessio ad scriptos.
1. Si sub condicione heres
institutus filius sit, Iulianus peraeque putavit secundum tabulas
competere ei quasi scripto bonorum possessionem, qualisqualis
condicio sit, etiam si haec "si navis ex asia venerit": et quamvis
defecerit condicio, praetor tamen filium, qui admiserit secundum
tabulas, tueri debebit ac si contra tabulas acceperit: quae tuitio
ei qui emancipatus est necessaria est.
2. Pro qua quisque parte heres
scriptus est, pro ea accipiet bonorum possessionem, sic tamen,
ut, si non sit qui ei concurrat, habeat solus bonorum possessionem:
quamdiu tamen ex heredibus unus deliberat, utrum admittat bonorum
possessionem an non, portio bonorum possessionis eius coheredi
non defertur.
3. Si primus quidem ita substitutus
sit, si intra decem, secundus, si post decem intra quattuordecim
annos: si quidem intra decem decesserit, primus solus heres erit
et accipiet bonorum possessionem, si vero post decem intra quattuordecim,
secundus solus heres erit et accipiet bonorum possessionem, nec
sibi iunguntur, cum ad suam quisque causam substitutus sit.
4. Defertur bonorum possessio
secundum tabulas primo gradu scriptis heredibus, mox illis non
petentibus sequentibus, non solum substitutis, verum substituti
quoque substitutis, et per seriem substitutos admittimus. Primo
gradu autem scriptos accipere debemus omnes, qui primo loco scripti
sunt: nam sicuti ad adeundam hereditatem proximi sunt, ita et
ad bonorum possessionem admittendam.
5. Si quis ita scripserit:
"primus ex parte heres esto: si primus heres non erit, secundus
heres esto. tertius ex alia parte dimidia heres esto: si non erit,
quartus heres esto", primus et tertius priores ad bonorum possessionem
invitantur.
6. Siquis ita instituerit
heredes: "uter ex fratribus meis Seiam uxorem duxerit, ex dodrante
mihi heres esto, uter non duxerit, ex quadrante heres esto", si
quidem mortua fuerit seia, aequas partes habituros heredes constat:
quod si ab altero uxor ducta fuerit, dodrantem et quadrantem eis
competere: bonorum autem possessionem, antequam existat condicio,
neutrum petere.
7. Si consulto sit inductum
nomen heredis, indubitanter probatur bonorum possessionem petere
eum non posse, quemadmodum non potest, qui heres scriptus est
non consulto testatore: nam pro non scripto est, quem scribi noluit.
8. Si duo sint heredes instituti
primus et secundus, secundo tertius substitutus, omittente secundo
bonorum possessionem tertius succedit: quod si tertius noluerit
hereditatem adire vel bonorum possessionem accipere, reccidit
bonorum possessio ad primum. Nec erit ei necesse petere bonorum
possessionem, sed ipso iure ei adcrescet: heredi enim scripto
sicut portio hereditatis, ita et bonorum possessio adcrescit.
9. Si servus heres scriptus
sit, ei domino defertur bonorum possessio, ad quem hereditas pertinebit:
ambulat enim cum dominio bonorum possessio. Quare si mortis tempore
Stichus heres institutus fuit servus Sempronii nec Sempronius
eum iussit adire, sed vel decessit vel etiam eum alienavit et
coepit esse Septicii: evenit, ut, si Septicius eum iusserit, Septicio
deferatur bonorum possessio: ad hunc enim hereditas pertinet.
Unde si per multos dominos transierit servus tres vel plures,
novissimo dabimus bonorum possessionem.
37.11.3
Paulus libro 41 ad edictum
Verum est omnem postumum,
qui moriente testatore in utero fuerit, si natus sit, bonorum
possessionem petere posse.
37.11.4
Ulpianus libro 42 ad edictum
Chartae appellatio et ad novam
chartam refertur et ad deleticiam: proinde et si in opisthographo
quis testatus sit, hinc peti potest bonorum possessio.
