( Based upon the Latin text of Mommsen's edition, Berlin, 1954 ).
34.1.0. De alimentis vel cibariis legatis.
34.1.1
Ulpianus
libro quinto de omnibus tribunalibus
Si
alimenta fuerint legata, dici potest etiam aquam legato inesse,
si in ea regione fuerint legata, ubi venumdari aqua solet.
34.1.2
Marcianus
libro octavo institutionum
pr.
Si quis libertis alimenta reliquerit, et si legati fuerint servi
et rogati legatarii manumittere, ad fideicommissum admittuntur,
ut et divi quoque Severus et Antoninus rescripserunt.
1.
Et licet ad fiscum bona fuerint devoluta, ex quibus alimenta debeantur,
praestanda sunt, sicuti si ad quemlibet successorem transissententiarum
34.1.3
Ulpianus
libro secundo de officio consulis
Solent
iudices ex causa alimentorum libertos dividere, quotiens plures
sunt heredes, ne a singulis heredibus minutatim alimenta petentes
distringantur: quam divisionem perinde tueri oportet atque si pater
familias ipse libertos divisisset. Solent et unum eligere, per quem
alimenta praestentur, aut ex voluntate defuncti aut arbitrio suo,
ut rescripta subiecta ostendunt: "Exemplum libelli dati mihi
a libertis silii misi vobis, sciens ad exemplum istam rem pertinere,
quia multi testamentis suis praestari libertis iubent necessaria,
quae quia minimi aeris sunt, ad nihilum perducuntur, cum plures
heredes coeperunt per successiones existere. Qua de causa puto vos
recte facturos, si convocatis Favillae heredibus procuratoribusve
eorum constitueritis, cui a ceteris dari debeat pecunia, ex cuius
usuris alimenta praestentur. Debebit autem is qui accipiet cavere
eis qui dabunt redditurum se, ut quisque ex libertis decesserit
aliove quo modo in civitate esse desierit, tantum ex sorte, quantum
efficiet pro portione computatio". Divus Pius Rubrio cuidam
Telesphoro rescripsit: "Consules vocatis his, a quibus vobis
alimenta deberi ex causa fideicommissi constiterit, vel omnes ab
uno vel facta pro rata distributione quis et a quibus percipiatis,
decernent. Fiscus enim, si eo nomine quid ab eo vobis deberetur,
exemplum sequetur. Iam nunc sciatis partes eorum, qui solvendo esse
desierint, non pertinere ad onus reliquorum heredum".
34.1.4
Modestinus
libro decimo responsorum
pr.
Tois te apeleuverois tais te apeleuverais mou, ohus zwsa en
te ty diavyky en te tw kwdikillw yleuverwsa ye eleuverwsw, dovynai
boulomai ta en xiois mou xwria, epi tw kai hosa zwsys mou elambanon
stoixeisvai autois kibariou kai bestiariou onomati [id est:
Libertis libertabusque meis, quos viva vel in testamento iuve codicillis
manumisi manumiserove, dari volo praedia in Chio, utquanta viva
me accipiebant suppetant iis cibarii et vestiarii nomine]. Quaero,
quam habeant significationem, utrum ut ex praediis alimenta ipsi
capiant an vero ut praeter praedia et cibaria et vestiaria ab herede
percipiant? Et utrum proprietas an usus fructus relictus est? Et
si proprietas relicta sit, aliquid tamen superfluum inveniatur in
reditibus, quam est in quantitate cibariorum et vestiariorum, an
ad heredem patronae pertinet? Et si mortui aliqui ex libertis sint,
an pars eorum ad fideicommissarios superstites pertinet? Et an die
cedente fideicommissi morientium libertorum portiones ad heredes
eorum an testatoris decurrant? Modestinus respondit: videntur mihi
ipsa praedia esse libertis relicta, ut pleno dominio haec habeant
et non per solum usum fructum et ideo et si quid superfluum in reditibus
quam in cibariis erit, hoc ad libertos pertineat. Sed et si decesserit
fideicommissarius ante diem fideicommissi cedentem, pars eius ad
ceteros fideicommissarios pertinet: post diem autem cedentem si
qui mortui sint, ad suos heredes haec transmittent.
1.
Lucius Titius testamento suo libertis libertabusque cibaria et vestiaria
a liberis suis eisdemque heredibus praestari iussit nulla condicione
addita: quaero, an, si sine patroni liberis idem liberti agant,
cibaria et vestiaria accipere possint. Modestinus respondit nihil
proponi, propter quod petitio eorum, quae testamento pure legata
sunt, non competat.
34.1.5
Modestinus
libro 11 responsorum
Verba
testamenti: "Omnibus libertis nostris cibaria praestabitis
pro arbitrio vestro, non ignorantes, quot ex his caros habuerim".
Item alio loco: "Prothymum Polychronium Hypatium commendo:
ut et vobiscum sint et cibaria praestetis, peto". Quaero, an
omnibus cibaria debent dari an his quos commendavit et cum heredibus
esse iussit? Modestinus respondit omnibus libertis cibaria relicta
proponi, quorum modum viri boni arbitrio statuendum esse.
34.1.6
Iavolenus
libro secundo ex Cassio
Legatis
alimentis cibaria et vestitus et habitatio debebitur, quia sine
his ali corpus non potest: cetera quae ad disciplinam pertinent
legato non continentur,
34.1.7
Paulus
libro 14 responsorum
Nisi
aliud testatorem sensisse probetur.
34.1.8
Papinianus
libro septimo responsorum
Pecuniae
sortem alimentis libertorum destinatam unum ex heredibus secundum
voluntatem defuncti praecipientem cavere non esse cogendum ex persona
deficientium partes coheredibus restitui placuit: ob eam igitur
speciem post mortem omnium libertorum indebiti non competit actio
nec utilis dabitur. Diversa causa est eius, cui legatorum divisio
mandatur: nam ea res praesentem ac momentariam curam iniungit, alimentorum
vero praebendorum necessitas oneribus menstruis atque annuis verecundiam
quoque pulsantibus adstringitur.
34.1.9
Papinianus
libro octavo responsorum
pr.
Alio herede instituto ita scripsit: "A te peto, Gai Sei, quidquid
ex hereditate mea redegeris, illis alumnis meis des singulis denos
aureos eandemque summam penes te esse volo, cuius ex incremento
eos alere te volo: reliquum restitues numerio colliberto nostro".
Respondi, quamvis distrahere bona Gaius Seius alio scripto herede
non possit, tamen eum, alumnis relictam pecuniam ut servet ac restituat,
intra Falcidiam recte petiturum: quod de superfluo probari non potest.
1.
Eum quoque libertum inter eos, quibus cibaria, item vestiarium patrona,
quae viva praestabat, reliquit, recte fideicommissum petiturum existimavi,
qui annuos viginti aureos et menstruum frumentum atque vinum acceptavit.
34.1.10
Papinianus
libro nono responsorum
pr.
Cum unus ex heredibus certam pecuniam praecipere iussus esset, de
cuius sorte libertis alimenta praestaret, heredem quoque heredis
ad praeceptionem admitti placuit. Si tamen plures heredes heres
haberet, intentionem quidem defuncti prima facie refragari, sed
aliud probari non oportere: quid enim, si ceteros heredes suos evitavit
et quietam ac verecundam atque etiam idoneam, libertis consulens,
domum sequi maluit? Et ideo ab omnibus heredibus heredis alimenta
praestabuntur.
1.
Verbis fideicommissi pure manumisso praeteriti quoque temporis alimenta
reddenda sunt, quamvis tardius libertatem reciperaverit nec heres
moram libertati fecerit: tunc enim explorari moram oportet, cum
de usuris fideicommissi quaeritur, non de ipsis fideicommissis.
2.
Alimentis viri boni arbitratu filiae relictis ab herede filio pro
modo legatae dotis, quam solam pater exheredatae filiae nubenti
dari voluit, atque pro incrementis aetatis eam exhibendam esse respondi,
non pro viribus hereditatis.
34.1.11
Paulus
libro decimo quaestionum
Is,
cui annua alimenta relicta fuerant, in metallum damnatus indulgentia
principis restitutus est. Respondi eum et praecedentium annorum
recte cepisse alimenta et sequentium deberi ei.
34.1.12
Paulus
libro 14 responsorum
Lucius
Titius libertis suis cibaria et vestiaria annua certorum nummorum
reliquit et posteriore parte testamenti ita cavit: "Obligatos
eis ob causam fideicommissi fundos meos illum et illum, ut ex reditu
eorum alimenta supra scripta percipiant". Quaesitum est, an,
si quando minores reditus pervenerint, quam est quantitas cibariorum
et vestiariorum, heredes ad supplendam eam onerari non debeant,
vel, si alio anno excesserint, an supplendum sit, quod superiore
anno minus perceperint. Paulus respondit cibaria et vestiaria libertis
defuncti integra deberi, neque ex eo, quod postea praedia his pignoris
iure testator obligare voluit, ut ex reditu eorum alimenta perciperent,
minuisse eum vel auxisse ea quae reliquerat videri.
34.1.13
Scaevola
libro quarto responsorum
pr.
Gaio Seio trecentos aureos legavit, ut ex usuris eius summae libertis
cibaria et vestiaria praestaret, quae statuerat: codicillis autem
eandem summam vetuit dari Gaio Seio, sed dari Publio Maevio voluit:
quaero, an libertis fideicommissum debeat Maevius. Respondi Maevium,
nisi aliud, de quo non deliberaretur, doceat sibi a testatore iniunctum,
videri secundum voluntatem testatoris recepisse ea onera, quae adscripta
erant ei summae, quae in eum codicillis transferebatur.
1.
Imperator Antoninus Pius libertis Sextiae Basiliae. "Quamvis
verba testamenti ita se habeant, ut, quoad cum Claudio iusto morati
essetis, alimenta et vestiarium legata sint, tamen hanc fuisse defunctae
cogitationem interpretor, ut et post mortem iusti eadem vobis praestari
voluerit". Respondit eiusmodi scripturam ita accipi, ut necessitas
alimentis praestandis perpetuo maneat.
2.
Item consultus de tali scriptura "et tecum sint semper volo":
quaero, cum manumissi ab herede cum eo morati diu sint, sed ob graviorem
servitutem ab eo discesserint, an alimenta his debeantur, quae negat
se praestare, nisi vice servitutis is uteretur. Respondit secundum
ea quae proponerentur deberi.
34.1.14
Ulpianus
libro secundo fideicommissorum
pr.
Mela ait, si puero vel puellae alimenta relinquantur, usque ad pubertatem
deberi. Sed hoc verum non est: tamdiu enim debebitur, donec testator
voluit, aut, si non paret quid sentiat, per totum tempus vitae debebuntur.
1.
Certe si usque ad pubertatem alimenta relinquantur, si quis exemplum
alimentorum, quae dudum pueris et puellis dabantur, velit sequi,
sciat Hadrianum constituisse, ut pueri usque ad decimum octavum,
puellae usque ad quartum decimum annum alantur, et hanc formam ab
Hadriano datam observandam esse imperator noster rescripsit. Sed
etsi generaliter pubertas non sic definitur, tamen pietatis intuitu
in sola specie alimentorum hoc tempus aetatis esse observandum non
est incivile.
2.
Sed si alimenta, quae vivus praestabat, reliquerit, ea demum praestabuntur,
quae mortis tempore praestare solitus erat: quare si forte varie
praestiterit, eius tamen temporis praestatio spectabitur, quod proximum
mortis eius fuit. Quid ergo, si, cum testaretur, minus praestabat,
plus mortis tempore, vel contra? Adhuc erit dicendum eam praestationem
sequendam, quae novissima fuit.
3.
Quidam libertis suis ut alimenta, ita aquam quoque per fideicommissum
reliquerat: consulebar de fideicommisso. Cum in ea regione Africae
vel forte Aegypti res agi proponebatur, ubi aqua venalis est, dicebam
igitur esse emolumentum fideicommissi, sive quis habens cisternas
id reliquerit sive non, ut sit in fideicommisso, quanto quis aquam
sibi esset comparaturus. Nec videri inutile esse fideicommissum
quasi servitute praedii non possessori vicinae possessionis relicta:
nam et haustus aquae ut pecoris ad aquam adpulsus est servitus personae,
tamen ei, qui vicinus non est, inutiliter relinquitur: in eadem
causa erunt gestandi vel in tuo uvas premendi vel areae tuae ad
frumenta ceteraque legumina exprimenda utendi. Haec enim aqua personae
relinquitur.
34.1.15
Scaevola
libro 17 digestorum
pr.
A filio herede codicillis Seiae decem reliquit et alumno his verbis:
"Maevio infanti alumno meo quadringenta dari volo, quae peto
a te, Seia, suscipias et usuras ei quincunces in annum usque vicesimum
aetatis praestes eumque suscipias et tuearis". Quaesitum est,
an Seia, postquam legatum suum acceperit, si nolit pecuniam alumno
relictam suscipere vel in suscipienda ea cessaverit, onus alimentorum
ex die mortis testatoris compellenda sit adgnoscere. Respondit secundum
ea quae proponerentur compellendam praestare, cum fideicommissum
sit. Idem quaesiit, an heres quoque Seiae in annos viginti alimenta
praestare debeat. Respondit debere.
1.
Testator concubinae mancipia rustica numero octo legavit et his
cibaria praestari iussit in haec verba: "Eisque mancipiis,
quae supra legavi, cibarii nomine ab heredibus meis praestari volo,
quae me vivo accipiebant". Quaesitum est, cum vivo testatore
semper mancipia rustica tempore messium et arearum delegata fuerint
et eo tempore cibaria ex ratione domini sui numquam acceperint excepto
custode praedii, an heres eius quoque temporis, id est messis et
arearum, et cibaria concubinae pro mancipiis rusticis praestare
deberet. Respondit eum, cuius notio est, aestimaturum. Claudius:
merito: nam si eodem modo, quo apud testatorem fuerunt, et apud
concubinam futura legavit, non debebantur eius temporis, de quo
quaesitum est, cibaria: verum si velut in ministerium urbanum ab
his transferentur, debebuntur.
2.
Titia decedens testamento ita cavit: "Omnibus libertis libertabusque
meis cibaria et vestiaria, quae viva praestabam, dari praestarique
volo": quaesitum est, cum tribus solis eo tempore, quo ea vixit,
sicut rationibus continebatur, cibaria et vestiaria praestiterit,
an heres eius a ceteris quoque libertis conveniri possit, an vero
tribus tantum sit obnoxius, qui rationibus ipsius cibaria et vestiaria
accepisse reperiuntur? Respondit ab omnibus.
34.1.16
Scaevola
libro 18 digestorum
pr.
Alimenta et vestiaria libertis suis dedit: quaesitum est, an, quia
nominatim a moderato uno ex heredibus dari iussit testator, solus
moderatus debeat, non etiam post mortem moderati heredes eius. Respondit
et heredes teneri.
1.
Libertis libertabusque, item quos quasque testamento codicillisve
manumiserat, alimenta commoda, quae viva praestabat, dari iusserat:
item omnibus libertis libertabusque fundos: quaesitum est, an ad
ea legata admitteretur liberti paterni libertus, cui scribere solebat
ita: apo hroufinys hymeterw apeleuverw: epistula etiam
emissa ad ordinem civitatis, unde oriunda erat, petierat, uti publice
(quod medicus erat) salaria ei praestarentur, manifestando litteris
suis eum suum esse libertum. Respondit eum, cuius notio est, aestimaturum,
ut, si quidem viva ea et ei praestabat, nihilo minus ad fideicommissum
admitteretur, aliter vero non.
2.
Basilice libertae decem dedit, quam apud Epictetum et Callistum
libertos esse voluit, ut, cum fuerit Basilice annorum viginti quinque,
cum usuris quincuncibus restituerentur ita, ut ex usuris aleretur,
prout aetatem ampliaverit: quaesitum est, an ex alio capite, quo
generaliter libertis libertabusque cibaria et vestiaria et habitationem
reliquit, etiam Basilice deberentur. Respondit secundum ea quae
proponerentur non deberi, nisi hoc quoque ei datum probaretur. Claudius:
quia destinaverat alimentis eius usuras pecuniae, quas specialiter
ei praelegaverat.
3.
Qui societatem omnium bonorum suorum cum uxore sua per annos amplius
quadraginta habuit, testamento eandem uxorem et nepotem ex filio
aequis partibus heredes reliquit et ita cavit: "Item libertis
meis, quos vivus manumisi, ea quae praestabam". Quaesitum est,
an et qui eo tempore, quo societas inter eos permansit, manumissi
ab utrisque et communes liberti facti sunt, ea quae a vivente percipiebant
solida ex fideicommisso petere possint. Respondit non amplius, quam
quod vir pro sua parte praestabat, deberi.
34.1.17
Scaevola
libro 19 digestorum
Servos
ad custodiam templi reliquerat et his ab herede legaverat his verbis:
"Peto fideique tuae committo, ut des praestes in memoriam meam
pedisequis meis, quos ad curam templi reliqui, singulis menstrua
cibaria et annua vestiaria certa". Quaesitum est, cum templum
nondum esset extructum, ex die mortis an vero ex eo tempore, quo
templum explicitum fuerit, percipere servi debeant legatum. Respondit
officio iudicis heredem compellendum servis relicta praestare, donec
templum exstrueretur.
34.1.18
Scaevola
libro 20 digestorum
pr.
Libertis, quos testamento manumiserat, alimentorum nomine menstruos
decem legaverat, deinde codicillis generaliter omnibus libertis
menstruos septem et annuos vestiarii nomine denos legavit: quaesitum
est, an et ex testamento et ex codicillis libertis fideicommissum
heredes praestare debeant. Respondit nihil proponi, cur non ea,
quae codicillis data proponerentur, praestari deberent: nam ab his,
quae testamento cibariorum nomine legata essent, recessum est propter
ea, quae codicillis relicta sunt.
1.
Manumissis testamento cibaria annua, si cum matre morabuntur, per
fideicommissum dedit: mater filio triennio supervixit neque cibaria
neque vestiaria eis praestitit, cum in petitione fideicommissi liberti
cessarent: sed et filia posteaquam matri heres exstitit, quoad vixit
annis quattuordecim interpellata de isdem solvendis non est. Quaesitum
est, an post mortem filiae a novissimo herede petere possint et
tam praeteriti temporis quam futuri id, quod cibariorum nomine et
vestiarii relictum est. Respondit, si condicio exstitisset, nihil
proponi, cur non possententiarum
2.
Ab heredibus Stichum manumitti voluit eique, si cum Seio moraretur,
cibaria et vestiaria praestari a Seio: deinde haec verba adiecit:
"Te autem, Sei, peto, ut, cum ad annum vicesimum quintum perveneris,
militiam ei compares, si tamen te ante non reliquerit". Quaesitum
est, Sticho statim libertatem consecuto, prius autem defuncto Seio
quam ad annum vicesimum quintum perveniret, an ab his, ad quos bona
Seii pervenerunt, militia Sticho comparari debet? Et si placet deberi,
utrum statim militia comparanda sit an eo tempore, quo Seius annum
vicesimum quintum expleturus fuisset, si supervixisset? Respondit,
cum placeat comparandam, non ante deberi, quam id tempus cessisset.
3.
