( Based upon the Latin text of Mommsen's edition, Berlin, 1954 ).
26.1.0. De tutelis.
26.1.1
Paulus libro 38 ad edictum
pr. Tutela est, ut servius definit,
vis ac potestas in capite libero ad tuendum eum, qui propter aetatem
sua sponte se defendere nequit, iure civili data ac permissa.
1. Tutores autem sunt qui eam
vim ac potestatem habent, exque re ipsa nomen ceperunt: itaque appellantur
tutores quasi tuitores atque defensores, sicut aeditui dicuntur
qui aedes tuentur.
2. Mutus tutor dari non potest,
quoniam auctoritatem praebere non potest.
3. Surdum non posse dari tutorem
plerique et Pomponius libro sexagesimo nono ad edictum probant,
quia non tantum loqui, sed et audire tutor debet.
26.1.2
Pomponius libro tertio ad
Sabinum
Non est exigendum a pupillo,
ut sibi tutorem petat aut ut ad tutorem suum proficiscatur.
26.1.3
Ulpianus libro 37 ad Sabinum
pr. Qui habet tutorem pupillus
vel pupilla si furere coeperint, in ea causa sunt, ut in tutela
nihilo minus durent: quae sententia Quinti quoque Mucii fuit et
a Iuliano probatur eoque iure utimur, ut cesset cura, si tutelae
aetas indigeat. Quare si tutores habent, per furorem in curam non
rediguntur, sive non habent et furor eis accesserit, nihilo minus
tutores accipere poterunt: quia lex duodecim tabularum ita accepta
est, ut ad pupillos vel pupillas non pertineat.
1. Quia autem in pupillorum
persona adgnatos curatores non admittimus, idcirco putavi et si
minor viginti quinque annis furiosus sit, curatorem ei non ut furioso,
sed ut adulescenti dari, quasi aetatis esset impedimentum. Et ita
definiemus ei, quem aetas curae vel tutelae subicit, non esse necesse
quasi dementi quaeri curatorem, et ita imperator Antoninus Augustus
rescripsit, cum magis aetati quam dementiae tantisper sit consulendum.
2. Si pupillus pupillave cum
iusto tutore tutorve cum eorum quo litem agere vult et curator in
eam rem petitur, utrum ipsis poscentibus datur an vero et adversario?
Et sciendum est, sive agant sive conveniantur, dari hunc curatorem
posse, sed non alias, quam si ipse petat, cui dari eum oportet.
Denique Cassius libro sexto scripsit talem curatorem neminem dari
posse nisi praesentem neque cuique nisi praesenti et postulanti,
itaque infanti non potest dari. Idem Cassius ait, si pupillus curatorem
poscere non vult, quo minus cum eo agatur, cogi eum a praetore debuisse.
3. Quolibet loco et tempore
hunc curatorem dari posse Pomponius libro sexto decimo ad Sabinum
scripsit.
4. Si pupillus petat talem curatorem
nec addat in quam rem, an in omnes controversias datus sit? Et ait
Celsus servium constituisse in omnes res datum videri.
26.1.4
Paulus libro octavo ad Sabinum
pr. Quod dicitur, si indistincte
datus sit curator, in totam litem datum videri, fortasse eo spectet,
si familiae herciscundae aut communi dividundo aut finium regundorum
actio esset cum tutore, et si indistincte datus esset, non solum
eo nomine curator esset, quod ageret pupillus pupillave, sed invicem
quoque quod cum his ageretur.
1. Possunt autem vel plures
in plurium locum vel unus in plurium vel unus unius loco vel in
unam litem vel in plures curator peti.
26.1.5
Pomponius libro 17 ad Sabinum
pr. Cum semel petitus sit talis
curator, quamdiu is curator maneat, alius in eandem litem curator
peti non potest.
1. Etsi Titius verbi gratia
adversus Seium curator petitus sit, idem Titius adversus alium tutorem
dari poterit, ut ex diversis causis unus duorum curatorum locum
optineat. Quod quidem et adversus eundem accidet, si in diversas
lites in diversis temporibus idem petatur.
26.1.6
Ulpianus libro 38 ad Sabinum
pr. Muto itemque mutae impuberibus
tutorem dari posse verum est: sed an auctoritas eis accommodari
possit, dubitatur. Et si potest tacenti, et muto potest. Est autem
verius, ut Iulianus libro vicesimo primo digestorum scripsit, etiam
tacentibus auctoritatem posse accommodare.
1. Sub condicione a praesidibus
provinciarum non posse dari tutorem placet et, si datus sit, nullius
esse momenti dationem: et ita Pomponius ait: hanc autem adiectionem,
quam praesides provinciarum faciunt "tutorem do, si satisdederit"
non condicionem in se habere, sed admonitionem, non aliter ei tutelam
committi, quam si satisdederit, hoc est non aliter ei gerere permittendum,
quam si rem salvam fore caverit.
2. Tutoris datio neque imperii
est neque iurisdictionis, sed ei soli competit, cui nominatim hoc
dedit vel lex vel senatus consultum vel princeps.
3. Surdo impuberi poterit tutor
dari.
4. Ei cuius pater in hostium
potestate est tutorem dari non posse palam est: sed si datus sit,
an in pendenti sit datio, quaeri potest. Et non puto dationem valere:
sic enim post patris regressum reccidit in potestatem, atque si
numquam pater ab hostibus captus fuisset. Immo curator substantiae
dari debet, ne in medio pereat.
26.1.7
Ulpianus libro secundo disputationum
Si filius familias tutor a praetore
datus sit, si quidem pater tutelam agnovit, in solidum debet teneri,
si non adgnovit, dumtaxat de peculio. Adgnovisse autem videtur,
sive gessit sive gerenti filio consensit sive omnino attigit tutelam.
Unde cum quidam filio scripsisset, ut diligenter tutelam gereret,
"cum scias", inquit, "periculum ad nos pertinere",
dixi hunc quoque videri adgnovisse: plane si solum monuit filium,
non videtur agnita.