37.11.5
Ulpianus libro quatro
disputationum
pr. Si sub condicione heres
quis institutus sit et accepta bonorum possessione secundum tabulas
condicio defecerit, interdum evenit, ut res possessori concedenda
sit, ut puta si filius sit emancipatus sub condicione heres institutus:
nam si defecerit condicio, attamen secundum tabulas bonorum possessionem
eum accipere Iulianus scribit. Sed et si is fuerit, qui ab intestato
bonorum possessor futurus esset, tuendum esse scripsit, et hoc
iure utimur.
1. Videndum, an legata ab
eis debeantur. Et filius quidem quasi contra tabulas bonorum possessione
accepta rem habere videtur, ceteri vero quasi ab intestato: et
ideo filius liberis parentibusque legata relicta solis praestare
cogetur, ceteris non. Plane ei, cui ab intestato fideicommissum
relictum est, erit praestandum, quasi videatur hoc ipso fraudatus,
quod ex testamento petita sit bonorum possessio.
37.11.6
Ulpianus libro octavo
disputationum
Hi demum sub condicione heredes
instituti bonorum possessionem secundum tabulas etiam pendente
condicione necdum impleta petere possunt, qui utiliter sunt instituti:
quod si inutiliter quis sit institutus, nec ad bonorum possessionem
inutilis institutio proficit.
37.11.7
Iulianus libro 23 digestorum
Cum tabulae testamenti plurium
signis signatae essent et quaedam ex his non parent, septem tamen
signa maneant, sufficit ad bonorum possessionem dandam septem
testium signa comparere, licet non omnium qui signaverint maneant
signa.
37.11.8
Iulianus libro 24 digestorum
pr. Si ita scriptum sit: "Sempronius
ex parte dimidia heres esto. Titius, si navis ex asia venerit,
ex parte tertia heres esto. Idem Titius, si navis ex asia non
venerit, ex parte sexta heres esto": Titius non ex duabus partibus
heres scriptus, sed ipse sibi substitutus intellegi debet ideoque
non ex maiore parte quam tertia scriptus videtur. Secundum hanc
rationem cum sextans vacuus relinquatur, bonorum possessionem
Titius accipiet non solum tertiae partis, sed eius quoque, quae
ex sextante eidem adcrescit.
1. Qui filio impuberi substituitur
ita: "Si filius meus moriatur, priusquam in suam tutelam veniat,
tunc Titius mihi heres esto", sicut hereditatem vindicat, perinde
ac si verbum hoc "mihi" adiectum non esset, ita bonorum quoque
eius possessionem accipere potest.
2. Sed et cum in praenomine
cognomine erratum est, is ad quem hereditas pertinet etiam bonorum
possessionem accipit.
3. Is autem, cuius nomen in
testamento voluntate testatoris perductum est, sicut ad adeundam
hereditatem, ita ad petendam bonorum possessionem scriptus non
intellegitur, quamvis nomen eius legatur.
4. Quidam testamentum in tabulis
sibi fecit, filio autem impuberi per nuncupationem substituit.
Respondi sententiam praetoris in danda bonorum possessione eam
esse, ut separatim patris, separatim filii heredes aestimari debeant:
nam quemadmodum scripto filii heredi separatim ab heredibus patris,
ita nuncupato potest videri separatim a scriptis patris heredibus
bonorum possessio dari.
37.11.9
Pomponius libro secundo
ad Sabinum
Ut bonorum possessio secundum
pupillares tabulas admitti possit, requiritur, an patris testamentum
signatum sit, licet secundae tabulae resignatae proferantur.
37.11.10
Paulus libro octavo ad
Plautium
Si servus sub condicione heres
institutus sit, an bonorum possessionem accipere potest, dubitatur.
Et Sscaevola noster probat posse.