Postumis heredibus institutis et patre et matre, et substitutione
facta actores manumisit et peculia eis legavit et annua et certis
libertis suis legata et aliis exteris plura: deinde post testamentum
factum nata filia codicillis ita cavit: "Si quid testamento,
quod ante hoc tempus feci, legavi cui dari volui, peto ab his, uti
tertiam partem Petinae <Paetinae> filiae meae reddant":
secundis autem tabulis facta pupillari substitutione impuberibus
libertis, quibus a parentibus libertates dedit, eo amplius alterum
tantum, quantum in nummo praeter cibaria et vestiaria dari voluit.
Quaesitum est, cum supervixisset filia testamento aperto et codicillis,
postea autem decesserit et fideicommissum datum ei de restituenda
parte tertia ad heredes suos transmiserat, an etiam cibariorum et
vestiariorum tertiae partes ei per fideicommissum datae esse videantur.
Respondit non videri.
4.
Idem quaesiit, an eorum, quae codicillis per fideicommissum relicta
sunt, tertiae partes ad filiam pertinere deberent. Respondit non
deberi. Idem quaesiit, an alterum tantum a substitutione legatum
deducta tertia parte quantitatis legatorum testamento datorum computari
debeat, ut duae partes quantitatis debeantur, praeter codicillos,
quibus tertiam partem codicillis legatorum ad filiam suam pertinere
voluit. Respondit integrum ex tabulis substitutionis deberi.
5.
Cibaria et vestiaria per fideicommissum dederat et ita adiecerat:
"Quos libertos meos, ubi corpus meum positum fuerit, ibi eos
morari iubeo, ut per absentiam filiarum mearum ad sarcofagum meum
memoriam meam quotannis celebrent". Quaesitum est, uni ex libertis,
qui a die mortis neque ad heredes accesserit neque ad sepulchrum
morari voluerit, an alimenta praestanda sint. Respondit non praestanda.
34.1.19
Scaevola
libro 22 digestorum
Testamento
ita cautum fuit: "Libertis meis cibaria quaeque alia praestabam
ab heredibus meis praestari volo": unus ex libertis ex voluntate
patroni negotii sui gratia quadriennio ante diem mortis afuit: ex
hac causa cibaria, quae ante acceperat, mortis tempore non accepit:
cui tamen liberto eodem testamento patronus, sicut et aliis, quos
vivus manumiserat, legatum quinque dederat. Quaesitum est, an isti
quoque cibaria et reliqua, quae ceteris libertis legata sunt, debeantur.
Respondit: cur non?
34.1.20
Scaevola
libro tertio responsorum
pr.
"Stichus nutricis meae nepos liber esto: cui decem aureos annuos
dari volo". Qui deinde interpositis nominibus eidem Sticho
contubernalem eius et liberos legavit hisque, quae vivus praestabat:
deinde alio capite libertis omnibus quae vivus praestabat dari iussit.
Quaero, an Stichus praeter suum legatum et alimenta percipere possit.
Respondit secundum ea quae proponerentur non posse.
1.
Item cum alimenta libertis utriusque sexus reliquerit a re publica
et ex praediis, quae ei legavit, dari voluisset, quaero, Stichi
contubernali et liberis utrum ab herede instituto an a re publica
diaria et vestiaria, quae vivus dabat, praestari deberent. Respondit
posse benigna voluntatis interpretatione dici his quoque a re publica
praestanda.
2.
Titia usum fructum fundi legavit Maevio eiusque fidei commisit,
ut ex reditu fundi praestaret Pamphilae et Sticho annuos centenos
nummos quoad vivent: quaero, an mortuo Maevio heres alimenta debeat.
Respondit nihil proponi, cur debeant praestari ab herede Titiae:
sed nec ab herede legatarii, nisi id testator manifeste probetur
voluisse etiam finito usu fructu praestari, si modo id, quod ex
usu fructu receptum esset, ei rei praestandae sufficeret.
3.
Mater filio herede instituto per fideicommissum libertatem Pamphilo
servo dedit: eidem cibariorum nomine legavit quinos aureos et vestiarii
in singulos annos quinquagenos, si cum filio eius moretur: quaero,
filio defuncto an alimenta debentur. Respondit, si condicioni paruisset,
deberi et post mortem.
34.1.21
Ulpianus
libro secundo fideicommissorum
Diariis
vel cibariis relictis neque habitationem neque vestiarium neque
calciarium deberi palam est, quoniam de cibo tantum testator sensit.
34.1.22
Valens
libro primo fideicommissorum
pr.
Cum alimenta per fideicommissum relicta sunt non adiecta quantitate,
ante omnia inspiciendum est, quae defunctus solitus fuerat ei praestare,
deinde quid ceteris eiusdem ordinis reliquerit: si neutrum apparuerit,
tum ex facultatibus defuncti et caritate eius, cui fideicommissum
datum erit, modus statui debebit.
1.
Qui fratris sui libertis alimenta debebat, his testamento vineas
cum hac adiectione reliquerat "ut habeant, unde se pascant".
Si pro alimentis vineas reliquisset, non aliter eis ex fideicommissi
causa eas praestari debere, quam si testamenti obligatione heredes
liberassent: aut, si id omissum fuisset et postea ex testamento
agerent, doli mali exceptione tutum heredem futurum, scilicet si
non minus valent vineae quam alimentorum aestimatio. Illam autem
adiectionem "ut habeant unde se pascant" magis ad causam
praelegandi quam ad usum fructum constituendum pertinere.
34.1.23
Paulus
libro quarto ad Neratium
Rogatus
es, ut quendam educes: ad victum necessaria ei praestare cogendus
es. Paulus: cur plenius est alimentorum legatum, ubi dictum est
et vestiarium et habitationem contineri? Immo ambo exaequanda sunt.
34.2.0.
De auro argento mundo ornamentis unguentis veste vel vestimentis
et statuis legatis.
34.2.1
Pomponius libro sexto ad
Sabinum
pr. Si alii vestimenta, alii
vestis muliebris separatim legata sit, detractis muliebribus et
ei adsignatis, cui specialiter legata sunt, reliquum alteri debetur.
Idem est, cum alteri mundus muliebris, alteri argentum omne legatum
esset, de argento quod in mundo esset. Item si duae statuae marmoreae
tibi et deinde omne marmor legatum esset, praeter duas nulla statua
marmorea legata est tibi. Idem urbanis servis tibi legatis, si mihi
dispensator legatus sit.
1. Cui certum pondus argenti
dare heres iussus sit, ei pecuniam numeratam dando iure ipso liberatur,
si in ea pecunia eadem aestimatio fuerit: quod ita verum est, si
non certum genus argenti legatum sit.
34.2.2
Africanus libro secundo
quaestionum
Qui tibi mandaverat, ut ornamenta
in usum uxoris suae emeres, eidem uxori uti adsolet legavit quae
eius causa parata erunt: tu deinde post mortem mandatoris ignorans
eum decessisse emisti. Non debebuntur mulieri, quoniam ea verba
ad mortis tempus referuntur. At si vivente testatore, muliere autem
mortua emeris, non ineleganter dicetur inefficax hoc legatum esse,
quando non possit vere dici eius causa paratum videri, quae prius
decessit. Eadem dicenda erunt et si vivat quidem mulier, sed diverterit
et quaeratur, an post empta ei debeantur, quasi non videantur uxoris
causa parata.
34.2.3
Celsus libro 19 digestorum
Uxori legavit quae eius causa
parata sunt et ante mortem divortit. Non deberi, quia adempta videantur,
Proculus ait. Nimirum facti quaestio est: nam potest nec repudiatae
adimere voluisse.
34.2.4
Paulus libro 54 ad edictum
Cum quidam libertum suum in
Asiam misisset ad purpuras emendas et testamento uxori suae lanam
purpuream legasset, pertinere ad eam, si quam purpuram vivo eo libertus
emisset, Servius respondit.
34.2.5
Africanus libro secundo
quaestionum
Apud Fufidium quaestionum libro
secundo ita scriptum est: si mulier mandaverit tibi, ut sibi uniones
usus sui causa emeres, si tu post mortem eius, cum putares eam vivere,
emeris, Atilicinus negat esse legatos ei, cui mulier ita legaverit:
"ornamenta, quae mea causa parata sunt eruntve": non enim
eius causa videri parata esse, quae iam mortua ea empta fuerint.
34.2.6
Marcellus libro singulari
responsorum
pr. Seia ab herede Publio Maevio
ita legavit: "Antoniae Tertullae lego auri pondo tot et unionem
cum hyacinthis": postea unionem solvit neque ullum mortis tempore
inter ornamenta sua unionem reliquit. Quaero, an heres ex causa
fideicommissi aestimationem rei, quae in hereditate non est, praestare
debeat. Marcellus respondit non debere.
1. Item quaero, si probari possit
Seiam uniones et hyacinthos quosdam in aliam speciem ornamenti,
quod postea pretiosius fecit additis aliis gemmis et margaritis,
convertisse, an hos uniones vel hyacinthos petere possit et heres
compellatur ornamento posteriori eximere et praestare. Marcellus
respondit petere non posse: nam quid fieri potest, ut legatum vel
fideicommissum durare existimetur, cum id, quod testamento dabatur,
in sua specie non permanserit, nam quodammodo extinctum sit? Ut
interim omittam, quod etiam dissolutione ac permutatione tali voluntas
quoque videatur mutata.
2. Lucius Titius testamento
scripsit: "Heredem meum volo fideique eius committo, ut in
patriam meam faciat porticum publicam, in qua poni volo imagines
argenteas, item marmoreas": quaero, an legatum valeat. Marcellus
respondit valere et operis ceterorumque, quae ibi testator poni
voluerit, legatum ad patriam pertinere intellegi: enim potuit aliquod
civitati accedere ornamentum.
34.2.7
Paulus libro octavo ad Plautium
Si ita esset legatum: "vestem
meam, argentum meum damnas esto dare", id legatum videtur,
quod testamenti tempore fuisset, quia praesens tempus semper intellegeretur,
si aliud comprehensum non esset: nam cum dicit "vestem meam",
"argentum meum", hac demonstratione "meum" praesens,
non futurum tempus ostendit. Idem est et si quis ita legaverit "servos
meos".
34.2.8
Paulus libro nono ad Plautium
Plautius: mulier ita legavit:
"Quisquis mihi heres erit, Titiae vestem meam mundum ornamentaque
muliebria damnas esto dare". Cassius ait, si non appareret
quid sensisset, omnem vestem secundum verba testamenti legatam videri.
Paulus. Idem Iavolenus scribit, quia verisimile est, inquit, testatricem
tantum ornamentorum universitati derogasse, quibus significationem
muliebrium accommodasset: accedere eo, quod illa demonstratio "muliebria"
neque vesti neque mundo applicari salva ratione recti sermonis potest.
34.2.9
Modestinus libro nono regularum
Cum certum auri vel argenti
pondus legatum est, si non species designata sit, non materia, sed
pretium praesentis temporis praestari debet.
34.2.10
Pomponius libro quinto ad
Quintum Mucium
Quintus Mucius ait: si pater
familias uxori vas aut vestimentum aut quippiam aliud ita legavit
"quod eius causa emptum paratumve esset", id videtur legasse,
quod magis illius quam communis usus causa paratum esset. Pomponius:
sed hoc verum est non solum, si ipsius viri et uxoris communis usus,
sed etiam si liberorum eius aut alterius alicuius communis usus
fuerit: id enim videtur demonstrasse, quod proprio usui uxoris comparatum
sit. Sed quod Quintus Mucius demonstrat "vas aut vestimentum
aut quid aliud", efficit, ut falsa sint quae subiecimus: multum
enim interest, generaliter an specialiter legentur haec. Nam si
generaliter, veluti ita "quae uxoris causa comparata sunt",
vera est illius definitio: si vero ita scriptum fuerit "vestem
illam purpuram", ut certa demonstraret, licet adiectum sit
"quae eius causa empta paratave essent", licet neque empta
neque parata neque in usum ei data sint, legatum omnimodo valet,
quia certo corpore legato demonstratio falsa posita non peremit
legatum. Veluti si ita sit scriptum: "Stichum, quem ex venditione
Titii emi": nam si neque emit aut ex alia venditione emit,
legatum nihilo minus valet. Plane si ita legatum fuerit "vas
aut vestimenta, aut quae uxoris causa parata sunt", tunc aeque
erit vera Quinti Muci sententia: quo casu sciendum est, etiam si
alienae res hae fuerint, quas putavit testator suas esse, heredem
teneri, ut eas det.
34.2.11
Proculus libro quinto epistularum
Si quis legaverit aurum gemmas
margaritas quae in eo auro essent, etiam id aurum, cui neque gemmae
neque margaritae inessent, legasse videtur.
34.2.12
Papinianus libro 17 quaestionum
Si imaginem legatam heres derasit
et tabulam solvit, potest dici actionem ex testamento durare, quia
legatum imaginis, non tabulae fuit.
34.2.13
Scaevola libro 15 digestorum
Uxori quis legavit his verbis:
"mundum muliebrem omnem, ornamenta et quidquid vivus dedi donavi
eius causa comparavi confeci, id omne dari volo": quaesitum
est, an carrucha dormitoria cum mulis, cum semper uxor usa sit,
ei debeatur. Respondit, si eius usus causa habita esset, deberi.
Idem quaesiit, an ex eadem clausula vestis, quam ancillis vel lecticariis
eiusdem uxoris suae comparaverat vel fecerat, praestanda esset.
Respondit praestandam.
34.2.14
Pomponius libro quinto ad
Sabinum
Si statuam legavero et postea
ex alia statua bracchium ei adiecero, omnimodo statua a legatario
vindicari potest.
34.2.15
Scaevola libro 15 digestorum
Species auri et argenti Seiae
legavit et ab ea petit in haec verba: "A te, Seia, peto, ut
quidquid tibi specialiter in auro argento legavi, id cum morieris
reddas restituas illi et illi vernis meis: quarum rerum usus fructus
dum vives tibi sufficiet": quaesitum est, an usus fructus auri
et argenti solus legatariae debeatur. Respondit verbis quae proponerentur
proprietatem legatam addito onere fideicommissi.
34.2.16
Scaevola libro 18 digestorum
Filiam in potestate patris manentem
mater scripsit heredem eique patrem Maevium substituit et ita scripsit:
"quisquis mihi heres erit, fidei eius committo, uti ornamenta
mea omnia aurum argentum vestimenta, quibus ego usa sum, ne veneant
et filiae meae reserventur": quaesitum est, cum filia recusante
pater ex substitutione heres exstitisset et intestato decessisset,
filia autem bonis eius abstinuerat, an fideicommissum petere possit.
Respondit secundum ea quae proponerentur videri patris utiliter
fidei commissum. Claudius: quoniam verbo servandi, quod scriptum
est, videri in id tempus dilatum fideicommissum, quo sui iuris futurus
esset is cui dabatur.
34.2.17
Ulpianus libro 21 ad Sabinum
Si gemma ex anulo legetur vel
aliae materiae iunctae vel emblemata, recte legantur et separantur
et praestanda sunt.
34.2.18
Scaevola libro 22 digestorum
pr. Qui uxori suae legaverat
bonorum suorum decimam et mancipia et species argenti quas expresserat,
eidem anulos et vestem reddi ab heredibus petit, quasi propria uxoris
fuissent: quaesitum est, si uxoris non fuerint, an praestari ex
causa legati deberent. Respondit legandi animo dedisse ea videri,
nisi contrarium ab herede approbetur.
1. Idem testator fidei commisit
uxoris, ut quidquid ad eam ex testamento eius pervenisset, alumno
communi restitueret: quaesitum est, an etiam eas res, quas proprias
uxoris suae fuisse testator sciat eique reddi praecepit, alumno
praestare debeat. Respondit, si propriae fuissent, non debere, si
legato adquirerentur, debere.
2. Mulier testamento et postea
codicillis multas species vestis argenti, quas vel ipsa se confecisse
vel habere significavit, specialiter per fideicommissum reliquit:
quaesitum est, an non aliae legatariis cederent, quam quae in hereditate
inventae essententiarum respondit eas cedere, quae inventae essent.
34.2.19
Ulpianus libro 20 ad Sabinum
pr. Cum aurum vel argentum legatum
est, quidquid auri argentique relictum sit, legato continetur sive
factum sive infectum: pecuniam autem signatam placet eo legato non
contineri.
1. Proinde si certum pondus
auri sit legatum vel argenti, magis quantitas legata videtur, nec
ex vasis tanget.
2. Sed si argenti facti pondo
centum sint legata, ex facto argento debebitur legatum. Unde est
quaesitum apud celsum, an et vascula possit separare: et scripsit
vascula non separaturum, licet ei optio fuerit relicta.
3. Idem Celsus libro nono decimo
quaestionum quaerit, si centum pondo argenti fuerint relicta, an
replumbari debeant, ut sic appendantur. Et Proculus et Celsus aiunt
exempto plumbo appendi debere: nam et emptoribus replumbatae adsignantur
et in rationes argenti pondus sic defertur: quae sententia habet
rationem.
4. Plane si cui vascula argentea,
ut puta lances quadratae sint legatae, etiam plumbum, quo continentur,
eum sequetur.
5. Simili modo quaeritur, si
cui argentum legetur, an emblemata aurea quae in eo sunt eum sequantur.
Et Pomponius libro quinto ex Sabino distinguit multum interesse,
certum pondus ei argenti facti legetur an vero argentum factum:
si pondus, non contineri, si argentum factum, contineri, quoniam
argento cedit, quod ad speciem argenti iunctum est, quemadmodum
clavi aurei et purpurae pars sunt vestimentorum. Idem Pomponius
libris epistularum, etsi non sunt clavi vestimentis consuti, tamen
veste legata contineri.
6. Idem Celsus libro nono decimo
digestorum, commentariorum septimo scribit auro legato ea, quae
inaurata sunt, non deberi, nec aurea emblemata, quae in absidibus
argenteis sint.
7. An autem auri appellatione
anuli aurei contineantur, quaeritur: et Quintus Saturninus libro
decimo ad edictum scribit contineri.
8. Lectum plane argenteum vel
si qua alia supellex argentea fuit, argenti appellatione non continetur,
si numero argenti habita non est, ut in iunctura argentea scio me
dixisse, quod non in argentario pater familias reponebat. Sed nec
candelabra nec lucernae argenteae vel sigilla, quae in domo reposita
sunt, vel imagines argenteae argenti appellatione continebuntur,
nec speculum vel parieti adfixum vel etiam quod mulier mundi causa
habuit, si modo non in argenti numero habita sunt.
9. Argento facto legato quintus
Mucius ait vasa argentea contineri, veluti parapsidas acetabula
trullas pelves et his similia, non tamen quae supellectilis sunt.
10. Sed cui vasa sint legata,
non solum ea continentur, quae aliquid in se recipiant edendi bibendique
causa paratum, sed et quae aliquid sustineant: et ideo scutellas
vel promulsidaria contineri. Repositoria quoque continebuntur: nam
vasorum appellatio generalis est, dicimus vasa vinaria et navalia.
11. Infecti autem argenti appellatio
rudem materiam continet, id est non factam. Quid ergo si coeptum
sit argentum fabricari? Nondum perfectum utrum facti an infecti
appellatione contineatur, dubitari potest: sed puto magis facti.