26.1.8
Ulpianus libro primo opinionum
Patronus quoque tutor liberti
sui fidem exhibere debet, et si qua in fraudem debitorum quamvis
pupilli liberti gesta sunt, revocari ius publicum permittit.
26.1.9
Marcianus libro tertio institutionum
In eos extra ordinem animadvertitur,
qui probentur nummis datis tutelam occupasse vel pretio accepto
operam dedisse, ut non idoneus tutor daretur, vel consulto in edendo
patrimonio quantitatem minuerit, vel evidenti fraude pupillorum
bona alienasset.
26.1.10
Ulpianus libro secundo ad
edictum
Etiam non municeps tutor dari
potest, dummodo municipi detur.
26.1.11
Paulus libro tertio ad Vitellium
Furiosus si tutor datus fuerit,
potest intellegi ita dari, cum suae mentis esse coeperit.
26.1.12
Paulus libro decimo responsorum
Quaesitum est, an hi, qui in
locum absentis rei publicae causa tutores dati sunt, mortuo illo
tutores perseverent, an alii petendi essententiarum Paulus respondit
eos, qui in locum absentis dati sunt, non reverso eo in eadem causa
perseverare usque ad tempus pubertatis.
26.1.13
Pomponius libro secundo enchir.
pr. Solet etiam curator dari
aliquando tutorem habenti propter adversam tutoris valetudinem vel
senium aetatis: qui magis administrator rerum, quam curator esse
intellegitur.
1. Est etiam adiutor tutelae,
quem solet praetor permittere tutoribus constituere, qui non possunt
sufficere administrationi tutelae, ita tamen ut suo periculo eum
constituant.
26.1.14
Ulpianus libro 37 ad Sabinum
pr. Si adrogati sunt adhuc impuberes
vel deportati sint pupilli, tutores habere desinunt.
1. Item si in servitutem pupillus
redigatur, utique finitur tutela.
2. Aliis quoque modis desinunt
esse tutores, si forte quis ab hostibus fuerit captus vel pupillus
vel tutor.
3. Sed et si ad tempus fuerit
quis datus, tempore finito tutor esse desinit.
4. Praeterea si suspectus quis
fuerit remotus, desinit esse tutor.
5. Sed et si ad certam condicionem
datus sit, aeque evenit, ut desinat esse tutor exsistente condicione.
26.1.15
Ulpianus libro 38 ad Sabinum
Si quis tutor non sit captus
ab hostibus, sed missus ad eos quasi legatus, aut etiam receptus
ab eis, aut transfugerit, quia servus non efficitur, tutor manet,
sed interim a praesidibus alius tutor dabitur.
26.1.16
Gaius libro 12 ad edictum
provinciale
pr. Tutela plerumque virile
officium est.
1. Et sciendum est nullam tutelam
hereditario iure ad alium transire: sed ad liberos virilis sexus
perfectae aetatis descendunt legitimae, ceterae non descendunt.
26.1.17
Paulus libro octavo ad Sabinum
Complura senatus consulta facta
sunt, ut in locum furiosi et muti et surdi tutoris alii tutores
dentur.
26.1.18
Neratius libro tertio regularum
Feminae tututores dari non possunt,
quia id munus masculorum est, nisi a principe filiorum tutelam specialiter
postulent.
26.2.0.
De testamentaria tutela.
26.2.1
Gaius
libro 12 ad edictum provinciale
pr.
Lege duodecim tabularum permissum est parentibus liberis suis sive
feminini sive masculini sexus, si modo in potestate sint, tutores
testamento dare.
1.
Item scire debemus etiam postumis filiis vel nepotibus vel ceteris
liberis licere parentibus testamento tutores dare, qui modo in ea
causa sint, ut, si vivo eo nati fuerint, in potestate eius futuri
sint neque testamentum rupturi.
2.
Item ignorandum non est eum, qui filium in potestate et nepotem
ex eo aeque in potestate habebit, si nepoti tutorem dederit, ita
recte dedisse videri, si nepos post mortem eius in patris sui potestatem
recasurus non sit: quod evenit, si vivo testatore filius in potestate
eius esse desierit.
26.2.2
Ulpianus
libro secundo ad Sabinum
Nec
militem liberis recasuris in potestatem tutorem dare posse a divis
fratribus rescriptum est.
26.2.3
Ulpianus
libro 35 ad edictum
pr.
Testamento datos tutores accipere debemus etiam eos, qui codicillis
testamento confirmatis scripti sunt.
1.
Sed eos demum testamento datos accipere nos oportet, qui iure dati
sunt.
26.2.4
Modestinus
libro septimo differentiarum
Pater
heredi instituto filio vel exheredato tutorem dare potest, mater
autem non nisi instituto, quasi in rem potius quam in personam tutorem
dare videatur. Sed et inquiri in eum, qui matris testamento datus
est tutor, oportebit, cum a patre datus, quamvis minus iure datus
sit, tamen sine inquisitione confirmatur, nisi si causa, propter
quam datus videbatur, in eo mutata sit, veluti si ex amico inimicus
vel ex divite pauperior effectus sit.
26.2.5
Ulpianus
libro 15 ad Sabinum
Si
quis filiabus suis vel filiis tutores dederit, etiam postumae videtur
dedisse, quia filiae appellatione etiam postuma continetur.
26.2.6
Ulpianus
libro 39 ad Sabinum
Quid
si nepotes sint? An appellatione filiorum et ipsis tutores dati
sint, videndum. Et magis est, ut ipsis quoque dati videantur, si
modo liberos dixit: ceterum si filios, non continebuntur: aliter
enim filii, aliter nepotes appellantur. Plane si postumis dederit,
tam filii postumi quam ceteri liberi continebuntur.
26.2.7
Paulus
libro tertio ad Sabinum
Tutores
non ab herede, sed a testatore protinus proficiscuntur, simul atque
aliquis heres exstitisset: nam et ipse heres tutor dari potest et
post mortem heredis tutor recte dari potest.