37.11.11
Papinianus libro 13 quaestionum
pr. "Qui ex liberis meis impubes
supremus morietur, ei Titius heres esto". Duobus peregre defunctis
si substitutus ignoret, uter novissimus decesserit, admittenda
est Iuliani sententia, qui propter incertum condicionis etiam
prioris posse peti possessionem bonorum respondit.
1. Filius heres institutus
post mortem patris ab hostibus rediit: bonorum possessionem accipiet
et anni tempus a quo rediit ei computabitur.
2. Testamento facto Titius
adrogandum se praebuit ac postea sui iuris effectus vita decessit.
Scriptus heres si possessionem petat, exceptione doli mali summovebitur,
quia dando se in adrogandum testator cum capite fortunas quoque
suas in familiam et domum alienam transferat. Plane si sui iuris
effectus codicillis aut aliis litteris eodem testamento se mori
velle declaraverit, voluntas, quae defecerat, iudicio recenti
redisse intellegetur, non secus ac si quis aliud testamentum fecisset
ac supremas tabulas incidisset, ut priores supremas relinqueret.
Nec putaverit quisquam nuda voluntate constitui testamentum: non
enim de iure testamenti maxime quaeritur, sed viribus exceptionis.
Quae in hoc iudicio quamquam actori opponatur, ex persona tamen
eius qui opponit aestimatur.
37.11.12
Paulus libro septimo quaestionum
Ut scriptus heres adgnoscere
possit bonorum possessionem, exigendum puto, ut et demonstratus
sit propria demonstratione et portio adscripta ei inveniri possit,
licet sine parte institutus sit: nam qui sine parte heres institutus
est, vacantem portionem vel alium assem occupat. Quod si ita heres
scriptus sit, ut interdum excludatur a testamento, eo quod non
invenitur portio, ex qua institutus est, nec bonorum possessionem
petere potest. Id evenit, si quis ita heredem instituat: "Titius
quanta ex parte priore testamento eum heredem scriptum habeo,
heres esto" vel "quanta ex parte codicillis scriptum eum habeo,
heres esto", sic scriptus non inveniatur. Quod si ita scripsero:
"Titius, si eum priore testamento ex semisse scriptum heredem
habeo" vel "si eum codicillis ex semisse heredem scripsero, ex
semisse heres esto", tunc accipiet bonorum possessionem quasi
sub condicione heres scriptus.
37.12.0.
Si a parente quis manumissus sit.
37.12.1
Ulpianus libro 45 ad edictum
pr. Emancipatus a parente
in ea causa est, ut in contra tabulas bonorum possessione liberti
patiatur exitum. Quod aequissimum praetori visum est, quia a parente
beneficium habuit bonorum quaerendorum: quippe si filius familias
esset, quodcumque sibi adquireret, eius emolumentum patri quaereret.
Et ideo itum est in hoc, ut parens exemplo patroni ad contra tabulas
bonorum possessionem admittatur.
1. Enumerantur igitur edicto
personae manumissorum sic: "In eo, qui a patre avove paterno proavove
paterni avi patre".
2. Nepos ab avo manumissus
dedit se adrogandum patri suo: sive manens in potestate patris
decesserit sive manumissus diem suum obeat, solus admittetur avus
ad eius successionem ex interpretatione edicti, quia perinde defert
praetor bonorum possessionem atque si ex servitute manumissus
esset: porro si hoc esset, aut non esset adrogatus, quia adrogatio
liberti admittenda non est, aut si obrepserit, patroni tamen nihilo
minus ius integrum maneret.
3. Si parens vel accepit pecuniam,
ut emanciparet, vel postea vivus in eum filius quantum satis est
contulit, ne iudicia eius inquietet, exceptione doli repelletur.
4. Est et alius casus, quo
bonorum possessionem contra tabulas parens non accipit, si forte
filius militare coeperit: nam divus Pius rescripsit patrem ad
contra tabulas bonorum possessionem venire non posse.