Certe si iam erat factum, sed caelabatur, facti appellatione continebitur.
An et caelati continebitur, quod caelari coepit? Et puto contineri,
si cui forte caelatum sit argentum legatum.
12. Si cui escarium argentum
legatum sit, id solum debebitur, quod ad epulandum in ministerio
habuit, id est ad esum et potum. Unde de aquiminario dubitatum est:
et puto contineri, nam et hoc propter escam paratur. Certe si caccabos
argenteos habebat vel miliarium argenteum vel sartaginem vel aliud
vas ad coquendum, dubitari poterit, an escario contineatur. Et haec
magis cocinatorii instrumenti sunt.
13. Perveniamus et ad gemmas
inclusas argento auroque. Et ait Sabinus auro argentove cedere:
ei enim cedit, cuius maior est species. Quod recte expressit: semper
enim cum quaerimus, quid cui cedat, illud spectamus, quid cuius
rei ornandae causa adhibetur, ut accessio cedat principali. Cedent
igitur gemmae, fialis vel lancibus inclusae, auro argentove.
14. Sed et in coronis mensarum
gemmae coronis cedent et hae mensis.
15. In margaritis quoque et
auro idem est: nam si margaritae auri ornandi gratia adhibitae sunt,
auro cedunt, si contra, aurum margaritis cedet.
16. Idem et in gemmis anulis
inclusis.
17. Gemmae autem sunt perlucidae
materiae, quas, ut refert sabinus libris ad vitellium, servius a
lapillis eo distinguebat, quod gemmae essent perlucidae materiae,
velut smaragdi chrysolithi amethysti, lapilli autem contrariae superioribus
naturae, ut obsidiani, veientani.
18. Margaritas autem nec gemmis
nec lapillis contineri satis constitisse ibidem sabinus ait, quia
concha apud rubrum mare et crescit et coalescit.
19. Murrina autem vasa in gemmis
non esse cassius scribit.
20. Auro legato vasa aurea continentur
et gemmis gemmea vasa. Secundum haec sive gemmae sint in aureis
vasis sive in argenteis, auro argentove cedent, quoniam hoc spectamus,
quae res cuius rei ornandae causa fuerit adhibita, non quae sit
pretiosior.
34.2.20
Paulus libro tertio ad Sabinum
Si ut habiliter gemmae geri
possint, inclusae auro fuerint, tum aurum gemmis dicimus cedere.
34.2.21
Pomponius libro sexto ad
Sabinum
pr. In argento potorio utrum
id dumtaxat sit, in quo bibi possit, an etiam id, quod ad praeparationem
bibendi comparatum est, veluti colum nivarium et urceoli, dubitari
potest. Sed propius est, ut haec quoque insint.
1. Unguentis legatis non tantum
ea legata videntur, quibus unguimur voluptatis causa, sed et valetudinis,
qualia sunt commagena glaucina crina rosa muracolum nardum purum:
hoc quidem etiam quo elegantiores sint et mundiores, unguuntur feminae.
2. Sed de aquiminario Cassius
ait consultum se respondisse, cum alteri argentum potorium, alteri
escarium legatum esset, escario cedere.
34.2.22
Ulpianus libro 22 ad Sabinum
Vestimentum id est quod detextum
est, etsi desectum non sit, id est si sit consummatum. Quod in tela
est nondum pertextum vel detextum, contextum appellatur. Quisquis
igitur vestem legaverit, neque stamen neque subtemen legato continebitur.
34.2.23
Ulpianus libro 44 ad Sabinum
pr. Vestis an vestimenta legentur,
nihil refert.
1. Vestimentorum sunt omnia
lanea lineaque vel serica vel bombycina, quae induendi praecingendi
amiciendi insternendi iniciendi incubandive causa parata sunt et
quae his accessionis vice cedunt, quae sunt insitae picturae clavique
qui vestibus insuuntur.
2. Vestimenta omnia aut virilia
sunt aut puerilia aut muliebria aut communia aut familiarica. Virilia
sunt, quae ipsius patris familiae causa parata sunt, veluti togae
tunicae palliola vestimenta stragula amfitapa et saga reliquaque
similia. Puerilia sunt, quae ad nullum alium usum pertinent nisi
puerilem, veluti togae praetextae aliculae chlamydes pallia quae
filiis nostris comparamus. Muliebria sunt, quae matris familiae
causa sunt comparata, quibus vir non facile uti potest sine vituperatione,
veluti stolae pallia tunicae capitia zonae mitrae, quae magis capitis
tegendi quam ornandi causa sunt comparata, plagulae penulae. Communia
sunt, quibus promiscui utitur mulier cum viro, veluti si eiusmodi
penula palliumve est et reliqua huiusmodi, quibus sine reprehensione
vel vir vel uxor utatur. Familiarica sunt, quae ad familiam vestiendam
parata sunt, sicuti saga tunicae penulae lintea vestimenta stragula
et consimilia.
3. Vestis etiam ex pellibus
constabit,
34.2.24
Paulus libro 11 ad Sabinum
Cum et tunicas et stragula pellicia
nonnulli habeant.
34.2.25
Ulpianus libro 44 ad Sabinum
pr. Argumento sunt etiam nationes
quaedam, veluti sarmatarum, quae pellibus teguntur.
1. Aristo etiam coactilia vesti
cedere ait et tegimenta supselliorum huic legato cedere.
2. Vittae margaritarum, item
fibulae ornamentorum magis quam vestis sunt.
3. Tapeta vesti cedunt, quae
aut sterni aut inici solent: sed stragulas et babylonica, quae equis
insterni solent, non puto vestis esse.
4. Fasciae crurales pedulesque
et inpilia vestis loco sunt, quia partem corporis vestiunt. Alia
causa est udonum, quia usum calciamentorum praestant.
5. Cervicalia quoque vestis
nomine continentur.
6. Si quis addiderit "vestem
suam", apparet de ea eum sensisse, quam ipse in usus suos habuit.
7. Culcitae etiam vestis erunt.
8. Item pelles caprinae et agninae
vestis erunt.
9. Muliebri veste legata et
infantilem contineri et puellarum et virginum Pomponius libro vicesimo
secundo ad Sabinum recte scribit: mulieres enim omnes dici, quaecumque
sexus feminini sunt.
10. Ornamenta muliebria sunt,
quibus mulier ornatur, veluti inaures armillae viriolae anuli praeter
signatorios et omnia, quae ad aliam rem nullam parantur, nisi corporis
ornandi causa: quo ex numero etiam haec sunt: aurum gemmae lapilli,
quia aliam nullam in se utilitatem habent. Mundus mulieris est,
quo mulier mundior fit: continentur eo specula matulae unguenta
vasa unguentaria et si qua similia dici possunt, veluti lavatio
riscus. Ornamentorum haec: vittae mitrae semimitrae calautica acus
cum margarita, quam mulieres habere solent, reticula crocyfantia.
Sicut et mulier potest esse munda, non tamen ornata, ut solet contingere
in his, quae se emundaverint lotae in balneo neque se ornaverint:
et contra est aliqua ex somno statim ornata, non tamen conmundata.
11. Margarita si non soluta
sunt vel qui alii lapides (si quidem exemptiles sint), dicendum
est ornamentorum loco haberi: sed et si in hoc sint resoluti ut
componantur, ornamentorum loco sunt. Quod si adhuc sint rudes lapilli
vel margaritae vel gemmae, ornamentorum loco non erunt, nisi alia
mens fuit testantis, qui haec quoque, quae ad ornamenta paraverat,
ornamentorum loco et appellatione comprehendi voluit.
12. Unguenta, quibus valetudinis
causa unguimur, mundo non continentur.
34.2.26
Paulus libro 11 ad Sabinum
Quamvis quaedam ex veste magis
ornatus gratia, quam quo corpus tegant, comparentur, tamen quod
eo nomine sint reperta, potius habenda esse vestis numero quam ornamentorum.
Similiter ornamentorum esse constat, quibus uti mulieres venustatis
et ornatus causa coeperunt, neque referre, si quaedam eorum alium
quoque usum praebeant, sicuti mitrae et anademata: quamvis enim
corpus tegant, tamen ornamentorum, non vestis esse.
34.2.27
Ulpianus libro 44 ad Sabinum
pr. Quintus Mucius libro secundo
iuris civilis ita definit argentum factum vas argenteum videri esse.
1. An cui argentum omne legatum
est, ei nummi quoque legati esse videantur, quaeritur. Et ego puto
non contineri: non facile enim quisquam argenti numero nummos computat.
Item argento facto legato puto, nisi evidenter contra sensisse testatorem
appareat, nummos non contineri.
2. Argento omni legato, quod
suum esset, sine dubio non debetur id, quod in credito esset: hoc
ideo, quia non videtur suum esse, quod vindicari non possit.
3. Cui aurum vel argentum factum
legatum est, si fractum aut collisum sit, non continetur: servius
enim existimat aurum vel argentum factum id videri, quo commode
uti possumus, argentum autem fractum et collisum non incidere in
eam definitionem, sed infecto contineri.
4. Cui legatum est aurum omne,
quod suum esset cum moreretur, eius omne aurum fiet, quod tunc pater
familias, cum moreretur, vindicare potuit suum esse. Sed si qua
distributio eius rei facta est, tunc interest, quomodo sit legatum.
Si factum aurum legatum est, omne ad eum pertinet cui legatum est
ex quo auro aliquid est effectum, sive id suae sive alterius usionis
causa paratum esset, veluti vasa aurea emblemata signa aurum muliebre
et cetera, quae his rebus sunt similia. Sed si infectum legatum
est, quod eius ita factum est, ut eo, quod ad rem comparatum est,
non possis uti sine refectione, quodque ab eo patre familias infecti
numero fuerat, id videtur legatum esse. Si autem aurum vel argentum
signatum legatum est, id pater familias videtur testamento legasse,
quod eius aliqua forma est expressum, veluti quae filippi sunt itemque
nomismata et similia.
5. Argento legato non puto ventris
causa habita scafia contineri, quia argenti numero non habentur.
6. Argentum factum recte quis
ita definierit quod neque in massa neque in lamna neque in signato
neque in supellectili neque in mundo neque in ornamentis insit.
34.2.28
Alfenus libro septimo digestorum
Cum in testamento alicui argentum,
quod usus sui causa paratum esset, legaretur, itemque vestis aut
supellex, quaesitum est, quid cuiusque usus causa videretur paratum
esse, utrumne id argentum, quod victus sui causa paratum pater familias
ad cotidianum usum parasset an et si eas mensas argenteas et eius
generis argentum haberet, quo ipse non temere uteretur, sed commodare
ad ludos et ad ceteras apparationes soleret. Et magis placet, quod
victus sui causa paratum est, tantum contineri.
34.2.29
Florentinus libro 11 institutionum
pr. Si quando alterius generis
materia auro argentove iniecta sit, si factum aurum vel argentum
legetur, et id quod iniectum est debetur.
1. Utra autem utrius materiae
sit accessio, visu atque usu rei, consuetudinis patris familias
aestimandum est.
34.2.30
Paulus libro singulari de
adsignatione libertorum
Si quis ita legaverit: "uxori
meae mundum ornamenta seu quae eius causa paravi, do lego",
placet omnia deberi, sicuti cum ita legatur: "Titio vina, quae
in urbe habeo seu in portu, do lego", omnia deberi: hoc enim
verbum "seu" ampliandi legati gratia positum est.
34.2.31
Labeo libro secundo posteriorum
a Iavoleno epitomatorum
Qui lancem maximam minorem minimam
relinquebat, ita legaverat: "Lancem minorem illi lego".
Mediae magnitudinis videri legatam lancem responsum est, si non
appareret, quam lancem ex his pater familias demonstrare voluisset.
34.2.32
Paulus libro secundo ad
Vitellium
pr. Pediculis argenteis adiuncta
sigilla aenea ceteraque omnia, quae ad eandem similitudinem redigi
possunt, argento facto cedunt.
1. Auro facto adnumerantur gemmae
anulis inclusae, quippe anulorum sunt, cymbia argentea crustis aureis
illigata. Margaritae, quae ita ornamentis muliebribus contextae
sunt, ut in his aspectus auri potentior sit, auro facto adnumerantur.
Aurea emblemata, quae in lapidibus apsidibus argenteis essent et
replumbari possent, deberi Gallus ait: sed Labeo improbat. Tubero
autem, quod testator auri numero habuisset, legatum deberi ait:
alioquin aurata et inclusa vasa alterius materiae auri numero non
habenda.
2. Argento potorio vel escario
legato in his, quae dubium est cuius generis sint, consuetudinem
patris familias spectandam, non etiam in his, quae certum est eius
generis non esse.
3. Quidam primipilaris uxori
suae argentum escarium legaverat: quaesitum est, cum pater familias
in argento suo vasa habuerat, quibus et potabat et edebat, an legato
haec quoque vasa continerentur. Scaevola respondit contineri.
4. Idem, cum quaereretur de
tali legato: "Hoc amplius filia mea dulcissima e medio sumito
tibique habeto ornamentum omne meum muliebre cum auro et si qua
alia muliebria apparuerint", cum testatrix negotiatrix fuerit,
an non solum argentum, quod in domo vel intra horreum usibus eius
fuit, legato cedit, sed etiam quod in basilica fuit muliebre: respondit,
si testatrix habuit proprium argentum ad usum suum paratum, non
videri id legatum, quod negotiandi causa venale proponi soleret,
nisi de eo quoque sensisse is qui petat probet.
5. Neratius Proculum refert
ita respondisse vasis electrinis legatis nihil interesse, quantum
ea vasa, de quibus quaeritur, argenti aut electri habebant, sed
utrum argentum electro an electrum argento cedat? Id ex aspectu
vasorum facilius intellegi posse: quod si in obscuro sit, inspiciendum
est, in utro numero ea vasa is, qui testamentum fecit, habuerit.
6. Labeo testamento suo Neratiae
uxori suae nominatim legavit "vestem mundum muliebrem omnem
ornamentaque muliebria omnia lanam linum purpuram versicoloria facta
infectaque omnia" et cetera. Sed non mutat substantiam rerum
non necessaria verborum multiplicatio, quia Labeo testamento lanam
ac deinde versicoloria scripsit, quasi desit lana tincta lana esse,
detractoque verbo "versicolorio" nihilo minus etiam versicoloria
debebuntur, si non appareat aliam defuncti voluntatem fuisse.
7. Titia mundum muliebrem septiciae
legavit: ea putabat sibi legata et ornamenta et monilia, in quibus
gemmae et margaritae insunt, et anulos et vestem tam coloriam: quaesitum
est, an haec omnia mundo continentur. Scaevola respondit ex his
quae proponerentur dumtaxat argentum balneare mundo muliebri contineri.
8. Item cum inaures, in quibus
duae margaritae elenchi et smaragdi duo, legasset et postea elenchos
eisdem detraxisset et quaereretur, an nihilo minus detractis elenchis
inaures deberentur: respondit deberi, si maneant inaures, quamvis
margarita eis detracta sint.
9. De alio idem respondit, cum
quaedam ornamentum mamillatum ex cylindris triginta quattuor et
tympanis margaritis triginta quattuor legasset et postea quattuor
ex cylindris, etiam sex de margaritis detraxisset.
34.2.33
Pomponius libro quarto ad
Quintum Mucium
Inter vestem virilem et vestimenta
virilia nihil interest: sed difficultatem facit mens legantis, si
et ipse solitus fuerit uti quadam veste, quae etiam mulieribus conveniens
est. Itaque ante omnia dicendum est eam legatam esse, de qua senserit
testator, non quae re vera aut muliebris aut virilis sit. Nam et
Quintus Titius ait scire se quendam senatorem muliebribus cenatoriis
uti solitum, qui si legaret muliebrem vestem, non videretur de ea
sensisse, qua ipse quasi virili utebatur.
34.2.34
Pomponius libro nono ad
Quintum Mucium
pr. Scribit Quintus Mucius:
si aurum suum omne pater familias uxori suae legasset, id aurum,
quod aurifici faciundum dedisset aut quod ei deberetur, si ab aurifice
ei responsum non esset, mulieri non debetur. Pomponius. Hoc ex parte
verum est, ex parte falsum. Nam de eo, quod debetur, sine dubio:
ut puta si auri libras stipulatus fuerit, hoc aurum quod ei deberetur
ex stipulatu, non pertinet ad uxorem, cum illius factum adhuc non
sit: id enim, quod suum esset, non quod in actione haberet, legavit.
In aurifice falsum est, si aurum dederit ita, ut ex eo auro aliquid
sibi faceret: nam tunc, licet apud aurificem sit aurum, dominium
tamen non mutavit manet tamen eius qui dedit et tantum videtur mercedem
praestaturus pro opera aurifici: per quod eo perducimur, ut nihilo
minus uxori debeatur. Quod si aurum dedit aurifici, ut non tamen
ex eo auro fieret sibi aliquod corpusculum, sed ex alio, tunc, quatenus
dominium transit eius auri ad aurificem (quippe quasi permutationem
fecisse videatur), et hoc aurum non transibit ad uxorem.
1. Item scribit Quintus Mucius,
si maritus uxori, cum haberet quinque pondo auri, legasset ita:
"Aurum quodcumque uxoris causa paratum esset, uti heres uxori
daret", etiamsi libra auri inde venisset et mortis tempore
amplius quam quattuor librae non deprehendentur, in totis quinque
libris heredem esse obligatum, quoniam articulus est praesentis
temporis demonstrationem in se continens. Quod ipsum quantum ad
ipsam iuris obligationem pertineat, recte dicetur, id est ut ipso
iure heres sit obligatus. Verum sciendum, si in hoc alienaverit
testator inde libram, quod deminuere vellet ex legato uxoris suae,
tunc mutata voluntas defuncti locum faciet doli mali exceptioni,
ut, si perseveraverit mulier in petendis quinque libris, exceptione
doli mali submoveatur. Sed si ex necessitate aliqua compulsus testator,
non quod vellet deminuere ex legato, tunc mulieri ipso iure quinque
librae auri debebuntur nec doli mali exceptio nocebit adversus petentem.
2. Quod si ita legasset uxori
"aurum quod eius causa paratum erit", tunc rectissime
scribit Quintus Mucius, ut haec scriptura habeat in se et demonstrationem
legati et argumentum: ideoque ipso iure alienata libra auri amplius
quattuor pondo non remanebunt in obligatione, nec erit utendum distinctione,
qua ex causa alienaverit testator.
34.2.35
Paulus libro 14 responsorum
pr. "Titiae amicae meae,
cum qua sine mendacio vixi, auri pondo quinque dari volo":
quaero, an heredes ad praestationem integrae materiae auri an ad
pretium et quantum praestandum compellendi sint. Paulus respondit
aut aurum ei, de qua quaeritur, praestari oportere, aut pretium
auri, quanti comparari potest.
1. Item quaero, si lite contestata
praetor ita pronuntiavit, ut materia praestetur, an tutores audiendi
sint ab hac sententia pupillum, adversus quem pronuntiatum est,
apud successorem eius in integrum restituere volentes. Paulus respondit
praetorem, qui auro legato certi ponderis materiam praestari iussit,
recte pronuntiasse videri.