26.2.8
Ulpianus
libro 24 ad Sabinum
pr.
Tutor datus vetari tutor esse potest vel testamento vel codicillis.
1.
Sed si sub condicione fuerit tutor datus, deficiente condicione
tutor non erit.
2.
Tutorem autem et a certo tempore dare et usque ad certum tempus
licet et sub condicione et usque ad condicionem.
3.
In tutoris dationem utrum levissima condicio an novissima, ut in
legato, spectanda est? Ut puta "Titius cum poterit tutor esto":
"Titius si navis ex asia venerit tutor esto". Et Iulianus
libro vicesimo digestorum recte scripsit novissimam scripturam esse
spectandam.
26.2.9
Pomponius
libro tertio ad Quintum Mucium
Si
nemo hereditatem adierit, nihil valet ex his, quae testamento scripta
sunt: si vero unus ex pluribus adierit, tutelae statim valent nec
exspectandum erit, ut omnes hereditatem adeant.
26.2.10
Ulpianus
libro 36 ad Sabinum
pr.
Si hereditas nondum adita sit, ex qua tutor speratur, verius est
alium tutorem posse dari, quasi nondum sit, nec speretur.
1.
In tutelis testamentariis id sequimur quod novissimum est, et si
saepius tutor datus sit, novissimam scripturam intuemur.
2.
Qui filium et ex eo nepotem habebat, si nepoti tutorem dederit,
habet disceptationem, an aliquo casu non sit utilis datio: ut puta
si proponas filium vivo patre decessisse et nepotem ex eo successisse
vivo avo. Et fortius dicendum est tutelam quoque e lege Iunia Vellea
confirmatum: nam et Pomponius libro sexto decimo ex Sabino scripsit
valere tutoris dationem. Cum enim confirmatum sit testamentum, consequenter
tutoris quoque datio valebit in eo testamento scripta quod valet,
id est ubi nepos vel heres institutus sit vel nominatim exheredatus
sit.
3.
Si furiosus testamento tutor detur, si quidem, cum furere desierit,
tutorem esse recte datum Proculus existimat: quod si datus sit pure,
negat Proculus valere dationem. Sed est verius, quod et Pomponius
ait, recte videri datum et tunc fore tutorem, cum sapere coeperit.
4.
Servus alienus ita dari tutor potest "si liber erit, tutor
esto". Quin immo et si pure datus sit, videtur inesse haec
condicio "cum liber erit". Potest autem quis et extraneo
servo defendere ex hac causa fideicommissariam libertatem: quid
enim interest, suum servum an alienum tutorem scripserit, cum pupilli
favore et publicae utilitatis adsumpta libertas sit in persona eius,
qui tutor scriptus est? Potest igitur et huic fideicommissaria libertas
defendi, si voluntas apertissime non refragetur.
26.2.11
Ulpianus
libro 37 ad Sabinum
pr.
Si quis sub condicione vel ex die tutorem dederit, medio tempore
alius tutor dandus est, quamvis legitimum tutorem pupillus habeat:
sciendum est enim, quamdiu testamentaria tutela speratur, legitimam
cessare.
1.
Et si semel ad testamentarium devoluta fuerit tutela, deinde excusatus
sit tutor testamentarius, adhuc dicimus in locum excusati dandum,
non ad legitimum tutorem redire tutelam.
2.
Idem dicimus et si fuerit remotus: nam et hic idcirco abit, ut alius
detur.
3.
Quod si tutor testamento datus decesserit, ad legitimum tutela redit,
quia hic senatus consultum cessat.
4.
Plane si duo pluresve fuerint tutores testamentarii, in locum eius,
qui decessit vel in civitate esse desiit, poterit dari alius: ceterum
si nullus supersit vel in civitate sit, legitima tutela succedit.
26.2.12
Ulpianus
libro 38 ad Sabinum
Ceterarum
rerum vel causarum testamento tutor dari non potest nec deductis
rebus.
26.2.13
Pomponius
libro 17 ad Sabinum
Et
si datus fuerit, tota datio nihil valebit,
26.2.14
Marcianus
libro secundo institutionum
quia
personae, non rei vel causae datur.
26.2.15
Ulpianus
libro 38 ad Sabinum
Si
tamen tutor detur rei Africanae vel rei Syriaticae, utilis datio
est: hoc enim iure utimur.
26.2.16
Ulpianus
libro 39 ad Sabinum
pr.
Si quis ita dederit "filiis meis tutorem do", in ea condicione
est, ut tam filiis quam filiabus dedisse videatur: filiorum enim
appellatione et filiae continentur.
1.
Si quis filio tutorem dederit et plures filios habeat, an omnibus
filiis dedisse videatur? Et de hoc Pomponius dubitat: magis autem
est, ut omnibus dedisse videatur.
2.
Si quis liberis tutores dederit vel filiis et habeat quosdam apud
hostes, etiam ipsis dedisse videbitur, si non aliud aperte probetur
testatorem sensisse.
3.
Si quis cum ignoraret se filium Titium habere, filiis tutores dederit,
utrum his solis dedisse videatur, quos in potestate scit an ei quoque,
quem ignoravit se habere? Et magis est, ut huic dedisse non videatur,
licet nomen filiorum admittit et ipsum: sed quia de ipso non sensisset,
dicendum est cessare in personam eius dationem.
4.
Proinde et si certus fuit filium decessisse, qui supererat, idem
erit dicendum: nec enim videtur ei dedisse, quem obisse credebat.
5.
Si postumis dederit tutores hique vivo nascantur, an datio valeat?
Et magis est, ut utilis datio fiat etiam si vivo eo nascantur.
26.2.17
Ulpianus
libro 35 ad edictum
pr.
