( Based upon the Latin text of Mommsen's edition, Berlin, 1954 ).
35.1.0. De condicionibus et demonstrationibus et causis et modis
eorum, quae in testamento scribuntur.
35.1.1
Pomponius
libro tertio ad Quintum Mucium
pr.
Legatis quae relinquuntur aut dies incertus aut condicio adscribitur
aut, si nihil horum factum sit, praesentia sunt, nisi si vi ipsa
condicio insit.
1.
Cum dies certus adscriptus est, quamvis dies nondum venerit, solvi
tamen possunt, quia certum est ea debitu iri.
2.
Dies autem incertus est, cum ita scribitur "heres meus cum
morietur, decem dato": nam diem incertum mors habet eius. Et
ideo si legatarius ante decesserit, ad heredem eius legatum non
transit, quia non cessit dies vivo eo [ea], quamvis certum fuerit
moriturum heredem.
3.
Inest autem condicio legati, veluti cum ita legamus: "quod
ex arescusa natum fuerit, heres dato" aut "fructus, qui
ex eo fundo percepti fuerint, heres dato" aut "servum,
quem alii non legavero, Seio dato".
35.1.2
Ulpianus
libro quinto ad Sabinum
Condicionum
quaedam sunt, quae quandoque impleri possunt etiam vivo testatore,
ut puta "si navis ex asia venerit", nam quandoque venerit
navis, condicioni paritum videtur: quaedam, quae non nisi post mortem
testatoris "si decem dederit" "si capitolium ascenderit":
nam ut paruisse quis condicioni videatur, etiam scire debet hanc
condicionem insertam: nam si fato fecerit, non videtur obtemperasse
voluntati.
35.1.3
Ulpianus
libro sexto ad Sabinum
Optinuit
impossibiles condiciones testamento adscriptas pro nullis habendas.
35.1.4
Pomponius
libro tertio ad Sabinum
pr.
Si his legatum est, quibus patronus legata praestat, temperare debet
praetor condicionem, ut et patrono et heredibus scriptis pro portione
dentur condicionis explendae gratia.
1.
Si ita scriptum sit: "si in quinquennio proximo Titio filius
natus non erit, tum decem Seiae heres dato", si Titius ante
mortuus sit, non statim Seiae decem deberi, quia hic articulus "tum"
extremi quinquennii tempus significat.
35.1.5
Paulus
libro secundo ad Sabinum
pr.
Condicionibus pupillus et sine tutoris auctoritate parere potest.
Nec quem moveri, quod expleta condicione necessarius heres aliquando
esse potest: nam hoc iure potestatis fieri, non condicionis expletae.
1.
Item servus vel filius familias sine iussu patris vel domini condicionem
implere possunt, quia eo facto nemo fraudatur.
35.1.6
Pomponius
libro tertio ad Sabinum
pr.
Multa testamento non committitur ab herede vel legatario vel eo
qui ex ultima voluntate aliquid lucratur, qui alicuius arbitratu
monumentum facere iussus sit, si is cuius arbitrium est non vivat
vel adesse non possit aut rei arbitrari nolit.
1.
Si servos certos quis manumisisset, heres esse iussus erat. Quibusdam
ex his ante mortuis Neratius respondit defici eum condicione nec
aestimabat, parere posset condicioni nec ne. Sed Servius respondit,
cum ita esset scriptum "si filia et mater mea vivent"
altera iam mortua, non defici condicione. Idem est et apud Labeonem
scriptum. Sabinus quoque et Cassius quasi impossibiles eas condiciones
in testamento positas pro non scriptis esse, quae sententia admittenda
est.
35.1.7
Ulpianus
libro 18 ad Sabinum
pr.
Mucianae cautionis utilitas consistit in condicionibus, quae in
non faciendo sunt conceptae, ut puta "si in Capitolium non
ascenderit" "si Stichum non manumiserit" et in similibus:
et ita Aristoni et Neratio et Iuliano visum est: quae sententia
et constitutione divi Pii comprobata est. Nec solum in legatis placuit,
verum in hereditatibus quoque idem remedium admissum est.
1.
Unde si uxor maritum suum, cui dotem promiserat, ita heredem scripserit
ex parte: "si dotem, quam ei promisi, neque petierit neque
exegerit", denuntiare eum posse coheredi paratum se accepto
facere dotem vel cavere et ita adire posse hereditatem. Sed si ex
asse sit institutus maritus sub ea condicione, quoniam non est cui
caveat, non impediri eum, quo minus adeat hereditatem: nam iure
ipso videtur impleta condicio eo, quod non est, quem possit de dote
convenire ipse adeundo hereditatem.
35.1.8
Pomponius
libro quinto ad Sabinum
Si
quis ita legaverit: "dum uxor mea cum filio erit, heres meus
ei tantum dato", si ea latitans patronum de medio discessit,
ut tamen consilium retineret habendi secum liberos, deberi ei legatum
Trebatius et Labeo aiunt, quia non omne momentum exigendum sit ut
cum liberis sit, sed si eam mentem et id propositum habeat, ne filium
a semet dimittat neve per eam stet, quo minus cum ea filius educetur.
35.1.9
Ulpianus
libro 20 ad Sabinum
Solemus
dicere eum, qui in tempus liberorum uxori legat, de his non sensisse,
quos iam tunc uxor habuit, cum testaretur maritus.
35.1.10
Ulpianus
libro 23 ad Sabinum
pr.
Haec condicio "filiae meae cum nupserit" talis est, ut
qui testatus est impleri solummodo condicionem voluerit, non satis
egerit quando: et ideo et si vivo testatore nupserit post testamentum
factum, inpleta condicio videtur, praesertim cum condicio haec talis
est, ut semel impleri debeat. Sed enim non omnes coniunctiones implent
condicionem: puta enim nondum nubilis aetatis in domum mariti deducta
non paruit condicioni. Sed et si ei coniuncta sit, cuius nuptiis
ei interdictum sit, idem dicemus. An tamen nubendo postea parere
condicioni possit, quasi non nupserit, dubitari potest: et si testator
de primo nuptiali iugo sensit, puto defectam condicione: benigne
tamen dicendum est nondum impletam condicionem defectam.
1.
Si sic legatum sit "si navis ex asia venerit" et ignorante
testatore navis venerit testamenti facti tempore, dicendum pro impleta
haberi. Et si cui sic legatum est "cum pubes erit", simili
modo hoc erit dicendum.
35.1.11
Paulus
libro quarto ad Sabinum
pr.
Si iam facta sint quae condicionis loco ponuntur et sciat testator,
quae iterum fieri possunt exspectentur ut fiant: si vero nesciat,
praesenti debeantur.
1.
Item sciendum est promiscuas condiciones post mortem impleri oportere,
si in hoc fiant, ut testamento pareatur, veluti "si Capitolium
ascenderit" et similia, non promiscuas etiam vivo testatore
existere posse, veluti "si Titius consul factus fuerit".
35.1.12
Ulpianus
libro 24 ad Sabinum
Si
ita legatum sit: "quoniam filius maior ex arca mea decem sustulit,
heres minor filius decem e medio sumito", debetur legatum,
quia idcirco relictum est, ut condicio filiorum exaequaretur. Et
sane haec causa est: nam causa in praeteritum, poena in futurum
confertur.
35.1.13
Paulus
libro quinto ad Sabinum
Si
fundus alicui legatus fuerit, si pupillo vel furioso pecuniam dedisset,
videtur explesse condicionem curatori vel tutori dando.
35.1.14
Pomponius
libro octavo ad Sabinum
"Titius
si statuas in municipio posuerit, heres esto". Si paratus est
ponere, sed locus a municipibus ei non datur, Sabinus Proculus heredem
eum fore et in legato idem iuris esse dicunt.
35.1.15
Ulpianus
libro 35 ad Sabinum
Cui
fuerit sub hac condicione legatum "si in familia nupsisset",
videtur impleta condicio statim atque ducta est uxor, quamvis nondum
in cubiculum mariti venerit. Nuptias enim non concubitus, sed consensus
facit.
35.1.16
Gaius
libro primo de testamento ad edictum praetoris
In
his, quae extra testamentum incurrerent, possunt res ex bono et
aequo interpretationem capere: ea vero, quae ex ipso testamento
orerentur, necesse est secundum scripti iuris rationem expediri.
35.1.17
Gaius
libro secundo de legatis ad edictum praetoris
pr.
Demonstratio falsa est, veluti si ita scriptum sit: "servum
Stichum, quem de Titio emi" "fundum Tusculanum, qui mihi
a Seio donatus est". Nam si constat, de quo homine, de quo
fundo senserit testator, ad rem non pertinet, si is, quem emisse
significavit, donatus esset, aut quem donatum sibi esse significaverat,
emerit.
1.
Igitur et si ita servus legatus sit: "Stichum cocum",
"Stichum sutorem Titio lego", licet neque cocus neque
sutor sit, ad legatarium pertinebit, si de eo sensisse testatorem
conveniat: nam et si in persona legatarii designanda aliquid erratum
fuerit, constat autem, cui legare voluerit, perinde valet legatum
ac si nullus error interveniret.
2.
Quod autem iuris est in falsa demonstratione, hoc vel magis est
in falsa causa, veluti ita "Titio fundum do, quia negotia mea
curavit", item "fundum Titius filius meus praecipito,
quia frater eius ipse ex arca tot aureos sumpsit": licet enim
frater huius pecuniam ex arca non sumpsit, utile legatum est.
3.
At si condicionaliter concepta sit causa, veluti hoc modo: "Titio,
si negotia mea curavit, fundum do": "Titius filius meus,
si frater eius centum ex arca sumpsit, fundum praecipito",
ita utile erit legatum, si et ille negotia curavit et huius frater
centum ex arca sumpsit.
4.
Quod si cui in hoc legatum sit, ut ex eo aliquid faceret, veluti
monumentum testatori vel opus aut epulum municipibus faceret, vel
ex eo ut partem alii restitueret: sub modo legatum videtur.
35.1.18
Gaius
libro 18 ad edictum provinciale
Is,
cui sub condicione non faciendi aliquid relictum est, ei scilicet
cavere debet Muciana cautione, ad quem iure civili, deficiente condicione,
hoc legatum eave hereditas pertinere potest.
35.1.19
Ulpianus
libro quinto disputationum
pr.
In condicionibus primum locum voluntas defuncti optinet eaque regit
condiciones. Denique et in ea condicione "si filia mea cum
Titio nupta erit" placuit non semper mortis tempus observari,
sed voluntate patrocinante tardius produci.
1.
Haec scriptura "si primus heres erit, damnas esto dare"
pro condicione non est accipienda: magis enim demonstravit testator,
quando legatum debeatur, quam condicionem inseruit: nisi forte hoc
animo fuerat testator, ut faceret condicionem. Proinde nec illud
dicendum erit facere condicionem: "Quidquid mihi ephesi oportet
dari, hoc do lego". Sed si sic leget: "si primus mihi
heres non erit, damnas esto secundus dare" et primus heres
exstitit, legatum non debebitur: si primus adierit cum secundo,
non exstitisse condicionem nequaquam ambigendum est.
2.
Si patronus contra tabulas bonorum possessione accepta debitam portionem
occupet, legata quae sic data sunt "si patronus heres non erit"
non debet coheres patroni praestare.
3.
Si a primo ita legatum est "si secundus heres non erit, viginti
Titio dato" , simili modo a secundo eidem Titio ita legatum
est: "si primus heres non erit " et ambo heredes exstiterint,
legati condicio deficiet: si alter heres exstitit, alter heres non
exstitit, legatum debebitur.
35.1.20
Marcellus
notum ad Iuliani libro 27 digestorum
Non
dubitamus, quin turpes condiciones remittendae sunt: quo in numero
plerumque sunt etiam iurisiurandi.
35.1.21
Iulianus
libro 31 digestorum
Multum
interest, condicio facti an iuris esset: nam huiusmodi condiciones
"si navis ex asia venerit" "si Titius consul factus
erit", quamvis impletae essent, impedient heredem circa adeundam
hereditatem, quamdiu ignoraret eas impletas esse: quae vero ex iure
venient, in his nihil amplius exigendum, quam ut impletae sint.
Veluti si quis se filium familias existimat, cum sit pater familias,
poterit adquirere hereditatem: quare et ex parte heres scriptus,
qui ignorat, an tabulae testamenti apertae sint, adire hereditatem
poterit.
35.1.22
Iulianus
libro 35 digestorum
Quotiens
sub condicione mulieri legatur "si non nupserit" et eiusdem
fidei commissum sit, ut Titio restituat, si nubat, commode statuitur
et si nupserit, legatum eam petere posse et non esse cogendam fideicommissum
praestare.
35.1.23
Iulianus
libro 43 digestorum
Qui
duobus heredibus decem dare iussus est et fundum sibi habere, verius
est, ut condicionem scindere non possit, ne etiam legatum scindatur.
Igitur quamvis alteri quinque dederit, nullam partem fundi vindicabit,
nisi alteri quoque adeunti hereditatem reliqua quinque numeraverit
aut illo omittente hereditatem ei, qui solus adierit hereditatem,
tota decem dederit.
35.1.24
Iulianus
libro 55 digestorum
Iure
civili receptum est, quotiens per eum, cuius interest condicionem
impleri, fit, quo minus impleatur, ut perinde habeatur, ac si impleta
condicio fuisset: quod plerique et ad legata et ad heredum institutiones
perduxerunt. Quibus exemplis stipulationes quoque committi quidam
recte putaverunt, cum per promissorem factum esset, quo minus stipulator
condicioni pareret.
35.1.25
Iulianus
libro 69 digestorum
Cum
vir uxori, quandoque liberos habebit, fundum legat, si mulier divortio
facto liberos ex alio procreaverit, deinde soluto secundo matrimonio
ad priorem maritum redierit, non intellegitur expleta condicio,
quod testatorem verisimile non est de his liberis sensisse, qui
se vivo ex alio suscepti fuissententiarum
35.1.26
Iulianus
libro 82 digestorum
pr.
Haec scriptura "si viginti dederit aut iuraverit se aliquid
facturum" unam condicionem exprimit habentem duas partes: quare
si quicumque heres scriptus erit sub condicione "si iuraverit
se decem daturum" aut "monumentum facturum", quamvis
verbis edicti ad hereditatem vel legatum admittatur, tamen compellitur
facere id quod facturum se iurare iussus est solo iureiurando remisso.
1.
Cum eadem res alteri pure, alteri sub condicione legatur aut cum
alter pure, alter sub condicione heres scriptus est, pars legati
vel hereditatis deficiente condicione adcrescit etiam heredi eius,
cui pure legatum vel hereditas data est, si tamen hereditas eius
adita fuerit.
35.1.27
Alfenus
libro quinto digestorum
In
testamento quidam scripserat, ut sibi monumentum ad exemplum eius,
quod in via Salaria esset Publii Septimii Demetrii, fieret: nisi
factum esset, heredes magna pecunia multare et cum id monumentum
Publii Septimii Demetrii nullum repperiebatur, sed Publii Septimii
Damae erat, ad quod exemplum suspicabatur eum qui testamentum fecerat
monumentum sibi fieri voluisse, quaerebant heredes, cuiusmodi monumentum
se facere oporteret et, si ob eam rem nullum monumentum fecissent,
quia non repperirent, ad quod exemplum facerent, num poena tenerentur.
Respondit, si intellegeretur, quod monumentum demonstrare voluisset
is qui testamentum fecisset, tametsi in scriptura mendum esset,
tamen ad id, quod ille se demonstrare animo sensisset, fieri debere:
sin autem voluntas eius ignoraretur, poenam quidem nullam vim habere,
quoniam ad quod exemplum fieri iussisset, id nusquam exstaret, monumentum
tamen omnimodo secundum substantiam et dignitatem defuncti exstruere
debere.
35.1.28
Paulus
libro secundo epitomarum Alfeni digestorum
pr.
Filiae suae ita quis legavit: "Si Attia filia mea arbitratu
Lucii Titii nupserit, ei tot heres meus dato". Titio ante testatorem
mortuo Attia nupserat: quaerebatur, an legatum ei deberetur. Respondit
deberi.
1.
"Attia uxor mea Optato Philargyrum puerum, Agatheam ancillam,
qui mei erunt cum moriar": is qui testamentum fecit Agatheam,
quam testamenti tempore habuit, vendidit et postea ancillas emit,
ex his uni Agatheae nomen imposuit: quaesitum est, an haec legata
videretur. Respondit legatam videri.
35.1.29
Iulianus
libro primo ad Urseium Ferocem
Haec
condicio "si in Capitolium ascenderit" sic recipienda
est "si cum primum potuerit Capitolium ascendere".
35.1.30
Iulianus
libro primo ex Minicio
Si
separatim mihi totus fundus pure, tibi sub condicione legatus fuerit
et tu decesseris, antequam condicio exstiterit: non habebo necessitatem
implere condicionem, utpote cum, etiamsi condicio defecerit, pars
quam vindicaturus eras mihi adcrescat.
35.1.31
Africanus
libro secundo quaestionum
In
testamento ita erat scriptum: "Stichus et Pamphila liberi sunto
et si in matrimonium coierint, heres meus his centum dare damnas
esto": Stichus ante apertas tabulas decessit. Respondit partem
Stichi defectam esse: sed et Pamphilam defectam condicione videri
ideoque partem eius apud heredem remansuram. Sed et si uterque viveret
et Stichus nollet eam uxorem ducere, cum mulier parata esset nubere,
illi quidem legatum deberetur, Stichi autem portio inutilis fiebat.
Nam cum uni ita legatum sit: "Titio, si Seiam uxorem duxerit,
heres meus centum dato", si quidem Seia moriatur, defectus
condicione intellegitur: at si ipse decedat, nihil ad heredem suum
eum transmittere, quia morte eius condicio defecisse intellegitur:
utroque autem vivente si quidem ipse nolit uxorem ducere, quia ipsius
facto condicio deficit, nihil ex legato consequitur, muliere autem
nolente nubere, cum ipse paratus esset, legatum ei debetur.
35.1.32
Africanus
libro nono quaestionum
Quamvis
rationes reddere nihil aliud sit quam reliqua solvere, tamen si
et statuliberi et heredis culpa, sine fraude tamen servi minus solutum
sit et bona fide redditas esse rationes existimatum fuerit, liberum
fore: et nisi ita observetur, neminem, qui sub condicione ita manumissus
esset, umquam ad libertatem perventurum, si per imprudentiam minus
solutum esset. Haec ita accipienda ait, si quando is, qui rationes
reddere iussus sit, per aliquem errorem sine dolo malo ita rationes
ediderit, ut dominus quoque circa computationem erraret.
35.1.33
Marcianus
libro sexto institutionum
pr.
Falsa demonstratio neque legatario neque fideicommissario nocet
neque heredi instituto, veluti si fratrem dixerit vel sororem vel
nepotem vel quodlibet aliud: et hoc ita iuris civilis ratione et
constitutionibus divorum Severi et Antonini cautum est.
1.
Sed si controversia sit de nomine inter plures: qui probaverit sensisse
de se defunctum, ille admittetur.
2.
Sed si cui quasi liberto, id est inter libertos legatum fuerit,
non idcirco legatum amittit, quia postea anulos ab imperatore acceperit:
nam honor eius auctus est, non condicio mutata: et ita divi Severus
et Antoninus rescripserunt.
3.
Si quis legaverit rem ita, si mortis tempore eius erit, nec tunc
eius invenitur, nec aestimatio eius legari videbitur.
4.
Quid ergo, si quis ita scripserit: "Stichum et Pamphilum Titio
do lego, si mei erunt cum moriar" et unum ex his alienaverit,
an vel alter possit a legatario vindicari? Placet vindicari, nam
hunc sermonem, licet pluralis sit, pro eo oportet accipi, atque
si separatim dixisset: "Stichum, si meus erit cum moriar".
35.1.34
Florentinus
libro 11 institutionum
pr.
Nominatim alicui legatur ita "Lucio Titio" an per demonstrationem
corporis vel artificii vel officii vel necessitudinis vel adfinitatis,
nihil interest: nam demonstratio plerumque vice nominis fungitur.
Nec interest, falsa an vera sit, si certum sit, quem testator demonstraverit.
1.
Inter demonstrationem et condicionem hoc interest, quod demonstratio
plerumque factam rem ostendit, condicio futuram.
35.1.35
Pomponius
libro singulari regularum
Levissima
libertatis condicio ea intellegenda est, quae ad libertatem perducit,
quamvis natura gravior et durior sit.
35.1.36
Marcellus
libro singulari responsorum
pr.
Publius Maevius testamento suo ita cavit: "Quisquis mihi heres
heredesve erunt, do lego fideique eorum committo, uti dent Gaio
Seio sororis meae filio in honorem consulatus quadringenta":
vivo Maevio Seius consul designatus est et munus edidit: deinde
ex calendis ianuariis consulatum ingressus est atque ita Maevius
decessit: quaero, an quadringenta seio debeantur. Marcellus respondit
deberi,
1.