34.2.36
Scaevola libro tertio responsorum
"Seiae dulcissimae Poculum
aureum quod elegerit fidei heredum committo ut darent". Quaero,
cum in hereditate non sint nisi truellae scyphi modioli phialae,
an Seia de his speciebus eligere possit. Respondit, cum omnia potui
parata pocula dicuntur, posse eam ex his eligere.
34.2.37
Paulus libro 21 responsorum
Ornamentorum appellatione vestem
muliebrem non contineri nec errorem heredis ius mutasse respondi.
34.2.38
Scaevola libro tertio responsorum
pr. Titia testamento, item codicillis
multas species tam argenti quam vestis specialiter per fideicommissum
reliquit: quaero an non aliae species legato cedant, quam quae in
hereditate inventae essententiarum respondit eas cedere, quae inventae
essent: de ceteris cavendum, ut, si inventae essent, praestentur.
1. "Semproniae Piae hoc
amplius coopertoria taviana et tunicas tres cum palliolis quae elegerit
dari volo": quaero an ex universa veste, id est an exsynthesi
tunicas singulas et palliola Sempronia eligere possit. Respondit,
si essent tunicae singulares cum palliolis relictae, ex his dumtaxat
eligi posse: quod si non est, heredem vel tunicas et palliola set
ex synthesi praestaturum vel veram aestimationem earum.
2. Seia testamento ita cavit:
"Si mihi per condicionem humanam contigerit, ipsa faciam: sin
autem, ab heredibus meis fieri volo: iubeoque signum dei ex libris
centum in illa sacra aede et in patria statui subscriptione nominis
mei". Quaesitum est: cum in eo templo non nisi aut aerea aut
argentea tantum sint dona, heredes Seiae utrum ex argento an ex
auro signum ponere compellendi sunt an aereum? Respondit secundum
ea quae proponerentur argenteum ponendum.
34.2.39
Iavolenus libro secundo
ex posterioribus Labeonis
pr. Si uxori mundus muliebris
legatus esset, ea tantummodo deberi Ofilius Labeo responderunt,
quae ex his tradita utendi causa uxori viro fuissent: aliter enim
interpretantibus summam fore captionem, si vascularius aut faber
argentarius uxori ita legasset.
1. Cum ita legatum esset: "argentum,
quod domo mea erit cum moriar", Ofilius nec quod depositum
a se nec quod commodatum reliquisset argentum legatum videri respondit.
Idem cascellius de commodato. Labeo, quod depositum esset, ita deberi,
si praesentis custodiae causa, non perpetuae veluti thensauro depositum
esset, quia illa verba "quod domo mea erit" sic accipi
debere "esse solebat": et hoc Probo.
2. Ateius servium respondisse
scribit, cui argentum, quod in Tusculano fundo cum moreretur habuisset,
legatum esset, et quod antequam moreretur ex urbe in Tusculanum
iussu testatoris translatum esset, deberi: contra fore, si iniussu
translatum esset.
34.2.40
Scaevola libro 17 digestorum
pr. Medico suo contubernali
et communium expeditionum comiti inter cetera ita legaverat: "argentum
viatorium meum dari volo". Quaesitum est, cum pater familias
in diversis temporibus rei publicae causa afuerat, quod viatorium
argentum hoc legato comprehensum esse videtur. Respondit, quod habuisset
argentum viatorium eo tempore cum testamentum faciebat, deberi.
1. Uxori suae testamento ita
legatum est: "Semproniae dominae meae hoc amplius argentum
balneare": quaesitum est, an etiam id argentum, quo diebus
festis in balineo uti consuevit, legato cedat. Respondit omne legatum
videri.
2. Mulier decedens ornamenta
legaverat ita: "Seiae amicae meae ornamenta universa dari volo".
Eodem testamento ita scripserat: "Funerari me arbitrio viri
mei volo et inferri mihi quaecumque sepulturae meae causa feram
ex ornamentis lineas duas ex margaritis et viriolas ex smaragdis":
sed neque heredes neque maritus, cum humi corpus daret, ea ornamenta,
quae corpori iussus erat adici, dederunt: quaesitum est, utrum ad
eam, cui ornamenta universa reliquerat, pertineant an ad heredes.
Respondit non ad heredes, sed ad legatariam pertinere.
34.3.0.
De liberatione legata.
34.3.1
Ulpianus
libro 21 ad Sabinum
pr.
Omnibus debitoribus ea quae debent recte legantur, licet domini
eorum sint.
1.
Iulianus scripsit, si res pignori data legetur debitori a creditore,
valere legatum habereque eum actionem, ut pignus recipiat, priusquam
pecuniam solvat. Sic autem loquitur Iulianus, quasi debitum non
debeat lucrari: sed si alia testantis voluntas fuit, et ad hoc pervenietur
exemplo luitionis.
34.3.2
Pomponius
libro sexto ad Sabinum
pr.
Heredem, damnatum a fideiussore non petere, a reo petere posse,
sed a reo petere vetitum, si a fideiussore petat, reo ex testamento
teneri Celsus putat.
1.
Idem Celsus ait nullam dubitationem habere, quin herede petere a
debitore vetito nec heres heredis petere possit.
34.3.3
Ulpianus
libro 23 ad Sabinum
pr.
Liberationem debitori posse legari iam certum est.
1.
Sed et si chirographum quis decedens debitori suo dederit, exceptionem
ei competere puto, quasi pro fideicommisso huiusmodi datione valitura.
2.
Iulianus etiam libro quadragesimo digestorum scripsit: si quis decedens
chirographum Seii Titio dederit, ut post mortem suam Seio det aut,
si convaluisset, sibi redderet, deinde Titius defuncto donatore
Seio dederit et heres eius petat debitum, Seius doli exceptionem
habet.
3.
Nunc de effectu legati videamus. Et si quidem mihi liberatio sit
relicta, cum solus sim debitor, sive a me petatur, exceptione uti
possum, sive non petatur, possum agere, ut liberer per acceptilationem.
Sed et si cum alio sim debitor, puta duo rei fuimus promittendi,
et mihi soli testator consultum voluit, agendo consequar, non ut
accepto liberer, ne etiam conreus meus liberetur contra testatoris
voluntatem, sed pacto liberabor. Sed quid si socii fuimus? Videamus,
ne per acceptilationem debeam liberari: alioquin, dum a conreo meo
petitur, ego inquietor. Et ita Iulianus libro trigesimo secundo
digestorum scripsit, si quidem socii non simus, pacto me debere
liberari, si socii, per acceptilationem.
4.
Consequenter quaeritur, an et ille socius pro legatario habeatur,
cuius nomen in testamento scriptum non est, licet commodum ex testamento
ad utrumque pertineat, si socii sunt. Et est verum non solum eum,
cuius nomen in testamento scriptum est, legatarium habendum, verum
eum quoque, qui non est scriptus, si et eius contemplatione liberatio
relicta esset.
5.
Utrique autem legatarii habentur et in hoc casu. Nam et si quod
ego debeo Titio sit ei legatum mei gratia, ut ego liberer, nemo
me negabit legatarium, ut et Iulianus eodem libro scribit. Et Marcellus
notat utriusque legatum esse tam meum quam creditoris mei, etsi
solvendo fuero: interesse enim creditoris duos reos habere.
34.3.4
Pomponius
libro septimo ex Plautio
Quid
ergo est, cum agere poterit creditor ex testamento? Non aliter heres
condemnari debebit, quam si caveatur ei adversus debitorem defensu
iri. Item agente debitore nihil amplius heres praestare debet, quam
ut eum adversus creditorem defendat.
34.3.5
Ulpianus
libro 23 ad Sabinum
pr.
Si quis reum habeat et fideiussorem et reo liberationem leget, Iulianus
ibidem scripsit reum per acceptilationem liberandum: alioquin si
fideiussorem coeperit convenire, alia ratione reus convenitur. quid
tamen, si donationis causa fideiussor intervenit nec habet adversus
reum regressum? vel quid si ad fideiussorem pecunia pervenerit et
ipse reum dederit vice sua ipseque fideiusserit? pacto est reus
liberandus. atquin solemus dicere pacti exceptionem fideiussori
dandam, quae reo competit: sed cum alia sit mens legantis, alia
paciscentis, nequaquam hoc dicimus.
1.
Quod si fideiussori sit liberatio legata, sine dubio, ut et Iulianus
scripsit, pacto erit fideiussor liberandus. Sed et hic puto interdum
acceptilatione liberandum, si vel reus ipse vere fuit aut in eam
rem socius reus.
2.
Idem Iulianus eodem libro scripsit, si filius familias debitor fuerit
et patri eius fuerit liberatio relicta, patrem pacto liberandum
esse, ne etiam filius liberetur. Et parvi, inquit, refert, si sit
aliquid in peculio die legati cedente necne: securitatem enim pater
per hoc legatum consequitur: maxime, inquit, cum rei iudicandae
tempus circa peculium spectetur. Huic patri similem facit Iulianus
maritum, cui uxor post divortium liberationem dotis legavit: nam
et hunc, licet die legati cedente solvendo non sit, legatarium esse:
et utrumque ait solutum repetere non posse. Sed est verius quod
Marcellus notat patrem petere posse (nondum enim erat debitor, cum
solveret), maritum non posse, quod debitum solvit. Patrem enim etsi
quis debitorem existimaverit, attamen loco esse condicionalis debitoris,
quem solutum repetere posse non ambigitur.
3.
Sed si damnatus sit heres filium liberare, non adicit Iulianus,
utrum acceptilatione filius an pacto sit liberandus: sed videtur
hoc sentire, quasi acceptilatione debeat liberari, quae res patri
quoque proderit. Quod optinendum est, nisi evidenter approbetur
contrarium sensisse testatorem, id est ne filius inquietetur, non
ne pater: tunc enim acceptilatione eum non liberandum, sed pacto.
4.
Idem Iulianus scripsit, si pro filio pater fideiusserit eique liberatio
sit legata, eum pacto liberandum quasi fideiussorem, non quasi patrem,
et ideo de peculio posse conveniri. Hoc ita demum putat, si dumtaxat
quasi fideiussorem eum voluit testator liberari: ceterum si et quasi
patrem, et de peculio erit liberandus.
34.3.6
Iavolenus
libro sexto epistularum
pr.
Post emancipationem vero filii eatenus pater actionem habebit, quatenus
aliquid ex peculio aut in rem verso praestaturus est: id enim legatorum
nomine ad patrem pertinebit, quod eius intererit.
1.
Illud quaeri potest, an eo quoque nomine pater ex testamento agere
possit, ut etiam filius actione liberetur. Quibusdam eo usque extendi
actionem placebat, quia patris interesse videatur, si peculium filio
post emancipationem concessisset, integrum ius eius permanere. Ego
contra sentio: nihil quicquam amplius patri praestandum ex eiusmodi
scriptura testamenti puto, quam ut nihil ex eo, quod praestaturus
heredi fuerit, praestet.
34.3.7
Ulpianus
libro 23 ad Sabinum
pr.
Non solum autem quod debetur remitti potest, verum etiam pars eius
vel pars obligationis, ut est apud Iulianum tractatum libro trigesimo
tertio digestorum.
1.
Si is qui stipulatus Stichum aut decem damnaverit heredem Stichum
non petere, legatum valere constat: sed quid contineat, videamus.
Et Iulianus scribit actionem ex testamento in hoc esse videri, ut
debitor accepto liberetur: quae res utique debitorem et in decem
liberabit, quia acceptilatio solutioni comparatur, et quemadmodum,
si Stichum solvisset, debitor liberaretur, ita et acceptilatione
Stichi liberari.
2.
Sed si debitorem decem damnatus sit heres viginti liberare, idem
Iulianus scripsit libro trigesimo tertio nihilo minus esse liberandum
decem: nam et si ei viginti accepto ferantur, in decem liberabitur.
3.
Sed si duobus heredibus institutis alterum ex his damnaverit creditori
solvere, valet legatum propter coheredem eumque ex testamento acturum,
ut creditori solvatur.
4.
Liberatio autem debitori legata ita demum effectum habet, si non
fuerit exactum id a debitore, dum vivat testator: ceterum si exactum
est, evanescit legatum.
5.
Unde quaerit Iulianus, si ab impuberis substituto sit liberatio
relicta, deinde impubes exegerit quod debetur, an evanescat legatum.
Et cum constet pupillum in his, quae a substituto relinquuntur,
personam sustinere eius a quo sub condicione legatur, consequens
est substitutum actione ex testamento teneri, si pupillus a debitore
exegerit.
6.
Idemque est et si pupillus non exegerit, sed solummodo litem sit
contestatus, teneri eum, ut remittat actionem.
7.
Nam et si debitori liberatio sub condicione legata fuisset et vel
lis fuisset contestata vel etiam exactum pendente condicione, ex
testamento actio maneret liberatione relicta.
34.3.8
Pomponius
libro sexto ad Sabinum
pr.
Non solum nostrum debitorem, sed et heredis et cuiuslibet alterius
ut liberetur, legare possumus.
1.
Potest heres damnari, ut ad certum tempus non petat a debitore:
sed sine dubio nec liberare eum intra id tempus debebit, et, si
debitor decesserit, ab herede eius intra id tempus peti non poterit.
2.
Illud videndum est, an eius temporis, intra quod petere heres vetitus
sit, vel usuras vel poenas petere possit. Et Priscus Neratius existimabat
committere eum adversus testamentum, si petisset: quod verum est.
3.
Tale legatum: "heres meus a solo Lucio Titio ne petito"
ad heredem Lucii Titii non transit, si nihil vivo Lucio Titio adversus
testamentum ab herede, eo quod ab eo exigere debitum temptavit,
sit commissum: quotiens enim cohaeret personae id quod legatur,
veluti personalis servitus, ad heredem eius non transit, si non
cohaeret, transit.
4.
Si verba liberationis in rem sint collata, pro eo est, quasi heres
ab eo debitore heredeque eius petere vetitus sit, ut adiectio heredis
perinde nihil valeat, atque non esset valitura ipsius debitoris
persona non comprehensa.
5.
Is, qui reddere rationes iussus sit, non videtur satisfacere, si
reliquum reddat non editis rationibus.
6.
Si heres vetitus sit agere cum eo, qui negotia defuncti gesserit,
non videtur obligatio ei praelegata, quae dolo vel ex fraude eius
qui negotia gesserit commissa sit, et testator id videtur sensisse.
Ideo si heres negotiorum gestorum egisset, agens procurator ex testamento
incerti doli mali exceptione excludi potest.
7.
Et ei liberatio recte legatur, apud quem deposuero vel cui commodavero
pignorive dedero vel ei quem ex furtiva causa mihi dare oportet.
34.3.9
Ulpianus
libro 24 ad Sabinum
Si
quis rationes exigere vetetur, ut est saepissime rescriptum, non
impeditur reliquas exigere, quas quis se reliquavit, et si quid
dolo fecit qui rationes gessit. Quod si quis et haec velit remittere,
ita debet legare: "Damnas esto heres meus, quidquid ab eo exegerit
illa vel illa actione, id ei restituere" vel "actionem
ei remittere".
34.3.10
Iulianus
libro 33 digestorum
Si
damnatus heres fuerit a fideiussore quidem non petere, quod autem
reus debet, Titio dare, pacisci debet, ne a fideiussore petat, et
adversus reum actiones suas praestare legatario: quemadmodum damnatus
heres, ne a reo petat, et damnatus dare quod fideiussor debet, et
reo acceptum facere et legatario litis aestimationem sufferre cogatur.
34.3.11
Iulianus
libro 36 digestorum
Si
debitor fideiussorem suum ab herede suo liberari iusserit, an fideiussor
liberari debeat? Respondit debere. Item quaesitum est, an, quia
mandati actione heredes tenerentur, inutile legatum esset, quemadmodum
inutile legatum est quod debitor creditori suo legat. Respondit
<respondi>, quotiens debitor creditori suo legaret, ita inutile
esse legatum, si nihil interesset creditoris ex testamento potius
agere quam ex pristina obligatione. Nam et si Titius mandaverit
Maevio, ut pecuniam promitteret, deinde liberari eum iusserit a
stipulatore, manifestum est, quantum intersit promissoris liberari
potius quam praestare ex stipulatu, deinde mandati agere.
34.3.12
Iulianus
libro 39 digestorum
Lucius
Titius cum Erotem actorem haberet, codicillis ita cavit: "Erotem
liberum esse volo: quem rationes reddere volo eius temporis, quod
erit post novissimam meam subscriptionem". Postea vivus Erotem
manumisit in eodem actu habuit rationesque subscripsit usque in
eum diem, qui fuit ante paucissimos dies quam moreretur. Heredes
Lucii Titii dicunt quasdam summas et servum adhuc Erotem et postea
liberum accepisse neque in eas rationes, quae a Lucio Titio subscriptae
sunt, intulisse: quaero, an heredes ab Erote nihil exigere debent
eius temporis, quo Lucius Titius subscripsit. Respondi Erotem ex
ea causa quae proponeretur liberationem petere non posse, nisi et
hoc specialiter ei remissum est.
34.3.13
Iulianus
libro 81 digestorum
Si
creditor debitori, qui se exceptione perpetua tueri poterat, legaverit
quod sibi deberet, nullius momenti legatum erit. At si idem debitor
creditori legaverit, intellegendum erit exceptionem eum remitti
creditori voluisse.
34.3.14
Ulpianus
libro primo fideicommissorum
Idem
est et si in diem debitor fuit vel sub condicione.
34.3.15
Ulpianus
libro 64 ad edictum
Si
quis in testamento damnatus est, ne a Titio debitore exigat, neque
ipsum neque heredem eius potest convenire: nam neque heredis heres
agere neque ab heredis herede potest peti. Heredis autem heres potest
damnari, ne exigat debitorem.
34.3.16
Paulus
libro nono ad Plautium
Ei
cui fundum in quinquennium locaveram legavi quidquid eum mihi dare
facere oportet oportebitve ut sineret heres sibi habere. Nerva Atilicinus,
si heres prohiberet eum frui, ex conducto, si iure locationis quid
retineret, ex testamento fore obligatum aiunt, quia nihil interesset,
peteretur an retineret: totam enim locationem legatam videri,
34.3.17
Iavolenus
libro secundo ex posterioribus Labeonis
Reliqua
quoque: in iudicio locationis venire.
34.3.18
Paulus
libro nono ad Plautium
Cassius.
etiam si habitatio eo modo legata esset, gratuitam habitationem
heres praestare deberet. Et praeterea placuit agere posse colonum
cum herede ex testamento, ut liberetur conductione: quod rectissime
dicitur.
34.3.19
Modestinus
libro nono regularum
Cum
ita testemur: "Heres meus damnas esto liberare illum, quod
is negotia mea gessit, et si quid eum mihi dare facere oportet,
ab eo non exigere", damnatur heres nec creditas ab eo quoque
pecunias exiget. In simili autem legato vix est, ut de eo quoque
legando pater familias senserit, quod servis eius peculii nomine
debetur.
34.3.20
Modestinus
libro decimo responsorum
pr.
"Aurelio Sempronio fratri meo. Neminem molestari volo nomine
debiti neque exigere aliquid ab eo, quamdiu viveret, neque de sorte
aut usurae nomine debiti: et absolvo ei et libero ex pignoribus
eius domum et possessionem caperlatam". Modestinus respondit
ipsum debitorem, si conveniatur, exceptione tutum esse: diversum
in persona heredis eius.
1.