5. Liberos autem manumissoris
non venire ad contra tabulas bonorum possessionem filii constat,
quamvis patroni veniant.
6. Patrem autem accepta contra
tabulas bonorum possessione et ius antiquum, quod et sine manumissione
habebat, posse sibi defendere Iulianus scripsit: nec enim ei nocere
debet, quod iura patronatus habebat, cum sit et pater.
37.12.2
Gaius libro 15 ad edictum
provinciale
Non usque adeo exaequandus
est patrono parens, ut etiam Faviana aut Calvisiana actio ei detur,
quia iniquum est ingenuis hominibus non esse liberam rerum suarum
alienationem.
37.12.3
Paulus libro octavo ad
Plautium
pr. Paconius ait: si turpes
personas, veluti meretricem, a parente emancipatus et manumissus
heredes fecisset, totorum bonorum contra tabulas possessio parenti
datur: aut constitutae partis, si non turpis heres esset institutus.
1. Si filius emancipatus testamento
suo patrem suum praeterierit sive heredem instituerit, fideicommissa
non cogetur pater praestare ex sua parte, quae ei debetur, etiamsi
adierit hereditatem. Sed et si filia vel neptis manumissa sit
et pater vel avus praeteritus petat bonorum possessionem, eadem
quae in filio dicenda sunt.
37.12.4
Marcellus libro nono digestorum
Patri qui filium emancipavit
de his, quae libertatis causa imposita fuerint, praetor nihil
edicit, et ideo frustra pater operas stipulabitur de filio.
37.12.5
Papinianus libro 11 quaestionum
Divus Traianus filium, quem
pater male contra pietatem adficiebat, coegit emancipare. Quo
postea defuncto, pater ut manumissor bonorum possessionem sibi
competere dicebat: sed consilio Nneratii Prisci et Aristonis ei
propter necessitatem solvendae pietatis denegata est.
37.13.0.
De bonorum possessione ex testamento militis.
37.13.1
Ulpianus libro 45 ad edictum
pr. Non dubium est, quin debeant
ratae voluntates esse eorum, qui in hosticolo suprema iudicia
sua quoquo modo ordinassent ibidemque diem suum obissententiarum
quamquam enim distet condicio militum ab his personis constitutiones
principales separent, tamen qui in procinctu versantur cum eadem
pericula experiantur, iura quoque eadem merito sibi vindicant.
Omnes igitur omnino, qui eius sunt condicionis, ut iure militari
testari non possint, si in hosticolo deprehendantur et illic decedant,
quomodo velint et quomodo possint, testabuntur, sive praeses quis
sit provinciae sive legatus sive quis alius, qui iure militari
testari non potest.
1. Item nauarchos et trierarchos
classium iure militari posse testari nulla dubitatio est. In classibus
omnes remiges et nautae milites sunt. Item vigiles milites sunt
et iure militari eos testari posse nulla dubitatio est.
2. Si quis militum ex alio
numero translatus sit in alium, quamvis et hinc sit exemptus et
illo nondum pervenerit, tamen poterit iure militari testari: est
enim miles, quamvis in numeris non sit.
37.14.0.
De iure patronatus.
37.14.1
Ulpianus libro nono de
officio proconsulis
Patronorum querellas adversus
libertos praesides audire et non translaticie exsequi debent,
cum, si ingratus libertus sit, non impune ferre eum oporteat.
Sed si quidem inofficiosus patrono patronae liberisve eorum sit,
tantummodo castigari eum sub comminatione aliqua severitatis non
defuturae, si rursum causam querellae praebuerit, et dimitti oportet.
Enimvero si contumeliam fecit aut convicium eis dixit, etiam in
exilium temporale dari debebit: quod si manus intulit, in metallum
dandus erit: idem et si calumniam aliquam eis instruxit vel delatorem
subornavit vel quam causam adversus eos temptavit.