Titia codicillis de praediis, quae testamento Septiciae reliquerat,
ita cavit: "A te peto, Septicia, ut filio meo, cum annorum
sedecim esset, eadem praedia restitueres: quod si filius meus sedecim
annos non impleverit, peto uti reddas ea restituas Publio Maevio
et Gaio Cornelio". Quaero, cum Septicia decesserit, deinde
filius quintum decimum annum agens defunctus sit, an repraesentetur
fideicommissum quinto decimo anno impleto et heredes Septiciae restituere
id Publio Maevio et Gaio Cornelio debeant. Marcellus respondit Septiciam
ius, quod in his praediis habuisset, heredi suo reliquisse: etenim
videri contra voluntatem testatricis repraesentationem fideicommissi
desiderari, ut amplius ad substitutos perveniat, quam ad puerum
pervenire vel a Septicia vel ab heredibus potuisset. Et verba quidem
videntur repraesentare fideicommissum, sed non est verisimile, ut
maturius voluerit testatrix ad substitutos id transferre. Nec quicquam
mutat, quod Septicia ante decessit: nam etsi puer viveret, non prius
Septiciae heredes quam Septicia possent conveniri.
35.1.37
Paulus
libro singulari ad legem Fufiam Caniniam
Si
quis eum, quem ipse manumittere non poterat, legaverit ita, ut eum
legatarius manumitteret, etsi a legato non repellatur, non est compellendus,
ut manumittat, quoniam totiens secundum voluntatem testatoris facere
compellitur, quotiens contra legem nihil sit futurum. Idque Neratius
scripsit, et tamen a legato non esse eum repellendum, quoniam magis
legatarium aliquid commodum testator in hoc servo quam heredem habere
voluisset.
35.1.38
Paulus
libro singulari de iure codicillorum
Si
ita scripsero: "Quantum codicillis Titio legavero", licet
codicillis legatum explicetur, tamen ex testamento valet solaque
quantitas in codicillo delata est. Nam et apud veteres legata talia
fuere: "Quantum ei per epistulam scripsero": "Quantum
ex illa actione detraxero, heres dato".
35.1.39
Iavolenus
libro primo ex posterioribus Labeonis
pr.
Quae condicio ad genus personarum, non ad certas et notas personas
pertineat, cum existimamus totius esse testamenti et ad omnes heredes
institutos pertinere: at quae condicio ad certas personas accommodata
fuerit, eam referre debemus ad eum dumtaxat gradum, quo hae personae
institutae fuerunt.
1.
Cum ita in testamento scriptum erat "ut aliquid in foro fiat"
neque adscriptum erat in quo foro, Labeo ait, si non appareat, quid
mortuus senserit, in eius municipii foro faciendum, in quo is qui
testamentum fecerit domicilium habuerit: quam sententiam ego quoque
probo.
35.1.40
Iavolenus
libro secundo ex posterioribus Labeonis
pr.
Quibus diebus vicinus tuus te via publica, cum ad parendum condicioni
ire velles, ire prohibuerit nec per te staret, quo minus agendo
ob calumnias eum summoveas, hi dies condicioni non imputabuntur.
1.
Quidam ita legaverat: "Si Publius Cornelius impensam, quam
in fundum Seianum feci, heredi meo dederit, tum heres meus Publio
Cornelio fundum Seianum dato". Cascellius aiebat etiam pretium
fundi dari debere, Ofilius impensae verbo negat pretium significari,
sed eos dumtaxat sumptus, quos in eum posteaquam emptus esset fecit.
Idem Cinna scribit adiecto eo, quod non deductis fructibus impensarum
ratio haberi debeat: et hoc magis verum puto.
2.
Quidam Titio centum legaverat, deinde infra ita iusserat: "Quas
pecunias cuique legavi, eas heres meus, si mater mea moritur, dato":
mortuo patre familias Titius vixerat et viva matre familias decesserat.
Mortua matre heredibus Titii legatum deberi Ofilius respondit, quoniam
non sub condicione esset legatum, sed ante legatum pure, deinde
dies solvendi adiecta. Videamus, inquit Labeo, ne id falsum sit,
quia nihil intersit, utrum ita scribatur: "Quas pecunias cuique
legavi, eas heres meus, si mater mea moritur, dato" an ita:
"Nisi mater mea moritur, ne dato": utrubique enim sub
condicione vel datum vel ademptum esse legatum. Labeonis responsum
probo.
3.
Dominus servo aureos quinque eius [] legaverat: "Heres meus
Sticho servo meo, quem testamento liberum esse iussi, aureos quinque,
quos in tabulis debeo, dato". Nihil servo legatum esse namusa
servium respondisse scribit, quia dominus servo nihil debere potuisset:
ego puto secundum mentem testatoris naturale magis quam civile debitum
spectandum esse, et eo iure utimur.
4.
Qui dotalem fundum nullum habebat, ita legaverat: "Fundum Cornelianum,
quem illa mihi doti dedit, ei heres dato". Labeo Ofilius Trebatius
responderunt fundum nihilo minus legatum esse, quia, cum fundus
Cornelianus in rerum natura sit, demonstratio falsa legatum non
peremit.
5.
Thermus minor quorum arbitratu monumentum sibi fieri vellet testamento
scripserat, deinde ita legaverat: "Luciis Publiis Corneliis
ad monumentum meum aedificandum mille heres meus dato". Trebatius
respondit pro eo [ea] habendum ac si ita legatum esset, si satisdedissent
se ita id monumentum ex ea pecunia facturos. Labeo Trebatii sententiam
probat, quia haec mens testantis fuisset, ut ea pecunia in monumentum
consumeretur: idem et ego et Proculus probamus.
35.1.41
Ulpianus
libro 34 ad edictum
Legata
sub condicione relicta non statim, sed cum condicio exstiterit deberi
incipiunt, ideoque interim delegari non potuerunt.
35.1.42
Africanus
libro secundo quaestionum
Filio
familias legatum est sub hac condicione "si in potestate patris
mansisset": magis patri legatum videri ait et patrem suo nomine
legatum petere. Idem iuris esse et si servo similiter legetur: argumentum
rei est, quod et si cibaria servis Titii legentur, procul dubio
domini est, non servorum legatum.
35.1.43
Paulus
libro octavo ad Plautium
pr.
Plautius. Rogatus est heres a liberto testatore, ut perceptis sibi
decem totam hereditatem revenderet: postea patronus defuncti bonorum
possessionem contra tabulas petierat et partem hereditatis, quae
debebatur, abstulerat. Proculus Cassius fideicommissarium pro rata
quod solvit repetere debere aiunt. Paulus. Hoc iure utimur: nam
quemadmodum praestatione fideicommissorum et legatorum heres exoneratur
per praetorem, ita etiam ipse partem consequi debet.
1.
Diversum est, si Falcidia interveniat et minuat legatum: nam his
casibus nihil repetetur, quia in solidum condicioni paretur.
2.
Item scinditur ius dandi, si is cui legatum est non potest partem
hereditatis sibi relictam totam capere: nam verius est partem eum
praestare debere, partem illos, qui auferunt ab eo, quod plus relictum
est, quam a lege conceditur.
3.
Neratius libro primo responsorum scribit, ex duobus scriptis heredibus
si unus rogatus sit tibi hereditatem restituere, tu Titio certam
summam dare, et beneficio legis Falcidiae in restituendo heres utatur,
quanto minus tibi praestiterit, tanto minus te Titio praestare non
esse iniquum.
35.1.44
Paulus
libro nono ad Plautium
pr.
Qui heredi dare iussus est, servo alieno instituto non domino dare
debet. Nam et si alio herede instituto iussus est servo Titii dare,
ipsi servo datur, quia quae facti sunt, non transeunt ad dominum,
quemadmodum, si mihi aut servo Titii stipulatus sim, non Titio,
sed servo eius dari potest: et haec vera sunt.
1.
Sed cum heredi dare iussus est, videamus, ne domino dandum sit:
et consequens est et hic servo dari.
2.
Certe statuliber quin domino dare debeat, non est dubium.
3.
Contra qui domino debet dare, non implet condicionem dando servo
eius, nisi si dominus consenserit: nemo enim in tali specie condicionem
nesciente me vel nolente implere potest.
4.
Cum hereditas ex Trebelliano senatus consulto restituta est, heredi
dandum est, ut impleatur condicio: nec hoc restituendum est ex causa
fideicommissi.
5.
Sed cum suspectam adiit et restituit, dubitabatur, an ei auferendum
sit: et benignus est et in hoc casu nihil ei auferri.
6.
Si autem me herede instituto controversia mihi fiet hereditatis,
si cavet legatarius evicta hereditate reddi legatum, et ipsi cavendum
est reddi quod dedit.
7.
Sed si iussus sis mihi decem dare et accipere hereditatem ex senatus
consulto, decem tibi ex causa fideicommissi non restituam.
8.
Si duorum servo legatum sit sub condicione dandi, non posse per
partes condicioni pareri quidam aiunt, sed semel dandam pecuniam:
sed ego contra puto.
9.
Si pars rei legatae usucapta sit, an in solidum parendum sit, dubito.
Et potest dici pro parte parendum ex sententia testatoris.
10.
Plautius. Uni ex heredibus fundum legavi, si centum heredibus dedisset:
deducet suam partem hereditariam et reliquam summam heredibus pro
portione eorum dabit. At si heres ex parte ita institutus esset,
si heredibus decem dedisset, non aliter esset heres, quam si tota
decem coheredibus dedisset, quia non ante ad hereditatem admitteretur,
quam si omnem summam dedisset. Nam cum et servus testamento liber
et ex parte heres ita scriptus esset, si heredibus decem dedisset,
constitit non aliter eum liberum heredemque futurum, quam si tota
decem coheredibus dedisset. Paulus: hoc iure utimur.
35.1.45
Paulus
libro 16 ad Plautium
Iulianus
ait, si heredi legatarius, cui sub condicione legatum erat "si
heredi decem dederit" id, quod ei deberet heres, accepto tulisset,
non quidem videri condicioni paruisse, quasi dederit: sed quasi
per heredem stet, quo minus pareat, posse petere legatum, quasi
exstiterit condicio.
35.1.46
Paulus
libro tertio ad Vitellium
Si
in diem exempli gratia centensimum imperatum est statulibero, ut
pecuniam solveret, neque initium temporis eius quod futurum esset,
adscriptum est, adita hereditate cedere dies incipit, quia absurdum
visum est ante diem praeterire, quam is existeret, quem oportet
accipere. Et hoc in omnibus, qui heredi dare iussi sunt, dicendum
est: igitur et legatario ex adita hereditate ad parendum condicioni
tempus computabitur.
35.1.47
Marcellus
libro 14 digestorum
Servo
libertatem ita dedit: "Ille, si meus erit, liber esto":
legatum vel hereditatem sine condicione ei dedit: deinde eum alienavit.
Debebitur domino eius legatum vel hereditas et iussu eius adiri
poterit: nam id expressit "si meus erit" in libertate
danda, quo futurum erat ut impediretur libertas, etiamsi expressum
non esset. Saepenumero tamen mutatur rei effectus, quamquam id expresserit
testator, quod et si non fecisset, inesset tamen.
35.1.48
Marcellus
libro 15 digestorum
Non
putabam diem fideicommissi venisse, cum sextum decimum annum ingressus
fuisset, cui erat relictum, cum ad annum sextum decimum pervenisset:
et ita etiam Aurelius imperator Antoninus ad appellationem ex Germania
iudicavit.
35.1.49
Celsus
libro 22 digestorum
Si
in annos decem heres dare damnatus aut quis liber esse iussus est,
novissimo eius temporis die legatum debebitur et libertas optingit.
35.1.50
Ulpianus
libro primo de officio consulis
Si
cui libertas data sit directo sub hac condicione "si rationes
reddidisset", arbitrum a consulibus divus Pius dari permisit
his verbis: "Aditi a vobis amplissimi consules arbitrum dabunt,
qui excussis rationibus non tantum quae reliqua sunt epaphroditi
constituent, verum etiam quas rationes quaeque instrumenta tradere
aut exhibere dominis suis debeat: cuius sententiae cum fuerit satisfactum,
non impedietur Epaphroditi libertas".
35.1.51
Modestinus
libro quinto differentiarum
pr.
Sub diversis condicionibus disiunctim positis liber esse iussus
eam condicionem eligere potest, quae sibi levior esse videbitur:
legato vero eo modo relicto legatarium novissimae condicioni parere
oportet.
1.
Heredi decem dare iussus et liber esse et heredis heredi dando perveniet
ad libertatem: quod non similiter in legatarii persona custodiri
Publicius scribit.
35.1.52
Modestinus
libro septimo differentiarum
Nonnumquam
contingit, ut quaedam nominatim expressa officiant, quamvis omissa
tacite intellegi potuissent nec essent offutura. Quod evenit, si
alicui ita legatur: "Titio decem do lego, si Maevius Capitolium
ascenderit". Nam quamvis in arbitrio Maevii sit, an Capitolium
ascendat et velit efficere, ut Titio legatum debeatur, non tamen
poterit aliis verbis utiliter legari: "Si Maevius voluerit,
Titio decem do": nam in alienam voluntatem conferri legatum
non potest. Inde dictum est: expressa nocent, non expressa non nocent.
35.1.53
Modestinus
libro singulari de heurematicis
Si
quis servum liberum esse iusserit, si heredi rationes reddidisset,
posteaque eum rationes reddere vetuerit quasi puram facturus libertatem,
competit ex testamento libertas.
35.1.54
Iavolenus
libro secundo ex Cassio
pr.
Si quis legata, quibus dies adposita non esset, annua bima trima
die dari iussit et alicui, cum pubes esset, pecuniam legavit, id
quoque legatum annua bima trima die post pubertatem praestandum
esse in commentariis Gaii scriptum est, quia magis condicio quam
dies legato adiecta esset. Contra ego sentio, quia fere dies ponitur
ad proroganda ea, quae ad praesens tempus, non etiam quae in futurum
legata sunt, diesque pubertatis habet aliquam temporis demonstrationem.
1.
Duobus eadem res, si heredi centum dedissent, legata est: si alter
ex his quinquaginta dederit, partem legati consequetur et pars eius,
qui non dederit, alteri cum sua condicione adcrescit.
35.1.55
Iavolenus
libro 13 epistularum
Maevius,
cui fundus legatus est, si Callimacho, cum quo testamenti factionem
non habebat, ducenta dedisset: condicioni parere debet et ducenta
dare, ut ad eum legatus fundus pertineat, licet nummos non faciat
accipientis: quid enim interest, utrum tali personae dare iubeatur
an aliquo loco ponere vel in mare deicere? Neque enim illud, quod
ad talem personam perventurum est, testamenti nomine, sed mortis
causa capitur.
35.1.56
Iavolenus
libro 14 epistularum
Cui
fundus legatus est, si decem dederit, partem fundi consequi non
potest, nisi totam pecuniam numerasset. Dissimilis est causa, cum
duobus eadem res sub condicione legata est: in hac enim quaestione
statim a testamento, quo pluribus condicio adposita est, divisa
quoque in singulas personas videri potest, et ideo singuli pro sua
parte et condicioni parere et legatum capere possunt: nam quamvis
summa universe condicionis sit adscripta, enumeratione personarum
potest videri esse divisa. In eo vero, quod uni sub condicione legatum
est, scindi ex accidenti condicio non debet, et omnis numerus eorum,
qui in locum eius substituuntur, pro singulari persona est habendus.
35.1.57
Pomponius
libro nono ad Quintum Mucium
Quaesitum
est, an, si iussus fuerit servus quinque operas extraneo dare, ut
liber sit, condicio talis sit recipienda, ut, quemadmodum circa
pecuniae dationem dicitur, ita et circa praestationem operarum dicamus.
Sed hoc iure utimur, ut, quemadmodum dictum est, si pecuniam ex
peculio suo det extraneo, admitti eum ad libertatem, ita et, si
operam praestiterit, necesse sit eum admitti ad libertatem. Itaque
et in proposito sapienter faciet heres, si impedierit eum, quo minus
praestet operas: hac enim ratione servus perveniet quidem ad libertatem,
sed operis eius extraneus non utetur.
35.1.58
Pomponius
libro decimo ex variis lectionibus
Si
ancillae alienae, cum ea nupsisset, legatum sit, Proculus ait utile
legatum esse, quia possit manumissa nubere.
35.1.59
Ulpianus
libro 13 ad legem Iuliam et Papiam
pr.
Intercidit legatum, si ea persona decesserit, cui legatum est sub
condicione.
1.
Quid ergo, si non decesserit, sed in civitate esse desierit? Puta
alicui legatum "si consul fuerit" et is in insulam deportatus
est: numquid non interim exstinguitur legatum, quia restitui in
civitate potest? Quod probabilius esse arbitror.
2.
Non idem erit dicendum, si ea poena in eum statuta fuerit, quae
irrogat servitutem, quia servitus morti adsimulatur.
35.1.60
Paulus
libro septimo ad legem Iuliam et Papiam
pr.
In facto consistentes condiciones varietatem habent et quasi tripertitam
recipiunt divisionem, ut quid detur, ut quid fiat, ut quid optingat,
vel retro ne detur, ne fiat, ne optingat. Ex his dandi faciendique
condiciones in personas collocantur aut ipsorum, quibus quid relinquitur,
aut aliorum: tertia species in eventu ponetur.
1.
Fiscus iisdem condicionibus parere debet, quibus persona, a qua
ad ipsum quod relictum est pervenit, sicut etiam cum suo onere hoc
ipsum vindicat.
35.1.61
Ulpianus
libro octavo ad legem Iuliam et Papiam
Si
vir uxori ad tempus liberorum legaverit, dubitari potest, an de
his dumtaxat filiis sensisset testator qui post mortem eius nati
fuissent an et de his, qui vivo eo ab eo suscepti fuissent post
testamentum factum, cum manente matrimonio decessisset: verum aequum
est proficere, sive vivo marito sive post mortem nascatur.
35.1.62
Clementius
libro quarto ad legem Iuliam et Papiam
pr.
Sed si hoc specialiter expressit testator, etiamsi ex alio post
mortem suam liberos procreaverit, nihilo minus eam ad legatum admitti.
1.
Cuidam non solidum capienti amplius lege concessae portionis relicta
est, si heredi aliquid dedisset: quaeritur, an id, quod condicionis
implendae causa dederat, consequi ex causa legati possit (quasi
non capiat id quod eroget) an vero id extra sit nec ideo magis ex
bonis testatoris amplius capiat, quam capturus esset, si sine condicione
legatum esset. Et Iulianus rectissime scribit tanto amplius eum
capturum, quantum condicionis implendae causa dare eum oportet,
nec interesse, heredi an extraneo dare iussus sit, quia computatione
facta, quae semper in persona eius introduceretur, non amplius lege
concessae portionis ad eum subsideret.
2.
Cum vir uxori "si a liberis ne nupserit" in annos singulos
aliquid legavit, quid iuris sit? Iulianus respondit posse mulierem
nubere et legatum capere. Quod si ita scriptum esset "si a
liberis impuberibus ne nupserit", legem locum non habere, quia
magis cura liberorum quam viduitas iniungeretur.
35.1.63
Gaius
libro tertio ad legem Iuliam et Papiam
pr.
Cum ita legatum sit "si Titio non nupserit" vel ita "si
neque Titio neque Seio neque Maevio nupserit" et denique si
plures personae comprehensae fuerint, magis placuit, cuilibet eorum
si nupserit, amissuram legatum, nec videri tali condicione viduitatem
iniunctam, cum alii cuilibet satis commode possit nubere.
1.
Videamus et si ita legatum sit "si Titio nupserit". Et
quidem si honeste Titio possit nubere, dubium non erit, quin, nisi
paruerit condicioni, excludatur a legato: si vero indignus sit nuptiis
eius iste Titius, dicendum est posse eam beneficio legis cuilibet
nubere. Quae enim Titio nubere iubetur, ceteris omnibus nubere prohibetur:
itaque si Titius indignus sit, tale est, quale si generaliter scriptum
esset "si non nupserit". Immo si verum amamus, durior
haec condicio est quam illa "si non nupserit": nam et
ceteris omnibus nubere prohibetur et Titio, cui inhoneste nuptura
sit, nubere iubetur.
35.1.64
Clementius
libro quinto ad legem Iuliam et Papiam
pr.
Hoc modo legato dato "si Lucio Titio non nupserit" non
esse legi locum Iulianus aiebat.
1.
Quod si ita scriptum esset "si Ariciae non nupserit",
interesse, an fraus legi facta esset: nam si ea esset, quae aliubi
nuptias non facile possit invenire, interpretandum ipso iure rescindi,
quod fraudandae legis gratia esset adscriptum: legem enim utilem
rei publicae, subolis scilicet procreandae causa latam, adiuvandam
interpretatione.
35.1.65
Paulus
libro 62 ad edictum
Legato
sub condicione relicto si heres, a quo sub condicione legatum est,
pendente condicione moriatur, heredem suum obligatum relinquit.
35.1.66
Modestinus
libro decimo responsorum
Heres
statuliberum, cui in eventum condicionis fideicommissum restituere
rogatus erat, manumisit: quaero, an fideicommissum ei praestare
debeat. Herennius Modestinus respondit, quamquam statuliberum heres
manumiserit, tamen fideicommissum, quod sub iisdem condicionibus
relictum ei debet, ita praestare cogitur, si condiciones impletas
esse praestabit aut per eum stetit, quo minus impleantur.