Testamento datos tutores non esse cogendos satisdare rem salvam
fore certo certius est: sed nihilo minus cum quis offert satisdationem,
ut solus administret, audiendus est, ut edicto cavetur. Sed recte
praetor etiam ceteris detulit hanc condicionem, si et ipsi velint
satisdare: nam et si ipsi parati sunt satisdare, non debent excludi
alterius oblatione, sed impleta videlicet ab omnibus satisdatione
omnes gerent, ut qui contentus est magis satis accipere quam gerere,
securus esset.
1.
Non omnimodo autem is qui satisdet praeferendus est: quid enim si
suspecta persona sit vel turpis, cui tutela committi nec cum satisdatione
debeat? Vel quid si iam multa flagitia in tutela admisit? Nonne
magis repelli et reici a tutela, quam solus administrare debeat?
Nec satis non dantes temere repelluntur, quia plerumque bene probati
et idonei atque honesti tutores, etiamsi satis non dent, non debent
reici: quin immo nec iubendi sunt satisdare.
2.
Duplex igitur causae cognitio est, una ex persona eius qui optulerit
satisdationem, quis et qualis est, alia contutorum, quales sunt,
num forte eius existimationis vel eius honestatis sunt, ut non debeant
hanc contumeliam satisdationis subire.
26.2.18
Callistratus
libro tertio edicti monitorii
Quod
si plures satisdare parati sint, tunc idonior praeferendus erit,
ut et tutorum personae inter se et fideiussorum comparentur.
26.2.19
Ulpianus
libro 35 ad edictum
pr.
Si nemo tutorum provocet ad satisdationem, sed exsistat quidam qui
tutor non est desideraretque, ut aut satisdent tutores, aut, si
non dent, parato sibi satisdare committant tutelam, non est audiendus:
neque enim aut extero committenda tutela est, aut testamento dati
tutores contra ius satisdationi subiciendi sunt.
1.
Hoc edictum de satisdatione ad tutores testamentarios pertinet:
sed et si ex inquisitione dati sint tutores, Marcellus ait et ad
hos pertinere hoc edictum et id oratione etiam divorum fratrum significari.
Ideoque et illi clausulae sunt subiecti, ut, si cui maior pars tutorum
decernat, is gerat quem maior pars eligat, quamvis verba edicti
ad testamentarios pertineant.
2.
Testamento datus postumo tutor nondum est tutor, nisi postumus edatur:
datur tamen adversus eum substituto pupilli negotiorum gestorum
actio. Sed si partus editus fuerit, deinde hic tutor, priusquam
quicquam gereret, remotus a tutela fuerit, et hic eadem actione
tenebitur. Si quid plane gessit post editum partum, de eo quoque,
quod ante gessit, tutelae iudicio tenebitur et omnis administratio
in hac actione veniet.
26.2.20
Paulus
libro 38 ad edictum
pr.
Tutor incertus dari non potest.
1.
Testamento quemlibet possumus tutorem dare, sive is praetor sive
consul sit, quia lex duodecim tabularum id confirmat.
26.2.21
Paulus
libro octavo brevium
Testamento
tutores hi dari possunt, cum quibus testamenti factio est.
26.2.22
Ulpianus
libro 45 ad edictum
Si
quis tutorem dederit filio suo servum, quem putabat liberum esse,
cum esset servus, is neque liber neque tutor erit.
26.2.23
Africanus
libro octavo quaestionum
pr.
Tutor ita recte non datur: "Illi aut illi filiis meis, utri
eorum volet, Titius tutor esto"; quid enim dicemus, si Titius
constituere nolit, utri ex filiis tutor esse velit?
1.
Ita autem recte tutor dabitur: "Titius si volet illi filio
meo tutor esto".
26.2.24
Iavolenus
libro quinto ex Cassio
Si
plures tutores sint, a praetore curatorem posci litis causa supervacuum
est, quia altero auctore cum altero agi potest.
26.2.25
Modestinus
libro quarto pandectarum
Duobus
pupillis tutor datus etsi alterius tutela se excusare potest, cum
res separatae sint, attamen alterius tutor manet.
26.2.26
Papinianus
libro quarto responsorum
pr.
Iure nostro tutela communium liberorum matri testamento patris frustra
mandatur, nec, si provinciae praeses imperitia lapsus patris voluntatem
sequendam decreverit, successor eius sententiam, quam leges nostrae
non admittunt, recte sequetur.
1.
Honoris causa tutor datus non videtur, quem pater a ceteris tutoribus,
quibus negotia gerenda mandavit, rationes accipere voluit.
2.
Propter litem inofficiosi testamenti ordinandam exheredato filio,
cui tutorem pater dedit, eundem a praetore confirmari oportet: eventus
iudicatae rei declarabit, utrum ex testamento patris an ex decreto
praetoris auctoritatem acceperit.
26.2.27
Tryphoninus
libro 14 disputationum
pr.
Idem fiet, si intestatum decessisse patrem pupilli nomine defendatur
falsumve testamentum nomine pupilli dicatur et si patruus exstet
legitimus tutor futurus ab intestato, quia tutorem habenti tutor
dari non potest. Nam commodius ipse, qui scriptura continetur, a
praetore dabitur, ut sine ullo litis praeiudicio iustus tutor auctor
pupillo ad eam litem fiat.
1.
Cum autem ipse patruus, quem tutorem legitimum sibi dicebat pupillus
esse, subiectum filium criminaretur et ad se legitimam hereditatem
pertinere contenderet, alium tutorem petendum Iulianus respondit.
26.2.28
Papinianus
libro quarto responsorum
pr.
Qui tutelam testamento mandatam excusationis iure suscipere noluit,
ab his quoque legatis summovendus erit, quae filiis eius relicta
sunt, modo si legata filii non affectione propria, sed in honorem
patris meruerunt.
1.
Verbis fidecommissi manumissus non iure tutor testamento datur:
post libertatem itaque redditam ex voluntate testatoris ad tutelam
vocatur.
2.
Impuberi liberto patronus frustra tutorem dabit, sed voluntatem
eius, si fides inquisitionis congruat, praetor sequetur.