37.14.2
Ulpianus libro primo opinionum
Liberti homines negotiatione
licita prohiberi a patronis non debent.
37.14.3
Marcianus libro secundo
institutionum
Si quis tutor datus, cum sibi
legata esset ancilla et rogatus eam manumittere, manumiserit adgnito
legato et tutela pupilli se excusaverit, divi Severus et Antoninus
rescripserunt hunc esse quidem patronum, sed omni commodo patronatus
carere.
37.14.4
Marcianus libro quinto
institutionum
Iura libertorum patronorum
liberis, cum pater eorum erat perduellionis damnatus, salva esse
divi Severus et Antoninus benignissime rescripserunt, sicut ex
alia causa punitorum liberis iura libertorum salva sunt.
37.14.5
Marcianus libro 13 institutionum
pr. Divus Claudius libertum,
qui probatus fuit patrono delatores summisisse, qui de statu eius
facerent ei quaestionem, servum patroni esse iussit eum libertum.
1. Imperatoris nostri rescripto
cavetur, ut, si patronus libertum suum non aluerit, ius patroni
perdat.
37.14.6
Paulus libro secundo ad
legem Aeliam Sentiam
pr. Adigere iureiurando, ne
nubat liberta vel liberos tollat, intellegitur etiam is, qui libertum
iurare patitur. Sed si ignorante eo suus filius adegerit stipulatus
fuerit, nihil ei nocebit: certe si iussu patroni is qui in potestate
est idem fecerit, dicendum est eum hac lege teneri.
1. Stipulatus est centum operas
aut in singulas aureos quinos dari: non videtur contra legem stipulatus,
quia in potestate liberti est operas dare.
2. Quamvis nulla persona lege
excipiatur, tamen intellegendum est de his legem sentire, qui
liberos tollere possunt. Itaque si castratum libertum iureiurando
quis adegerit, dicendum est non puniri patronum hac lege.
3. Si patronus libertam iureiurando
adegerit, ut sibi nuberet, si quidem ducturus eam adegit, nihil
contra legem fecisse videbitur: si vero non ducturus propter hoc
solum adegit, ne alii nuberet, fraudem legi factam Iulianus ait
et perinde patronum teneri, ac si coegisset iurare libertam non
nupturam.
4. Lege Iulia de maritandis
ordinibus remittitur iusiurandum, quod liberto in hoc impositum
est, ne uxorem duceret, libertae, ne nuberet, si modo nuptias
contrahere recte velint.
37.14.7
Modestinus libro singulari
de manumissionibus
pr. Divus Vespasianus decrevit,
ut, si qua hac lege venierit, ne prostitueretur et, si prostituta
esset, ut esset libera, si postea ab emptore alii sine condicione
veniit, ex lege venditionis liberam esse et libertam prioris venditoris.
1. Mandatis imperatorum cavetur,
ut etiam in provinciis praesides de querellis patronorum ius dicentes
secundum delictum admissum libertis poenas irrogent. Interdum
illae poenae a liberto ingrato exiguntur: vel pars bonorum eius
aufertur et patrono datur: vel fustibus caeditur et ita absolvitur.
37.14.8
Modestinus libro sexto
regularum
pr. Servum a filio familias
milite manumissum divus Hadrianus rescripsit militem libertum
suum facere, non patris.
1. Servus non manumissus libertatem
consequitur is, qui ea lege distractus est, ut manumittatur intra
tempus: quod superveniens, licet non manumittatur, faciet tamen
libertum emptoris.
37.14.9
Modestinus libro nono
regularum
pr. Filii hereditate paterna
se abstinentes ius, quod in libertis habent paternis, non amittunt:
idem et in emancipato.
1. Ut in bonis liberti locum
quidam non haberent, lege excipiuntur: rei capitalis damnatus,
si restitutus non est: si index cuius flagitii sit fueritve vel
maior annis viginti quinque cum esset, capitis accusaverit libertum
paternum.