35.1.67
Iavolenus
libro 11 epistularum
Cum
sub hac condicione fundus alicui legatus esset "si servum non
manumiserit" et, si manumiserit, legatum fundi ad Maevium translatum
esset, legatarius de non liberando satisdedit et legatum accepit
et postea liberavit: quaero, an aliquid Maevio detur. Respondit,
si cui ita legatum erit "si servum non manumiserit", satisdatione
interposita accipere ab herede legatum poterit et, si postea servum
manumiserit, commissa stipulatione heredi vel fundum vel quanti
ea res est restituet eoque casu heres ei, cui ex sequenti condicione
legatum debuerit, restituet.
35.1.68
Iavolenus
libro secundo ex Cassio
Si
ita legatum esset "cum nupserit", si nupta fuerit et hoc
testator scisset, alterum matrimonium erit exspectandum nihilque
intererit, utrum vivo testatore an post mortem ea iterum nupserit.
35.1.69
Gaius
libro 13 ad legem Iuliam et Papiam
Si
ita expressum erit: "Titio, si voluerit, do lego", apud
Labeonem Proculus notat non aliter ad heredem legatarii pertinere,
quam si ipse legatarius voluerit ad se pertinere, quia condicio
personae iniuncta videtur.
35.1.70
Papinianus
libro 16 quaestionum
Duos
mater filios sub condicione emancipationis ex partibus heredes instituit
eisque plurium rerum praeceptiones pure dedit: hereditatem adierunt.
Patrem a legatorum commodo illa quoque ratio debet summovere, quod
emancipando filios obsecutus voluntati supremum iudicium uxoris
suae custodiri voluit.
35.1.71
Papinianus
libro 17 quaestionum
pr.
Titio centum ita, ut fundum emat, legata sunt: non esse cogendum
Titium cavere Sextus Caecilius existimat, quoniam ad ipsum dumtaxat
emolumentum legati rediret. Sed si filio fratri alumno minus industrio
prospectum esse voluit, interesse heredis credendum est atque ideo
cautionem interponendam, ut et fundus comparetur ac postea non alienaretur.
1.
Titio centum relicta sunt ita, ut Maeviam uxorem quae vidua est
ducat: condicio non remittetur et ideo nec cautio remittenda est.
Huic sententiae non refragatur, quod, si quis pecuniam promittat,
si Maeviam uxorem non ducat, praetor actionem denegat: aliud est
enim eligendi matrimonii poenae metu libertatem auferri, aliud ad
testamentum certa lege invitari.
2.
Titio centum relicta sunt ita, ut a monumento meo non recedat vel
uti in illa civitate domicilium habeat. Potest dici non esse locum
cautioni, per quam ius libertatis infringitur. Sed in defuncti libertis
alio iure utimur.
3.
"Titio genero meo heres meus dotis Seiae filiae meae nomine
centum dato". Legati quidem emolumentum ad Seiam, quae dotem
habere incipit, pertinebit, sed quia non tantum mulieri, sed Titio
quoque, cui pecuniam legavit, consultum videtur, prope est, ut ipse
legatarius intellegatur et legatum petere debeat. Si post divortium
genero pecuniam heres solverit, aeque liberabitur, quoniam in dotem
solutio convertitur. Constante autem matrimonio etiam prohibente
muliere Titio recte solvetur: hoc enim et mulieris interest, ut
incipiat esse dotata. Nam et si quis ipsam quoque petitionem habere
responderit eaque pecuniam petat neque dotis fieri velit, non dubie
doli summovebitur exceptione. Ante nuptias vero Titio vel muliere
defunctis legatum apud heredem manet. Quod si nolit eam uxorem ducere,
causa legati, quod ad mulieris personam attinet, satisfactum intellegetur,
sed Titio legatum petenti nocebit exceptio doli. Sabinus autem existimabat
nupta muliere Titio sine cautione legatum deberi, quoniam pecunia
dotis efficeretur: sed cum ante nuptias, quia purum legatum est,
peti potest, cautio "mulieri pecuniam reddi" necessaria
erit. Quod si maritus vitio suo causa ceciderit neque solvendo sit,
numquid adversus heredem mulieri, quae nihil deliquit, succurri
debeat ob eam pecuniam, quae doti fuerat destinata? Sed quoniam
ambo legati petitionem habuerunt, salvam habebit, non soluta pecunia
viro, mulier actionem.
35.1.72
Papinianus
libro 18 quaestionum
pr.
Cum tale legatum esset relictum Titiae "si a liberis non discesserit",
negaverunt eam recte cavere, quia vel mortuis liberis legati condicio
possit exsistere. Sed displicuit sententia: non enim voto matris
opponi tam ominosa non interponendae cautionis interpretatio debuit.
1.
Et cum patronus liberto certam pecuniam legasset, si a liberis eius
non discessisset, permisit imperator velut Mucianam cautionem offerri:
fuit enim periculosum ac triste libertum coniunctum patroni liberis
eorundem mortem exspectare.
2.
Titius heredem institutum rogavit post mortem suam hereditatem restituere,
si fideicommissi cautio non fuisset petita. Mucianae cautionis exemplum
ante constitutionem remissae cautionis locum habere non potuit,
quoniam vivo eo, cui relictum est, impleri condicio potuit.
3.
Quid ergo, si ita scriptum sit: "Peto, post mortem tuam restituas
hereditatem ita, ne satis fideicommissi petatur neve ratio exigatur".
Sine dubio per huiusmodi verba non interponendae quidem cautionis
condicio videbitur adscripta, rationi vero non exigendae modus adhibitus,
scilicet ut culpa, non etiam dolus remissus intellegatur: idque
in eius persona, qui negotia gessit cuique rationis reddendae necessitas
fuerat testamento remissa, rescriptum est.
4.
"Si arbitratu Titii Seia nupserit, heres meus ei fundum dato".
Vivo Titio etiam sine arbitrio Titii eam nubentem legatum accipere
respondendum est eamque legis sententiam videri, ne quod omnino
nuptiis impedimentum inferatur. Sed si Titius vivo testatore decedat,
licet condicio deficit, quia tamen suspensa quoque pro nihilo foret,
mulieri succurretur.
5.
"Maeviae, si non nupserit, fundum cum morietur lego".
Potest dici et si nupserit, eam confestim ad legatum admitti. Non
idem probatur, si certus dies incertusve alius legato fuerit adscriptus.
6.
Falsam causam legato non obesse verius est, quia ratio legandi legato
non cohaeret: sed plerumque doli exceptio locum habebit, si probetur
alias legaturus non fuisse.
7.
Falsam condicionem Cassius et Caelius Sabinus impossibilem esse
dixerunt, veluti: "Pamphilus, si quod Titio debeo solverit,
liber esto", si modo nihil Titio fuit debitum: quod si post
testamentum factum testator pecuniam exsolvit, defecisse condicionem
intellegi.
8.
Falsam legati demonstrationem non facere legatum Sabinus respondit
(veluti si quis, cum Titio nihil legasset, ita scriptum reliquerit:
"Ex centum, quae Titio legavi, quinquaginta heres Seio dato")
idque sumpsit ex defuncti voluntate, quia non animo legandi, sed
deminuendi legatum, quod falso datum existimaret, ita scriberet.
Propter falsam tamen demonstrationem legati non plus Seius adsequetur,
quam si vere demonstratum fuisset.
35.1.73
Papinianus
libro 19 quaestionum
Titio
fundus, si in Asiam non venerit, idem, si pervenerit, Sempronio
legatus est. Cum in omnibus condicionibus, quae morte legatariorum
finiuntur, receptum est, ut Muciana cautio interponatur, heres cautionem
a Titio accepit et fundum ei dedit. Si postea in Asiam pervenerit,
Sempronio heres, quod ex stipulatu cautionis interpositae consequi
potest, utili actione praestare cogitur. Sed si cautio medio tempore
defecerit, quae sollicite fuerat exacta, non de suo praestabit heres,
sed quia nihil ei potest obici, satis erit actiones praestari. Si
tamen, Titius cum in Asiam venisset, Sempronius, priusquam legatum
accipiat, decesserit, heredi eius deberetur, quod defunctus petere
potuit.
35.1.74
Papinianus
libro 32 quaestionum
Mulieri
et Titio usus fructus, si non nupserit mulier, relictus est. Si
mulier nupserit, quamdiu Titius et vivit et in eodem statu erit,
partem usus fructus habebit: tantum enim beneficio legis ex legato
concessum esse mulieri intellegendum est, quantum haberet, si condicioni
paruisset. Nec si Titius, qui condicione defectus est, legatum repudiet,
ea res mulieri proderit.
35.1.75
Papinianus
libro 34 quaestionum
Dies
incertus condicionem in testamento facit.
35.1.76
Papinianus
libro sexto responsorum
Fideicommissum
a filiis relictum "si quis ex his sine liberis diem suum obierit"
adoptionis commento non excluditur.
35.1.77
Papinianus
libro septimo responsorum
pr.
Avia, quae nepotem sub condicione emancipationis pro parte heredem
instituerat, ita postea codicillis scripsit: "Hoc amplius nepoti
meo, quam quod eum heredem institui, lego praedia illa". Condicionem
emancipationis repetitam videri placet, quamvis avia nullam in legatis,
ut in hereditate, substitutionem fecisset. Nam et cum servus pure
quidem liber, heres autem sub condicione scriptus et, si heres non
exstiterit, legatum accipere iussus est, in legato repetitam videri
libertatem divus Pius rescripsit.
1.
Muciana cautio locum non habet, si per aliam condicionem actio legati
differri possit.
2.
"Titio, si mulier non nupserit, heres centum dato": quam
pecuniam eidem mulieri Titius restituere rogatus est. Si nupserit
mulier die legati cedente, fideicommissum petet: remoto autem fideicommisso
legatarius exemplum Mucianae cautionis non habebit.
3.
Pater exheredatae filiae tutores dedit eosque, si mater eius, impubere
filia constituta, vita decessisset, ad rem gerendam accedere iussit,
cum uxori mandatum esset, ut moriens filiae communi decies restitueret.
Non sub condicione tutores videbuntur dati nec, si quid aliud interea
puella quaesisset, eius administratione prohiberi, cautio vero fideicommissi
matri remissa. Quocumque indicio voluntatis cautio legatorum vel
fideicommissorum remitti potest. Itaque si cautionis non petendae
condicio legato vel fideicommisso praescribatur, condicionem ea
res non faciet: non enim deficiet, si quis caveri desideraverit,
onere cautionis non secuto, quod adversus invitum hodie iure publico
sequi non potest, postquam remitti posse cautionem placuit.
35.1.78
Papinianus
libro nono responsorum
pr.
Cum pupillus aut tutor eius condicionem in personam pupilli collatam
impedit, tam legati quam libertatis iure communi condicio impleta
esse videtur.
1.
Disiunctivo modo condicionibus adscriptis alteram defecisse non
oberit altera vel postea impleta, nec interest, in potestate fuerint
accipientis condiciones an in eventum collatae.
35.1.79
Papinianus
libro primo definitionum
pr.
"Heres meus, cum morietur Titius, centum ei dato". Purum
legatum est, quia non condicione, sed mora suspenditur: non potest
enim condicio non exsistere [existere].
1.
"Heres meus, cum ipse morietur, centum Titio dato". Legatum
sub condicione relictum est: quamvis enim heredem moriturum certum
sit, tamen incertum est, an legatario vivo. Dies legati non cedit
et non est certum ad eum legatum perventurum.
2.
Qui post Mucianam cautionem interpositam legatum accepit, si contra
cautionem aliquid fecerit, stipulatione commissa etiam fructus heredi
restituet: hoc enim legatarius et in exordio cavere cogitur.
3.
Quamvis usus fructus, cum morietur legatarius, inutiliter legetur,
tamen cautionis Mucianae remedium usu fructu quoque sub condicionem
alicuius non faciendi legato locum habet.
4.
Quod in fraudem legis ad impediendas nuptias scriptum est, nullam
vim habet, veluti: "Titio patri centum, si filia, quam habet
is in potestate, non nupserit, heres dato" vel: "Filio
familias, si pater eius uxorem non duxerit, heres dato".
35.1.80
Scaevola
libro octavo quaestionum
Eas
causas, quae protinus agentem repellunt, in fideicommissis non pro
condicionalibus observari oportet: eas vero, quae habent moram cum
sumptu, admittemus cautione oblata: nec enim parem dicemus eum,
cui ita datum sit, si monumentum fecerit, et eum, cui datum est,
ut monumentum faciat.
35.1.81
Paulus
libro 21 quaestionum
pr.
Iulius Paulus Nymphidio. Quaesisti, si ita in testamento cautum
esset: "Stichus si rationes reddiderit, cum contubernali sua
liber esto eisque decem heres dato", an Sticho mortuo antequam
rationes redderet, vel pariatore vel reliqua habente, libera esset
mulier? Et an de legato idem accipiamus. Libertate data, si rationes
reddiderit, hanc condicionem rationum reddendarum, ut iussus videatur
reliqua reddere, si qua habet, cum fide actus sui. Quae si nulla
sunt, pure accepisse libertatem videbuntur: et si post aditam hereditatem
decessit, competente libertate etiam legatum eos secutum est. Quod
si, cum adhuc reliqua haberet, decessit, sub eadem condicione et
contubernalis eius libertatem accepisse videtur et defecta videbitur
condicione. Sed non ineleganter illud dicetur Stichum quidem sub
condicione manumissum, contubernalem autem eius pure et illam coniunctionem
non ad coniungendam condicionem, sed ad necessitudinem demonstrandam
pertinere.
1.
Tunc demum pro impleta habetur condicio, cum per eum stat, qui,
si impleta esset, debiturus erat.
35.1.82
Callistratus
libro secundo quaestionum
Cum
servus ita liber esse iussus sit "si rationes reddiderit"
eique fundum heres dare damnas sit, videamus, utrum condicio libertati
praeposita sit an vero et legato. Et quidem si libertati soli accipiamus
praepositam, nullus tractatus amplius superest: nam legatum purum
invenitur et ideo inutile fit: quod si condicio etiam legato insita
sit, quod quidam recte putant, simul cum libertate dies quoque legati
utiliter cedit. Quid ergo continetur his verbis "si rationes
reddiderit?" quidam hoc aiunt "si reliqua reddiderit",
quasi nihil intersit, utrum sub hac condicione "si reliqua"
vel hac "si rationes reddiderit". Sed nos neque condicionem
meram putamus esse, quae in datione exsistit, neque meram condicionem,
quae in facto sit, sed eam condicionem, quae ex mixtura quadam consistit.
Nam non utique si ille in folle reliqua optulerit, liber erit: non
enim testator hoc sensit, sed illud, ut rationes reddat, quomodo
servus reddere solet, id est legendas offerre rationes primum, deinde
computandas, ut explorari possit, imputationes probe an improbe
referantur, accepta recte relata an non recte: ita enim incipit
quidem res a facto, pervenit autem ad pecuniam. Inest his verbis
etiam heredes notitia instrui rationum, ut sciant, quid in quaque
ratione scriptum sit. Nam quod ipse vivus facturus erat, ab heredibus
suis fieri iussisse intellegitur: ille autem utique non sic solebat
servo suo ostendenti reliqua rationes subscribere, sed ita, ut legeret
examinaret exciperet. Itaque cum servo sub hac condicione testamento
libertas datur "si rationes reddiderit" , non hanc solam
habet significationem, si cautiones instrumentaque omnia actus sui
exhibuerit heredi, sed et si reliqua solverit.
35.1.83
Paulus
libro 12 responsorum
Lucius
Titius ita testamentum fecit: "Aurelius Claudius natus ex illa
muliere, si filium meum se esse iudici probaverit, heres mihi esto".
Paulus respondit filium de quo quaereretur non sub ea condicione
institutum videri, quae in potestate eius est, et ideo testamentum
nullius esse momenti.
35.1.84
Paulus
libro 14 responsorum
"Illis
libertis alimentorum nomine, si cum filio meo morati fuerint, menstruos
denarios centenos et vestiaria dari volo". Liberti in obsequio
fuerunt, quamdiu adulescens ad militiam promoveretur: qua causa
effectum est, ut quibusdam romae relictis proficisceretur, et apud
castra defunctus est: quaesitum est, an ab heredibus eius alimenta
debeantur. Paulus respondit condicionem quidem in persona libertorum,
qui cum filio defuncti morati sunt aut per eos non stetit, quo minus
morarentur, mortuo filio testatoris defecisse non videri. Sed si
testator propter filii utilitatem his, qui cum eo morati fuissent,
alimenta praestari voluit, contra voluntatem defuncti petentes audiri
non oportere.
35.1.85
Scaevola
libro tertio responsorum
Titia
heredis instituti liberos habentis filii fidei commisit, uti rem
eius universam restitueret filiis eius liberisve eorum, cum ipsi
petissent, sine ulla iuris cavillatione: quaero, an his verbis "cum
illi a te petierint" condicio fideicommisso adscripta videatur.
Respondit non videri.
35.1.86
Maecenatus
libro tertio fideicommissorum
pr.
Iulianus noster eum, qui decem dare et ita liber esse iussus esset,
si a vivente manumissus esset, non aliter legatum, quod ei cum libertate
datum esset, habiturum, quam si condicioni libertatis paruisset:
item in emptorem, si alienatus esset. Sed id tunc locum habet, cum
omnimodo simul cum libertate legatum adquiri potuit, licet legato
imposito non sit, veluti cum in tempus libertatis legatum collatum
esset.
1.
Cum vero libertas sub condicione, legatum autem praesenti die datum
est, in hoc quaestio est, an constiterit legatum: etenim nec Catonianae
sententiae locum in proposito esse, quia etsi statim testator decessisset,
non tamen omnimodo inutile esset legatum, cum posset condicio libertatis
ante aditam hereditatem impleri et legatum manumisso deberi, nisi
forte necessarius heres exstitisset: tunc enim omnimodo inutile
erit legatum iure ipso, quia sub condicione acceperit libertatem.
35.1.87
Valens
libro primo fideicommissorum
Quod
traditum est in legatis novissimam, in libertatibus levissimam condicionem
spectandam esse,
35.1.88
Gaius
libro primo fideicommissorum
Id
est quae ipsi servo commodior sit,
35.1.89
Valens
libro primo fideicommissorum
Non
ad ea dumtaxat pertinet, quae saepius sub diversis condicionibus,
sed etiam quae primo pure, deinde sub condicione dantur. Itaque
quod heres pure dare iussus est quodve pure legatum est, cum id
ex intervallo sub condicione legatum est, posterius valet: si prius
sub condicione, deinde pure legatum est, praesens debetur. Quod
si pure legatum ex continenti heres sub condicione damnatus aut
rogatus est dare, perinde est, ac si iuncta subiecta scriptura idem
legatum esset, vel ut praesens vindicari, si hoc voluerit legatarius,
vel, cum condicio exstiterit, ab herede peti possit, nisi commemoratione
superioris legati posterius scriptum fuerit, velut: "Stichum,
quem illi legavi, heres meus ei, si illud factum erit, dato":
tunc enim revocandi animo praesens legatum et sub condicione dandi
ita scripsisse videbitur: et si ante condicionem rem vindicet, doli
exceptio locum habere poterit.
35.1.90
Gaius
libro primo fideicommissorum
Per
fideicommissum varie data libertate non levissima spectanda est,
sed novissima, quia posterior voluntas potior haberi debet: cui
consonat etiam rescriptum divi Antonini.
35.1.91
Maecenatus
libro secundo fideicommissorum
Condicionum,
quae in futurum conferuntur, triplex natura est, ut quaedam ad id
tempus, quo testator vivat, quaedam ad id, quod post mortem eius
futurum sit, quaedam ad alterutrum pertineant, tempus autem vel
certum vel infinitum comprehendatur: quae omnia non minus in fideicommissis
quam in institutionibus ac legatis incidere solent: ut haec condicio
"Titiae, si mihi nupserit" non dubie nisi vivente testatore,
illa autem "si ad exsequias funeris mei venerit" nisi
post mortem impleri non possit, illa vero "si filio meo nupserit"
vel vivente vel mortuo testatore impleri possit. Et prima quidem
ac tertia ex relatis condicionibus infinitum tempus habent: quandoque
enim nupserit, impletur condicio: secunda ad certum tempus adscripta
est.
35.1.92
Ulpianus
libro quinto fideicommissorum
Si
cui legatum fuerit relictum isque rogatus sit liberos suos emancipare,
an cogi debeat manumittere? Et retineo me dixisse defici eos a petitione
fideicommissi: neque enim praetor fideicommissarius eos ad libertatem
tuetur ut servos. Papinianum quoque libro nono responsorum scribere
referebam non esse cogendum emancipare filios suos. Arbitror tamen
extra ordinem debere constitui eum qui adgnovit id, quod sibi relictum
est hac contemplatione, ut liberos suos emanciparet, cogendum emancipare:
neque enim debet circumveniri testantium voluntas: sic deinde hoc
accipiendum, quemadmodum si sub condicione liberorum emancipandorum
ei fuisset legatum vel ita relictum, ut eos emanciparet. Cui rei
consequens est, quod divus Severus rescripsit. Nam cum quaedam mulier
nepotes suos heredes instituisset et ipsum filium coheredem filiis
suis dedisset eosque invicem substituisset rogassetque filium, ut
filios emanciparet, non autem rogasset, ut hereditatem eis restitueret:
ex auctoritate divi Severi emancipare eos compulsus est hisque restituere
hereditatem. Et adiectum est, ut, si tardius id faceret, quasi ex
mora usuras praestaturum: videri enim eum, qui moram faceret emancipationi,
moram restitutioni fideicommissi eam facere.