26.2.29
Papinianus
libro 15 responsorum
Ex
sententia senatus consulti Liboniani tutor non erit, qui se testamento
pupillo tutorem scripsit: cum autem patris voluntas hoc ipsum manu
sua declarantis ambigua non esset, eum, quamvis alii tutores essent,
curatorem dandum respondi, nec admittendam excusationem, quam iure
publico habebat, quoniam promisisse videbatur, nec ut suspectum
removeri.
26.2.30
Paulus
libro sexto quaestionum
Duo
sunt Titii, pater et filius: datus est tutor Titius nec apparet,
de quo sensit testator: quaero, quid sit iuris. Respondit: is datus
est, quem dare se testator sensit: si id non apparet, non ius deficit,
sed probatio, igitur neuter est tutor.
26.2.31
Scaevola
libro quarto quaestionum
Si
pater exheredatae filiae tutores dederit et testamentum eius ruptum
dicatur nato postumo, commodissimum est eosdem tutores pupillae
dari ad petendam intestati hereditatem.
26.2.32
Paulus
libro nono responsorum
pr.
Quaero, an non eiusdem civitatis cives testamento quis tutores dare
possit? Paulus respondit posse.
1.
Idem Paulus respondit eum quoque, qui propter rerum notitiam tutor
datus est, perinde in omnibus et administrationis et accessionis
iure conveniri posse atque ceteros tutores, qui eodem testamento
dati sunt.
2.
Lucius Titius heredes instituit filios suos pupillaris aetatis eisque
tutores his verbis dedit: "Filiis meis tutores sunto Gaius
Maevius et Lucius eros", cui eroti libertatem non dedit: fuit
autem eros intra viginti quinque annos aetatis: quaero an possit
libertatem sibi vindicare. Paulus respondit, quoniam placet eum,
qui a domino tutor datus est, libertatem quoque meruisse videri,
eum quoque de quo quaeritur in eadem causa habendum et liberum quidem
ab adita hereditate esse, tutela autem post legitimam aetatem onerari.
26.2.33
Iavolenus
libro octavo ex posterioribus Labeonis
Tutoribus
ita datis: "Lucium Titium tutorem do. Si is non vivit, tum
Gaium Plautium tutorem do" Titius vixerat et tutelam gesserat,
deinde mortuus erat. Trebatius negat ad Plautium pertinere tutelam,
Labeo contra, Proculus quod Labeo. Ego Trebatii sententiam probo,
quia illa verba ad mortis tempus referuntur.
26.2.34
Scaevola
libro decimo digestorum
Cum
codicillis ideo alios tutores dare significasset, quoniam testamento
datos quosdam defunctos aut excusationem habere posse comperisset,
an nihilo minus qui eorum viverent nec excusati essent, tutores
permanerent? Respondit nihil proponi, cur non permanerent.
26.3.0.
De confirmando tutore vel curatore.
26.3.1
Modestinus
libro sexto excusationum
pr.
Hina myde peri twn bebaiwvynai dunamenwn epitropwn paraleiqwmen,
braxea kai peri toutwn skeqwmeva. [id est: Ut non omittamus
ne hoc quidem, qui tutores confirmari possint, breviter de iis quoque
videamus.]
1.
Eisi tines ohi didomenoi orvws kata diavykas epitropoi, tout'
esti kai huf' hwn exryn kai ohis exryn kai hon tropon exryn kai
hopou exryn. patyr gar uhiois y ekgonois, ohus exei en ecousiai,
orvws didwsin epitropon all' en diavyky. ean de y proswpon toiouton
ho my dunatai dounai, ohion mytyr y patrwn y allotrios tis, y proswpon
hw my dunatai dounai, ohion patyr uhiw tw my onti en ecousiai y
vugatri, y ean eipy "parakalw epimelesvai twn pragmatwn",
y en kwdikillois my bebaiwveisi dw epitropon y kouratora, tote to
endeon anaplyrousvai ek tys tou hupatikou ecousias ahi diataceis
sunexwrysan kai kata tyn gnwmyn bebaiousvai tous epitropous.
[id est: Sunt qui recte [testamento] tutores dantur, scillicet et
a quibus oportet et quibus oportet et quo modo oportet et ubi oportet.
Pater enim filiis nepotibusve, quos in potestate habet, recte tutorem
dat testamento. Sed si aut ea persona est, quae dare non potest,
ut mater vel patronus vel extraneus quis: aut persona est, cui dari
non potest, ut filio filiaeve qui non est in potestate: aut si dixerum:
"rogo te rerum curam agas": aut in codocillis non confirmatis
tutorem [vel curatorem] dem, tum quod deest ut suppleatur consularis
potestate, constitutiones permiserunt et secundum voluntatem ut
confirmentur tutores.]
2.
Kai ean men patyr y ho dedwkws, peraiterw ouden hws epi to pleiston
polupragmonei ho hygoumenos, alla haplws auton bebaioi: ean de allos
tis, tote polupragmonei, to proswpon ei estin epitydeion. [id
est: Et si quidem pater est qui dederit, plerumque praeses non inquirit,
sed datum simpliciter confirmat: si vero alius dedit, inquirere
solet, an idoneus sit.]
3.
Eti eidenai dei hoti kouratwr kata diavykas oude hupo patros
orvws didotai, alla doveis eiwve bebaiousvai hupo tou hygoumenou.
[id est: Praeterea sciendum est curatorem testamento ne a patre
quidem recte dari; sed si datur, solet confirmari a potestate.]
26.3.2
Neratius
libro tertio regularum
pr.
Mulier liberis non recte testamento tutorem dat: sed si dederit,
decreto praetoris vel proconsulis ex inquisitione confirmabitur
nec satisdabit pupillo rem salvam fore.
1.
Sed et si curator a matre testamento datus sit filiis eius, decreto
confirmatur ex inquisitione.