Gaius Seius cum adolevisset, accepit curatores Publium Maevium et
Lucium Sempronium. Sed enim idem Gaius Seius intra legitimam aetatem
constitutus cum in fatum concederet, testamento suo de curatoribus
suis ita cavit: "Quaestionem curatoribus meis nemo faciat:
rem enim ipse tractavi". Quaero, an rationem curae heredes
adulti a curatoribus petere possint, cum defunctus, ut ex verbis
testamenti apparet, confessus sit se omnem rem suam administrasse.
Modestinus respondit, si quid dolo curatores fecerunt aut si quae
res testatoris penes eos sunt, eo nomine conveniri eos posse.
34.3.21
Clementius
libro 12 ad legem Iuliam et Papiam
pr.
Si id quod mihi deberes vel tibi vel alii legavero idque mihi solveris
vel qualibet alia ratione liberatus a me fueris, exstinguitur legatum.
1.
Unde Iuliano placuit et si debitori heres exstiterit creditor posteaque
ipse creditor decesserit, legatum extingui: et hoc verum est, quia
confusione perinde exstinguitur obligatio ac solutione.
2.
Sed si sub condicione dato legato heres praeoccupaverit et exegerit
debitum, aliud dici oportet, quia in arbitrio heredis esse non debet,
ut quandoque condicione existente neque ipsi legatario debeatur
legatum, si tum vivat et capere possit, neque ei, ad quem hoc commodum
pervenit, si legatarius capere non possit.
34.3.22
Papinianus
libro 19 quaestionum
"Quod
mihi Sempronius debet, peti nolo": non tantum exceptionem habere
debitorem, sed et fideicommissum ut liberetur petere posse responsum
est.
34.3.23
Papinianus
libro septimo responsorum
Procurator,
a quo rationem heres exigere prohibitus eoque nomine procuratorem
liberare damnatus est, pecuniam ab argentario debitam ex contractu,
quem ut procurator fecit, iure mandati cogetur restituere vel actiones
praestare.
34.3.24
Papinianus
libro octavo responsorum
Cum
heres rogatur debitorem suum liberare, de eo tantum cogitatum videtur,
quod in obligatione manserit: itaque si quid ante tabulas apertas
fuerit solutum, ad causam fideicommissi non pertinebit. Quod autem
post tabulas apertas ante aditam hereditatem ab eo, qui voluntatem
defuncti non ignoravit, fuerit exactum, dolo proximum erit ideoque
repeti potest.
34.3.25
Paulus
libro decimo quaestionum
Legavi
Titio quod mihi debetur vel adiecta certa quantitate sive specie
vel non adiecta, aut ex contrario aeque cum distinctione, veluti
"Titio quod ei debeo" vel ita "Titio centum quae
ei debeo": quaero, an per omnia requirendum putes, an debitum
sit. Et plenius rogo quae ad haec spectant attingas: cottidiana
enim sunt. Respondi: si is, cui Titius debebat, debitum ei remittere
voluit, nihil interest, heredem suum iussit ut eum liberaret an
prohibeat eum exigere: utroque enim modo liberandus est debitor
et utroque casu competit ultro ad liberandum debitori actio. Quod
si etiam centum aureorum vel fundi debiti mentionem fecit, si quidem
debitor fuisse probetur, liberandus est: quod si nihil debeat, poterit
dici quasi falsa demonstratione adiecta etiam peti quod comprehensum
est posse. Sed poterit hoc dici si ita legavit: "centum aureos,
quos mihi debet" vel "Stichum, quem debet, heres meus
damnas esto non petere". Quod si sic dixit: "Heres meus
centum aureos, quos mihi Titius debet, damnas esto ei dare",
etiam illud temptari poterit, ut petere possit quasi falsa demonstratione
adiecta: quod mihi nequaquam placet, cum dandi verbum ad debitum
referre se testator existimaverit. Contra autem si debitor creditori
leget, nullam utilitatem video, si sine quantitate leget. Sed et
si id demonstret, quod debere se confitetur, nulla utilitas est
nisi in his speciebus, in quibus emolumentum debiti ampliatur. Quod
si centum aureos, quos se debere dixit, legavit, si quidem debet,
inutile est legatum, quod si non fuit debitor, placuit utile esse
legatum: certa enim nummorum quantitas similis est Sticho legato
cum demonstratione falsa: idque et divus Pius rescripsit certa pecunia
dotis acceptae nomine legata.
34.3.26
Scaevola
libro quarto responsorum
Tutor
decedens aliis heredibus scriptis pupillo suo, cuius tutelam gessit,
tertiam partem bonorum dari voluit, si heredibus suis tutelae causa
controversiam non fecerit, sed eo nomine omnes liberaverit: pupillus
legatum praetulit et postea nihilo minus petit quidquid ex distractione
aliave causa ad tutorem suum ex tutela pervenerit: quaero, an verbis
testamenti ab his exactionibus excludatur. Respondit, si prius,
quam condicioni pareret, fideicommissum percepisset et pergeret
petere id, in quo contra condicionem faceret, doli mali exceptionem
obstaturam: nisi paratus esset, quod ex causa fideicommissi percepisset,
reddere: quod ei aetatis beneficio indulgendum est.
34.3.27
Tryphoninus
libro octavo disputationum
Videamus,
si ei, cum quo de peculio actio erit, liberatio testamento legata
sit, an, si die, quo legata cedere solent, nihil in peculio sit,
legatarii loco habetur? Atquin nondum debitor fuit, nec procedit,
ut emolumentum aliquid ex legato ad eum perveniat nisi propter spem
futuri peculii. Numquid ergo in pendenti sit, an legatarius fuerit,
perinde atque si qua alia causa spem legati dubiam faceret?
34.3.28
Scaevola
libro 16 digestorum
pr.
Aurelius symphorus fideiusserat pro tutore quodam et decedens eisdem
pupillis legavit in haec verba: "Arellio Latino et Arellio
Felici singulis quina, cum quis eorum quattuordecim annorum fuerit:
ad quod tempus praestari eis volo singulis alimentorum nomine menstruos
denarios senos et vestiarii nomine annuos denarios viginti quinque.
Quo legato contenti esse debetis, quando tutela vestra non minimo
damno rationem meam adflixerit. A vobis autem, heredes mei, peto,
ne quid ex ratione tutelae ab his exigere vel ab hoc legato eorum
retinere velitis". Quaesitum est, si heres eius ex causa fideiussionis
aliquid praestiterit, an herede filiorum eius, pro quo fideiusserat,
repetere possit. Respondit verbis quae proponerentur id solum videri
heredum fidei commissum, ne exigerent, quod ex ratione tutelae,
quam ipse symphorus administraverat, ab Arellis sibi deberetur.
1.
Testamento facto debitoribus liberationem reliquerat, post inciso
lino et recognito testamento aliud testamentum fecit, in quo repetit
legatum his verbis: "Quibusque legata in eo testamento quod
incideram dedi, omnia rata esse et quaequae scripta sunt volo".
Quaesitum est, adita ex sequenti testamento hereditate an debitores,
quibus priori testamento liberatio relicta erat, consequi possint,
ut etiam eius quantitatis nomine, quam post prius testamentum debere
coeperant, liberarentur, et si ab his heredes petere coeperint,
an doli mali exceptione summoverentur. Respondit non liberari.
2.
Titius Seio debitori suo ita legavit: "Do lego Seio denarios
decem: item dono illi, quidquid sortis et usurarum nomine mihi debebat".
Praeterea generaliter damnavit heredes fideique eorum commisit,
uti darent restituerent unicuique, quidquid ei legasset. Postea
Seius aliam praeterea pecuniam a Titio mutuatus est. Quaero, an
haec quoque pecunia, quae post testamentum factum data esset Seio,
legata intellegitur. Respondit, cum in praeteritum tempus verba
collata proponerentur, non esse posterius credendum legatum.
3.
Titius testamento facto et filiis heredibus institutis de patre
tutore suo quondam facto ita locutus est: "Seium patrem meum
liberatum esse volo ab actione tutelae". Quaero, haec verba
quatenus accipi debent, id est an pecunias, quas vel ex venditionibus
rerum factis aut ex nominibus exactis in suos usus convertit vel
nomine suo faeneravit, filiis et heredibus testatoris nepotibus
suis debeat reddere. Respondit eum, cuius notio est, aestimaturum.
Praesumptio enim propter naturalem affectum facit omnia patri videri
concessa, nisi aliud sensisse testatorem ab heredibus eius approbetur.
4.
Maevia testamento suo alterum ex heredibus suis actione tutelae
voluit liberari his verbis: "Rationem tutelae, quam egit Iulius
Paulus cum Antistio Cicerone, posci ab eo nolo eoque nomine causa
omni liberatum esse volo": quaero, an, si qua pecunia ex tutela
apud eum remansit, peti ab eo possit. Respondit nihil proponi, cur
pecunia, quae pupillae est et apud tutorem posita maneret, legata
videretur.
5.
Testamento ita scripserat: "Titio adfini meo, quidquid mihi
quacumque ex causa debebat, remitti volo eoque amplius decem do":
codicillis ita scripsit: "Titio hoc amplius adfini et debitori
meo usuram pecuniae, quam mihi debet, ab herede meo donec advivet:
quod si exigere ultra voluntatemmeam putaverit, eius sortis usuram
eidem Titio ab heredibus meis donec vivit praestari volo".
Quaesitum est, cum augendi potius quam minuendi testator voluntatem
habuerit, an heredes ex causa fideicommissi Titio teneantur, ut
eum omni debito liberent. Respondit secundum ea quae proponerentur
videri minutum legatum, quod primo dederat.
6.
Legatum est testamento hoc modo: "Seio concedi volo, quidquid
mihi ab eo debitum est vel fidem meam pro eo obligavi": quaero,
utrum id solum, quod testamenti facti tempore debebatur, legatum
sit, an etiam, si quid ex ea summa usurarum nomine postea accessit,
legato cedat. Respondit videri omnem obligationem eius debiti per
fideicommissum solvi voluisse.
7.
Sticho testamento manumisso fundum instructum et alia legavit et
haec verba adiecit: "Quem rationem reddere veto, quia instrumenta
penes se habet": quaesitum est, an Stichus reliqua, quae ex
administratione actus debuerat, reddere debuerit. Respondi Stichum
eo nomine non teneri. Claudius: nemo enim ex servitutis actu post
libertatem tenetur et consultatio ad ius debiti relata fuerat: retineri
ergo reliqua possunt cum peculio aut ex eo deduci, si legatum est.
8.
"Centum, quae apud Apronianum deposita habeo, apud ipsum esse
volo, donec filius meus ad annos viginti pervenerit, eiusque pecuniae
usuram exigi veto". Quaesitum est, an ex causa fideicommissi
Apronianus consequi possit, ne ante tempus a testatore praescriptum
ea summa ab eo exigatur. Respondit secundum ea quae proponerentur
consequi posse.
9.
Filias heredes scripserat, quarum fidei commisit in haec verba:
"Ne a Gaio Seio rationes actus rei meae, quae per mensam eius
sive extra mensam in diem mortis meae gesta est, exigatis eoque
nomine eum liberetis". Quaesitum est, cum universas rationes
in diem mortis iste administraverit et per mensam suam et quae extra
administrabantur, an ad rationes reddendas heredibus teneatur. Respondit
liberationem quidem secundum ea quae proponerentur legatam esse,
sed quatenus praestanda sit, ex qualitate disceptationis iudicem
aestimaturum.
10.
Eum, qui tutelam ipsius administraverat, et fratrem suum et alios
quosdam scripsit heredes et tutori legavit, quae impenderat in se
et fratrem ipsius, decem: quaesitum est, an utile esset in persona
eius fideicommissum. Respondit, si id dederit per fideicommissum
quod debebatur, peti non posse.
11.
Idem quaesiit, si in tutoris persona inutile esset, an in persona
fratris utile videretur, quoniam illi proficeret, cuius et ipsius
tutelam administrasset. Respondit fratri utiliter esse legatum,
cum suo debito liberetur.
12.
Idem quaesiit, si tutor amplecteretur fideicommissum ita, ut quibusdam
stari vellet verbis testamenti, in quibusdam autem recedat, quod
minorem quantitatem sumptuum dicat fideicommisso contineri quam
ipse erogaverat, an audiri deberet. Respondit non impediri eum scriptura
testamenti, quo minus omne, quod sibi deberi probasset, petere posset.
13.
Quidam ita legavit: "Semproniae uxori meae reddi iubeo ab heredibus
meis quinquaginta ea, quae mutua acceperam chirographo particulatim
in negotia mea" : quaesitum est, an, si vere uxoris debitor
fuerit, fideicommissum constiterit. Respondit, si debita fuissent,
nullum esse fideicommissum.
14.
Idem quaesiit, an, si hanc pecuniam ut debitam apud iudicem petierit
et victa fuerit, an fideicommissum peti possit. Respondit secundum
ea quae proponuntur posse ex causa fideicommissi peti, quod apparuisset
non fuisse ex alia causa debitum.
34.3.29
Paulus
libro sexto ad legem Iuliam et Papiam
Si
is, qui duos reos promittendi habet, damnaverit heredem, ut utrosque
liberet, si alter ex his capere non possit nec socii sint, delegari
debebit is qui nihil capit ei cui hoc commodum lege competit: cuius
petitione utrumque accidit, ut et hoc commodum ad eum perveniat
et is qui capit liberetur. Quod si socii sint, propter eum qui capax
est et ille capit per consequentias liberato illo per acceptilationem:
id enim eveniret, etiamsi solum capacem liberare iussus esset.
34.3.30
Paulus
libro decimo quaestionum
Petitor
vel possessor damnavit heredem suum, ne centumvirale iudicium exerceat:
de effectu legati quaeritur. Et dictum ita demum utile videri legatum
esse, si malam causam adversarius testatoris habuit, ut litigante
herede vinci debuerit: tunc enim non tantum litis emolumentum, sed
etiam sumptus heres legatario praestare cogitur. Nam in bona causa
nihil videtur esse in legato nec propter sumptus, quod quidam existimaverunt.
34.3.31
Scaevola
libro tertio responsorum
pr.
Creditor debitori legavit ita: "Gaio Seio, quidquid mihi sub
pignore hortorum suorum debuit, ab heredibus meis dari volo":
quaero, cum testator vivus a Seio aliquid recepit, an id ex causa
legati peti possit. Respondit secundum ea quae proponerentur non
posse. Idem repetiit et ait item testatorem ante factos codicillos,
quibus legavit, paene omnem pecuniam sortis et usurarum recepisse,
ita ut modicum sortis et usurarum debeatur, et quaesiit, an ei repetitio
competeret propter verba ad praeteritum relata "quidquid mihi
debuit". Respondit: prius quidem secundum ea quae proponerentur
recte responsum est, verum posterius propter ea, quae in tempore
adderentur, ita ab iudice aestimandum, ut inspiceret, oblivione
pecuniae solutae, aut quod eo inscio numerata esset, id fecisset,
an consulto, quod quantitatem quondam debitam, non ius liberationis
dare voluisset.
1.
Inter cetera liberto ita legavit: "et si quid me vivo gessit,
rationes ab eo exigi veto". Quaeritur, an chartas, in quibus
rationes conscriptae sunt, item reliquas secundum accepta et expensa
heredibus reddere debeat. Respondit ea de quibus quaereretur posse
heredem vindicare, id autem, quod conservis, qui remanent in hereditate,
crediderit et in rem domini versum esset, desisse in reliquis esse.
2.
Titia, quae duos tutores habuerat, ita cavit: "rationem tutelae
meae, quam egit Publius Maevius cum Lucio Titio, reposci ab eo nolo":
quaeritur, an, si qua pecunia apud eum ex tutela remansit, peti
ab eo possit. Respondit nihil proponi, cur pecunia, quae pupillae
esset et apud tutorem remaneret, legata videretur.
3.
Item quaeritur, an contutor liberatus videtur. Respondit contutorem
non liberari.
4.
"Gaio Seio optime merito hoc amplius lego concedique volo neque
ab eo peti neque ab heredibus eius, quidquid mihi aut chirographis
aut rationibus debitor est vel quidquid a me mutuum accepit vel
fidem meam pro eo obligavi". Quaero, utrum id solum, quod eo
tempore, quo testamentum fiebat, debebatur, legatum sit an et si
quid ex ea summa usurarum nomine postea accessit legato cedat. Respondit
secundum ea quae proponerentur videri omnem obligationem Seio eius
debiti per fideicommissum solvi voluisse.
5.
Item quaeritur, si postea novatione facta et ampliata summa coeperit
debere, an id, quod ex vetere contractu debebatur, nihilo minus
in causa legati duret et an vero novatione facta quasi novus debitor
ampliatae summae possit conveniri. Respondit id dumtaxat legatum
videri quod tunc debuisset, si tamen mansit in ea voluntate testator,
quae tunc fuisset.
34.4.0.
De adimendis vel transferendis legatis vel fideicommissis.
34.4.1
Paulus
libro tertio ad Sabinum
Qui
actu legato iter adimat, nihil adimit, quia numquam actus sine itinere
esse potest.
34.4.2
Pomponius
libro quinto ad Sabinum
pr.
Fundo legato adimi ita potest: "fundum illi praeter usum fructum
neque do neque lego", ut usus fructus in legato relinquatur.
1.
Sed et fructus adimi potest, ut proprietas relinquatur.
2.
Item pars fundi legati adimi potest.
34.4.3
Ulpianus
libro 24 ad Sabinum
pr.
Si quis ita legaverit: "Titio fundum do lego: si Titius decesserit,
Seio heres meus dare damnas esto", recte translatum legatum
videtur. Sed et si iam mortuo eo, cui legatum erat, easdem res transtulerit,
Sempronio debetur.
1.
Si quis Titio legaverit sic: "Titio dato aut, si Titius ante
decesserit quam accipiat, Sempronio dato", secundum meram suptilitatem
utrique obligatum videri heredem, id est et Sempronio et heredi
Titii. Sed si quidem mora Titio ab herede facta est, ad heredes
eius legati exactio transmittitur Sempronio repellendo: sin autem
nulla mora intercesserit, tunc Sempronius legatum accipit, et non
Titii heredes. Sed si ante diem legati cedentem decesserit Titius,
soli Sempronio debetur legatum.
2.
Idem dicendum est et fideicommissa hereditate puero data aut, si
ante restitutam decessisset, matri eius relicta: ut, si puer ante
diem legati cedentem decessisset, matri debeatur, si postea, ad
pupilli heredes fideicommissum transmittatur utpote re ipsa mora
subsecuta.
3.
Sed et cum quis ita legasset: "heres meus Titio dato: si non
dederit, Sempronio dato", ita demum Sempronio debetur, si dies
eius in persona Titii non cessisset.
4.
Si quis ita legaverit: " heres meus Titio fundum dato et si
Titius eum fundum alienaverit, heres meus eundem fundum Seio dato",
oneratus est heres: non enim a Titio fideicommissum relictum est,
si alienasset fundum, sed ab herede ei legatum est. Heres igitur
debebit doli exceptione posita prospicere sibi cautione a Titio
de fundo non alienando.
5.
Si quis plus quam dedit ademerit, ademptio valet, veluti si quis
viginti legaverit et quadraginta ademerit.
6.