35.1.93
Papinianus
libro octavo responsorum
Mater
filio suo coheredes sine ulla condicione filias ipsius dedit ac
petit, ut filias suas emanciparet, ita ut curatores a praetore acciperent.
Filii videri fidei commisisse placuit, ut eas sui iuris constitutas
ad hereditatem aviae pervenire pateretur, nec ad rem pertinere,
si portionem filiarum iure substitutionis quaesisset.
35.1.94
Hermogenianus
libro primo iuris epitomarum
pr.
Cum ita datur libertas: "Si Titio" (qui non est heres)
"decem dederit", certa persona demonstratur ac propterea
in personam eius tantum condicio impleri potest. Sane si cum cesserit
dies pecuniam condicioni comprehensam statuliber habuerit, iure
constituto nulli dando consequitur libertatem. Diversa causa est
legatarii, in cuius persona placuit condicionem deficere, si, antequam
dederit legatarius pecuniam, Titius moriatur.
1.
Ex his verbis "si heredi" vel "si heredi Titio decem
dederit, liber esto", non tantum heredi, sed etiam heredis
heredi dando pervenit ad libertatem: at si nullus heredi successerit,
iure constituto nulli dando ad libertatem perveniet.
35.1.95
Hermogenianus
libro quarto iuris epitomarum
Legatum
sub condicione relictum et ad alium translatum, si non condicio
personae cohaereat, sub eadem condicione translatum videtur.
35.1.96
Paulus
libro primo ad Neratium
pr.
Titio usus fructus servi legatus est et, si ad eum pertinere desisset,
libertas servo data est. Titius vivo testatore decessit. Libertas
non valet, quia condicio nec initium accepit. Paulus. Ergo et si
viveret Titius et capere non potest, idem dicendum est: desisse
enim non videtur, quod nec incipit.
1.
Servi usus fructus mulieri, quoad vidua esset, legatus, idem servus,
si ea nupsisset, liber esse iussus est. Si mulier nupserit, liber
erit, quia potior est legato libertas.
35.1.97
Paulus
libro secundo ad Neratium
Municipibus,
si iurassent, legatum est. Haec condicio non est impossibilis. Paulus.
Quemadmodum ergo pareri potest per eos? Itaque iurabunt, per quos
municipii res geruntur.
35.1.98
Paulus
libro tertio ad Neratium
Mea
res sub condicione legari mihi potest, quia in huiusmodi legatis
non testamenti facti tempus, sed condicionis expletae spectari oportet.
35.1.99
Papinianus
libro 18 quaestionum
Condiciones
extrinsecus, non ex testamento venientes, id est quae tacite inesse
videantur, non faciunt legata condicionalia.
35.1.100
Papinianus
libro septimo responsorum
Titiae,
si non nupserit, ducenta, si nupserit, centum legavit: nupsit mulier.
Ducenta, non etiam centum residua petat: ridiculum est enim eandem
et ut viduam et ut nuptam admitti.
35.1.101
Papinianus
libro octavo responsorum
pr.
Pater Severianam Proculam Aelio Philippo cognato nuptiis testamento
designavit: eidem filiae praedium, si Aelio Philippo nupsisset,
verbis fideicommissi reliquit: quod si non nupsisset, idem praedium
Philippo dari voluit: nondum viripotens puella diem suum obiit.
Respondi, cum in condicionibus testamentorum voluntatem potius quam
verba considerari oporteat, Aelio Philippo fideicommissum ita datum
videri, si ei Procula defuncti filia nubere noluisset: quare cum
ea prius, quam viripotens fieret, vita decesserit, condicionem exstitisse
non videri.
1.
Ita fideicommisso dato: "Volo restituas, si sine liberis decedas"
condicio deficit ex voluntate vel uno filio superstite relicto.
2.
Condicionum verba, quae testamento praescribuntur, pro voluntate
considerantur: et ideo cum tutores testamento dati, quoniam interea
puer adoleverat, id egerint, ut curatores ipsi constituerentur,
condicio fideicommissi talis praescripta: "Si tutelam in annum
octavum decimum gesserint" defecisse non videbitur.
3.
Socrus nurui fideicommissum ita reliquerat: "si cum filio meo
in matrimonio perseveraverit": divortio sine culpa viri post
mortem socrus facto defecisse condicionem respondi. Nec ante diem
fideicommissi cedere, quam mori coeperit nupta vel maritus, et ideo
nec Mucianam cautionem locum habere, quia morte viri condicio possit
exsistere.
4.
Fideicommissa menstrua et annua sub ea condicione liberto relicta
"quamdiu res patroni filiae gesserit" etsi praestari necesse
est filia prohibente res suas administrari, tamen voluntatem filia
mutante condicionem resumunt, quoniam plura sunt.
35.1.102
Papinianus
libro nono responsorum
Cum
avus filium ac nepotem ex altero filio heredes instituisset, a nepote
petit, ut, si intra annum trigesimum moreretur, hereditatem patruo
suo restitueret: nepos liberis relictis intra aetatem supra scriptam
vita decessit. Fideicommissi condicionem coniectura pietatis respondi
defecisse, quod minus scriptum, quam dictum fuerat, inveniretur.
35.1.103
Paulus
libro 14 quaestionum
Si
ita legatum sit "Titio post decem annos dato, si satis ab herede
non exegerit" et Titius intra decimum annum decesserit, ad
heredem suum transmittat legatum, quia moriente eo condicio exstitit.
35.1.104
Paulus
libro 14 responsorum
Eum,
qui post apertum testamentum deportatus et restitutus est, fideicommissum
petere posse, cuius condicio postea exstitit, quam civitatem Romanam
recipiat.
35.1.105
Pomponius
libro quinto epistularum
Si
fundum a testatore sub condicione legatum heres alii pendente condicione
legavit, post exsistentem [existentem] condicionem, quae priori
testamento praeposita fuerat, neque proprietas a priore legatario
recedit nec locum religiosum in eo fundo heres facere nec servitutem
imponere poterit: sed et imposita servitus finietur exsistente condicione.
35.1.106
Iulianus
libro 25 digestorum
Hoc
genus legati "si Titio non nupserit" perinde habendum
est, ac si post mortem Titii legatum fuisset, et ideo nec Muciana
satisdatione interposita capere legatum potest. Sed et alii nubendo
nihilo minus legatum consequitur.
35.1.107
Gaius
libro singulari de casibus
Aliquando
accidit, ut sub condicione datum legatum purum intellegatur, veluti
quod sub eadem condicione relictum est, sub qua etiam heres alius
institutus est, item quod sub hac condicione relictum est "si
hereditatem adierit". Ex diverso quoque purum datum legatum
condicionale videtur, veluti quod sub condicione ademptum est, quia
sub contraria condicione datum intellegitur.
35.1.108
Scaevola
libro 19 digestorum
Libertis
omnibus legavit domum et haec verba adiecit: "Ut in ea habitent
liberti, ne de nomine exeat et ut ad unum, qui novissimus exstiterit,
perveniat: et eo amplius eisdem libertis meis dari volo fundum sosianum".
Quaesitum est, an condicio adposita, ne de nomine exiret, ad sequens
quoque legatum pertineret. Respondit pertinere.
35.1.109
Scaevola
libro 20 digestorum
A
testatore rogatus, ut acceptis centum nummis restitueret hereditatem
Titiae coheredi suae, adita hereditate decessit: similiter et Titia,
antequam daret centum: quaesitum est, an heres Titiae offerendo
centum fideicommisso partem hereditatis consequi possit. Respondit
heredem condicioni parere non posse. Claudius. Magno ingenio de
iure aperto respondit, cum potest dubitari, an in proposito condicio
esset.
35.1.110
Pomponius
libro nono epistularum
Etiamsi
invitis heredibus ex peculio statuliber pecuniam Titio det, liber
quidem fit: sed Titius, qui invitis heredibus sciens accepit, pro
possessore videtur eam pecuniam possidere, ut avocare eam hi, qui
inviti fuerunt, possint.
35.1.111
Pomponius
libro 11 epistularum
Qui
sub condicione rationum reddendarum liber esse iussus est, docere
debet constare fidem omnibus, quae ab eo gesta sunt, ut neque subtraxerit
quid ex his quae acceperit neque expensum rationibus praescripserit
quod non dederat: sed et quod reliquum per contextum scriptum est
remanere apud eum, solvere debet: neque enim aliter liber esse potest,
quam si hoc modo condicioni, sub quam data est libertas, satisfecerit.
Ceterum debitores, cum quibus ipse contraxit, non utique in diem
mortis domini sui fuisse idoneos praestare cogendus est, sed eo
tempore, quo his creditum est, eius condicionis fuisse, ut diligens
pater familias his crediturus fuerit.
35.1.112
Pomponius
libro 12 epistularum
pr.
Tales condiciones "si monumentum" puta "fecerint"
pluribus propositae non possunt nisi in omnibus simul personis exsistere.
1.
Item: "si Symphoro et Ianuario centum Titius praestiterit,
fundum ei lego". Symphoro mortuo an legatum perisset? Sed hoc
quoque sic puto interpretandum ut si, dum quisque eorum vivet, praestitisset.
Sed benigna interpretatione dicendum, si non post moram Titii Symphorus
decessit, debere partem dimidiam Ianuario dantem partem fundi dimidiam
legatarium esse consecuturum.
2.
De illo quoque quaeritur: fundus quibusdam legatus est, si pecuniam
certam in funus impensamque perferendi corporis in aliam regionem
dedissententiarum nam nisi uterque dederit, neutri est legatum,
quoniam condicio nisi per utrumque expleri non potest. Sed haec
humanius interpretari solemus, ut, cum duobus fundus legatus sit,
si decem dedissent, et alteri dando partem legatum quoque debeatur.
3.
Priscus respondit statuliberum non utique ibi ubi pater familias
decessit aut ubi ipse relictus sit aut ubi velit, rationes reddere
debere, sed interim proficisci ad eum, cui reddere debeat, utique
si is rei publicae causa aberit: verissimum est autem, ut alias
aliud ex persona locoque sit aestimandum.
35.1.113
Paulus
imperialium sententiarum in cognitionibus prolatarum ex liberis
sex libro secundo
Cum
filius rogatus fuisset a patre, si, antequam res suas administrare
posset, decessisset, hereditatem Titio restituere, et egressus viginti
annos decessisset, rescriptum est fideicommissum deberi.
35.2.0.
Ad legem Falcidiam.
35.2.1
Paulus libro singulari ad
legem Falcidiam
pr. Lex Falcidia lata est, quae
primo capite liberam legandi facultatem dedit usque ad dodrantem
his verbis: "Qui cives Romani sunt, qui eorum post hanc legem
rogatam testamentum facere volet, ut eam pecuniam easque res quibusque
dare legare volet, ius potestasque esto, ut hac lege sequenti licebit".
Secundo capite modum legatorum constituit his verbis: "Quicumque
civis Romanus post hanc legem rogatam testamentum faciet, is quantam
cuique civi Romano pecuniam iure publico dare legare volet, ius
potestasque esto, dum ita detur legatum, ne minus quam partem quartam
hereditatis eo testamento heredes capiant, eis, quibus quid ita
datum legatumve erit, eam pecuniam sine fraude sua capere liceto
isque heres, qui eam pecuniam dare iussus damnatus erit, eam pecuniam
debeto dare, quam damnatus est".
1. Lex Falcidia etiam ad eos,
qui apud hostes moriuntur, propter legem Corneliam pertinere videtur,
quod ea lex perinde eorum testamenta confirmat, atque si in civitate
decessissent: propter quam fictionem lex Falcidia et omnes testamentariae
pertinent, quae tamen possint locum habere.
2. Ad eos, qui omissa causa
testamenti possident hereditatem, non pertinet lex Falcidia: sed
per edictum praetoris inducitur potestas legis.
3. Idemque est, si iurisiurandi
condicio remissa sit.
4. Sed et si servo suo testator
data libertate legaverit, quia differtur in id tempus, quo liber
futurus est, item ei qui apud hostes est aut ei qui nondum natus
est datum sit aliquid, haec lex locum habebit.
5. Ad municipum quoque legata
vel etiam ea, quae deo relinquuntur, lex Falcidia pertinet.
6. Non solum autem ad res proprias
testatoris legatas, sed et alienas lex pertinet.
7. Et omne quod ex bonis defuncti
erogatur refertur ad hanc legem, sive in corpore constet certo incertove
sive pondere numero mensura valeat aut etiam si ius legatum sit
(ut usus fructus) aut quod in nominibus est.
8. Item si ita legatum sit:
"Heres meus Seio penum dato: si non dederit, decem dato",
quidam putant omnimodo in legato decem esse, penum autem mortis
causa capi nec in Falcidiam imputare id heredem posse. Ego autem
didici, si in continenti heres penum solverit, videri hoc legatum
esse et in legem Falcidiam imputari posse: et quod dixi "in
continenti" ita accipiendum cum aliquo spatio. Quod si iam
mora facta solverit heres penum, tunc nec legatum eum accepisse
nec in Falcidiam imputari posse: iam enim transfusum legatum esse
et decem deberi. Idemque erit et si ab initio ita legatum datum
sit: "Si penum non dederit, decem dato", quia hic penus
non est legata et penus si datur, mortis causa capitur, quia deficit
legati condicio.
9. Si usus fructus legatus sit
(qui et dividi potest, non sicut ceterae servitutes individuae sunt),
veteres quidem aestimandum totum usum fructum putabant et ita constituendum,
quantum sit in legato. Sed Aristo a veterum opinione recessit: ait
enim posse quartam partem ex eo sic ut ex corporibus retineri idque
Iulianus recte probat. Sed operis servi legatis cum neque usus neque
usus fructus in eo legato esse videtur, necessaria est veterum sententia,
ut sciamus quantum est in legato, quia necessario ex omnibus, quae
sint facti, pars decedere debet, nec pars operae intellegi potest.
Immo et in usu fructu si quaeratur, quantum hic capiat, cui usus
fructus datus est, quantum ad ceterorum legatorum aestimationem
aut etiam huius ipsius, ne dodrantem excedat legatum, necessario
ad veterum sententiam revertendum est.
10. Si quis creditori suo quod
debet legaverit, aut inutile legatum erit, si nullum commodum in
eo versabitur, aut si (propter repraesentationis puta commodum)
utile erit, lex quoque Falcidia in eo commodo locum habebit.
11. Si legatarius possessionem
nanctus est et non potest avocari ei res, quia voluntate heredis
errantis nactus est possessionem, dabitur actio heredi, ut id quod
supra dodrantem est offeratur.
12. Interdum omnimodo necessarium
est solidum solvi legatario interposita stipulatione "quanto
amplius, quam per legem Falcidiam ceperit, reddi": veluti si
quae a pupillo legata sint non excedant modum legis Falcidiae, veremur
autem, ne impubere eo mortuo alia legata inveniantur, quae contributione
facta excedant dodrantem. Idem dicitur et si principali testamento
quaedam sub condicione legata sunt, quae an debeantur incertum est.
Et ideo, si heres sine iudice solvere paratus sit, prospiciet sibi
per hanc stipulationem.
13. Id, quod ex substitutione
coheredis ad coheredem pervenit, proficit legatariis: is enim similis
est heres ex parte pure, ex parte sub condicione heredi instituto.
Sed ea, quae ab eo legata sunt, si omiserit hereditatem, non augebuntur,
scilicet si ab eo nominatim data sunt, non "quisquis mihi heres
erit".
14. Si coheredis mei portio
exhausta sit, mea integra et illam vindicavero, Cassius confundendas
esse partes existimat, Proculus contra: in qua specie et Iulianus
Proculo adsensit, quam sententiam probabiliorem esse puto. Sed et
divus Antoninus iudicasse dicitur commiscendas esse utrasque partes
in computatione legis Falcidiae.
15. Si coheredem meum post aditam
hereditatem adrogavero, non dubitabitur, quin separandae sint portiones,
perinde atque si coheredi meo heres exstitissem.
16. Si in annos singulos legatum
sit Titio, quia multa legata et condicionalia sunt, cautioni locus
est quae in edicto proponitur "quanto amplius accipit reddi".
17. Id, quod natura hereditati
debetur et peti quidem non potest, solutum vero non repetitur, non
esse computandum in hereditate quidam putant. Sed Iulianus et haec
ex eventu augere patrimonium aut non augere existimat et hereditario
iure id quoque capi ideoque et in restitutionem hereditatis venturum.
18. Si debitor creditori heres
existat, quamvis confusione liberetur, tamen locupletiorem hereditatem
percipere videtur, ut computetur ei quod debet, quamvis aditione
confusum sit.
19. De impensa monumenti nomine
facta quaeritur, an deduci debeat. Et Sabinus ita deducendum putat,
si necessarium fuerit monumentum extruere. Marcellus consultus,
an funeris monumentique impensa, quantum testator fieri iussit,
in aere alieno deduci debeat, respondit non amplius eo nomine, quam
quod funeris causa consumptum est, deducendum. Nam eius, quod in
extructionem monumenti erogatum est, diversam esse causam: nec enim
ita monumenti aedificationem necessariam esse, ut sit funus ac sepultura.
Idcirco eum, cui pecunia ad faciendum monumentum legata sit, Falcidiam
passurum.
35.2.2
Marcellus libro 22 digestorum
Nec amplius concedendum erit,
quam quod sufficiat ad speciem modicam monumenti.
35.2.3
Paulus libro singulari ad
legem Falcidiam
pr. Si heres institutus eam
hereditatem quae solvendo non est vendiderit, vix quidem poterit
persuaderi non fuisse eam hereditatem solvendo, quae emptorem invenerit:
vera autem ratione nihil legatariis debebitur, quia magis ex stultitia
emptoris habere videtur heres institutus quam ex bonis defuncti.
Nam et e contrario si male vendiderit res hereditarias, non erit
hoc legatariorum detrimentum: ita ergo commodum debet esse heredis,
si bene res administraverit.
1. Sed et si is qui solvendo
non est legaverit et heres cum creditoribus deciderit, ne solidum
solveret, et ob eam decisionem factum sit, ut aliquid retineret,
nihil tamen legatariis debiturum, quia eam pecuniam non ex hereditate,
sed ex decisione habet.
2. Item si rei publicae in annos
singulos legatum sit, cum de lege Falcidia quaeratur, Marcellus
putat tantum videri legatum, quantum sufficiat sorti ad usuras trientes
eius summae, quae legata est, colligendas.
35.2.4
Papinianus libro 16 quaestionum
Fundo legato mihi sub condicione
pendente legati condicione heres me heredem instituit ac postea
legati condicio exstitit. In Falcidiae ratione fundus non iure hereditario,
sed legati meus esse intellegitur.
35.2.5
Papinianus libro octavo
responsorum
Verbis legati vel fideicommissi
non necessarie civitati relinquitur, quod ex causa pollicitationis
praestari necesse est. Itaque si debiti modum testamento dominus
excessit, superfluum dumtaxat Falcidia minuetur. Quare nec fidei
committi legatarii poterit. Quod si dies aut condicio legatum fecerit,
non utilitatis aestimatio, sed totum petetur quod datum est. Nec
si vivo testatore dies venerit aut condicio fuerit impleta, fiet
irritum, quod semel competit.
35.2.6
Venonius libro tertio stipulationum
Si vir uxori heres exstiterit
et in funus eius inpenderit, non videbitur totum quasi heres inpendere,
sed deducto eo, quod quasi dotis nomine quam lucri facit conferre
debuerit.
35.2.7
Papinianus libro septimo
quaestionum
Lege Falcidia interveniente
legata servitus, quoniam dividi non potest, non aliter in solidum
restituetur, nisi partis offeratur aestimatio.
35.2.8
Papinianus libro 14 quaestionum
In legem Falcidiam aeris alieni
rationem in hereditate relicti, quod unus ex heredibus solvere damnatus
sit, ipse solus habebit.
35.2.9
Papinianus libro 19 quaestionum
pr. In Falcidia placuit, ut
fructus postea percepti, qui maturi mortis tempore fuerunt, augeant
hereditatis aestimationem fundi nomine, qui videtur illo in tempore
fuisse pretiosior.
1. Circa ventrem ancillae nulla
temporis admissa distinctio est nec immerito, quia partus nondum
editus homo non recte fuisse dicitur.
35.2.10
Papinianus libro 20 quaestionum
Quod supra quadrantem apud heredem
potest pervenire, supra dodrantem in pecuniam legatum non onerat
heredem, veluti hereditas pupilli, si forte substitutus sit exheredato
qui patri pupilli heres exstitit.
35.2.11
Papinianus libro 29 quaestionum
pr. In ratione legis Falcidiae
retentiones omnis temporis heredi in quadrantem imputantur.