37.14.10
Clementius libro nono
ad legem Iuliam et Papiam
Eum patronum, qui capitis
libertum accusasset, excludi a bonorum possessione contra tabulas
placuit. Labeo existimabat capitis accusationem eam esse, cuius
poena mors aut exilium esset. Qui nomen detulit, accusasse intellegendus
est, nisi abolitionem petit: idque etiam proculo placuisse Servilius
refert.
37.14.11
Ulpianus libro decimo
ad legem Iuliam et Papiam
Is autem nec ad legitimam
hereditatem, quae ex lege duodecim tabularum defertur, admittitur.
37.14.12
Modestinus libro primo
responsorum
Gaius Seius decedens testamento
ordinato inter filios suos Iulium libertum suum, quasi et ipsum
filium, ex parte heredem nominavit: quaero, an huiusmodi scriptura
possit liberto statum condicionis mutare. Modestinus respondit
statum mutare non posse.
37.14.13
Modestinus libro primo
pandectarum
Filius familias servum peculiarem
manumittere non potest. Iussu tamen patris manumittere potest:
qui manumissus libertus fit patris.
37.14.14
Ulpianus libro quinto
ad legem Iuliam et Papiam
Si iuravero me patronum esse,
dicendum est non esse me quantum ad successionem patronum, quia
iusiurandum patronum non facit: aliter atque si patronum esse
pronuntiatum sit: tunc enim sententia stabitur.
37.14.15
Paulus libro octavo ad
legem Iuliam et Papiam
Qui contra legem Aeliam Sentiam
ad iurandum libertum adegit, nihil iuris habet nec ipse nec liberi
eius.
37.14.16
Ulpianus libro decimo
ad legem Iuliam et Papiam
pr. Si libertus minorem se
centenario in fraudem legis fecerit, ipso iure non valebit id
quod factum est, et ideo quasi in centenarii liberti bonis locum
habebit patronus: quidquid igitur quaqua ratione alienavit, ea
alienatio nullius momenti est. Plane si qua alienaverit in fraudem
patroni, adhuc tamen post alienationem maior centenario remaneat,
alienatio quidem vires habebit, verumtamen per Favianam et Calvisianam
actionem revocabuntur ea quae per fraudem sunt alienata: et ita
Iulianus saepissime scribit eoque iure utimur. Diversitatis autem
ea ratio est. Quotiens in fraudem legis fit alienatio, non valet
quod actum est: in fraudem autem fit, cum quis se minorem centenario
facit ad hoc, ut legis praeceptum evertat. At cum alienatione
facta nihilo minus centenarius est, non videtur in fraudem legis
factum, sed tantum in fraudem patroni: idcirco Faviano vel Calvisiano
iudicio revocabitur id quod alienatum est.
1. Si quis plures res simul
alienando minorem se centenario fecerit, quarum una revocata vel
omnium partibus maior centenario efficitur: utrum revocamus omnes
an pro rata ex singulis, ut centenarium eum faciamus? Magisque
est, ut omnium rerum alienato facta nullius momenti sit.
2. Si quis plane non semel
alienaverit, sed quasdam res ante, quasdam postea, alienatio earum
rerum quae postea alienatae sunt ipso iure non revocabitur, sed
priorum: in posterioribus Favianae locus erit.
37.14.17
Ulpianus libro 11 ad legem
Iuliam et Papiam
pr. Divi fratres in haec verba
rescripserunt: "Comperimus a peritioribus dubitatum aliquando,
an nepos contra tabulas aviti liberti bonorum possessionem petere
possit, si eum libertum pater patris, cum annorum viginti quinque
esset, capitis accusasset, et proculum, sane non levem iuris auctorem,
in hac opinione fuisse, ut nepoti in huiusmodi causa non putaret
dandam bonorum possessionem. Cuius sententiam nos quoque secuti
sumus, cum rescriberemus ad libellum Caesidiae Longinae: sed et
Volusius Maecianus amicus noster ut et iuris civilis praeter veterem
et bene fundatam peritiam anxie diligens religione rescripti nostri
ductus sit ut coram nobis adfirmavit non arbitratum se aliter
respondere debere. Sed cum et ipso Maeciano et aliis amicis nostris
iuris peritis adhibitis plenius tractaremus, magis visum est nepotem
neque verbis neque sententia legis aut edicti praetoris ex persona
vel nota patris sui excludi a bonis aviti liberti: plurium etiam
iuris auctorum, sed et Salvi Iuliani amici nostri clarissimi viri
hanc sententiam fuisse".