Si loci usum fructum leget testator et iter adimat, non valet ademptio
nec vitiatur legatum: sicuti qui proprietatem fundi legat, iter
adimendo legatum non minuit.
7.
Si duobus Titiis separatim legaverit et uni ademerit nec appareat,
cui ademptum sit, utrique legatum debetur, quemadmodum et in dando,
si non appareat cui datum sit, dicemus neutri legatum.
8.
Si Titio fundus pure eidemque sub condicione legatus sit, deinde
postea ademptum sit sic: "Titio fundum, quem sub condicione
legavi, heres meus ne dato", ex nulla datione debetur, nisi
specialiter dixerit pure eum legatum velle accipere.
9.
Condicio legati an adimi possit vel hereditatis vel statuliberi,
videndum. Et Iulianus scribit in statulibero detractam condicionem
non repraesentare libertatem. Papinianus quoque libro septimo decimo
quaestionum scribit generaliter condicionem adimi non posse: nec
enim datur, inquit, condicio, sed adscribitur: quod autem adscribitur,
non potest adimi, sed quod datur. Sed Melius est sensum magis quam
verba amplecti et condiciones sicut adscribi, ita et adimi posse.
10.
Cum Titio centum testamento legasset et eidem codicillis ita legasset:
"Titio quinquaginta dumtaxat nec amplius heres meus dato",
non amplius quinquaginta legatarium petiturum.
11.
Non solum autem legata, sed et fideicommissa adimi possunt et quidem
nuda voluntate. Unde quaeritur, an etiam inimicitiis interpositis
fideicommissum non debeatur: et si quidem capitales vel gravissimae
inimicitiae intercesserint, ademptum videri quod relictum est: sin
autem levis offensa, manet fideicommissum. Secundum haec et in legato
tractamus doli exceptione opposita.
34.4.4
Ulpianus
libro 33 ad Sabinum
Quod
si iterum in amicitiam redierunt et paenituit testatorem prioris
offensae, legatum vel fideicommissum relictum redintegratur: ambulatoria
enim est voluntas defuncti usque ad vitae supremum exitum.
34.4.5
Gaius
libro secundo ad edictum urbicum
Sicut
adimi legatum potest, ita et ad alium transferri, veluti hoc modo:
"quod Titio legavi, id Seio do lego": quae res in personam
Titii tacitam ademptionem continet.
34.4.6
Paulus
libro quinto ad legem Iuliam et Papiam
pr.
Translatio legati fit quattuor modis: aut enim a persona in personam
transfertur: aut ab eo qui dare iussus est transfertur, ut alius
det: aut cum res pro re datur, ut pro fundo decem aurei: aut quod
pure datum est, transfertur sub condicione.
1.
Sed si id, quod a Titio dedi, a Maevio dem, quamvis soleant esse
duo eiusdem rei debitores, tamen verius est hoc casu ademptum esse
legatum: nam cum dico: "quod Titium dare damnavi, Seius damnas
esto dare", videor dicere, ne Titius det.
2.
Item si pro fundo decem legentur, quidam putant non esse ademptum
prius legatum: sed verius est ademptum esse: novissima enim voluntas
servatur.
34.4.7
Ulpianus
libro 24 ad Sabinum
Quod
si alii legetur sub condicione, quod alii pure datum est, non plene
recessum videtur a primo, sed ita demum, si condicio sequentis exstiterit:
ceterum si hoc animo fuerit testator, ut omnimodo recessum a primo
putaverit, dicendum erit a primo ademptum legatum.
34.4.8
Iulianus
libro 32 digestorum
Et
ideo si vivo testatore mortuus fuerit is, in quem translatum legatum
fuerit, nihilo magis ad eum, a quo translatum fuerit, pertinebit.
34.4.9
Ulpianus
libro quinto disputationum
Cum
centum, quae quis pure reliquit, condicione adiecta iterum eidem
legavit, si quidem quasi aliam hanc summam esse voluit, et quod
pure relictum est statim debebitur et quod sub condicione adscriptum
est, si condicio exstiterit. Quod si eandem summam mutata voluntate
sub condicione reliquit, pura datio condicionalis effecta videbitur.
Quare si in eodem testamento, in quo centum adscripserat, postea
quinquaginta reliquerit, si quidem alia voluit esse haec quinquaginta,
centum quinquaginta debebuntur, sin vero quinquaginta tantum deberi
voluit, quinquaginta tantum debebuntur. Idem est et si in codicillis
id fuerit factum.
34.4.10
Iulianus
libro 37 digestorum
pr.
Si legatum pure datum Titio adimatur sub condicione et pendente
condicione Titius decesserit, quamvis condicio defecerit, ad heredem
Titii legatum non pertinebit: nam legatum cum sub condicione adimitur,
perinde est, ac si sub contraria condicione datum fuisset.
1.
Quod ita legatum est: "Titio decem heres meus dato: si Titio
non dederit, eadem decem Sempronio dato" , si moriatur Titius
ante diem legati, Sempronius legatum utiliter petet: translatum
enim legatum intellegi debebit.
34.4.11
Iulianus
libro 54 digestorum
Qui
hominem legat et Stichum adimit, non peremit legatum, sed extenuat,
34.4.12
Ulpianus
libro 50 ad Sabinum
Ut
Stichum legatarius eligere non possit.
34.4.13
Marcianus
libro sexto institutionum
Divi
Severus et Antoninus rescripserunt, cum testator postrema scriptura
quaqua ratione motus pessimum libertum esse adiecisset, ea quae
priore scriptura ei relicta fuerant adempta videri.
34.4.14
Florentinus
libro primo institutionum
pr.
Legata inutiliter data ademptione non confirmantur, veluti si domino
herede instituto, servo pure legatum sub condicione adimatur: nam
pure legatum si sub condicione adimatur, sub contraria condicione
datum intellegitur et ideo confirmatur. Ademptio autem, quo minus,
non quo magis legatum debeatur, intervenit.
1.
Quibus ex causis datio legati inutilis est, ex isdem causis etiam
ademptio inefficax habetur, veluti si viam pro parte adimas aut
pro parte liberum esse vetes.
34.4.15
Paulus
libro singulari de adsignatione libertorum
Cum
servus legatus a testatore et alienatus rursus redemptus sit a testatore,
non debetur legatario opposita exceptione doli mali. Sane si probet
legatarius novam voluntatem testatoris, non submovebitur.
34.4.16
Paulus
ex libro singulari de iure codicillorum
Nihil
interest, inducatur quod scriptum est an adimatur.
34.4.17
Celsus
libro 22 digestorum
Nihil
prohibet priorem scripturam posteriore corrigere commutare rescindere.
34.4.18
Modestinus
libro octavo differentiarum
Rem
legatam si testator vivus alii donaverit, omnimodo exstinguitur
legatum. Nec distinguimus, utrum propter necessitatem rei familiaris
an mera voluntate donaverit, ut, si necessitate donaverit, legatum
debeatur, si nuda voluntate, non debeatur: haec enim distinctio
in donantis munificentiam non cadit, cum nemo in necessitatibus
liberalis exsistat.
34.4.19
Modestinus
libro 11 responsorum
Modestinus
respondit, si adimendo legatum, quod Maevio relictum sit, fideicommissum
ab eo datum defunctus revocare noluit, heredes ex causa fideicommissi
conveniri posse recte probari.
34.4.20
Pomponius
libro primo ad Quintum Mucium
Licet
transferam legatum in eum, cum quo nobis testamenti factio non est,
sive in servum proprium, cui sine libertate legavero, licet eis
non debeatur, nec illi tamen debebitur, cui fuerit ademptum.
34.4.21
Licinius
libro quarto regularum
Legatum
nulli alii adimi potest quam cui datum est: quapropter si filio
aut servo alieno legatum fuerit, domino aut patri legatum adimi
non potest.
34.4.22
Papinianus
libro sexto responsorum
Ex
parte heres institutus etiam legatum acceperat: eum testator inimicitiis
gravissimis persecutus, cum testamentum aliud facere instituisset
neque perficere potuisset, praeteriit. Hereditariae quidem actiones
ei non denegabuntur, sed legatum si petat, exceptione doli mali
submovebitur.
34.4.23
Papinianus
libro septimo responsorum
Pater
inter filios facultatibus divisis filiam ex ratione primipili commodorum
trecentos aureos accipere voluit ac postea de pecunia commodorum
possessionem paravit. Nihilo minus fratres et coheredes sorori fideicommissum
praestabunt: non enim absumptum videtur, quod in corpus patrimonii
versum est. Cum autem inter filios diviso patrimonio res indivisas
ad omnes coheredes pertinere voluisset, ita possessionem ex commodis
comparatam dividi placuit, ut in eam superflui pretii filia portionem
hereditariam accipiat: hoc enim eveniret in bonis pecunia relicta.
34.4.24
Papinianus
libro octavo responsorum
pr.
Legatum sub condicione datum cum transfertur, sub eadem condicione
transferri videtur, si non condicio priori personae cohaereat: nam
si quis uxori sublatis liberis legaverit, repetita condicio non
videbitur, quae fuit in persona mulieris necessaria.
1.
Pater hortos instructos filiae legavit: postea quaedam ex mancipiis
hortorum uxori donavit. Sive donationes confirmavit sive non confirmavit,
posterior voluntas filiae legato potior erit: sed etsi non valeat
donatio, tamen minuisse filiae legatum pater intellegitur.
34.4.25
Papinianus
libro nono responsorum
Alteri
ex heredibus praeceptionem praedii dedit: mox alteri praestari adversus
debitorem actiones ad eum finem mandavit, quo praedium fuerat comparatum.
Cum postea praedio distracto citra ullam offensam eius, qui praeceptionem
acceperat, pretium in corpus patrimonii redisset, non esse praestandas
actiones coheredi respondi.
34.4.26
Paulus
libro nono quaestionum
pr.
Si, servo cum libertate dato legato, et alienato adimatur libertas,
quamvis alieno inutiliter adimatur, tamen legatum ad emptorem non
perventurum: et merito: constitit enim ademptio, quia possit redimi,
sicut datio, cum in eum confertur, qui testamenti faciendi tempore
fuit testatoris, deinde alienato codicillis libertas datur.
1.
Quid ergo, si eum, quem liberum esse quis iusserat, manumiserat
vivus, deinde codicillis libertatem ei ademerit? Videamus, an perdiderit
legatum vana ademptio libertatis. Quod quidam putant: sed supervacua
scriptura non nocet legato.
34.4.27
Paulus
libro 21 quaestionum
pr.
Servus legatus est et ei aliquid. Si alienato eo adimatur quod ei
legatum est, valet ademptio, quia et legatum potest procedere, si
redimatur.
1.
Servo legato et inter vivos manumisso si legatum adimatur, nullius
momenti ademptio est: igitur legatum, quod ipsi datum est, capiet.
Nam etsi rursus in servitutem ceciderit, non tamen legatum eius
resuscitabitur: novus enim videtur homo esse.
34.4.28
Valens
libro quinto fideicommissorum
Si
tibi certam rem legavero et rogavero te, ut eam Titio restitueres,
deinde eandem rem tibi fideicommisero nec rogavero te, ut alii eam
praestares, quaeritur, an in tua potestate sit ex causa fideicommissi
eligere, ut fideicommissum non praestes. Et magis posteriorem scripturam
testamenti placuit spectari.
34.4.29
Paulus
libro tertio sententiarum
Libertus,
qui in priore parte testamenti legatum acceperat et ingratus postea
eadem scriptura a testatore appellatus est, commutata voluntate
actionem ex testamento habere non potest.
34.4.30
Scaevola
libro 20 digestorum
pr.
Alumnae suae plura legaverat: quaedam ex his abstulit, quaedam ut
praestarentur, ab herede suo petit, in quibus et viginti dari voluit
his verbis: "hoc amplius do lego darique volo viginti auri
libras" et adiecit: "fideique tuae, atti, committo, ut
in primis Semproniam sororem tuam pro tua pietate et regere et tueri
velis, et, si putaveris eam ad bonam vitae consuetudinem reversam,
ita viginti auri libras ei reddere, cum morieris. Interim tamen
reditus eius, id est usuras semisses ei praestes". Postea codicillis
ad Maevium legatarium easdem viginti libras auri transtulit et fidei
eius commisit in haec verba: "Viginti libras auri, quas testamento
Semproniae alumnae meae reliqui, eas dari volo Maevio cautionibus
interpositis, ut ex ea summa eidem Semproniae, quamdiu advixerit,
praestet menstruos denarios quinque et vestiarii nomine denarios
centenos vicenos quinos, idque fidei vestrae committo: certa sum
autem te, Maevi, pro tua pietate petiturum ab herede tuo, ut voluntas
mea in persona alumnae meae duret". Quaesitum est, an Maevius
legatarius cogendus sit post mortem suam viginti libras auri Semproniae
restituere, sicut rogatus fuerat attius heres. Respondit secundum
ea quae proponerentur viginti quidem auri libras non cogendum praestare,
sed alia, quae ab eo alumnae relicta sunt, deberi et a Maevio et
ab herede eius, donec vivit alumna.
1.
Titia testamento Seiam libertam eandemque collactaneam ex parte
duodecima heredem instituerat, Pamphilo liberto suo praedia per
fideicommissum dedit, in quibus et sugktysin praediorum quae appellabatur
circa colonen: eidem liberto postea per epistulam alias etiam res
donavit, in quibus de Seia et Pamphilo ita est locuta: "Titia
tois klyronomois mou xairein. Boulomai bebaia einai ta hypotetagmena,
hosa efvasa eis to onoma to pamfilou pepoiykenai. ean Seia hy suntrofos
mou klyronomos my genytai, ec ohu gegrafa autyn merous, boulomai
auty dovynai tyn sugktysin tyn peri Kolwnyn" [id est:
Titia heredibus meis salutem. Infra scripta rata esse volo, quaecumque
ante in nomen Pamphili feci, quod si Seia colloctanea mea heres
mihi non fiet ex ea parte qua eam scripsi, volo dari eam massam
quae est circa Colonem]. Quaesitum est, cum Seia liberta omissa
parte hereditatis ei testamento adscripta ex codicillis fideicommissum,
id est sugktysin circa Colonen, eligat, an, si Pamphilus
ex causa fideicommissi eadem praedia vindicet, doli mali exceptione
summoveri debeat. Respondit translatum videri fideicommissum praediorum,
id est sugktysin quae est circa Colonen, in Seiam libertam.
2.
Ab heredibus petierat, ut, si in provincia decessisset, sexaginta
Lucio Titio darentur, ut is corpus eius curaret in patriam reportari,
et adiecerat haec verba: "Cui concedi volo, si quid ex ea pecunia
supererit". Eadem die codicillos ad heredes suos ita scripserat:
"Peto a vobis, ut, sive in provincia sive in via aliquid mihi
humanitus acciderit, corpus meum curetis et in Campania et in monumentum
filiorum meorum reportare". Quaesitum est, an id, quod superfuerit
ex sexaginta, a Lucio Titio tacite ademerit. Respondit ademptum
videri.
3.
Qui filias ex disparibus portionibus testamento heredes instituerat,
paene omnium bonorum suorum eodem testamento divisionem fecit, deinde
haec verba adiecit: "Ta de loipa panta twn huparxontwn
mou, homoiws kai ta tys klyronomias bary estai monwn twn duo mou
vugaterwn primys kai sekoundys y tys ec autwn periousys"
[id est: quaecumque reliqua sunt ex bonis meis itemque onera hereditaria
pertineant ad solas duas filias meas Primam et Secundam superstitemve
earum]. Postea codicillis longe aliam divisionem fecit bonorum inter
easdem, inter quas et testamento diviserat, quaedam tamen nulli
nominatim dedit. Quaesitum est, an prima et secunda filiae ex verbis
testamenti consequi possint, ut solae habeant ea, quae nominatim
nulli relicta sunt in divisione, quae novissima a patre facta est.
Respondit non a tota voluntate recessisse videri, sed his tantum
rebus quas reformasset.
4.
Cum post apertas tabulas testamenti Priscillianus vixerit, de cuius
legato portioneque hereditatis mater epistula ita caverat: "Quoniam
cognovi Priscillianum filium meum in extremis esse, iustissimum
et piissimum duxi portionem eius hereditatis, quam ei testamento
dederam, legare Mariano fratri meo et Ianuario marito meo aequis
portionibus: et si quid ei amplius legaveram, ut si quid ei humanitus
contigerit, do lego darique eis volo": postea ex eadem infirmitate
Priscillianus decessit. Quaesitum est, an legatum quoque eius ad
Ianuarium et Marianum ex causa fideicommissi pertineat. Respondit
posse videri, si decessisset ex ea infirmitate, omnimodo et legatum
ad eos de quibus quaereretur transtulisse.
34.4.31
Scaevola
libro 14 digestorum
pr.
Filio ex parte heredi instituto duos fundos cum mancipiis et instrumento
omni legavit: idem uxori plura legata et servos Stichum et damam
legavit: sed cum in altero ex fundis filio praelegatis cognovisset
vilicum non esse, Stichum misit et tam rei rusticae quam rationibus
fundi praefecit: quaesitum est, Stichus utrum ad uxorem an ad filium
pertineret. Respondit, cum memor erat eorum, quae testamento cavisset,
Stichum his praediis, in quae translatus est, actorem cedere nec
uxorem posse Stichum ex fideicommissi causa petere.
1.
Matri suae heredi ex parte institutae quattuor praedia legavit et
fidei eius commisit, ut ex his duo socero restitueret: deinde codicillis
socero ademit fideicommissum: quaesitum est, an nihilo minus ex
praelegatione ad matrem pertineret. Respondi nihil proponi, cur
ad matrem pertinerent.
2.
Seia testamento suo legavit auri pondo quinque: Titius accusavit
eam, quod patrem suum mandasset interficiendum: Seia post institutam
accusationem codicillos confecit nec ademit Titio privigno legatum
et ante finem accusationis decessit: acta causa pronuntiatum est
patrem Titii scelere Seiae non interceptum. quaero, cum codicillis
legatum, quod testamento Titio dederat, non ademerit, an ab heredibus
Seiae Titio debeatur. Respondit secundum ea quae proponerentur non
deberi.
3.
Filiae, quam in potestate habebat, inter cetera legavit peculium:
idem post factum testamentum pecuniam a debitore filiae exegit et
in suam rationem convertit: quaero, an filia eo nomine cum heredibus
patris agere possit. Respondit, si probaret non adimendi animo factum,
agere posse.
34.4.32
Venonius
libro decimo actionum
pr.
Detrahere legatis vel adicere, si nihil praeter pecuniam numeratam
legatum sit, promptum est: cum vero res corporales intervenient,
et scriptura difficilior fit et obscura portio.
1.
Cum libertas adimitur, legata servis relicta nihil attinet adimi.
34.5.0.
De rebus dubiis.
34.5.1
Papinianus
libro septimo responsorum
Fundum
Maevianum aut Seianum Titio legaverat, cum universa possessio plurium
praediorum sub appellatione fundi Maeviani rationibus demonstraretur.
Respondi non videri cetera praedia legato voluisse defunctum cedere,
si fundi Seiani pretium a fundi Maeviani pretio non magna pecunia
distingueretur.
34.5.2
Papinianus
libro nono responsorum
Civibus
civitatis legatum vel fideicommissum datum civitati relictum videtur.