1. Si servus sub condicione
libertate data vita decessit, si quidem impleta condicio quandoque
fuerit, heredi non videbitur perisse: quod si defecerit, in contrarium
ratio trahit, sed quanti statuliber moriens fuisse videbitur.
2. Imperator Marcus Antoninus
decrevit heredes, quibus pars bonorum ablata est, non in ampliorem
partem quam pro ea parte quae relicta est legatorum nomine teneri.
3. Cum quidam parte dimidia
bonorum adempta fuisset relegatus idemque provocatione interposita
testamento postea facto obisset atque post mortem eius non iuste
appellatum esset pronuntiatum: quaesitum est, utrum aeris alieni
loco pars dimidia abscederet, ut residua sola videretur fuisse in
bonis, an vero succurri heredi necessarium esse videbitur. Sed videtur
succurri debere, cum animus litigantis et optinendi votum hanc opinionem
admittit.
4. Si servus testamento manumissus
ante aditam hereditatem decedat, heredi quidem perisse intellegitur:
sed cuius pretii erit, qui, si viveret, non aestimaretur? Nam et
eos, qui moriente domino ea valetudine affecti fuerant, ut eos non
posse vivere certum esset, tamen, si postea moriantur, hereditati
perisse responsum est. Nec aliud in his, qui sub eodem tecto fuerunt,
cum dominus a familia necaretur.
5. Quod vulgo dicitur in tabulis
patris et filii unam Falcidiam servari quam potestatem habeat, videndum
est: quamvis enim substitutus quae a pupillo relicta sunt, cum filius
heres exstitit, ut aes alienum quodlibet debeat, tamen propter ea,
quae data sunt tabulis secundis, contributioni locus est. Secundum
quae poterit evenire, ne substitutus quicquam retineat vel ut longe
plus habeat quartae paternae hereditatis. Quid ergo, si non sufficiat
pupilli hereditas legatis, cum patris suffecisset? De suo (quadrante
nimirum) dabit substitutus, quoniam pater legavit de suo: nec ad
rem pertinet, quod ex nullo testamento praestatur ultra vires patrimonii,
cum in hac parte iuris legata, quae tabulis secundis relinquuntur,
quasi primis sub condicione relicta intelleguntur.
6. Si filio suo duos substituerit
et alterius portionem oneraverit, tractari solet, an ex persona
sua Falcidiam possit inducere substitutus, quam pupillus non haberet
vel unus pupilli substitutus. Et facile quis dixerit consequenter
prioribus, quae de patrimonii ratione dicta sunt, non esse Falcidiae
locum et ultra vires portionis conveniendum alterum substitutum.
Sed verior est diversa sententia perinde huic quartam relinquendam
existimantium atque ita si patri heres extitisset: ut enim opes
patris et contributio legatorum inde capiunt et formam et originem,
ita plures substituti subducta persona pupilli revocandi sunt ad
intellectum institutionis. Quid tamen dicemus de altero substituto,
qui non est oneratus? Si forte nondum legata pupillus a se relicta
solvit et aliquid ultra dodrantem sit in omnibus, et ipsum Falcidiam
habiturum? Atquin quartam habet neque idem patiatur instituti comparatio.
Rursus si negemus, aliud aperte, quam quod volgo probatum est, respondetur.
Itaque varietas exsistet, ut is quidem, qui proprio nomine oneratus
est, velut institutus desideret quartam, alter autem, qui non est
oneratus, ut substitutus, licet portio largiatur eius, non in solidum
conveniatur propter calculi confusionem. Huic consequens est, ut,
si pupillo de Falcidia cautum fuit, duobus committatur stipulatio,
videlicet in eam quantitatem, quam unusquisque sibi retinere potuisset.
7. Quaesitum est, si quis pupillo
coheredem substituisset, quemadmodum legis Falcidiae ratio inquiri
debeat? Et quale est, quod volgo diceretur, legatorum rationem separandam?
Dixi, quantum ad legata, quae pater a filio, item a substituto reliquit,
nullam fieri posse separationem, cum communi calculo subiciantur
et invicem inducant contributionem. Sed legata, quae ab instituto
extero data sunt, permisceri ceteris non oportere: ideoque quartam
pupillo datae portionis habere substitutum, quamvis suam portionem
habeat ut institutus: et aliam causam esse eius, qui ex variis portionibus
heres scriberetur: ibi enim legatorum confundi rationem non minus,
quam si semel fuisset nuncupatus ex ea portione, quae conficeretur
ex pluribus, neque referre, pure saepe an sub diversis condicionibus
sit heres institutus.
8. Si quis exheredato filio
substituit heredem institutum et ab eo tabulis quoque secundis legaverit,
necessario ratio confundetur, cum ideo legata valere dixerit Iulianus
a substituto relicta, quod idem patri heres exstiterit.
35.2.12
Papinianus libro 30 quaestionum
Si debitor creditore herede
instituto petisset, ne in ratione legis Falcidiae ponenda creditum
suum legatariis reputaret, sine dubio ratione doli mali exceptionis
apud arbitrum Falcidiae defuncti voluntas servatur.
35.2.13
Papinianus libro 37 quaestionum
Si tacitum fideicommissum servus
iniungente domino susceperit, habiturum eum legis Falcidiae beneficium,
quia parere domino debuit, constitutum est: idemque placuit in filio,
qui fuit in patris potestate.
35.2.14
Papinianus libro nono responsorum
pr. Pater filiam, quae a viro
diverterat, heredem pro parte instituit et ab ea petit, ut fratri
et coheredi suo portionem hereditatis acceptam deducta sexta restitueret,
admissa compensatione dotis in Falcidiae ratione. Si pater dotem
consentiente filia non petisset, Falcidiam quidem iure hereditario,
dotem autem iure proprio filiam habituram respondi, quia dos in
hereditate patris non inveniretur.
1. Avia nepotibus heredibus
institutis fideicommisit, ut omissa retentione, quae per legem Falcidiam
ex alio testamento competebat, solida legata fratribus et coheredibus
solverent. Recte datum fideicommissum respondi, sed huius quoque
onus in contributionem venire.
2. Duobus impuberibus substitutum
utrique heredem existentem in alterius hereditate Falcidia non uti
convenit, si de bonis alterius impuberis quartam partem hereditatis
patris, quae ad filios pervenerit, retineat.
3. Quod si frater fratri legitimus
heres exstitit et impuberi supremo substitutus, portio quidem paternorum
bonorum, quam intestatus puer accepit, rationi Falcidiae non confundetur,
sed quartam eius tantum portionem substitutus retinebit, quam inpubes
accepit qui substitutum habuit.
35.2.15
Papinianus libro 13 responsorum
pr. Quod bonis iure Falcidiae
contribuendum est a debitore, cui mortis causa pacto debitum remissum
est, in factum concepta replicatione retinebitur.
1. Frater cum heredem sororem
scriberet, alium ab ea cui donatum volebat stipulari curavit, ne
Falcidia uteretur et ut certam pecuniam, si contra fecisset, praestaret.
Privatorum cautione legibus non esse refragandum constitit et ideo
sororem iure publico retentionem habituram et actionem ex stipulatu
denegandam.
2. Non idcirco minus Falcidiae
rationem in ceteris annuis legatis admitti visum est, quod primo
ac secundo anno sine ulla detractione fuissent legatario soluta.
3. Quod avus ex causa tutelae
nepoti debuit, cum avo nepos solus heres exstitisset, ratio Falcidiae
si poneretur, in aere alieno bonis deducendum respondi. Nec ad rem
pertinere, quod heredem avus idemque tutor rogaverat, ut, si sine
liberis ante certam aetatem decederet, tam hereditaria quam propria
bona restitueret: non enim ex hoc hereditatem debito compensatam
videri, cum vel ideo maxime declaretur non esse compensationem factam,
quoniam heredem suum habere propria bona defunctus ostendit. Plane
si condicio fideicommissi fuerit impleta, fructus hereditatis post
mortem avi percepti pari pecunia debito tutelae compensabuntur,
sed quartam heres nepotis de bonis dumtaxat, quae moriens avus reliquit,
retinebit.
4. Cum fideicommissum, ex voluntate
matris a patre moriente debitum, filio pater hereditate sua, quam
in filium conferebat, compensari voluit: quod filio debetur, si
ratio Falcidiae poni coeperit, fini quadrantis, quem ex bonis patris
cum effectu percepit, compensabitur atque ita superfluum aeris alieni
dodranti tantum detrahetur.
5. Ex donationibus in uxorem
collatis quod heres eius reddere viro cogitur, in bonis mulieris
non erit. Nam ita fit locupletior, ut tanto pauperior esse videatur:
quod autem heres inde minuit, viro non perit.
6. Fructus praediorum sub condicione
verbis fideicommissi relictorum in causam fideicommissi non deductos
heres in ratione Falcidiae sic accepto facere sibi cogitur, ut quartam,
et quartae fructus ex die mortis, bonorum quae mortis tempore fuerunt
habeat. Nec ad rem pertinet, quando Falcidia lex admissa sit: nam
etsi maxime post impletam condicionem fideicommissorum locum habere
coepit, tamen ex die mortis fructus quadrantis apud heredem relinqui
necesse est.
7. Fideicommissum portionis
supplendae gratia, pro qua matrem filius heredem instituit, eidem
matri datum ratione Falcidiae minuitur et eam pecuniam mater supra
quartam portionis suae percipiet.
8. Quarta, quae per legem Falcidiam
retinetur, aestimatione quam testator fecit non magis minui potest,
quam auferri.
35.2.16
Scaevola libro tertio quaestionum
pr. Si ex pluribus rebus legatis
heres quasdam solverit, ex reliquis Falcidiam plenam per doli exceptionem
retinere potest etiam pro his, quae iam data sunt.
1. Sed et si una res sit legata,
cuius pars soluta sit, ex reliquo potest plena Falcidia retineri.
35.2.17
Scaevola libro sexto quaestionum
Si post missionem faciat codicillos
miles et intra annum decedat, ex testamento, quod in militia iure
militari fecit, plena legata, ex codicillis habita Falcidiae ratione
praestari debere dicitur. Sed res ita expedietur: si, cum quadringenta
haberet, testamento quadringenta, codicillis centum legaverit, ex
quinta parte, id est octoginta, quae ad legatarium ex codicillis
pervenirent, si Falcidiam non pateretur, quartam, id est viginti
heres retinebit.
35.2.18
Paulus libro 11 quaestionum
pr. Filius familias qui militaverat
decedens patris sui fidei commisit codicillis, ut peculium suum
castrense Titio post mortem restitueret: quaerebatur, an ut heres
quartam deducere possit. Dixi legem Falcidiam inductam esse a divo
Pio etiam in intestatorum successionibus propter fideicommissa:
sed in proposito nec hereditatem esse, quamvis placeret mihi extraneo
herede instituto fieri hereditatem aditione eius: nam cum apud patrem
remanet, ius pristinum durat et peculium est. Nec huic contrarium
est, quod in testamento eius qui apud hostes decessit exercetur
Falcidia: nam fictio legis Corneliae et hereditatem et heredem facit.
Sed me non dubitare, quin debeat id quoque indulgeri legis beneficium,
siquidem quasi patris familiae bona restituere cogitur et heres
scriptus omissa ex testamento aditione exemplo edicti legatorum
nomine convenietur.
1. His consequens erit, ut,
si ex fructibus medio tempore quartam et quartae fructus habuerit
pater, etiam Trebellianum senatus consultum inducamus et utiles
actiones exerceri possint fiatque hereditas post restitutionem.
35.2.19
Scaevola libro octavo quaestionum
Si dignum decem fundum damnetur
heres quinque vendere, sine dubio quinque erunt imputanda Falcidiae.
35.2.20
Scaevola libro nono quaestionum
Si a servo meo herede instituto
mihi legetur et mihi adquiratur hereditas, negat Maecianus id legatum
in Falcidia computari, quia non debeatur.
35.2.21
Paulus libro 12 quaestionum
pr. Si pupillus, cui sine tutore
auctore decem mutua data sunt, legatum a creditore meruerit sub
hac condicione, si decem quae acceperit heredi reddiderit, una numeratione
et implet condicionem et liberatur naturali obligatione, ut etiam
in Falcidia heredi imputentur, quamvis non imputarentur, si tantum
condicionis implendae causa data fuissententiarum adeo autem et
solvere videtur, ut repudiato legato vel Sticho qui legatus est
mortuo nihil repetere possit.
1. Si ego et servus meus heredes
instituti simus ex diversis partibus nec a servo erogatus dodrans,
his quibus a me legatum est contra Falcidiam proderit quod ex portione
servi ad me pervenit supra Falcidiam eius portionis. Ex contrario
si servo meo servus et mihi decem legata fuerint, servi Falcidia
ex [et] decem mihi legatis non tenetur exemplo eodem Falcidiae:
nam quartam retineo ex persona servi, quamvis de mea portione nihil
exhaustum sit.
35.2.22
Paulus libro 17 quaestionum
pr. Nesennius Apollinaris Iulio
Paulo. Ex facto, domine, species eiusmodi incidit. Titia filias
suas tres numero aequis ex partibus scripsit heredes et a singulis
legata invicem dedit, ab una tamen ita legavit tam coheredibus eius
quam extraneis, ut Falcidiae sit locus. Quaero, an adversus coheredes
suas, a quibus legata et ipsa accepit, uti possit Falcidia et, si
non possit vel doli exceptione summovenda est, quemadmodum adversus
extraneos computatio Falcidiae iniri possit. Respondi: id quidem,
quod a coherede legatorum nomine percipitur, non solet legatariis
proficere, quo minus Falcidiam patiantur: sed cum is qui legatum
praestaturus est ab eodem aliquid ex testamento petit, non est audiendus
desiderans uti adversus eum Falcidiae beneficio, si id quod percepturus
est ex voluntate testatoris suppleat, quod deducere desiderat. Plane
ceteris legatariis non universum, quod coheredi praestat, imputabit,
sed quantum daturus esset, si nihil ab eo perciperet.
1. Servo herede instituto si
a domino fideicommissa, a servo legata data sunt, prius ratio legatorum
habenda est, deinde ex eo quod superest fideicommissorum. Dominus
enim ideo tenetur, quod ad eum pervenit: pervenit autem, quod deductis
legatis superest. Plane Falcidiam exercet.
2. Sed et si dominus omissa
hereditatis aditione servum sibi substitutum adire iussit, prius
erogantur quae ab ipso domino data sunt, tunc eorum quae a servo
relicta sunt ratio initur, si patitur Falcidia.
3. Si debitori liberatio legata
sit, quamvis solvendo non sit, totum legatum computetur, licet nomen
hoc non augeat hereditatem nisi ex eventu. Igitur si Falcidia locum
habeat, hoc plus videbitur legatum, quod huic legatum esset: cetera
quoque minuentur legata per hoc et ipsum hoc per alia; capere enim
videtur eo, quod liberatur.
4. Sed si alii hoc nomen legetur,
nullum legatum erit nec ceteris contribuetur.
35.2.23
Scaevola libro 15 quaestionum
Si fundus mihi legetur et via,
in Falcidiae ratione, si tantum sit in via, quantum amplius est
in Falcidia, integer fundus capietur et via perit. Sed si via legetur
nec solvendo sit hereditas, non debebitur. Videndum etiam, si fundo
et via legato minus ex utroque desideret quam sit viae pretium.
Potest coacta ratione dici non tantum fundum solidum capi, sed etiam,
ut doli exceptio tantum sarciat, quantum deest, ne plus habeat,
quam Falcidia desiderat: ut tunc solum via intercidat, quotiens
plus Falcidia desiderat quam est viae pretium.
35.2.24
Paulus libro 14 responsorum
pr. [Respondit] Falcidiae legis
rationem si haberi oportet, ita habendum, ac si hae res, quae ab
herede subtractae sunt, in hereditate relictae non fuissententiarum
1. Idem respondit partus ancillarum
ante diem fideicommissi editos ad heredes eius qui rogatus est pertinere
eosque in quartam et quartae fructus computandos, si de lege Falcidia
quaestio intercedat.
2. Idem respondit fructus ex
propria re heredis, quae legata est, post diem fideicommissi cedentem
perceptos, etsi non sint restituendi fideicommissario, heredi in
quartam imputari non solere.
35.2.25
Scaevola libro quarto responsorum
pr. Maritum suum et filium communem
aequis partibus heredes instituit: quaesitum est, an in ratione
legis Falcidiae imputandum sit marito, quod ad eum ex eadem hereditate
per filium pervenit. Respondit, si ex institutione filii tantum
retineat, quantum ad Falcidiam satis sit, nihil quartae nomine deducendum.
1. A liberto, cui fundum legaverat,
per fideicommissum Seiae annua decem dedit: quaesitum est, si lex
Falcidia liberti legatum minuerit, an Seiae quoque annuum fideicommissum
minutum videatur, cum reditus largiatur annuam praestationem. Respondit
secundum ea quae proponerentur non videri minutum, nisi alia mens
testatoris probetur.
35.2.26
Scaevola libro quinto responsorum
pr. Lineam margaritorum triginta
quinque legavit, quae linea apud legatarium fuerat mortis tempore:
quaero, an ea linea heredi restitui deberet propter legem Falcidiam.
Respondit posse heredem consequi, ut ei restituatur, ac, si malit,
posse vindicare partem in ea linea, quae propter legis Falcidiae
rationem deberet remanere.
1. Quaesitum est, an pretium
statuarum Falcidiam pati debeat. Respondit debere.
35.2.27
Scaevola libro sexto responsorum
"Seius et Agerius si intra
diem trigesimum mortis meae rei publicae nostrae caverint contentos
se futuros tot aureis legis Falcidiae beneficio omisso, heredes
mihi sunto. Quos invicem substituto. Quod si voluntati meae non
consenserint, exheredes sunto". Quaesitum est, an heredes instituti
hereditatem adire possint, si condicioni parere nolunt, cum habeant
substitutos eadem condicione praescripta. Respondit Seium et Agerium
primo loco institutos perinde adire posse, ac si ea condicio, quae
fraudis causa adscripta est, adscripta non esset.
35.2.28
Maecenatus libro primo fideicommissorum
Pater quoque in legatis, quae
filius ei dedit alio herede instituto, legis Falcidiae rationem
patitur.
35.2.29
Paulus libro secundo fideicommissorum
Si a me tibi fideicommissum
vel legatum est tuque id post tempus rogatus sis mihi restituere,
non puto hoc imputandum esse in Falcidiam, quia incipio postea quasi
fideicommissarius id recipere.
35.2.30
Maecenatus libro octavo
fideicommissorum
pr. In ratione legis Falcidiae
mortes servorum ceterorumque animalium, furta, rapinae, incendia,
ruinae, naufragia, vis hostium praedonum latronum, debitorum facta
peiora nomina, in summa quodcumque damnum, si modo culpa legatarii
careant, heredi pereunt: quemadmodum ad heredis lucrum pertinent
fructus, partus ancillarum et quae per servos adquisita sunt, ut
stipulationes, rerum traditiones, legata hereditatesve his datae,
ceterae donationes, item servitutes, quibus liberata praedia pretiosiora
fierent, actionesque adquisitae, ut furti damni iniuriae similesque,
quorum nihil in rationem legis Falcidiae cadit.
1. Vendere autem vel emere iussus
certo pretio fundum aliamve quampiam rem in legis Falcidiae ratione,
cum quantum sit legatum requiratur, tantum eo nomine inducetur,
quanto pluris minorisve sit res ea quantitate, quam quo pretio testator
accipi darive iussit, sed ut ei quidem portioni, quae legatis deductis
facienda erit, amplius deducetur: quippe non nostri causa capi id
pretium, sed eo deducto pretium reliquum legatum esse intellectum
est.
2. Prorsus diligenter animadvertendum
est, ne quod dicitur damna post mortem testatoris illata ad solum
heredem respicere usque quaque et sine ulla distinctione recipiatur.
Quod enim remota lege Falcidia in totum iuris foret, hoc idem fore
in ea parte, quae lege Falcidia constitueretur: hoc enim attinet
damna postea facta non deduci, ne amota portio legatis fideive commissis
detrahatur.
3. Verum est autem his solis,
quae pondere numero mensura constant, nec damno postea incidente
ex portione, quae fieri ad aestimationem eorum bonorum, quae mortis
tempore fuerunt, quicquam detrahi.
4. Certis vero corporibus et
his ipsis ita relictis: "Pecuniam, quam in illa arca",
"vinum, quod in illis doleis", "pondus argenti, quod
in illis horreis habeo", si sine culpa heredis deperierunt
vel deteriora sunt facta, procul dubio aut nihil debebitur aut eorum
quae exstabunt qualia erunt ea portio debebitur, quae per legem
Falcidiam efficiatur ex aestimatione bonorum, quae mortis testatoris
tempore fuerint.
5. Incertae autem res relictae
distinctionem recipiunt: nam si ex suis rebus incertam rem testator
reliquisset, veluti "argentum quod elegerit", et omne
argentum testatoris interisset sine culpa heredis, nihil deberetur:
sin vero argenti pondus pure relictum esset, quamvis omne argentum
testatoris deperisset, admissa lege Falcidia portio eius quantitatis
sumetur, quae fuit in bonis eo tempore quo testator decessit, nec
ad imminuendam eam quicquam damna postea incidentia proficient.