1. Item quaesitum est, si
patroni filius capitis accusaverit libertum, an hoc noceat liberis
ipsius. Et Proculus quidem in hac fuit opinione notam adspersam
patroni filio liberis eius nocere, Iulianus autem negavit: sed
hic idem quod Iulianus erit dicendum.
37.14.18
Scaevola libro quatro
responsorum
Quaero, an libertus prohiberi
potest a patrono in eadem colonia, in qua ipse negotiatur, idem
genus negotii exercere. Scaevola respondit non posse prohiberi.
37.14.19
Paulus libro primo sententiarum
Ingratus libertus est, qui
patrono obsequium non praestat vel res eius filiorumve tutelam
administrare detractat.
37.14.20
Paulus libro tertio sententiarum
Sicut testamento facto decedente
liberto potestas datur patrono vel libertatis causa imposita petere
vel partis bonorum possessionem, ita et cum intestato decesserit,
earum rerum electio ei manet.
37.14.21
Hermogenianus libro tertio
iuris epitomarum
pr. Sive patronus sive libertus
deportetur et post restituatur, amissum patronatus et petendae
contra tabulas bonorum possessionis ius recipitur: quod ius servatur
et si in metallum patronus vel libertus damnatus restituatur.
1. Excluditur contra tabulas
bonorum possessione patronus et si ex unica heres instituatur
et id, quod deest ad supplendam debitam portionem, per servum
iudicio liberti sine condicione et dilatione ei, hereditate vel
legato sive fideicommisso, quaeri potest.
2. Ex duobus patronis unus,
ex debita parte heres institutus sine condicione et dilatione,
contra tabulas bonorum possessionem petere non poterit, licet,
si minor ei portio esset relicta et contra tabulas bonorum possessionem
petisset, alia etiam portio ei adcrescere potuisset.
3. Naturales liberi liberti
exheredati facti, alio ex parte herede instituto, si per servum
ex alia parte parenti successerint, obiciuntur patrono.
4. Liberti filius heres institutus
si bona repudiaverit, patronus non excluditur.
37.14.22
Gaius libro singulari
de casibus
Satis constat, etiamsi in
potestate sit parentis filius patronae, nihilo minus legitimo
iure ad eum pertinere hereditatem.
37.14.23
Tryphoninus libro 15 disputationum
pr. Si filius patris necem
inultam reliquerit, quam servus detexit et meruit libertatem,
dixi non habendum pro patroni filio, quia indignus est.
1. Cum ex falsis codicillis,
qui veri aliquo tempore crediti sunt, heres ignorans quasi ex
fideicommisso libertatem servis praestitisset, rescriptum est
a divo Hadriano liberos quidem eos esse, sed aestimationem sui
praestare debere: et hos libertos manumissoris esse recte probatur,
quia salvum est etiam in his libertis ius patroni.
37.14.24
Paulus imperialium sententiarum
in cognitionibus prolatarum sive decretorum ex libris sex libro
primo
Camelia Pia ab Hermogene appellaverat,
quod diceret iudicem de dividenda hereditate inter se et coheredem
non tantum res, sed etiam libertos divisisse: nullo enim iure
id eum fecisse. Placuit nullam esse libertorum divisionem: alimentorum
autem divisionem a iudice inter coheredes factam eodem modo ratam
esse.