34.5.3
Paulus
libro 14 quaestionum
In
ambiguo sermone non utrumque dicimus, sed id dumtaxat quod volumus:
itaque qui aliud dicit quam vult, neque id dicit quod vox significat,
quia non vult, neque id quod vult, quia id non loquitur.
34.5.4
Paulus
libro 19 responsorum
Paulus
respondit: cum nomen fideicommissarii testamento adscriptum non
sit, nulli personae neque certae neque incertae datum fideicommissum
videri indubitatum est.
34.5.5
Gaius
libro primo fideicommissorum
pr.
Quidam relegatus facto testamento post heredis institutionem et
post legata quibusdam data ita subiecit: "Si quis ex heredibus
ceterisve amicis, quorum hoc testamento mentionem habui, sive quis
alius restitutionem mihi impetraverit ab imperatore et ante decessero,
quam ei gratias agerem: volo dari ei qui id egerit a ceteris heredibus
aureos tot". Unus ex his, quos heredes scripserat, impetravit
ei restitutionem et antequam id sciret, decessit. Cum de fideicommisso
quaereretur, an deberetur, consultus Iulianus respondit deberi:
sed etiam si non heres vel legatarius, sed alius ex amicis curavit
eum restitui, et ei fideicommissum praestari.
1.
Si tibi et postumo suo vel alieno hereditatem restituere quis rogaverit.
34.5.6
Maecenatus
libro tertio fideicommissorum
Vel
ex parte te et ex parte postumum heredem instituisset legatumve
similiter vel fideicommissum dedisset,
34.5.7
Gaius
libro primo fideicommissorum
pr.
Utrum ita postumus partem faciat, si natus sit, an et si natus non
sit, quaeritur. Ego commodius dici puto, si quidem natus non est,
minime eum partem facere, sed totum ad te pertinere, quasi ab initio
tibi solido relicto: sin autem natus fuerit, utrosque accipere quantum
cuique relictum est, ut uno nato pars tibi dimidia debeatur, duobus
natis tertia tibi debeatur, tribus natis, quia trigemini quoque
nascuntur, quarta debeatur. Et nostra quidem aetate Serapias Alexandrina
mulier ad divum Hadrianum perducta est cum quinque liberis, quos
uno fetu enixa est. Sed tamen quod ultra tres nascitur, fere portentosum
videtur.
1.
Cum quidam pluribus heredibus institutis unius fidei commisisset,
ut, cum moreretur, uni ex coheredibus, cui ipse vellet, restitueret
eam partem hereditatis, quae ad eum pervenisset: verissimum est
utile esse fideicommissum: nec enim in arbitrio eius qui rogatus
est positum est, an omnino velit restituere, sed cui potius restituat:
plurimum enim interest, utrum in potestate eius, quem testator obligari
cogitat, faciat, si velit dare, an post necessitatem dandi solius
distribuendi liberum arbitrium concedat.
2.
Quaesitum est, si coheredes ex disparibus partibus scripti sunt,
utrum partem suam in viriles partes restituere singulis debeat an
pro portionibus hereditariis, ex quibus heredes scripti sint. Et
placuit, si testator ita restitui iussisset partem, si aliquam pecuniam
dedissent, si quidem aequas partes iussi fuerint dare, conveniens
videri esse etiam ex fideicommisso aequas partes eis restitui oportere:
si vero dispares in ea pecunia distribuenda significavit testator,
ut videantur hereditariis portionibus congruere, consentaneum esse
etiam fideicommissum pro hereditariis partibus eis restitui debere.
34.5.8
Paulus
libro secundo sententiarum
Si
inter virum et uxorem donatio facta fuerit, priore defuncto cui
donatum est ad eum res redit qui donaverat: quod si simul tam is
cui donatum est quam is qui donaverit, quaestionis decidendae gratia
magis placuit valere donationem, eo maxime, quod donator non supervivat,
qui rem condicere possit.
34.5.9
Tryphoninus
libro 21 disputationum
pr.
Qui duos impuberes filios habebat, ei qui supremus moritur Titium
substituit: duo impuberes simul in nave perierunt: quaesitum est,
an substituto et cuius hereditas deferatur. Dixi, si ordine vita
decessissent, priori mortuo frater ab intestato heres erit, posteriori
substitutus: in ea tamen hereditate etiam ante defuncti filii habebit
hereditatem. In proposita autem quaestione ubi simul perierunt,
quia, cum neutri frater superstes fuit, quasi utrique ultimi decessisse
sibi videantur? An vero neutri, quia comparatio posterioris decedentis
ex facto prioris mortui sumitur? Sed superior sententia magis admittenda
est, ut utrique heres sit: nam et qui unicum filium habet, si supremum
morienti substituit, non videtur inutiliter substituisse: et proximus
adgnatus intellegitur etiam qui solus est quique neminem antecedit:
et hic utrique, quia neutri eorum alter superstes fuit, ultimi primique
obierunt.
1.
Cum bello pater cum filio perisset materque filii quasi postea mortui
bona vindicaret, adgnati vero patris, quasi filius ante perisset,
divus Hadrianus credidit patrem prius mortuum.
2.
Si cum filio suo libertus simul perierit intestati, patrono legitima
defertur hereditas, si non probatur supervixisse patri filius: hoc
enim reverentia patronatus suggerente dicimus.
3.
Si maritus et uxor simul perierint, stipulatio de dote ex capitulo
"si in matrimonio mulier decessisset" habebit locum, si
non probatur illa superstes viro fuisse.
4.
Si Lucius Titius cum filio pubere, quem solum testamento scriptum
heredem habebat, perierit, intellegitur supervixisse filius patri
et ex testamento heres fuisse, et filii hereditas successoribus
eius defertur, nisi contrarium approbetur. Quod si impubes cum patre
filius perierit, creditur pater supervixisse, nisi et hic contrarium
approbetur.
34.5.10
Ulpianus
libro sexto disputationum
pr.
Si fuerit legatum relictum ex cognatis meis qui primus Capitolium
ascenderit, si simul duo venisse dicantur nec apparet, quis prior
venerit, an impedietur legatum? vel ei qui monumentum fecerit, et
plures fecerint? vel ei qui maximus natu est, et duo pares aetate
sint? sed et si legatum Sempronio amico fuerit relictum, et duo
sint aequa caritate coniuncti? sed et si duobus hominibus eiusdem
nominis fuerit legatum, puta Semproniis, mox Sempronio ademptum
sit nec appareat, cui ademptum sit: utrum datio in utriusque persona
infringitur an ademptio nulla est, quaeri potest. Item si ex pluribus
servis eiusdem nominis uni vel quibusdam libertas relicta est. Et
verius est in his omnibus etiam legata et libertates impediri, ademptionem
autem in utrumque valere.
1.
Plane si ita libertatem acceperit ancilla: "si primum marem
pepererit, libera esto" et haec uno utero marem et feminam
peperisset: si quidem certum est, quid prius edidisset, non debet
<decet> de ipsius statu ambigi, utrum libera esset nec ne,
sed nec filiae: nam si postea edita est, erit ingenua. Sin autem
hoc incertum est nec potest nec per suptilitatem iudicialem manifestari,
in ambiguis rebus humaniorem sententiam sequi oportet, ut tam ipsa
libertatem consequatur quam filia eius ingenuitatem, quasi per praesumptionem
priore masculo edito.
34.5.11
Iulianus
libro 36 digestorum
Quotiens
libertis usus fructus legatur et ei, qui novissimus supervixerit,
proprietas, utile est legatum: existimo enim omnibus libertis proprietatem
sub hac condicione "si novissimus supervixerit" dari.
34.5.12
Iulianus
libro 50 digestorum
Quotiens
in actionibus aut in exceptionibus ambigua oratio est, commodissimum
est id accipi, quo res de qua agitur magis valeat quam pereat.
34.5.13
Iulianus
libro singulari de ambiguitate
pr.
Si is qui ducenta deposuit ita leget: "Seio cum ducentis quae
apud eum deposui trecenta lego", singulae summae separate quidem
certam habent demonstrationem, coniunctione vero tali incidunt in
ambiguitatem. Sed dicendum est non trecenta, sed quingenta deberi,
quia duae summae iunguntur.
1.
Si quis leget: "fundum Seianum heres meus Attio cum dione Maevii
servo dato", dubitatur quidem, Dioni quoque fundus legatus
sit an Dio cum fundo legatus sit. Sed magis dicendum est non solum
fundum, sed etiam servum dionem esse legatum, maxime si nullas iustas
causas habuit dioni legandi.
2.
Cum ita stipulationem concipimus: "Si hominem aut fundum non
dederis, centum dari spondes?" Utrumque est faciendum, ne stipulatio
committatur, id est sive alterum sive neutrum factum sit, tenebit
stipulatio. Idemque est evidenter, cum propositis specialiter pluribus
rebus, quas fieri volumus, ita stipulamur: "si quid eorum factum
non erit": veluti " Stichum et Damam et Erotem sisti?
si quis eorum non steterit, decem dari?" Necesse est enim omnes
esse sistendos, ut stipulationi satisfiat. Vel ut propius accedamus,
fingamus ita stipulationem factam: "Si Stichum et Damam et
Erotem non sisteris, decem dari?" Neque enim dubitabimus, quin
aeque omnes sisti oporteat.
3.
Utrum ita concipias stipulationem "si illud aut illud factum
non erit" an hoc modo "si quid eorum factum non erit,
quae ut fierent, comprehensa sunt", hoc interest, quod, quamvis
altero facto verum sit hoc aut illud vere factum esse, non ideo
tamen verum erit hoc aut illud factum non esse. Nam simul ea possunt
esse vera, quamvis inter se contraria sunt, quia cum significatio
non ex universo, sed ex aliquo sumitur, si veri aliquid inde sit,
veram efficit totam orationem: sicut e contrario duae orationes
pugnantia continentes simul falsae sunt, veluti si qui liberorum
partim puberes, partim impuberes decesserint, nam et hoc falsum
erit omnes impuberes decessisse et illud omnes puberes decessisse.
Id accidit, quia significatio sumitur ex universo, in quo si aliquid
falsum est, totam orationem falsam efficit. Animadvertendum igitur
est, quid sit, de quo quaeritur. Nam cum ita concipio "si illud
aut illud non fuerit", quaeri debet, an aliquid factum non
sit: illius effectus hic est, ut neutrum fiat, huius autem, ut utrumque
fiat: nec in illo prodest aliquid non fecisse, si aliquid factum
sit, neque in hoc aliquid fecisse, si aliquid factum non sit.
4.
Proinde si quis ita interroget: "Eorum quid, quae obiciuntur
tibi, fecisti?" Ille neget, hoc exprimat: "Eorum quid,
quae obiciuntur, non feci", id est "nihil horum feci".
5.
Si quis autem plura in stipulatum deducat, quorum unum fieri velit,
ita comprehendere debet: "Illud aut illud fieri spondes? si
nihil eorum factum erit, tantum dabis?"
6.
Item si pater familias in testamento ita scripserit: "Si quis
mihi filius aut filia genitur, heres mihi esto: "si mihi filius
aut filia heres non erit, Seius heres esto", non satis voluntatem
suam declaravit, si non aliter extraneum heredem esse volet, quam
si neque filius neque filia heres sit: hoc enim modo concipi oportet:
"si mihi neque filius neque filia heres erit". Potest
autem interdum superior scriptura esse necessaria, si quis, cum
filium et filiam habeat, utrumque heredem instituere velit, sed
sive alter heres futurus sit, extraneum miscere, sive neuter, extraneum
substituere. Sed proclivior est sententia testatoris sic esse interpretanda,
ut, sive filius sive filia nati ei fuerint, extraneus non admittatur,
nisi specialiter hoc testator expresserit.
34.5.14
Marcianus
libro sexto institutionum
Si
quis ita scripserit: "illis, qui testamentum meum signaverint,
heres meus decem dato", Trebatius utile legatum esse putat:
quod Pomponius verius esse existimat, quia ipsum testamentum confirmatur
testibus adhibitis, quod verum esse existimo.
34.5.15
Marcianus
libro secundo regularum
Quaedam
sunt, in quibus res dubia est, sed ex post facto retro ducitur et
apparet, quid actum est. Ut ecce si res legata fuerit et deliberante
legatario eam rem heres alii tradiderit: nam si quidem voluerit
legatarius habere legatum, traditio nulla est, si vero repudiaverit,
valet. Tantundem est et si pecuniam hereditariam legatam crediderit
heres: nam si quidem non repudiaverit legatarius, alienam pecuniam
credidit, si vero repudiaverit, suam pecuniam credidisse videtur.
Quid ergo, si consumpta fuerit pecunia? Utique idem erit ex eventu
dicendum.
34.5.16
Marcianus
libro tertio regularum
pr.
Quod de pariter mortuis tractamus, et in aliis agitatum est. Ut
ecce si mater stipulata est dotem a marito mortua filia in matrimonio
sibi reddi et simul cum filia perit, an ad heredem matris actio
ex stipulatu competere? Et divus Pius rescripsit non esse commissam
stipulationem, quia mater filiae non supervixit.
1.
Item quaeritur, si extraneus, qui dotem stipulatus est, simul cum
marito decesserit vel cum ea, propter quam stipulatus esset, an
ad heredem suum actionem transmittat.
34.5.17
Paulus
libro 12 ad Plautium
Idem
est, si dos uxori praelegata sit et simul cum marito perierit.
34.5.18
Marcianus
libro tertio regularum
pr.
Sed et in illo quaeritur, si pariter pupillus et qui ei substitutus
erat frater necessarius decesserit, an frater fratri exsistat heres
an contra: vel si duo invicem necessarii substituti sunt et una
perierint, an heredes exstitisse videantur: vel alter alteri (hoc
est si invicem) hereditatem rogati fuerint restituere. in quibus
casibus si pariter decesserint nec appareat, quis ante spiritum
emisit, non videtur alter alteri supervixisse.
1.
Sed et circa legem Falcidiam, si dominus cum servis simul vita functus
sit, servi, quasi in bonis eius mortis tempore fuerint, non computantur.
34.5.19
Ulpianus
libro 25 ad Sabinum
pr.
Si cognatis legatum sit et hi cognati quidem esse desierunt, in
civitate autem maneant, dicendum deberi legatum: cognati enim testamenti
facti tempore fuerunt. Certe si quis testamenti facti tempore cognatus
non fuit, mortis tempore factus est per adrogationem, facilius legatum
consequitur.
1.
Si quis cognationi leget, idem est atque si cognatis legasset.
34.5.20
Paulus
libro 12 ad Plautium
Cum
senatus temporibus divi Marci permiserit collegiis legare, nulla
dubitatio est, quod, si corpori cui licet coire legatum sit, debeatur:
cui autem non licet si legetur, non valebit, nisi singulis legetur:
hi enim non quasi collegium, sed quasi certi homines admittentur
ad legatum.
34.5.21
Paulus
libro 14 ad Plautium
pr.
Ubi est verborum ambiguitas, valet quod acti est, veluti cum Stichum
stipuler et sint plures Stichi, vel hominem, vel Carthagini, cum
sint duae Carthagines.
1.
Semper in dubiis id agendum est, ut quam tutissimo loco res sit
bona fide contracta, nisi cum aperte contra leges scriptum est.
34.5.22
Iavolenus
libro quinto ex Cassio
Cum
pubere filio mater naufragio periit: cum explorari non possit, uter
prior exstinctus sit, humanius est credere filium diutius vixisse.
34.5.23
Gaius
libro quinto ad legem Iuliam et Papiam
Si
mulier cum filio impubere naufragio periit, priorem filium necatum
esse intellegitur.
34.5.24
Marcellus
libro 11 digestorum
Cum
in testamento ambigue aut etiam perperam scriptum est, benigne interpretari
et secundum id, quod credibile est cogitatum, credendum est.
34.5.25
Celsus
libro 22 digestorum
"Quem
heredi meo dixero velle me liberum esse, liber esto. Cui ut dare
damnas sit heres meus, dixero, ei heres meus dare damnas esto".
Testatoris voluntas, si quibusdam argumentis apparebit, de quo dixit,
adimplenda est.
34.5.26
Celsus
libro 26 digestorum
Cum
quaeritur in stipulatione, quid acti sit, ambiguitas contra stipulatorem
est.
34.5.27
Modestinus
libro primo regularum
Si
quis de pluribus unum manumitti voluerit nec appareat, de quo manumittendo
testator sensit, nulli eorum fideicommissa competit libertas.
34.5.28
Iavolenus
libro tertio ex posterioribus Labeonis
Qui
habebat Flaccum fullonem et philonicum pistorem, uxori Flaccum pistorem
legaverat: qui eorum et num uterque deberetur? Placuit primo eum
legatum esse, quem testator legare sensisset. Quod si non appareret,
primum inspiciendum esse, an nomina servorum dominus nota habuisset:
quod si habuisset, eum deberi, qui nominatus esset, tametsi in artificio
erratum esset. Sin autem ignota nomina servorum essent, pistorem
legatum videri perinde ac si nomen ei adiectum non esset.
34.5.29
Scaevola
libro 18 digestorum
Plures
testamento manumiserat, in quibus Sabinam et Cyprogeniam, cum quisque
eorum ad trigesimum annum aetatis pervenisset et cum liber quisque
eorum esset, certam summam dari voluerat. Et coniuncta scriptura
ita caverat: "Sabinae et Cyprogeniae dari volo, cum ad statutam
aetatem pervenerint, singulis decem et hoc amplius alimentorum nomine
in annos singulos quoad vivent singulis decem". Quaesitum est,
utrum omnibus manumissis alimenta debeantur an vero Sabinae et Cyprogeniae
solis. Respondit secundum ea quae proponerentur videri omnibus alimenta
legata.
34.6.0.
De his quae poenae causa relinquuntur.
34.6.1
Africanus
libro quaestionum
Filio
familias vel servo herede instituto etiam si in patris dominive
poenam illicite vel probrose datum est, nullius momenti legatum
esse respondit: non enim id solum, quod in heredes, sed omne, quod
in cuiusque lucrum aliquid ex ultima voluntate sentientis talem
poenam in testamento scriptum sit, nullius momenti habendum.
34.6.2
Marcianus
libro sexto institutionum
Poenam
a condicione voluntas testatoris separat et an poena, an condicio,
an translatio sit, ex voluntate defuncti apparet: idque divi Severus
et Antoninus rescripserunt.
34.7.0.
De regula Catoniana.
34.7.1
Celsus
libro 35 digestorum
pr.
Catoniana regula sic definit, quod, si testamenti facti tempore
decessisset testator, inutile foret, id legatum quandocumque decesserit,
non valere. Quae definitio in quibusdam falsa est.
1.
Quid enim, si quis ita legaverit: "Si post kalendas mortuus
fuero, Titio dato?" An cavillamur? Nam hoc modo si statim mortuus
fuerit, non esse datum legatum verius est quam inutiliter datum.
2.
Item si tibi legatus est fundus, qui scribendi testamenti tempore
tuus est, si eum vivo testatore alienaveris, legatum tibi debetur,
quod non deberetur, si testator statim decessisset.
34.7.2
Paulus
libro quarto ad Plautium
Sed
et si sic legaverit: "si filia mea Titio nupta erit",
sufficere visum est, si mortis tempore nupta inveniatur, licet testamenti
facti tempore fuerit impubes.