6. Res tamen, quae interierint,
pro nulla parte ac ne aestimatio quidem debeatur, non magis quam
si omnes res per speciem enumeratae relictae essententiarum
7. Tametsi autem legis Falcidiae
ratione, quae condicionis implendae causa heredi sunt data, in quartam
non computantur, tamen id, quod non figura condicionis accipere
iussus est ab eo, cui hereditatem restituere rogatus est, Celso
et Iuliano nostro placuit computari, quemadmodum si ea summa heres
vendere eas res iussus esset, quia non condicionis implendae causa,
sed quodammodo pro pretio inferre sunt iussi. Quo loco amplius quaesitum
est, an fideicommissarius quoque invitus cogatur dare eam summam
et recipere hereditatem, quasi et ipsius fidei commissum esset:
sed et verisimile non est, cum talis oratio magis ipsius causa,
quam contra ipsum posita videatur.
8. Cum lex Falcidia intervenit,
non veniunt in contributionem, quae ipsi heredi a semetipso vel
servo eius legata fideive commissa sunt. Alia causa est eorum, quae
in die certa dantur: nam si libertatis dies coepit cedere, ei debebuntur
et in contributionem veniunt. Ac ne ea quidem, quae quis servis
suis inutiliter sine libertate legavit fideive commisit, in computationem
eius legis cedunt.
9. Res, quas neque per fideicommissum
relinqui posse certum est, in legis Falcidiae computationem non
veniunt.
35.2.31
Pomponius libro secundo
fideicommissorum
Is cui fideicommissum solvitur
sicut is cui legatum est satisdare debet, quod amplius ceperit,
quam per legem Falcidiam ei licuerit, reddi: veluti cum propter
condicionem aliorum fideicommissorum vel legatorum legis Falcidiae
causa pendebit. Sed et secundum Cassii et veterum opinionem, si
a pupillo fideicommissa capiuntur, propter ea, quae a substituto
erunt relicta, cavere debebit is cui solvatur. Nam quamvis repetitio
sit eorum, quae fideicommissi nomine non debita solventur, tamen
satisdato cautum debet esse ei, a quo pecunia proficisceretur, ne
damnum sentiat deficiente eo, cui solutum erit.
35.2.32
Maecenatus libro nono fideicommissorum
pr. Poenales actiones sive legitimae
sive honorariae exceptis popularibus in bonis actoris non ideo minus
computandae sunt, quia morte reorum intercidere possunt. E contrario
autem eaedem actiones nihil bonis rei defuncto eo detrahunt. Sed
ne in actoris quidem bonis defuncto eo iniuriarum actio poterit
computari, quia et ipsa simul cum eo intercidit, ut usus fructus
et id quod in dies menses annosve singulos alicui quoad vivat debeatur.
Etenim ea demum obligatio rei bonis deminutionem praestat, quae
in heredem transit. Nec contrarium est, quod vivente reo eo minus
in bonis eius intellegebatur: nam et si ita stipulatus esset, ut
cum moreretur debere ei inciperet, tamen augerentur bona eius, quemadmodum,
si ipse sub eadem condicione promisisset, defuncto eo minuerentur.
1. Honorariae quoque actiones,
quae intra certum tempus a praetore promittuntur, cum bonis actoris
defuncto eo augmentum rei decessionemve, si tales erunt, ut in heredem
quoque transeant, praestabunt.
2. Iulianus scribit, si utriusque
heredis pars exhausta est legatis et alter ex heredibus cautionem
praetoriam accepit a legatariis, non aequaliter, sed pro suo modo
legis Falcidiae rationem et actionem ex stipulatu habiturum. Omnes
enim praetorias stipulationes eiusdem interpretationis esse: nam
constare ex iudicatum solvi stipulatione, sive a parte actoris sive
a rei plures heredes exstitissent, non omnibus nec adversus omnes
actionem contingere, sed dumtaxat his qui vicissent et adversus
victos, hisque, adversus quos res defensa non esset, adversus eos,
qui rem non defendissententiarum
3. Annua bima trima die aureis
centenis legatis ex omnibus summis, non tantum ex posterioribus
portionem legis Falcidiae detrahi placuit.
4. Si Titio viginti legatis
portio per legem Falcidiam detracta esset, cum ipse quoque quinque
Seio rogatus esset restituere, Vindius noster tantum Seio pro portione
ex quinque detrahendum ait, quantum Titio ex viginti detractum esset.
Quae sententia et aequitatem et rationem magis habet, quia exemplo
heredis legatarius ad fideicommissa praestanda obligabitur: nec
quia ex sua persona legatarius inducere legem Falcidiam non possit,
idcirco quod passus esset non imputaturum: nisi forte testator ita
fidei eius commisisset [commisisset], ut totum, quidquid ex testamento
cepisset, restitueret.
5. Si autem manumittere servum
vel suum vel alienum rogatus sit, omnimodo praestare debebit libertatem,
nec hoc contrarium est superiori, quia favor libertatis saepe et
alias benigniores sententias exprimit.
35.2.33
Paulus libro tertio fideicommissorum
Si servus tibi legatus sit eumque
rogatus sis manumittere nec praeterea capias, unde quartam, quae
per Falcidiam retinetur, recipere possis, senatus censuit cessare
Falcidiam.
35.2.34
Marcellus notum ad Iuliani
libro 42 digestorum
In testatoris servo non erit
Falcidiae locus: si vero pecuniam aliudve quid legaverit fideique
legatarii commiserit, ut alienum servum vel legatarii manumitteret,
locus erit.
35.2.35
Ulpianus libro sexto disputationum
Plane si quid sit praeterea
legatum ipsi servo, Falcidiae locum fore senatus declaravit. Unde
Scaevola ait in eo, quod praeterea servo legatum est, ita Falcidiam
admittendam, ut inde et quod pro servo praestandum est sumatur.
35.2.36
Paulus libro tertio fideicommissorum
pr. Sed si non servus ipse legatus
sit, sed pecunia rogatusque sit legatarius servum suum manumittere,
Falcidiam patietur et nihilo minus cogetur manumittere, quia tanti
aestimasse videbitur servum suum.
1. Quid si alienus servus fuerit?
In eo non plus quam accepit ad redimendum cogitur impendere.
2. Sin vero heres servum rogatus
sit manumittere, placet pretium eius, ut aes alienum, deducendum
esse.
3. Si solus servus legatus et
fideicommissa libertate donatus fuerit, licet Falcidia interveniente
totus vindicari petive potest. Sed et si aliud praeterea capiat
legatarius, adhuc servus totus peti potest: quartam autem utriusque
ex legato retinendam, ne impediatur libertas.
4. Si incertum sit, an libertas
praestari debeat, veluti quod sub condicione vel post tempus data
sit, numquid incerto eo an praestetur, cum possit aut servus mori
aut condicio deficere, interim Falcidia admittenda est, deinde cum
libertas competere vel deberi coeperit, tum legatarius illam partem
recipiat, quam Falcidia detraxit? Caecilio placebat, si quid ex
operis eius medio tempore consecutus fuerit heres, id in pretium
eius erogare eum debere propter legis Falcidiae rationem.
35.2.37
Valens libro sexto de fideicommissorum
pr. Eius servi aestimatio perinde
ac statuliberi fieri debet.
1. Sed et si heres servum alienum
rogatus est manumittere, placuit ut etiam huius pretium ex aestimatione
hereditatis deduci debeat.
35.2.38
Hermogenianus libro primo
iuris epitomarum
pr. Statuliber heredis non auget
familiam.
1. Communes servi in utriusque
patrimonio connumerantur.
2. Cuius usus fructus alienus
est, in dominio domini proprietatis connumeratur, pignori dati in
debitoris, sub lege commissoria distracti, item ad diem addicti
in venditoris.
35.2.39
Paulus libro tertio sententiarum
Aeris alieni loco deducuntur
non solum pretia eorum, quibus libertas data est, et eorum, qui
supplicio sunt adfecti, sed et eius, quem praetor propter indicium
proditae mortis vel detectae eorum coniurationis libertate donavit.
35.2.40
Hermogenianus libro quarto
iuris epitomarum
pr. Ad veterani testamentum,
sive pater familias sive filius familias sit, licet intra annum
missionis decedat, lex Falcidia pertinet.
1. Si cui, si decem dedisset,
viginti fundus fuisset legatus, is in toto fundo legatarius habebitur.
35.2.41
Paulus libro nono ad edictum
Dolo carere non videtur, si
iam mota quis controversia hereditatis legata sine cautionibus det.
35.2.42
Ulpianus libro 14 ad edictum
In Falcidia aestimatio pretii
rerum ex veritate facienda est.
35.2.43
Ulpianus libro 19 ad edictum
Servi qui apud hostes sunt post
mortem testatoris reversi, quod ad Falcidiam pertinet, locupletiorem
faciunt hereditatem.
35.2.44
Ulpianus libro 21 ad edictum
Falcidia intervenire non potest,
si statuliber de alieno dedit, non de bonis defuncti, vel alias
est homo liber, qui condicionem implevit.
35.2.45
Paulus libro 60 ad edictum
pr. In lege Falcidia non habetur
pro puro, quod in diem relictum est: medii enim temporis commodum
computatur.
1. In his legatis, quae sub
condicione relicta sunt, Proculus putabat, cum quaeritur de lege
Falcidia, tantum esse in legato, quanti venire possunt: quod si
est, et deductio sic potest fieri, ut tantum videatur vi deberi,
quanti nomen venire potest. Sed haec sententia non probatur: cautionibus
ergo melius res temperabitur.
35.2.46
Ulpianus libro 76 ad edictum
Qui quod per Falcidiam retinere
poterat, voluntatem testatoris secutus spopondit se daturum, cogendus
est solvere.
35.2.47
Ulpianus libro 79 ad edictum
pr. Lex Falcidia si interveniat,
in omnibus pensionibus locum habet: sed hoc ex post facto apparebit.
Ut puta in annos singulos legatum relictum est: quamdiu Falcidia
nondum locum habet, integrae pensiones annuae dabuntur: sed enim
si annus venerit, quo fit, ut contra legem Falcidiam ultra dodrantem
aliquid debeatur, eveniet, ut retro omnia legata singulorum annorum
imminuantur.
1. Numquam legatarius vel fideicommissarius,
licet ex Trebelliano senatus consulto restituitur ei hereditas,
utitur legis Falcidiae beneficio.
35.2.48
Paulus libro secundo ad
edictum aedilis curulis
Cum emptor venditori vel contra
heres exstitit, evicto homine utrum duplum in aes alienum deducere
vel computare debeat an simplum? Duplum enim esset, si alius heres
exstitisset. Et benignius est eodem herede existente simplum ei
imputari.
35.2.49
Paulus libro 12 ad Plautium
pr. Plautius. Servo, quem tibi
legaveram, fundum legavi. Atilicinus Nerva Sabinus primum in servo
rationem legis Falcidiae habendam et quota pars ex eo decederet,
eam partem in fundo legato inutilem futuram, deinde ex reliquis
partibus fundi legis Falcidiae portionem decessuram, sicut ex omnibus
legatis. Cassius, quod servo pars lege Falcidia decedat, incipere
servum fieri communem heredis et legatarii, communi autem servo
cum legatum sit, totum pertinere ad socium, quia in eam personam
legatum consistere possit: qua ratione semel ex fundo partem legis
Falcidiae decessuram. Paulus. Cassii sententia utimur: nam et divus
Pius rescripsit servo communi fideicommissum datum totum ad socium
pertinere.
1. Interdum evenit, ut propter
rationem legis Falcidiae sequens legatum exstinguatur, veluti si
fundus et ad eum via legata sit per alium fundum: nam si pars fundi
remanserit in hereditate, non potest procedere viae legatum, quia
per partem servitus adquiri non potest.
35.2.50
Celsus libro 14 digestorum
Non est dubium, quin ea legata,
a quibus heres summovere exceptione petitorem potest, in quartam
ei imputentur nec ceterorum legata minuant.
35.2.51
Iulianus libro 61 digestorum
Nec interest, utrum ab initio
quasi inutile fuerit an ex accidenti postea in eum casum pervenisset
legatum, ut actio eius denegaretur.
35.2.52
Marcellus libro nono digestorum
pr. Ex asse patronum heredem
instituit libertus, cum ducentos aureos in bonis haberet, et legavit
filio centum viginti, extraneo reliqua: deminutio legati, quod extraneo
praestat legatum, proficit filio ad consequenda solida, quae ei
legata sunt.
1. Quacumque ex causa legata
non praestantur, imputantur heredi in quartam partem quae propter
legem Falcidiam remanere apud eum debet.
35.2.53
Celsus libro 17 digestorum
Si propter ea, quae sub condicione
legata sunt, pendet legis Falcidiae ratio, praesenti die data non
tota vindicabuntur.
35.2.54
Marcellus libro 15 digestorum
Pater filium, ex quo tres habebat
nepotes, heredem instituit fideique eius commisit, ne fundum alienaret
et ut in familia eum relinqueret: filius decedens tres filios scripsit
heredes. Quaerendum est, an omnino quasi creditores unusquisque
in ratione legis Falcidiae aliquid possit deducere, quia in potestate
sua habuit pater, cui ex his potius relinqueret. Sed hac ratione
nemo in Falcidiae ratione quicquam deducet. Quod videndum, ne dure
constituatur: utique enim in alieno aere habuit fundum, necessitate
quippe obstrictus fuisset filiis eum relinquendi.
35.2.55
Marcellus libro 20 digestorum
Cum Titio in annos singulos
dena legata sunt et iudex legis Falcidiae rationem inter heredem
et alios legatarios habeat, vivo quidem Titio tanti litem aestimare
debeat, quanti venire id legatum potest, in incerto posito, quamdiu
victurus sit Titius: mortuo autem Titio non aliud spectari debet,
quam quid heres ex ea causa debuerit.
35.2.56
Marcellus libro 22 digestorum
pr. Cum quo de peculio agi poterat,
heres creditori exstitit: quaeris, cuius temporis peculium computari
oporteat in Falcidia lege. Plerique putant, quod tunc in peculio
fuerit, cum adiretur hereditas, inspiciendum. Ego dubito, quoniam
mortis tempus in ratione legis Falcidiae ineunda placuit observari:
quid enim interest, peculium servi post mortem creditoris deminutum
sit an debitor pauperior factus sit?
1. Aliquis dicet: quid ex contrario,
si ante aditam hereditatem adquisierit servus? Et ego quaeram, si
debitoris, qui tunc non erat solvendo, ampliatae facultates fuerunt?
Et cum in isto placuerit ex post facto uberiorem videri fuisse hereditatem,
sicuti cum condicio crediti exstitit post mortem, ita etiam peculii
incrementum pleniorem faciet hereditatem.
2. Scaevola notat: quid ergo,
si idem servus defuncto et alii dena debuit et una decem habuit?
Augetur scilicet et his hereditas, decem, quae defuncto naturaliter
debebantur, in hereditate manentibus.
3. Is, qui in bonis unum dumtaxat
servum habebat, legavit eum Titio et fidei eius commisit, ut post
triennium manumitteret: debet ex eo, quod interim ex operis servi
ad Titium pervenire potest, quarta apud heredem remanere, quemadmodum
si directo post triennium servo libertatem dedisset eiusque usum
fructum ei legasset, aut ei proprietatem per fideicommissum relinquit.
4. Stichum tibi, servo tuo decem
legavit vel contra tibi decem, servo tuo Stichum, libertatemque
Stichi fidei eius commisit. Lex Falcidia minuit legata: redimere
ab herede partem debes, quemadmodum si tibi utrumque legasset.
5. Saepius evenit, ne emolumentum
eius legis heres consequatur: nam si centum aureorum dominus viginti
quinque alicui dedisset et eum instituerit heredem et dodrantem
legaverit, nihil aliud sub occasione legis Falcidiae intervenire
potest, quia vivus videtur heredi futuro providere.
35.2.57
Marcellus libro 26 digestorum
Cum dotem maritus alicui legaverit,
ut uxori restituatur, non habere legem Falcidiam locum dicendum
est. Et sane in plerisque ita observatur, ut omissa interpositi
capientis persona spectetur.
35.2.58
Modestinus libro nono regularum
Legis Falcidiae beneficium heres
etiam post longum tempus mortis testatoris implorare non prohibetur.
35.2.59
Modestinus libro nono pandectarum
pr. Beneficio legis Falcidiae
indignus esse videtur, qui id egerit, ut fideicommissum intercidat.
1. Praeterea qui non capienti
rogatus est restituere hereditatem, senatus consulto Planciano non
conceditur quartam retinere: sed ea quarta, quam non retinuit, ad
fiscum pertinet ex rescripto divi Pii.
35.2.60
Iavolenus libro 14 ex Cassio
pr. Cum pater impuberi filiae
heredem substituit, id quod ei legatorum nomine a patre obvenit,
cum hereditas ad substitutos pertinet, in computationem legis Falcidiae
non venit.
1. Legato petito cum in litem
iuratum est, ratio legis Falcidiae non eius summae, in quam legatarius
iuravit, haberi debet, sed eius, quanti re vera id fuit quod petitum
est: nam id quod poenae causa adcrevit in legem Falcidiam non incidit.
35.2.61
Iavolenus libro quarto epistularum
Alienus fundus tibi legatus
est: hunc heres cum emere nisi infinito pretio non posset, emit
multo pluris, quam quanti erat, qua emptione effectum est, ut legatarii
ad legem Falcidiam revocarentur. Quaero, cum, si fundus tanti, quanti
re vera, emptus esset, legata non fuerant excessura ius legis Falcidiae,
an hoc ipso heres institutus partem revocandi a legatariis ius habeat,
quod ex voluntate defuncti pluris emerit fundum, quam quanti erat.
Respondit: quod amplius heres quam pretium fundi legatario solvit,
id lege Falcidia imputari non potest, quia neglegentia eius nocere
legatariis non debet, utpote cum is confitendo veram aestimationem
praestare poterat.
35.2.62
Ulpianus libro primo ad
legem Iuliam et Papiam
pr. In lege Falcidia hoc esse
servandum Iulianus ait, ut, si duo rei promittendi fuerint vel duo
rei stipulandi, si quidem socii sint in ea re, dividi inter eos
debere obligationem, atque si singuli partem pecuniae stipulati
essent vel promisissent: quod si societas inter eos nulla fuisset,
in pendenti esse, in utrius bonis computari oporteat id quod debetur
vel ex cuius bonis detrahi.
1. Corpora si qua sunt in bonis
defuncti, secundum rei veritatem aestimanda erunt, hoc est secundum
praesens pretium: nec quicquam eorum formali pretio aestimandum
esse sciendum est.
35.2.63
Paulus libro secundo ad
legem Iuliam et Papiam
pr. Pretia rerum non ex affectu
nec utilitate singulorum, sed communiter funguntur. Nec enim qui
filium naturalem possidet tanto locupletior est, quod eum, si alius
possideret, plurimo redempturus fuisset. Sed nec ille, qui filium
alienum possidet, tantum habet, quanti eum patri vendere potest,
nec exspectandum est, dum vendat, sed in praesentia, non qua filius
alicuius, sed qua homo aestimatur. Eadem causa est eius servi, qui
noxam nocuit: nec enim delinquendo quisque pretiosior fit. Sed nec
heredem post mortem testatoris institutum servum tanto pluris esse,
quo pluris venire potest, Pedius scribit: est enim absurdum ipsum
me heredem institutum non esse locupletiorem, antequam adeam, si
autem servus heres institutus sit, statim me locupletiorem effectum,
cum multis causis accidere possit, ne iussu nostro adeat: adquirit
nobis certe cum adierit, esse autem praeposterum ante nos locupletes
dici, quam adquisierimus.
1. Cuius debitor solvendo non
est, tantum habet in bonis, quantum exigere potest.
2. Nonnullam tamen pretio varietatem
loca temporaque adferunt: nec enim tantidem Romae et in Hispania
oleum aestimabitur nec continuis sterilitatibus tantidem, quanti
secundis fructibus, dum hic quoque non ex momentis temporum nec
ex ea quae raro accidat caritate pretia constituantur.
35.2.64
Ulpianus libro 13 ad legem
Iuliam et Papiam
Si in testamento ita scriptum
sit: "Heres meus Lucio Titio decem dare damnas esto et quanto
quidem minus per legem Falcidiam capere poterit, tanto amplius ei
dare damnas esto", sententiae testatoris standum est.
35.2.65
Paulus libro sexto ad legem
Iuliam et Papiam
Si fundus legatus sit quinquaginta
dignus sub hac condicione, si quinquaginta heredi dedisset, plerique
putant utile esse legatum, quia condicionis implendae causa datur:
nam constat etiam Falcidiam eum pati posse. Sed si quinquaginta
aurei legati sint, si quinquaginta dedisset, dicendum inutile esse
legatum et magis ridiculum esse.