26.3.3
Iulianus
libro 21 digestorum
Qui
a patre tutor scriptus est aut non iusto testamento aut non ut lege
praecipiebatur, confirmandus est ad tutelam gerendam perinde ac
si ex testamento tutor esset, id est ut satisdatio ei remittatur.
26.3.4
Paulus
libro singulari de excusationum tutelarum.
Si
patronus vel quivis extraneus impuberi, quem heredem instituerit,
tutorem dederit et extra ea nihil in bonis habeat pupillus, non
male dicetur iudicium eius sequendum esse, qui et personam eius,
quem tutorem esse voluerit, noverit et impuberem ita dilexit, ut
eum heredem institueret.
26.3.5
Papinianus
libro 11 quaestionum
Tutores
a patruo testamento datos iussit praetor magistratus confirmare:
hi cautionem quoque accipere debuerunt nec voluntas eius, qui tutorem
dare non potuit, neglegentiam magistratuum excusat. Denique praetor
non ante decretum interponere potest quam per inquisitionem idoneis
pronuntiatis. Unde sequitur, ut, si tutelae tempore solvendo non
fuerunt, in id, quod de bonis eorum servari non possit, contra magistratus
actio decernatur.
26.3.6
Papinianus
libro quinto responsorum
Si
filio puberi pater tutorem aut impuberi curatorem dederit, citra
inquisitionem praetor eos confirmare debebit.
26.3.7
Hermogenianus
libro secundo iuris epitomarum
pr.
Naturali filio, cui nihil relictum est, tutor frustra datur a patre
nec sine inquisitione confirmatur.
1.
Si quaeratur, an ex inquisitione recte datus sit tutor, quattuor
haec consideranda sunt: an hic dederit qui dare potuit, et ille
acceperit cui fuerat dandus, et is datur cuius dandi facultas erat,
et pro tribunali decretum interpositum.
26.3.8
Tryphoninus
libro 14 disputationum
In
confirmando tutore hoc praetor inquirere debet, an duraverit patris
voluntas: quod in facili est, si proximo mortis tempore tutores
non iure vel curatores scripserit pater. Nam si ante annos, ut spatio
medio potuerit facultatium dati non iure tutoris a patre fieri deminutio,
vel morum ante celata vel ignorata emersit improbitas, aut inimicitiae
cum patre exarserunt,
26.3.9
Paulus
libro singulari de cognitionibus
Vel
cum fisco aliquem contractum damnosum miscuissent,
26.3.10
Tryphoninus
libro 14 disputationum
utilitatem
pupillorum praetor sequitur, non scripturam testamenti vel codicillorum.
Nam patris voluntatem praetor ita accipere debet, si non fuit ignarus
scilicet eorum, quae ipsa praetor de tutore comperta habet. Quid
denique si postea de eo, quem pater testamento codicillisve non
iure dedit, scripsit tutorem esse nolle? Nempe non sequitur primam
voluntatem praetor, a qua pater discessit.
26.3.11
Scaevola
libro 20 digestorum
pr.
Avia nepotibus curatorem dedit fideicommisso ei relicto: quaesitum
est, an administrare curator compelli debeat. Respondit curatorem
quidem non esse, sed cum aliquid ei testamento datum esset, teneri
eum ex fideicommisso, si non curam susciperet, nisi id quod ei datum
esset nollet petere aut reddere esset paratus.
1.
Item quaesitum est, an iste curator satisdare nepotibus debeat.
Respondit quasi curatorem non debere, sed cum fideicommissum ab
eo peti posset, fideicommissi nomine satisdare debere.
26.4.0.
De legitimis tutoribus.
26.4.1
Ulpianus
libro 14 ad Sabinum
pr.
Legitimae tutelae lege duodecim tabularum adgnatis delatae sunt
et consanguineis, item patronis, id est his qui ad legitimam hereditatem
admitti possint: hoc summa providentia, ut qui sperarent hanc successionem,
idem tuerentur bona, ne dilapidarentur.
1.
Interdum alibi est hereditas, alibi tutela, ut puta si sit consanguinea
pupillo: nam hereditas quidem ad adgnatam pertinet, tutela autem
ad adgnatum. Item in libertinis, si sit patrona et patroni filius:
nam tutelam patroni filius, hereditatem patrona optinebit: tantundemque
erit et si sit patroni filia et nepos.
2.
Si apud hostes sit frater, inferioris gradus adgnato tutela non
defertur: nam et si patronus apud hostes sit, patroni filio tutela
non defertur: sed interim a praetore datur.
3.
Interdum autem etiam sine hereditate tutela defertur, interdum hereditas
sine tutela, ut puta in eo qui latitavit, cum servum suum rogatus
esset manumittere: nam generaliter divus Pius rescripsit Aurelio
Basso ius patroni eum non habere, his verbis: "Plane tergiversatio
eorum, qui subvertere fideicommissam libertatem velint, eo modo
puniatur, ne ius patroni adquirant in eo, quem liberum esse nolunt".
Idem erit, si filiae adsignatus libertus sit: tutela quidem apud
fratres remanebit, ut Marcellus notat, legitima autem hereditas
ad sororem pertinebit.
26.4.2
Ulpianus
libro 37 ad Sabinum
Legitimam
tutelam capitis deminutione pupilli etiam ea, quae salva civitate
contingit, amitti nulla dubitatio est.
26.4.3
Ulpianus
libro 38 ad Sabinum
pr.
Tutela legitima, quae patronis defertur e lege duodecim tabularum,
non quidem specialiter vel nominatim delata est, sed per consequentias
hereditatium, quae ex ipsa lege patronis datae sunt.
1.
Ergo manumissor ex lege duodecim tabularum tutor est, sive sponte
manumisit sive etiam compulsus ex causa fideicommissi manumisit.
2.
Sed et si hac lege emit, ut manumitteret, et ex constitutione divi
Marci ad Aufidium Victorinum pervenit ad libertatem, dicendum est
tutorem esse.
3.