34.7.3
Papinianus
libro 15 quaestionum
Catoniana
regula non pertinet ad hereditates neque ad ea legata, quorum dies
non mortis tempore, sed post aditam cedit hereditatem.
34.7.4
Ulpianus
libro decimo ad Sabinum
Placet
Catonis regulam ad condicionales institutiones non pertinere.
34.7.5
Ulpianus
libro 22 ad Sabinum
Regula
Catoniana ad novas leges non pertinet.
34.8.0.
De his quae pro non scriptis habentur.
34.8.1
Iulianus
libro 78 digestorum
Si
quis hereditatem vel legatum sibi adscripserit, quaeritur, an hereditas
vel legatum pro non scripto habeatur. Et quid, si substitutum habeat
huiusmodi institutio? Respondit: pars hereditatis, de qua me consuluisti,
ad substitutum pertinet: nam senatus cum poenas legis Corneliae
constitueret adversus eum, qui sibi hereditatem vel legatum scripsisset,
eodem modo improbasse videtur, quo improbatae sunt illae: "qua
ex parte me Titius heredem scriptum in tabulis suis recitaverit,
ex ea parte heres esto", ut perinde haberentur, ac si insertae
testamento non fuissententiarum
34.8.2
Alfenus
libro quinto digestorum
Quae
in testamento scripta essent neque intellegerentur quid significarent,
ea perinde sunt ac si scripta non essent: reliqua autem per se ipsa
valent.
34.8.3
Marcianus
libro 11 institutionum
pr.
Si in metallum damnato quid extra causam alimentorum relictum fuerit,
pro non scripto est nec ad fiscum pertinet: nam poenae servus est,
non Caesaris: et ita divus Pius rescripsit.
1.
Sed et si post testamentum factum heres institutus vel legatarius
in metallum datus sit, ad fiscum non pertinet.
2.
Item si servo alieno quid legatum fuerit et postea a testatore redemptus
sit, legatum exstinguitur: nam quae in eam causam pervenerunt, a
qua incipere non poterant, pro non scriptis habentur.
34.8.4
Ulpianus
libro 13 ad legem Iuliam et Papiam
pr.
Si eo tempore, quo alicui legatum adscribebatur, in rebus humanis
non erat, pro non scripto hoc habebitur.
1.
Sed et si in hostium potestate erat, quo testamentum fiebat, neque
ab hostibus rediit, pro non scripto erit: et ita Iulianus scribit.
34.8.5
Paulus
libro 12 quaestionum
Quod
quis sibi adscripserit, si alii restituere a testatore iussus est,
cum onere fideicommissum id apud heredem remanet, quamvis pro non
scripto esset. Idem est et in testamento militis.
34.9.0.
De his quae ut indignis auferuntur.
34.9.1
Marcianus
libro sexto institutionum
Divi
Severus et Antoninus rescripserunt quasi indignum carere legato
seu fideicommisso libertum, quae ei testamento patroni relicta erant,
cum patronum suum post mortem eius quasi illicitae mercis negotiatorem
detulerat, quamvis et praemium meruit.
34.9.2
Marcianus
libro 11 institutionum
pr.
Aufertur hereditas ex asse et ad fiscum pertinet, si emancipatus
filius contra tabulas bonorum possessionem patris ut praeteritus
petierit et ex substitutione impuberis adierit hereditatem.
1.
Item si quis contra mandata duxerit uxorem ex ea provincia, in qua
officium aliquid gerit, quod ei ex testamento uxoris adquisitum
est divi Severus et Antoninus rescripserunt retinere eum non posse,
tamquam si tutor pupillam contra decretum amplissimi ordinis in
domum suam duxisset. Utroque ergo casu etsi ex asse heres institutus
adierit hereditatem, fisco locus fit: nam quasi indigno ei aufertur
hereditas.
2.
Per contrarium autem ducta tam ab eo, qui officium in provincia
gerebat, quam a tutore illicite magis est, ut dicatur capere illam
ex testamento nec quasi indignam esse repellendam.
3.
Idem erit, si quis vivi ignorantis bona vel partem bonorum alicuius
cognati donaverit: nam quasi indigno aufertur.
34.9.3
Marcianus
libro quinto regularum
Indignum
esse divus Pius illum decrevit, ut et Marcellus libro duodecimo
digestorum refert, qui manifestissime comprobatus est id egisse,
ut per neglegentiam et culpam suam mulier, a qua heres institutus
erat, moreretur.
34.9.4
Ulpianus
libro 14 ad edictum
Papinianus
libro quinto quaestionum ait, si quis unum heredem quasi per falsum
adscriptum accusavit, legatum ei non auferri a coherede relictum,
quem non inquietavit.
34.9.5
Paulus
libro primo de iure fisci
pr.
Post legatum acceptum non tantum licebit falsum arguere testamentum,
sed et non iure factum contendere: inofficiosum autem dicere non
permittitur.
1.
Ille, qui non iure factum contendit nec optinuit, non repellitur
ab eo quod meruit: ergo qui legatum secutus postea falsum dixit,
amittere debebit quod consecutus est. De eo vero qui legatum accepit,
si neget iure factum esse testamentum, divus pius ita rescripsit:
"Cognati Sophronis licet ab herede instituto acceperant legata,
tamen, si is eius condicionis fuerit visus, ut optinere hereditatem
non possit, et iure intestati ad eos cognatos pertinet, petere hereditatem
ipso iure poterunt. Prohibendi autem sint an non, ex cuiusque persona
condicione aetate cognita causa a iudice constituendum erit".
2.
Amittere id quod testamento meruit et eum placuit, qui tutor datus
excusavit se a tutela: sed si consecutus fuerit, non admittitur
ad excusationem. Diversum puto in eo, qui legatum tantum meruit
et a matre pupilli tutor petitus excusare se maluit: hic enim nihil
contra iudicium defuncti fecit. Sed hoc legatum, quod tutori denegatur,
non ad fiscum transfertur, sed filio relinquitur, cuius utilitates
desertae sunt.
3.
Si pater accusaverit testamentum vel dominus, denegabitur ei actio
etiam eius quod filio eius vel servo legatum est, si ad ipsos emolumentum
rei perventurum est: quod si personam illorum spectet, diversum
dicendum est.
4.
Si servum suum rogatus sit manumittere qui legatum meruit vel etiam
ipsi servo utrumque datum sit, dicendum est non debere obesse servo
factum domini, sed a fisco redimendum, ut manumittatur, si tamen
velit servum vendere (quia non potest cogi) qui iudicium sprevit
defuncti.
5.
Si filius familias falsum accusaverit testamentum, videndum est,
an denegari debeat actio patri: et puto, si invito patre accusavit,
non esse denegandam patri actionem.
6.
Si is, cui rogatus sum legatum restituere, falsum dixerit, restituere
id fisco debebo.
7.
Qui accusavit falsum, heres legatario exstitit vel heredi scripto:
nihil huic nocere dicendum est.
8.
Similis est ei et qui inofficiosum dicit.
9.
Aetati eius qui accusavit ignoscitur, et maxime si tutor vel curator
dicere falsum vel inofficiosum velit: et ita imperatores Severus
et Antoninus rescripserunt.
10.
His vero, qui testimonio suo intentionem accusatoris adiuvaverunt,
deneganda est actio: idque divus Severus decrevit.
11.
Sunt qui putant, et recte, et ei denegandam, qui accusatori adfuit
vel fideiussor pro eo exstiterit.
12.
Quidam et praesidem indignum putant, qui testamentum falsum pronuntiavit,
si appellatione intercedente heres scriptus optinuit.
13.
Advocatum fisci, qui intentionem delatoris exsequitur, in omnibus
officii necessitas satis excusat.
14.
Qui principale testamentum arguit, et a secundis tabulis repellendus
est: item a codicillis ad testamentum factis licet non confirmatis.
Non idem sequendum est, si secundas tabulas vel codicillos coarguit,
quia non utrumque hoc casu improbasse videtur.
15.
An libertas ei servo data, qui testimonio suo infringere voluerit
testamentum, auferri debeat, videndum est. Fideicommissum utique
non est dignus consequi: et de libertate divus Pius iudicavit esse
ea privandum.
16.
Ei, qui tutor datus est, non prodest ad excusationem, quod falsum
dixit: sed a legato removetur.
17.
Qui mortis causa donationem accepit a testatore, non est similis
in hac causa legatario.
18.
Alia causa est eius qui propter testamentum a legatario vel a statulibero
accipere iussus est: hic enim ut indignus repelletur.
19.
Et Falcidiae beneficium heredi scripto auferri debere divus Pius
et divus Marcus putaverunt.
20.
Omnes, qui ut indigni repellentur, summovendi sunt a praemio, quod
secundum edictum divi Traiani datur his qui se deferunt.
34.9.6
Marcellus
libro 22 digestorum
Rescriptum
est a principe heredem rei quam amovisset quartam non retinere.
Et ideo si is qui quadringenta habebat universa quadringenta legavit
et heres centum subtraxisset, trecentorum quartam retinebit, septuaginta
quinque scilicet, et ducenta viginti quinque dabit legatariis: ex
centum quae subripuit, legatariis quidem dabit septuaginta quinque,
reliqua, id est viginti quinque, ad fiscum venient.
34.9.7
Modestinus
libro sexto differentiarum
Qui
Titii testamentum falsum dixit nec optinuit, heredi eius heres exsistere
prohibendus non est, quia non principaliter in Titii hereditatem
succedit.
34.9.8
Modestinus
libro nono regularum
Indigno
herede pronuntiato adempta hereditate confusas actiones restitui
non oportet.
34.9.9
Ulpianus
libro 14 ad legem Iuliam et Papiam
pr.
Si inimicitiae capitales intervenerunt inter legatarium et testatorem
et verisimile esse coeperit testatorem noluisse legatum sive fideicommissum
praestari ei, cui adscriptum relictum est, magis est, ut legatum
ab eo peti non possit.
1.
Sed et si palam et aperte testatori maledixerit et infaustas voces
adversus eum iactaverit, idem erit dicendum. Si autem status eius
controversiam movit, denegatur eius quod testamento accepit persecutio:
ex qua specie statim fisco deferetur.
34.9.10
Gaius
libro 15 ad legem Iuliam et Papiam
pr.
In fraudem iuris fidem accommodat, qui vel id quod relinquitur vel
aliud tacite promittit restituturum se personae quae legibus ex
testamento capere prohibetur, sive chirographum eo nomine dederit
sive nuda pollicitatione repromiserit.
1.
Si quis ei qui capere possit rogatus fuerit restituere et is mortis
tempore prohibetur legibus hoc capere, non dubito quin, etsi deficit
fideicommissum, apud eum tamen, qui rogatus est restituere, manere
debet, quia nulla fraus eius intervenisse videtur, nisi si in futurum
casum fidem accommodavit, id est ut, licet capere legibus prohiberi
coeperit, restituat.
2.
Recte dictum est, si pater filii, quem in potestate habebat, tacitam
fidem interposuerit, non debere id filio nocere, quia parendi necessitatem
habuerit.
34.9.11
Papinianus
libro 15 quaestionum
Heres,
qui tacitam fidem contra leges accommodavit, in ea parte, quae fraudem
adhibuit, Falcidia non utitur: et ita senatus censuit. Sed si maior
modus institutionis quam fraudis fuerit, quod ad Falcidiam attinet,
de superfluo quarta retinebitur.
34.9.12
Papinianus
libro 16 quaestionum
Cum
quidam scripsisset heredes quos instituere non potuerat, quamvis
institutio non valeret neque superius testamentum ruptum esset,
heredibus tamen ut indignis, qui non habuerunt supremam voluntatem,
abstulit iam pridem senatus hereditatem. Quod divus Marcus in eius
persona iudicavit, cuius nomen peracto testamento testator induxerat:
causam enim ad praefectos aerarii misit: verum ab eo legata relicta
salva manserunt. De praeceptionibus eidem datis voluntatis erit
quaestio: et legatum ei non denegabitur, nisi hoc evidenter testatorem
voluisse appareat.
34.9.13
Papinianus
libro 32 quaestionum
Claudius
Seleucus Papiniano suo salutem. Maevius in adulterio Semproniae
damnatus eandem Semproniam non damnatam duxit uxorem: qui moriens
heredem eam reliquit: quaero, an iustum matrimonium fuerit et an
mulier ad hereditatem admittatur. Respondi neque tale matrimonium
stare neque hereditatis lucrum ad mulierem pertinere, sed quod relictum
est ad fiscum pervenire. Sed et si talis mulier virum heredem instituerit,
et ab eo quasi ab indigno hereditatem auferri dicimus.
34.9.14
Papinianus
libro 33 quaestionum
Mulierem,
quae stupro cognita in contubernio militis fuit, etsi sacramento
miles solutus intra annum mortem obierit, non admitti ad testamentum
iure militiae factum et id quod relictum est ad fiscum pertinere
proxime tibi respondi.
34.9.15
Papinianus
libro sexto responsorum
Heredi,
qui falsos codicillos esse dixit neque optinuit, hereditas non aufertur:
si tamen aliquid a coherede codicillis acceperit, eius actio denegabitur.
Itaque si bonorum inter heredes divisionem defunctus codicillis
fecerit, partes quidem hereditarias, in quibus legatum consistere
non potuit, tenebit, sed Falcidiae beneficio non utetur, si tantum
in amissis portionibus erit, quod Falcidiam aequitate compensationis
recusaret.
34.9.16
Papinianus
libro octavo responsorum
pr.
Cum tabulis secundis pater impuberi filio fratris filios coheredibus
datis substituisset ac substituti fratris filii post mortem pueri
matrem eius partus subiecti ream postulassent, ut hereditatem patrui
legitimam optinerent: victis auferendam esse partem hereditatis
ex causa substitutionis respondi, quia ex testamento sententiam
secundum se dictam non haberent.
1.
Quoniam stuprum in ea contrahi non placuit, quae se non patroni
concubinam esse patitur, eius, qui concubinam habuit, quod testamento
relictum est, actio non denegabitur. Idque in testamento Coccei
Cassiani clarissimi viri, qui Rufinam ingenuam honore pleno dilexerat,
optimi maximique principes nostri iudicaverunt: cuius filiam, quam
alumnam testamento Cassianus nepti coheredem datam appellaverat,
vulgo quaesitam apparuit.
2.
Cum heredis nomen mutata voluntate pater familias incisis tabulis
induxisset atque ideo fisco portionis emolumentum adiudicatum fuisset,
eam rem legatariis non obesse, qui retinuerant voluntatem, divo
Marco placuit, et ideo cum suo onere fiscum succedere.
34.9.17
Papinianus
libro 13 responsorum
Heredem,
qui sciens defuncti vindictam insuper habuit, fructus omnes restituere
cogendum existimavi nec probe desideraturum actionem confusam restitui:
deceptum autem ignoratione facti bonae fidei possessoris defensionem
habiturum ante motam scilicet controversiam, si ratio fructuum subducatur,
nec improbe confusam actionem reddi postulaturum.
34.9.18
Papinianus
libro 15 responsorum
pr.
Eum, qui tacitum fideicommissum in fraudem legis suscepit, eos quoque
fructus, quos ante litem motam percepit, restituere cogendum respondi,
quod bonae fidei possessor fuisse non videtur exemplo bonorum fisco
vindicatorum. Post motam de tacito fideicommisso controversiam ante
pretia fructuum percepta cum usuris esse restituenda respondi, sed
omnium fructuum quorum pretia percepta fuerant: quod si fructus
in usu habuit, eorum pretia tantum restitui satis erit. Sed divus
Severus bonorum tacite relictorum citra distinctionem temporis fructus
dumtaxat deberi, non etiam usuras eorum benigne decrevit: quo iure
utimur.
1.
Bonis universis ex causa taciti fideicommissi fisco restitutis heredem
onus aeris alieni non spectare convenit: nec aliud servatur morte
non defensa. Si quid tamen ob aditam hereditatem actionibus aut
servitutibus confusis amiserit, auxilio restitutionis non merebitur.
2.
Pro parte heres institutus praedii legatum acceperat et in hereditate
non capienti restituendi tacitum ministerium susceperat. Quamquam
legatum pro ipsius parte non constitisset ideoque portionem istam
pro herede possideret, tamen ei praedium integrum esse relinquendum
respondi: neque enim rationem iuris ac possessionis varietatem inducere
divisionem voluntatis.
34.9.19
Paulus
libro 16 responsorum
Respondit,
si scriptis heredibus ideo hereditas ablata est, quod testator aliud
testamentum mutata voluntate facere voluit et impeditus ab ipsis
est, ab universo iudicio priore recessisse eum videri.
34.9.20
Hermogenianus
libro tertio iuris epitomarum
Ei,
qui mortem uxoris non defendit, ut indigno dos aufertur.
34.9.21
Paulus
libro quinto sententiarum
Portiones
quoque eorum fisco vindicantur, qui mortem libertorum suspecto decedentium
non defenderunt: omnes enim heredes vel eos qui loco heredis sunt
officiose agere circa defuncti vindictam convenit.
34.9.22
Tryphoninus
libro quinto disputationum
Tutorem,
qui pupilli sui nomine falsum vel inofficiosum testamentum dixit,
non perdere sua legata, si non optinuerit, optima ratione defenditur
et, si libertum patris pupilli sui nomine capitis accusaverit, non
repelli a bonorum possessione contra tabulas, quia officii necessitas
et tutoris fides excusata esse debet. Nec quisquam iudicum calumnia
notabit tutorem, qui non suis simultatibus accusationem sub nomine
pupilli instituit, sed cogente forte matre pupilli vel libertis
patris instantibus. Et si tutor reum aliquem postulaverit pupilli
nomine et ideo non sit exsecutus, quod interim ad pubertatem pupillus
pervenerit, non oportet dici in Turpillianum eum senatus consultum
incidisse. Discreta sunt enim iura, quamvis plura in eandem personam
devenerint, aliud tutoris, aliud legatarii: et cum non suae personae
iure, sed pupilli accusaverit, propriam poenam mereri non debet.
Denique pupillo relicta in eo testamento, nisi a principe conservata
sint, pereunt: adeo ille est accusator, is defensor et quasi patronus.
Idem et Sabinus libris ad Vitellium scripsit.
34.9.23
Gaius
libro singulari de tacitis fideicommissis
Si
quilibet heres ex cuiuscumque testamento tacite rogatus fuerit,
ut quadrantem, quem legis Falcidiae beneficio retinuit, non capienti
restituat, aeque locus erit senatus consulto: neque enim multum
intererit inter tale fideicommissum et cum quis id, quod ad se ex
hereditate pervenerit, restituere rogatus sit.
34.9.24
Papinianus
libro 18 quaestionum
Si
testamentum patris iure factum filius negavit, quoniam de iure disputavit,
non iudicium impugnavit aut accusavit, retinet defuncti voluntatem.
34.9.25
Papinianus
libro 14 responsorum
Si
gener socerum heredem reliquerit, taciti fideicommissi suspicionem
sola ratio paternae affectionis non admittit.
34.9.26
Apud
Scaevolam libro 30 digestorum Claudius notat:
Si
vivo testatore decesserit is, cui illicite legatum relictum erat,
non fisco hoc vindicatur, sed apud eum a quo relictum est remanet.