35.2.66
Ulpianus libro 18 ad legem
Iuliam et Papiam
pr. Circa legem Falcidiam in
eo, quod sub condicione vel in diem alicui relictum est, hoc observandum
est: si decem sub condicione alicui fuerint relicta eaque condicio
post decennium forte exstiterit, non videntur decem huic legata,
sed minus decem, quia intervallum temporis et interusurium huius
spatii minorem facit quantitatem decem.
1. Sicuti legata non debentur,
nisi deducto aere alieno aliquid supersit, nec mortis causa donationes
debebuntur, sed infirmantur per aes alienum. Quare si immodicum
aes alienum interveniat, ex re mortis causa sibi donata nihil aliquis
consequitur.
35.2.67
Clementius libro quarto
ad legem Iuliam et Papiam
Quotiens cuidam amplius legatum
sit, quam ei capere liceret, et lex Falcidia locum haberet, prius
Falcidiae ratio habenda est, scilicet ut subducto eo, quod lex Falcidia
exceperit, reliquum, si non excedat statutam lege portionem, debeatur.
35.2.68
Macer libro secundo ad legem
vicensimam hereditatium
pr. Computationi in alimentis
faciendae hanc formam esse Ulpianus scribit, ut a prima aetate usque
ad annum vicesimum quantitas alimentorum triginta annorum computetur
eiusque quantitatis Falcidia praestetur, ab annis vero viginti usque
ad annum vicesimum quintum annorum viginti octo, ab annis viginti
quinque usque ad annos triginta annorum viginti quinque, ab annis
triginta usque ad annos triginta quinque annorum viginti duo, ab
annis triginta quinque usque ad annos quadraginta annorum viginti.
Ab annis quadraginta usque ad annos quinquaginta tot annorum computatio
fit, quot aetati eius ad annum sexagesimum deerit remisso uno anno:
ab anno vero quinquagesimo usque ad annum quinquagesimum quintum
annorum novem, ab annis quinquaginta quinque usque ad annum sexagesimum
annorum septem, ab annis sexaginta, cuiuscumque aetatis sit, annorum
quinque. Eoque nos iure uti Ulpianus ait et circa computationem
usus fructus faciendam. Solitum est tamen a prima aetate usque ad
annum trigesimum computationem annorum triginta fieri, ab annis
vero triginta tot annorum computationem inire, quot ad annum sexagesimum
deesse videntur. Numquam ergo amplius quam triginta annorum computatio
initur. Sic denique et si rei publicae usus fructus legetur, sive
simpliciter sive ad ludos, triginta annorum computatio fit.
1. Si quis ex heredibus rem
propriam esse contendat, deinde hereditariam esse convincatur, quidam
putant eius quoque Falcidiam non posse retineri, quia nihil intersit,
subtraxerit an hereditariam esse negaverit: quod Ulpianus recte
improbat.
35.2.69
Pomponius libro quinto ad
Sabinum
Usu fructu bonorum legato aes
alienum ex omnibus rebus deducendum est, quoniam post senatus consultum
nulla res est, quae non cadit in usus fructus legatum.
35.2.70
Ulpianus libro 16 ad Sabinum
Falcidiae stipulatio statim
committitur, ubi condicio legati vel debiti exstitit.
35.2.71
Paulus libro 32 ad edictum
Potest heres in vendenda hereditate
cavere, ut et lege Falcidia interveniente solida legata praestentur,
quia ea lex heredis causa lata est nec fraus ei fit, si ius suum
deminuat heres.
35.2.72
Gaius libro tertio de legatis
ad edictum praetoris
Quantitas patrimonii deducto
etiam eo, quidquid explicandarum venditionum causa impenditur, aestimatur.
35.2.73
Gaius libro 18 ad edictum
provinciale
pr. In quantitate patrimonii
exquirenda visum est mortis tempus spectari. Qua de causa si quis
centum in bonis habuerit et tota ea legaverit, nihil legatariis
prodest, si ante aditam hereditatem per servos hereditarios aut
ex partu ancillarum hereditariarum aut ex fetu pecorum tantum accesserit
hereditati, ut centum legatorum nomine erogatis habiturus sit heres
quartam partem, sed necesse est, ut nihilo minus quarta pars legatis
detrahatur. Et ex diverso, si ex centum septuaginta quinque legaverit
et ante aditam hereditatem in tantum decreverint bona, incendiis
forte aut naufragiis aut morte servorum, ut non plus quam septuaginta
quinque vel etiam minus relinquatur, solida legata debentur. Nec
ea res damnosa est heredi, cui liberum est non adire hereditatem:
quae res efficit, ut necesse sit legatariis, ne destituto testamento
nihil consequantur, cum herede in portionem legatorum pacisci.
1. Magna dubitatio fuit de his,
quorum condicio mortis tempore pendet, id est an quod sub condicione
debetur in stipulatoris bonis adnumeretur et promissoris bonis detrahatur.
Sed hoc iure utimur, ut, quanti ea spes obligationis venire possit,
tantum stipulatoris quidem bonis accedere videatur, promissoris
vero decedere. Aut cautionibus res explicari potest, ut duorum alterum
fiat, aut ita ratio habeatur, tamquam pure debeatur, aut ita, tamquam
nihil debeatur, deinde heredes et legatarii inter se caveant, ut
exsistente condicione aut heres reddat, quanto minus solverit, aut
legatarii restituant, quanto plus consecuti sint.
2. Sed et si legata quaedam
pure, quaedam sub condicione relicta efficiant, ut exsistente condicione
lex Falcidia locum habeat, pure legata cum cautione redduntur. Quo
casu magis in usu est solvi quidem pure legata perinde ac si nulla
alia sub condicione legata fuissent, cavere autem legatarios debere
ex eventu condicionis quod amplius accepissent redditu iri.
3. Cuius generis cautio necessaria
videtur et si quibusdam servis eodem testamento sub condicione libertas
data sit, quorum pretia condicione exsistente bonis detrahuntur.
4. In diem relicta legata alterius
esse iuris palam est, cum ea omnimodo tam ipsi legatario quam heredibus
eius deberi certum est: sed tanto minus erogari ex bonis intellegendum
est, quantum interea donec dies optingit, heres lucraturus est ex
fructibus vel usuris.
5. Ergo optimum quidem est statim
ab initio ita testatorem distribuere legata, ne ultra dodrantem
relinquantur. Quod si excesserit quis dodrantem, pro rata portione
per legem ipso iure minuuntur: verbi gratia si is, qui quadringenta
in bonis habuit, tota ea quadringenta erogaverit, quarta pars legatariis
detrahitur: si trecenta quinquaginta legaverit, octava. Quod si
quingenta legaverit habens quadringenta, initio quinta, deinde quarta
pars detrahi debet: ante enim detrahendum est, quod extra bonorum
quantitatem est, deinde quod ex bonis apud heredem remanere oportet.
35.2.74
Gaius libro tertio de legatis
ad edictum praetoris
Quod autem dicitur, si ex iudicio
defuncti quartam habeat heres, solida praestanda esse legata, ita
accipere debemus, si hereditario iure habeat: itaque quod quis legatorum
nomine a coherede accepit, in quadrantem ei non imputatur.
35.2.75
Marcellus ex libro 40
digestorum
Iuliani Marcellus. Sed si ideo
legatum ei datum est, ut integra legata vel fideicommissa praestet,
deneganda erit actio legati, si lege Falcidia uti mallet.
35.2.76
Gaius libro tertio de legatis
ad edictum praetoris
pr. Id autem, quod condicionis
implendae causa vel a coherede vel a legatario vel a statulibero
datur, in Falcidia non imputatur, quia mortis causa capitur. Sane
si a statulibero peculiares nummos accipiat, pro sua parte quadranti
eos imputare debet, quia pro ea parte non mortis causa capere, sed
hereditario iure eos habere intellegitur.
1. Qua ratione placuit legata,
quae legatarii non capiunt, cum apud heredes subsederint, hereditario
iure apud eos remanere intellegi et ideo quadranti imputanda, nec
quicquam interesse, utrum statim ab initio legatum non sit an quod
legatum est remanserit.
35.2.77
Gaius libro 18 ad edictum
provinciale
In singulis heredibus rationem
legis Falcidiae componendam esse non dubitatur. Et ideo si Titio
et Seio heredibus institutis semis hereditatis Titii exhaustus est,
Seio autem quadrans totorum bonorum relictus sit, competit Titio
beneficium legis Falcidiae.
35.2.78
Gaius libro tertio de legatis
ad edictum praetoris urbani
Quod si alterutro eorum deficiente
alter heres solus exstiterit, utrum perinde ratio legis Falcidiae
habenda sit, ac si statim ab initio is solus heres institutus esset,
an singularum portionum separatim causae spectandae sunt? Et placet,
si eius pars legatis exhausta sit, qui heres exstiterit, adiuvari
legatarios per deficientem partem, quia ea non est legatis onerata,
quia et legata quae apud heredem remanent efficiunt, ut ceteris
legatariis aut nihil aut minus detrahatur: si vero defecta pars
fuerit exhausta, perinde in ea ponendam rationem legis Falcidiae,
atque si ad eum ipsum pertineret, a quo defecta fieret.
35.2.79
Gaius libro 18 ad edictum
provinciale
In duplicibus testamentis sive
de patrimonio quaeramus, ea sola substantia spectatur, quam pater
cum moreretur habuerit, nec ad rem pertinet, si post mortem patris
filius vel adquisierit aliquid vel deminuerit: sive de legatis quaeramus,
tam ea quae in primis quam ea quae in secundis tabulis relicta sunt
in unum contribuuntur, tamquam si et ea, quae a filii herede reliquisset
testator, a suo herede sub alia condicione legasset.
35.2.80
Gaius libro tertio de legatis
ad edictum praetoris
pr. Si is, qui quadringenta
in patrimonio habebit, filio impubere herede instituto ducenta legaverit
eique Titium et Seium heredes substituerit et a Titio centum legaverit,
videamus, quid iuris sit. Si nondum solutis legatis pupillus decesserit
et ob id ea legata utrique debent, solus heres Titius utetur lege
Falcidia: cum enim ducenta ex hereditate pupilli ad eum pertineant,
ducenta legatorum nomine debet, centum ex ducentis quae pupillus
debebat, centum quae ipse dare iussus est: itaque ex utraque quantitate
quarta deducta habebit quinquaginta. In persona vero Seii lex Falcidia
non intervenit, cum ad eum ex hereditate pupilli ducenta pertineant
et debeat legatorum nomine centum ex ducentis, quae a pupillo relicta
sunt. Quod si pupillus solvat legata, debent curare tutores pupilli,
ut caveant legatarii.
1. Quaedam legata divisionem
non recipiunt, ut ecce legatum viae itineris actusve: ad nullum
enim ea res pro parte potest pertinere. Sed et si opus municipibus
heres facere iussus est, individuum videtur legatum: neque enim
ullum balineum aut ullum theatrum aut stadium fecisse intellegitur,
qui ei propriam formam, quae ex consummatione contingit, non dederit:
quorum omnium legatorum nomine, etsi plures heredes sint, singuli
in solidum tenentur. Haec itaque legata, quae dividuitatem non recipiunt,
tota ad legatarium pertinent. Sed potest heredi hoc remedio succurri,
ut aestimatione facta legati denuntiet legatario, ut partem aestimationis
inferat, si non inferat, utatur adversus eum exceptione doli mali.
35.2.81
Gaius libro 18 ad edictum
provinciale
pr. Sed usus fructus legatus
venit in computationem legis Falcidiae, nam divisionem recipit adeo,
ut, si duobus legatus fuerit, ipso iure ad singulos partes pertineant.
1. Dos relegata extra rationem
legis Falcidiae est, scilicet quia suam rem mulier recipere videtur.
2. Sed et de his quoque rebus,
quae mulieris causa emptae paratae essent, ut hae quoque extra modum
legis essent, nominatim ipsa Falcidia lege expressum est.
35.2.82
Ulpianus libro octavo disputationum
Quaerebatur, cum is qui solum
in nomine quadringenta in bonis habebat ipsi debitori liberationem,
Seio autem quadringenta legaverit, si debitor vel solvendo non sit
vel centum facere possit, quantum quisque habeat interventu legis
Falcidiae. Dicebam legem Falcidiam ex eo quod refici ex hereditate
potest quartam heredi tribuere, residuum dodrantem inter legatarios
distribuere. Quare cum nomen minus solvendo est in hereditate, eius
quod exigi potest pro rata fit distributio, residui venditio facienda
est, ut id demum in hereditate computetur, quanti nomen distrahi
potest. Sed cum debitori liberatio relinquitur, ipse sibi solvendo
videtur et quod ad se attinet, dives est: quippe si ei mortis causa
accepto feratur id quod debet, quadringenta cepisse videbitur, licet
nihil facere possit: sensisse enim liberationem plenam videtur,
quamvis nihil facere possit. Si soli ei liberatio relicta est, et
ideo Falcidia interveniente trecenta accepto illi ferri debent,
residua centum durabunt in obligationem et si quidem facere posse
coeperit, exigentur ab eo dumtaxat usque ad centum. Idemque erit
dicendum, et si mortis causa accepto ei quadringenta ferantur. Unde
eleganter dicitur acceptilationem in pendenti fore, ut, si quidem
mortis tempore quadringenta tota inveniantur, in trecenta valeat
acceptilatio: si vero praeterea aliquid inveniatur, quod quadrantem
suppleat heredi, in quadringenta acceptilatio proficiet. Quod si
debitor iste quadringentorum dumtaxat centum facere potest, quia
sibi solvendo est, necesse habebit centum refundere. Cum igitur
debitor sibi solvendo sit, eveniet, ut, si herede aliquo instituto
ipsi debitori liberatio et alii quadringenta legata sint, si quidem
solvendo sit debitor, centum quinquaginta ex trecentis retineat,
alia centum quinquaginta legatario praestentur, heres centum habeat:
sin vero centum tantum facere possit, heredi ex refecto quarta servanda
est: sic fiet, ut centum, quae praestari possunt, in quattuor partes
dividantur, tres partes ferant legatarii, heres viginti quinque
habeat, debitor, qui solvendo non est, secum centum quinquaginta
compenset. De residuis centum quinquaginta, quae exigi non possunt,
venditio fiet nominis idque, quasi solum in bonis fuerit, repraesentatur.
Quod si nihil facere debitor potest, aeque in centum quinquaginta
accepto liberandus est: de residuo venditionem nominis faciendam
Neratius ait, quod et nos probamus.
35.2.83
Iulianus libro 12 digestorum
Si creditor filii tui heredem
te instituerit et legis Falcidiae rationem ponas, peculii quantitas,
quod aditae hereditatis tempore fuisset, in quadrantem tibi imputabitur.
35.2.84
Iulianus libro 13 digestorum
Repperitur casus, quo heres
agere potest, quamvis testator agere non potuerit: veluti si tutor,
cum solveret legata, non interposuerit stipulationem, quanto plus
quam per legem Falcidiam capi licuerit solutum fuerit, reddi: pupillus
quidem eo nomine tutelae non agit, sed heredi eius hoc quoque nomine
tutor obligatus erit.
35.2.85
Iulianus libro 18
digestorum
Si dos socero data est et solus
filius heres patri exstitisset, dotem confestim in computatione
hereditatis et Falcidiae ratione in aere alieno deducet: aliter
enim videbitur indotatam uxorem habere. Quod si filius extraneum
coheredem habeat, ipse quidem semper pro qua parte patri heres erit
dotem in aere alieno deducet, et coheres eius, antequam dos a filio
praecipiatur.
35.2.86
Iulianus libro 40 digestorum
Titia testamento suo Titium
fratrem suum ex parte tertia heredem instituit fideique eius commisit,
ut hereditatem retenta quarta parte secundae et proculae restituat:
eadem fratri quaedam praedia praelegavit: quaero, an Titius ea quae
praelegata sunt etiam pro ea parte hereditatis, quam rogatus est
ut [restitueret], restituere an integra retinere debeat. Respondi
Titium legata integra retinere debere, sed in partem quartam imputari
oportere duodecimam partem praediorum. Sed si non esset adiectum,
ut pars quarta deduceretur, totum trientem praediorum legi Falcidiae
imputari oportere, quoniam contra sententiam matris familiae lex
Falcidia induceretur.
35.2.87
Iulianus libro 61 digestorum
pr. Qui fundum solum in bonis
centum relinquebat, si heredem suum damnaverit, ut eum quinquaginta
Titio venderet, non est existimandus amplius quam quinquaginta legasse,
ideoque lex Falcidia locum non habet.
1. Item is, qui duos fundos
in bonis centum haberet, si me et Titium heredes instituisset et
damnasset me, ut Titio fundum Cornelianum quinquaginta venderem
et contra Titium damnasset, ut mihi fundum Seianum quinquaginta
venderet: non animadverto, quemadmodum lex Falcidia locum habere
possit, cum uterque heredum unius fundi partem dimidiam hereditario
iure habiturus sit, in qua pars dimidia hereditatis est: nam certe
qui damnatus est fundum Cornelianum vendere, Seiani fundi partem
hereditario iure habet, item qui damnatus est Seianum fundum vendere,
partem Corneliani fundi hereditario iure retinet.
2. Si quis heredem instituerit
eum, cui rogatus fuerat post mortem suam centum restituere, in ratione
legis Falcidiae centum deducere debet, quia, si alius quilibet heres
exstitisset, haec centum in aere alieno ponerentur.
3. Si tu ex parte quarta, Titius
ex parte quarta heredes scripti fueritis, deinde tu ex parte dimidia
heres institutus fueris sub condicione, et legata, item libertates
datae fuerint: pendente condicione libertates competent, legata
tota praestabuntur, quia sive condicio exstiterit, te herede exsistente
utraque valent, sive condicio defecerit, tu et Titius heredes eritis.
De lege Falcidia, si hoc quaeris, an exsistente condicione miscetur
quadrans tuus et semis atque ita pro dodrante ratio ponenda est
cum his, quibus a te pure herede legatum est, respondebimus misceri
duas partes.
4. Qui filium suum impuberem
et Titium aequis partibus heredes instituerat, a filio totum semissem
legaverat, a Titio nihil et Titium filio substituerat. Quaesitum
est, cum Titius ex institutione adisset et impubere filio mortuo
ex substitutione heres exstitisset, quantum legatorum nomine praestare
deberet. Et placuit solida legata eum praestare debere: nam confusi
duo semisses efficerent, ut circa legem Falcidiam totius assis ratio
haberetur et solida legata praestarentur. Sed hoc ita verum est,
si filius antequam patri heres exsisteret decessisset. Si vero patri
heres fuit, non ampliora legata debet substitutus, quam quibus pupillus
obligatus fuerat, quia non suo nomine obligatur, sed defuncti pupilli,
qui nihil amplius quam semissis dodrantem praestare necesse habuit.
5. Quod si extranei heredis
semis totus legatus fuerit isque pupillo, a quo nihil legatum erat,
ex substitutione heres exstiterit, poterit dici augeri legata et
perinde agendum, ac si cuilibet coheredi substitutus fuisset eoque
omittente hereditatem ex asse heres exstitisset, quia semper substitutus
rationem legis Falcidiae ex quantitate bonorum, quae pater reliquerit,
ponet.
6. Eadem dicenda sunt et si
pater duos impuberes heredes instituerit et eosdem invicem substituerit,
deinde iure substitutionis ad alterum hereditas recciderit et legis
Falcidiae ratio habenda sit.
7. Qui filios impuberes duos
habebat, alterum heredem instituit, alterum exheredavit, deinde
exheredatum instituto substituit ac postea exheredato Maevium et
ab eo legavit: et exheredatus fratri impuberi exstitit heres, deinde
impubes decessit. Cum iudicio patris facultates paternae per causam
hereditariam ex substitutione ad eum perveniant, potest dici legata
ab eo relicta praestanda esse habita ratione legis Falcidiae in
his bonis, quae pater mortis tempore reliquerit. Nec huic contrarium
est, quod, cum exheredato pater legatum dederit, nihilo magis substitutus
legatis obligabitur, quia eo casu non hereditatis paternae portio,
sed legatum ad eum pervenit. Dicet aliquis: quid ergo, si exheredatus
filius non ex substitutione fratri suo heres exstiterit, sed aut
lege aut per interpositam personam atque ita impubes decesserit?
Sic quoque existimandus erit substitutus legata debere? Minime:
nam quantum intersit, exheredatus filius ex substitutione fratri
suo heres exsistat an alio modo, vel ex eo apparet, quod alias ab
eo legare pater potuit, alias non potuit. Est igitur rationi congruens,
ne plus iuris circa personam substituti testator habeat, quam habuerat
in eo, cui eum substituebat.
8. Coheres pupillo datus si
pro parte sua legata, habita legis Falcidiae ratione, praestiterit,
deinde impubere mortuo ex substitutione heres exstiterit et semis
pupilli legatis exhaustus esset, ex integro legis Falcidiae ratio
ponenda erit, ut contributis legatis, quae ab ipso et quae a pupillo
data fuerant, pars quarta bonorum apud eum remaneat. Licet enim
pupillo heres exsistat, tamen circa legem Falcidiam perinde ratio
habetur ac si patri heres exstitisset. Nec aliter augebuntur legata,
quae ab ipso ultra dodrantem data fuerant, quam augentur, cum ex
parte heres institutus et coheredi suo substitutus deliberante coherede
legata, habita ratione legis Falcidiae, solvit, deinde ex substitutione
alteram quoque partem hereditatis adquirat.