Plane si forte Rubriano senatus consulto pervenerit ad libertatem,
non habebit tutorem eum qui rogatus est, sed Orcinus libertus effectus
ad familiam testatoris pertinebit. In qua specie incipit tutela
ad liberos patroni primos pertinere, quae ad patronos non pertinuit:
quod quidem in omnibus Orcinis libertis locum habet testamento manumissis.
4.
Si duo pluresve manumittant, omnes tutores sunt: sed si mulier sit
inter manumissores, dicendum est solos masculos fore tutores.
5.
Sed si aliquis ex patronis decesserit, tutela penes ceteros patronos
est, quamvis ille filium reliquerit. Sed et si ab hostibus fuerit
captus, interim soli compatroni tutores sunt. Simili modo et si
in servitutem redactus sit, apparet ceteros esse tutores.
6.
Sed si omnes patroni decesserint, tunc tutela ad liberos eorum incipit
pertinere.
7.
Proinde si alter ex patronis filium, alter nepotem reliquerit, utrum
ad solum filium an vero et ad nepotem tutela pertineat, quia et
nepos in familia patris sui proximus est? Hoc apparebit ex legitimis
hereditatibus: legitima autem hereditas ad solum filium pertinet.
Ergo et tutela ad solum filium descendit, post filium tunc ad nepotem.
8.
Quaeri potest, si patroni filius sit remotus vel excusatus, an nepoti
tutela deferatur. Et Marcellus in ea sententia est, ut succedi non
posse scribat: idcirco enim abierunt tutela, ut alii in locum eorum
dentur, non ut successio admittatur.
9.
Non tantum autem morte, verum etiam capitis deminutione successio
debet in legitima tutela admitti: quare si proximior capite deminutus
est, qui post eum est succedit in tutelae administratione.
10.
Si parens filium vel filiam vel nepotem vel neptem vel deinceps
impuberes, quos in potestate habeat, emancipet, vicem legitimi tutoris
sustinet:
26.4.4
Modestinus
libro quarto differentiarum
Quo
defuncto si liberi perfectae aetatis exsistant, fiduciarii tutores
fratris vel sororis efficiuntur.
26.4.5
Ulpianus
libro 35 ad edictum
pr.
Legitimos tutores nemo dat, sed lex duodecim tabularum fecit tutores.
1.
Sed etiam hos cogi satisdare certum est, in tantum ut etiam patronum
et patroni filium ceterosque liberos eius cogi rem salvam fore satisdare
plerisque videatur. Sed hoc causa cognita praetorem statuere debere
melius est, utrum debeat satisdare patronus liberique eius an non,
ut, si persona honesta sit, remittatur ei satisdatio et maxime,
si substantia modica sit: si autem patroni persona vulgaris vel
minus honesta sit, ibi dicendum est satisdationem locum habere:
ut aut modus tutelae aut persona aut causa admittat satisdationem.
2.
In legitimis et in his, qui a magistratibus dantur, quaesitum est,
an uni decerni tutela possit. et ait Labeo et uni recte tutelam
decerni: posse enim aliquos vel absentes vel furiosos esse: quae
sententia utilitatis gratia admittenda est, ut uni decernatur administratio.
3.
An ergo et provocare se invicem secundum superiorem clausulam possint?
Et magis est, ut, si omnes satis non dederint vel si finita est
satisdatio (nonnumquam enim satisdatio ab eis non petitur, aut satis
desinit esse cautum, aut magistratus municipales ab his quos dederint
aut non potuerunt aut noluerunt satis exigere), posse dici etiam
in his, quo casu cautum non est, admittendam provocationem.
4.
An ergo et in patronis idem sit dicendum, maxime ubi cessat satisdatio?
Et puto in patronis non oportere admitti provocationem nisi ex magna
causa, ne quis spem successionis deminuat: nam si patrono tutela
non fuerit commissa, poterit per compatronum damno adfici, qui solus
rem pupilli male administrat.
5.
Si legitimus tutor capite minutus sit, dicendum est desinere eum
esse tutorem et locum esse iudicio tutelae finita tutela.
26.4.6
Paulus
libro 38 ad edictum
Intestato
parente mortuo adgnatis defertur tutela. Intestatus autem videtur
non tantum is qui testamentum non fecit, sed et is qui testamento
liberis suis tutores non dedit: quantum enim ad tutelam pertinet,
intestatus est. Idem dicemus, si tutor testamento datus adhuc filio
impubere manente decesserit: nam tutela eius ad adgnatum revertitur.
26.4.7
Gaius
libro primo institutionum
Sunt
autem adgnati, qui per virilis sexus personas cognatione iuncti
sunt, quasi a patre cognati, veluti frater eodem patre natus, fratris
filius neposve ex eo, item patruus et patrui filius neposve ex eo.
26.4.8
Paulus
libro 38 ad edictum
Si
reliquero filium impuberem et fratrem et nepotem ex alio filio,
constat utrosque esse tutores, si perfectae aetatis sunt, quia eodem
gradu sunt.
26.4.9
Gaius
libro 12 ad edictum provinciale
Si
plures sunt adgnati, proximus tutelam nanciscitur et, si eodem gradu
plures sint, omnes tutelam nanciscuntur.
26.4.10
Hermogenianus
libro secundo iuris epitomarum
pr.
Adgnato propior femina, quo minus sit impuberis adgnati tutor, non
obicitur, ideoque patruus sororem consanguineam habentis fratris
filii legitimus erit tutor, nec amita patruo magno vel matertera
fratris filiis ne sint tutores obstat.
1.
Surdus et mutus nec legitimi tutores esse possunt, cum nec testamento
nec alio modo utiliter dari possint.
26.4.11
Paulus
libro 16 ad Plautium
Minus
autem audiens potest.
26.5.0.
De tutoribus et curatoribus datis ab his qui ius dandi habent, et
qui et in quibus causis specialiter dari possunt.
26.5.1
Ulpianus
libro 39 ad Sabinum
pr.