37.15.0.
De obsequiis parentibus et patronis praestandis.
37.15.1
Ulpianus libro primo opinionum
pr. Etiam militibus pietatis
ratio in parentes constare debet: quare si filius miles in patrem
aliqua commisit, pro modo delicti puniendus est.
1. Et inter collibertos matrem
et filium pietatis ratio secundum naturam salva esse debet.
2. Si filius matrem aut patrem,
quos venerari oportet, contumeliis adficit vel impias manus eis
infert, praefectus urbis delictum ad publicam pietatem pertinens
pro modo eius vindicat.
3. Indignus militia iudicandus
est, qui patrem et matrem, a quibus se educatum dixerit, maleficos
appellaverit.
37.15.2
Iulianus libro 14 digestorum
pr. Honori parentium ac patronorum
tribuendum est, ut, quamvis per procuratorem iudicium accipiant,
nec actio de dolo aut iniuriarum in eos detur: licet enim verbis
edicti non habeantur infames ita condemnati, re tamen ipsa et
opinione hominum non effugiunt infamiae notam.
1. Interdictum quoque unde
vi non est adversus eos reddendum.
37.15.3
Marcellus libro singulari
responsorum
Titius puerum emit, quem post
multos annos venire iussit: postea exoratus accepto ab eo pretio
eum manumisit: quaero, an eum filius et heres manumissoris ut
ingratum accusare possit. Respondit posse, si nihil aliud esset
impedimento: nam plurimum interesse, a suo servo quis vel etiam
ab amico eius acceptis nummis dederit libertatem, an ab eo servo,
qui cum esset alienus in fidem eius devenit. Etenim ille etiamsi
non gratuitum, beneficium tamen praestitit, iste nihil amplius
quam operam suam accommodare videri potest.
37.15.4
Marcianus libro secundo
publicorum iudiciorum
Per procuratorem ingratum
libertum posse argui divus Severus et Antoninus rescripserunt.
37.15.5
Ulpianus libro decimo
ad edictum
pr. Parens, patronus patrona,
liberive aut parentes patroni patronave, neque si ob negotium
faciendum vel non faciendum pecuniam accepisse dicerentur, in
factum actione tenentur.
1. Sed nec famosae actiones
adversus eos dantur, nec hae quidem, quae doli vel fraudis habent
mentionem,
37.15.6
Paulus libro 11 ad edictum
Nec servi corrupti agetur,
37.15.7
Ulpianus libro decimo
ad edictum
pr. Licet famosae non sint.
1. Et in quantum facere possunt,
damnantur.
2. Nec exceptiones doli patiuntur
vel vis metusve causa, vel interdictum unde vi vel quod vi patiuntur.
3. Nec deferentes iusiurandum
de calumnia iurant.
4. Nec non et si ventris nomine
in possessionem calumniae causa missa dicatur patrona, libertus
hoc dicens non audietur, quia de calumnia patroni quaeri non debet.
His enim personis etiam in ceteris partibus edicti honor habebitur.
5. Honor autem his personis
habebitur ipsis, non etiam interventoribus eorum: et si forte
ipsi pro aliis interveniant, honor habebitur.
37.15.8
Paulus libro decimo ad
edictum
Heres liberti omnia iura integra
extranei hominis adversus patronum defuncti habet.
37.15.9
Ulpianus libro 66 ad edictum
Liberto et filio semper honesta
et sancta persona patris ac patroni videri debet.
37.15.10
Tryphoninus libro 17 disputationum
Nullum ius libertatis causa
impositorum habet in mancipato filio, quia nihil imponi liberis
solet. Nec quisquam dixit iureiurando obligari filium patri manumissori
ut libertum patrono: nam pietatem liberi parentibus, non operas
debent.
37.15.11
Papinianus libro 13 responsorum
Liberta
ingrata non est, quod arte sua contra patronae voluntatem utitur.