35.2.88
Africanus libro quinto quaestionum
pr. Qui quadringenta habebat,
trecenta legavit: deinde fundum tibi dignum centum aureis sub hac
condicione legavit, si legi Falcidiae in testamento suo locus non
esset: quaeritur, quid iuris est. Dixi twn aporwn hanc
quaestionem esse, qui tractatus apud dialecticos tou qeudomenou
dicitur. Etenim quidquid constituerimus verum esse, falsum repperietur.
Namque si legatum tibi datum valere dicamus, legi Falcidiae locus
erit ideoque deficiente condicione non debebitur. Rursus si, quia
condicio deficiat, legatum valiturum non sit, legi Falcidiae locus
non erit: porro si legi locus non sit, exsistente condicione legatum
tibi debebitur. Cum autem voluntatem testatoris eam fuisse appareat,
ut propter tuum legatum ceterorum legata minui nollet, magis est,
ut statuere debeamus tui legati condicionem defecisse.
1. Quid ergo dicemus, si ducenta
legavit et tibi similiter sub eadem condicione ducenta legata esse
proponantur? Nam aut exstitisse aut defecisse legati tui condicionem,
ut aut totum aut nihil tibi debeatur, et iniquum et contra voluntatem
testatoris existimabitur: rursus partem deberi rationi non congruit,
quando necesse est totius legati condicionem vel exstitisse vel
defecisse. Ergo per exceptionem doli mali tota ea res temperanda
erit.
2. Quare cum quis tale quid
consequi velit, sic consequetur: "Si quo amplius legavi vel
legavero, quam per legem Falcidiam licebit, tum quantum ad supplendum
quadrantem deduci oportet, ex eo legato quod Titio dedi heres meus
damnas esto dare".
3. Qui ducenta in bonis relinquebat,
legavit mihi centum praesenti die, tibi aeque centum sub condicione:
post aliquantum temporis exstitit condicio, ita tamen, ut ex reditu
eius summae, quae tibi relicta est, non amplius quam viginti quinque
reciperet. Legis Falcidiae ratio ita habenda erit heredi, ut viginti
quinque conferre ei debeamus et amplius fructus quinquaginta medii
temporis, qui verbi gratia efficient quinque. Cum igitur triginta
sint conferenda, quidam putant quina dena ab utroque nostrum conferenda
esse, quod minime verum est: licet enim eandem quantitatem acceperimus,
manifestum tamen est aliquanto uberius esse meum legatum. Quare
statuendum erit tanto minus in tuo legato esse, quantum ex fructibus
eius heres perceperit. Secundum quod in proposita specie computationem
ita iniri oportet, ut ex septem partibus ego quattuor, tu tres conferamus,
quoniam quidem quarta pars amplius in meo quam in tuo legato est.
35.2.89
Marcianus libro septimo
institutionum
pr. Divi Severus et Antoninus
rescripserunt pecuniam relictam ad alimenta puerorum Falcidiae subiectam
esse et ut idoneis nominibus collocetur pecunia, ad curam suam revocaturum
praesidem provinciae.
1. Divi Severus et Antoninus
generaliter rescripserunt bononio maximo usuras praestaturum eum,
qui frustrationis causa beneficium legis Falcidiae imploravit.
35.2.90
Florentinus libro 11 institutionum
Si heres, cuius fidei commissum
est, ut accepta certa pecunia hereditatem restituat, a voluntate
eius qui testamentum fecit discedat et postea legis Falcidiae beneficio
uti volet: etsi non detur ei, quo accepto hereditatem restituere
rogatus est, tamen fideicommissum restituere cogi debet, quoniam
quod ei pater familiae dari voluit legis Falcidiae commodum praestat.
35.2.91
Marcianus libro 13 institutionum
In quartam hereditatis, quam
per legem Falcidiam heres habere debet, imputantur res, quas iure
hereditario capit, non quas iure legati vel fideicommissi vel implendae
condicionis causa accipit: nam haec in quartam non imputantur. Sed
in fideicommissaria hereditate restituenda sive legatum vel fideicommissum
datum sit heredi sive praecipere vel deducere vel retinere iussus
est, in quartam id ei imputatur: pro ea vero parte, quam accepit
a coherede extra quartam id est, quod a coherede accipitur. Sed
et si accepta pecunia hereditatem restituere rogatus sit, id quod
accipit in quartam ei imputatur, ut divus Pius constituit. Si quid
vero implendae condicionis causa heres accipiat a legatariis, in
Falcidiae computationem non prodesse: et ideo si centum praedium
legaverit defunctus, si quinquaginta heredi legatarius dederit,
centum legatis computationem fieri et quinquaginta extra hereditatem
haberi, ne in quartam ei imputentur.
35.2.92
Macer libro secundo de re
militare
Si miles testamento facto partem
dimidiam hereditatis suae tibi restitui iusserit, deinde post missionem
factis codicillis alteram partem Titio restitui rogaverit: si quidem
post annum missionis suae decesserit, et tibi et Titio heres partem
quartam retinebit, quia eo tempore testator decessit, quo testamentum
eius ad beneficium principale pertinere desierat: si vero intra
annum missionis decesserit, solus Titius deductionem partis quartae
patietur, quia eo tempore fideicommissum ei relictum est, quo testator
iure militari testari non potuit.
35.2.93
Papinianus libro 20 quaestionum
Acceptis a Maevio centum hereditatem
Maevio restituere pecuniamque post mortem suam Titio dare rogatus
est. Quamquam haec centum quartam bonorum efficiant, tamen propter
fideicommissum sequens quartae retentioni locus erit: tunc enim
ex constitutione divi Hadriani Falcidiae satisfacit ea quantitas,
cum apud heredem remanet. Sed Falcidiam patietur solus cui hereditas
relicta est: nam in centum, quae mortis causa capiuntur, admitti
Falcidia non potest. Plane si quis ita scripsit: "Acceptis
centum peto restituas hereditatem" neque personam dantis demonstraverit,
quasi retentam et praeceptam pecuniam, si quartae sufficiat, inducere
Trebellianum.
35.2.94
Scaevola libro 21 digestorum
Filio et filia scriptis heredibus
singulis certa praelegavit, sed longe minus filiae, cui etiam domum
obligatam praelegavit cum instrumentis et quicquid ibi fuerit et
adiecit haec verba: "Sed ea condicione lego, ut quidquid aeris
alieni in ea domo erit, Titius libertus filii mei exsolvat et sit
eis utrisque domus communis". Quaesitum est, si filia legis
Falcidiae beneficio uti volet ad quartam retinendam, an ex hereditate,
quae ei relicta est, deducto aere alieno eius quod superfuerit quartam
consequi debeat. Respondit iure quidem id postulaturam, verum non
alias ea, quae ei data sunt, accepturam, si modo ea quartam suppleant,
quam voluntati defuncti solvendum praestando pareret.
35.2.95
Scaevola libro 21 digestorum
pr. Maritus uxoris res extra
dotem constitutas administravit eaque decedens ante rationem sibi
redditam administrationis ex asse eundem maritum heredem reliquit
eiusque fidei commisit, ut decem uncias filio communi cum moreretur
restitueret, duas autem uncias nepoti. Quaesitum est, an id quoque,
quod ex administratione rerum apud maritum resedisse constiterit,
cum ceteris bonis pro rata decem unciarum filio restitui debeat.
Respondit id, quod debuisset hereditati, in rationem venire debere.
1. Filiae, quam mater rogaverat,
si impubes decessisset, restituere hereditatem Titio, patruus legitimus
heres exstitit: in ratione legis Falcidiae ponenda desiderat deduci
sortes, ex quarum usuris alimenta impubes defuncta ex persona testatricis
suae pluribus debita praestitit: quaesitum est, an, si eas deduxerit,
cavere debeat defunctorum alimentariorum portiones pro modo sortium
se restituturum. Respondit debere cavere.
2. Post aditam hereditatem triennio
exacto legatariis heres legem Falcidiam opponit idcirco, quod administravit
tutelas testator, quarum ratio nondum reddita sit et quod neget
tantum redigi ex nominibus posse, quantum in cautione deductum est.
Quaesitum est, an rationes defuncti et omnium instrumentorum hereditatiorum
et pupillarium rationum legatariis desiderantibus heres describendi
potestatem facere debeat, ne in potestate eius sit proferre quod
velit et per hoc in fraudem legatarii inducantur. Respondit ad iudicis
officium pertinere explorare ea, per quae probetur, quanti sit in
bonis.
35.2.96
Scaevola libro singulari
quaestionum publice tractarum
Miles si, dum paganus erat,
fecerit testamentum, militiae tempore codicillos, lex Falcidia in
codicillis locum non habet, in testamento locum habebit.
35.3.0.
Si cui plus, quam per legem Falcidiam licuerit, legatum esse dicetur.
35.3.1
Ulpianus libro 79 ad edictum
pr. Si cui plus quam licuerit
legetur et dubitari iuste possit, utrum lex Falcidia locum habitura
est nec ne, subvenit praetor heredi, ut ei legatarius satisdet,
ut, si apparuerit eum amplius legatorum nomine cepisse quam e lege
Falcidia capere licebit, quanti ea res erit, tantam pecuniam det
dolusque malus ab eo afuturus sit.
1. Neque interest, utrum in
primis tabulis hoc fiat an in pupillaribus an in utrisque: etenim
legem Falcidiam semel esse admittendam, etiamsi duplex sit testamentum,
iam convenit, contributis legatis tam his, quae ab ipso pupillo
quam his, quae a substituto impuberi relicta sunt.
2. Si non fuisset interposita
stipulatio ex persona pupilli, tutelae actio heredi pupilli adversus
tutorem competit. Sed ut Pomponius ait, et ipsi pupillo et heredi
eius poterit committi stipulatio, ipsi quo casu vivo eo Falcidia
incipit locum habere. De tutelae quoque actione idem scribit.
3. Marcellus ait: qui quadringenta
in bonis habebat, inpuberem filium heredem instituit eique substituit
Titium et Seium: nihil a pupillo testator legavit, sed a Titio trecenta:
utrum ducenta, inquit, praestabuntur an centum quinquaginta? Nam
trecenta nullo modo eum praestare. Mihi videtur verius non amplius
eum parte sua erogare compelli, certe nec minus: secundum quod eveniret,
ut non soli committatur stipulatio, sed omnibus heredibus interponenda
est, sed causa cognita.
4. Falcidiam locum habere et
legatorum modus facit et aeris alieni onus. Et si quidem evidens
aes alienum est vel certum, facilis est computatio: si autem adhuc
incertum est, quia forte vel condicio eius pendet vel creditor litem
contestatus est et necdum lis finita est, dubitabitur, quantum legatariis
debeatur propter incertum.
5. Hodie tamen subsimile aliquid
fit in fideicommissis.
6. Cum dicitur lex Falcidia
locum habere, arbiter dari solet ad ineundam quantitatem bonorum,
tametsi unus aliquid modicum fideicommissum persequatur: quae computatio
praeiudicare non debet ceteris, qui ad arbitrum missi non sunt.
Solet tamen ab herede etiam ceteris denuntiari fideicommissariis,
ut veniant ad arbitrum ibique causam suam agant, plerumque et creditoribus,
ut de aere alieno probent. Habet tamen rationem in legatariis, item
in fideicommissariis, ut, si offerat integrum quod relictum est
heres desiderans cavere sibi hac stipulatione, audiatur.
7. Si legata quaedam praesenti
die relicta sint, quaedam sub condicione, interponenda erit ista
stipulatio propter legata condicionalia, dummodo ea legata, quae
praesenti sint, integra solvantur. Iulianus denique scribit, si
pure et sub condicione legata fuerint ne exsistente condicione lex
Falcidia locum habeat, non aliter legatorum, quae pure data sunt,
actionem dari debere, quam si cautum fuerit heredi "quanto
amplius, quam per legem Falcidiam licuerit, ceperit".
8. Idem Iulianus scribit eum,
cui quadrans sub condicione et dodrans pure legatus est, cavere
debere "quanto amplius, quam per legem Falcidiam liceat, ceperit,
reddi".
9. Haec stipulatio ideo locum
habet, quia, etsi repeti potest id quod solutum est, tamen fieri
potest, ut non sit solvendo is cui solutum est ac per hoc pereat
quod datum est.
10. In mortis causa quoque donationibus
potest dici hanc stipulationem esse interponendam.
11. Haec verba stipulationis
"quod amplius legatorum nomine ceperis, quam e lege Falcidia
capere licebit" non tantum eum comprehendunt, qui amplius accepit,
quam ei Falcidia permisit, ut reddat partem, habeat partem, verum
etiam eum qui totum debet restituere. Etenim sciendum est legem
Falcidiam interdum partem eius quod datum est, interdum totum revocare.
Cum enim habita ratione aeris alieni Falcidia ineatur, plerumque
evenit, ut emergente debito vel condicione aeris alieni exsistente
totum quod legatum est exhauriatur. Sed et libertatium condicio
interdum exsistens efficiet legatum omnino non deberi, quippe cum
habita ratione libertatium et deductis pretiis eorum tunc demum
legatorum ineatur ratio.
12. In quibusdam autem testamentis
Falcidia quidem locum non habet, verumtamen ita observatur, ut,
licet quadrantem heres non retineat, tamen hactenus legata debeantur,
quatenus patrimonii vires sufficiunt, utique deducto aere alieno,
item deductis pretiis eorum, qui libertatem in testamento vel directam
vel fideicommissariam acceperunt.
13. Sed et legatario cavendum
est, a quo fideicommissum relinquitur.
14. Interdum non legis Falcidiae,
sed etiam alterius legis in hac stipulatione ratio facienda est,
ut puta si patronus ex asse heres institutus sit et pure quincunx
legatus sit et sub condicione aliquid supra debitam patrono partem:
nam in hunc casum ratio facienda est illius legis, quae patronos
vocat, non legis Falcidiae.
15. Si res, quae legata sit,
apud legatarium interierit, probandum est exceptione succurri ei
qui promisit,
35.3.2
Paulus libro 75 ad edictum
Etiamsi quanti ea res sit promisit,
35.3.3
Ulpianus libro 79 ad edictum
pr. Nisi si dolo ipsius aliquid
factum sit: tunc enim etiam ex doli clausula, quae in ista stipulatione
continetur, tenebitur et replicatione repelli poterit.
1. Haec cautio, quae propter
legem Falcidiam interponitur, fideiussorum habet praestationem.
2. Si in plures dies pecunia
legata est, cum certum sit legem Falcidiam locum habere, non stipulationi,
sed computationi locum esse Pedius ait, ut aestimetur, quanti sit
quod in diem legatum est et tantum credatur esse legatum, quantum
efficit aestimatio, ut pro modo eius ex omnibus legatis statim legis
Falcidiae ratio habeatur.
3. Quotiens futurum est, ut
palam sit et ante diem venientem iam Falcidiam locum habere, totiens
computatio eius fit. Nam si condicio in mora est, exspectabimus
condicionem, quoad exsistat: si autem dies superest, iam hic intercapedinis
temporis habita ratione atque aestimatione sic de Falcidia disputabimus
et committi stipulationem dicemus.
4. Quamvis autem omnes legatarii
et fideicommissarii necesse habeant hac stipulatione cavere, tamen
quibusdam remitti divi fratres rescripserunt, ut puta his, quibus
minuta alimenta sunt relicta. Pompeiae enim Faustinae rescripserunt
sic: "Non eandem causam esse decem aureorum, quos annuos tibi
testamento Pompeiae Crispianae patronae tuae relictos proponis,
atque fuit alimentorum et vestiarii libertis relictorum, quibus
propterea cautionis onus remittendum existimavimus".
5. Item sciendum est fiscum
hanc cautionem non pati, sed perinde conveniri posse, ac si cavisset.
Ceteros autem, cuiuscumque dignitatis sint, licet iam legata perceperint,
compelli debere ad cavendum divus Pius rescripsit: ex quo rescripto
etiam illud accipimus, quod etiam post soluta legata voluit stipulationem
interponi.
6. Si legatarius heredi, qui
controversiam hereditatis patitur iam vel sperat, de restituendo
legato sibi praestito caverit et evicta hereditas sit, sed neglegentia
vel dolo eius qui legatum praestitit, dicemus non committi stipulationem
propter viri boni arbitrium, quod inest huic stipulationi.
7. Item si ipse, qui praestitit
legatum, ex alia causa sibi evicerit, ut puta quia invenitur sequenti
testamento heres scriptus, in quo legatum iste legatarius non acceperat,
dicemus committi stipulationem propter viri boni arbitrium.
8. Et generaliter ubicumque
hereditatem vel quantitatem vel emolumentum praestitit is, qui hac
stipulatione sibi prospexerat, dicendum est ibi committi eam, si
modo culpa abest ab eo, qui stipulatus est.
9. Quaesitum est, an saepius
committatur. Et placet etiam saepius eam committi, si per partes
ablata est hereditas.
10. Si legatum fuerit praestitum
ante interpositam hanc stipulationem, an condici possit, ut cautio
ista interponatur? Movet quaestionem, quod ea, quae per errorem
omissa vel soluta sunt, condici possunt et hic ergo quasi plus solutum
videtur ex eo, quod cautio intermissa est. Et ait Pomponius condictionem
interponendae satisdationis gratia competere et puto hoc probandum
quod Pomponius, utilitatis gratia.
35.3.4
Paulus libro 75 ad edictum
pr. Haec autem satisdatio locum
habet, si iusta causa esse videbitur: nam iniquum erat omnimodo
caveri nondum illata controversia litis, cum possint ei lusoriae
minae fieri: ideoque eam rem praetor ad cognitionem suam revocat.
1. Si duo ex testamento hereditatem
in solidum sibi vindicent, forte quod eiusdem nominis sint, tam
in possessorem quam in petitorem competunt actiones et creditoribus
et legatariis.
2. Haec cautio utique necessaria
est, si quis pecuniam suam solvat vel rem tradat: si vero pecuniam
hereditariam solvat vel rem tradat, quidam non putant cavendum,
quia nec teneri potest eo nomine victus, cum non possideat vel dolo
fecerit, quo minus possideat. Hoc si ante motam controversiam solvat:
quod si postea, tenebitur culpae nomine.
3. Sed cum de nomine inter duos
quaestio est, numquid non sit cavendum ei, qui hereditariam rem
tradat, quia omnimodo unus liberatur: quemadmodum si aes alienum
hereditarium solvatur? Sed si petitor suam pecuniam solvet aut rem
suam tradat, non habet unde retineat et ideo necessaria est ei cautio.
35.3.5
Marcellus libro 21 digestorum
Videamus, an stipulatio "qua
amplius per Falcidiam ceperis licuerit dari" adversus eum non
sufficiat, qui legatum alii restituere ex fideicommissi causa debet.
Sufficiet autem dici nihil eius fidei commissum esse: cavebit scilicet
legatario et is, qui fideicommissum accipiet, nisi forte malet legatarius
circuitu sublato heredi caveri. Sed et legatario praeterea cavendum
est, si (ut plerumque aequum est) pro rata ex fideicommisso retinere
ei concedendum est, quamvis tantum ex legato apud eum erit remansurum,
ut sufficere possit ad praestandum fideicommissum.
35.3.6
Callistratus libro quarto
de cognitionibus
Cum non facile satisdationem
offerre legatarius vel fideicommissarius possit et futurum sit,
ut propter hoc a petitione liberalitatis ex testamento submoveantur,
numquid onus satisdationis eis remittendum erit? Quod videtur adiuvari
rescripto divi Commodi in haec verba: "Is, cuius de ea re notio
est, aditus si compererit ideo cautionem a te exigi, ut a fideicommissi
petitione avertaris, onus satisdationis tibi remitti curabit".
35.3.7
Paulus libro septimo ad
legem Iuliam et Papiam
Divus Pius ab eo, qui annua
legata praecipere ad distribuendum iussus erat, vetuit cautionem
exigi cessantium partes reddi, nisi aperte cavere iussus esset.
35.3.8
Maecenatus libro decimo
fideicommissorum
Si heres partem bonorum vel
etiam universa bona delata ad fiscum diceret, constaret autem de
fideicommisso, decretum est, ut petitori caventi "evicta hereditate
restitutu iri" solveretur.
35.3.9
Maecenatus libro 12 fideicommissorum
Si non in controversia sit proprietas,
sed usus fructus (potest enim rei, cuius proprietas Titio legata
est, usus fructus alii legari), tunc de eo restituendo non heredi,
sed Titio caveri debeat. Interdum et si ab herede legetur usus fructus,
Titio cavendum est: veluti si detracto usu fructu proprietas ei
legetur, usus fructus Seio: quid enim attinebit hoc casu heredi
caveri, ad quem emolumentum intercidentis usus fructus non sit spectandum?
Verum si usu fructu Seio legato proprietas Titio ita legetur, ut,
cum ad Seium pertinere desierit, habeat proprietatem, tunc heredi
caveri oportebit a fructuario, ab herede autem Titio, quia non sit
certum usu fructu intercepto ad Titium proprietatem reversuram.