Sive proconsul sive praeses sive etiam praefectus Aegypti sive proconsulatum
optineat provinciae vel temporis causa praeside defuncto vel quia
ipsi provincia regenda commissa est, tutorem dare poterit.
1.
Legatus quoque proconsulis ex oratione divi Marci tutorem dare potest.
2.
Quod autem permittitur tutorem dare provinciae praesidi, eis tantum
permittitur, qui [cui] sunt eiusdem provinciae vel ibidem domicilium
habent.
26.5.2
Ulpianus
libro 35 ad edictum
Cum
quidam tutores dati appellassent, quidam autem non adessent, divus
pius rescripsit dandum temporarium tutorem, qui tutela fungatur.
26.5.3
Ulpianus
libro 36 ad edictum
Ius
dandi tutores datum est omnibus magistratibus municipalibus eoque
iure utimur, sed illum, qui ab eodem municipio vel agro eiusdem
municipii est.
26.5.4
Ulpianus
libro nono ad legem Iuliam et Papiam
Praetor
ipse se tutorem dare non potest, sicut nec pedaneus iudex nec compromissarius
ex sua sententia fieri potest.
26.5.5
Gaius
libro 12 ad edictum provinciale
Illud
semper constitit praesidem posse tutorem dare tam absentem quam
praesentem et tam praesenti quam absenti.
26.5.6
Ulpianus
libro octavo de omnibus tribunalibus
Nec
non ignoranti et invito.
26.5.7
Ulpianus
libro primo de omnibus tribunalibus
Non
tantum ad dotem dandam nupturae curatorem dari oportet, verum etiam
ei quoque, quae iam nupta est. Sed et ad dotem augendam datur et
mutandae quoque dotis gratia curator dari potest.
26.5.8
Ulpianus
libro octavo de omnibus tribunalibus
pr.
Nec mandante praeside alius tutorem dare poterit.
1.
Si praetor vel praeses provinciae in furore aut dementia constitutus
dederit tutorem, non puto valere: quamvis enim praetor vel praeses
sit nec furor ei magistratum abroget, attamen datio nullius erit
momenti.
2.
Dari tutor omni die poterit.
3.
Furioso et furiosae et muto et surdo tutor vel curator a praetore
vel praeside dari poterit.
26.5.9
Marcianus
libro nono institutionum
Impuberi
ad hereditatem adeundam ut tutor detur, ex causa permissum est.
26.5.10
Marcianus
libro quinto regularum
Tutor
si petitus fuerit habenti, sed absente eo quasi non habenti datus
sit, datio nulla est: nam et quoquo modo in petitione tutoris si
erratum fuerit in facti causa, maxime post constitutionem divorum
fratrum non valet tutoris datio.
26.5.11
Celsus
libro 11 digestorum
Curator
pupillo vel pupillae non datur, si tutor eorum afuerit.
26.5.12
Ulpianus
libro tertio de officio proconsulis
pr.
His qui in ea causa sunt, ut superesse rebus suis non possint, dare
curatorem proconsulem oportebit.
1.
Nec dubitabit filium quoque patri curatorem dare: quamvis enim contra
sit apud Celsum et apud alios plerosque relatum, quasi indecorum
sit patrem a filio regi, attamen divus Pius instio celeri, item
divi fratres rescripserunt filium, si sobrie vivat, patri curatorem
dandum magis quam extraneum.
2.
Divus Pius matris querellam de filiis prodigis admisit, ut curatorem
accipiant, in haec verba: "Non est novum quosdam, etsi mentis
suae videbuntur ex sermonibus compotes esse, tamen sic tractare
bona ad se pertinentia, ut, nisi subveniatur is, deducantur in egestatem.
Eligendus itaque erit, qui eos consilio regat: nam aequum est prospicere
nos etiam eis, qui quod ad bona ipsorum pertinet, furiosum faciunt
exitum".
26.5.13
Papinianus
libro 11 quaestionum
pr.
Si impuberi libertas et hereditas per fideicommissum data sit et
institutus adire nolit, senatus censuit eum, si impuberis nomine
desideretur, adire cogendum, ut tamen pupillo pupillae tutor ab
eo, cui ius dandi erit, detur, qui tutelam retineat, quoad restituatur
hereditas et rem salvam fore ab herede caveatur. Postea divus Hadrianus,
ut idem in eo servetur, cui directa libertas data fuerit, rescripsit.
1.
Quamvis autem a patrono rem salvam pupillo fore non facile cautio
exigatur, tamen senatus pro extraneo haberi voluit eum, qui, quod
in ipso fuit, etiam libertate privavit impuberem: et ius quidem
liberti, quod habet, quia ex causa fideicommissi manumittit, non
est ei ablatum, tutela vero sine vinculo cautionis non committitur.
Quid ergo si non caveat? Non dubie tutela non erit apud patronum.
2.
Sed si puella duodecimum annum impleverit, tutor desinit esse: quoniam
tamen minoribus annorum desiderantibus curatores dari solent, si
curator patronus petatur, fides inquisitionis pro vinculo cedet
cautionis.
26.5.14
Papinianus
libro 12 quaestionum
Libertus
non aliis patroni patronaeve liberis tutor esse cogitur, quam qui
iura patronatus sperare possunt.
26.5.15
Paulus
libro secundo ad edictum
In
omnem rem curator dandus est in eius tutoris locum, qui rei publicae
causa afuit:
26.5.16
Paulus
libro 73 ad edictum
Nec
ille desinit tutor esse. Quod et in omnibus, qui ad tempus excusantur,
iuris est.
26.5.17
Ulpianus
libro nono ad edictum
Ei,
qui de statu suo litigat, tutorem dari posse Pomponius scribit et
verum est, ut ita demum teneat datio, si liber est.
26.5.18
Ulpianus
libro 61 ad edictum
In
dando tutore ex inquisitione et in eum inquiritur, qui senator est:
et ita Severus rescripsit.
26.5.19
Paulus
libro 16 ad Plautium
pr.
Ubi absunt hi, qui tutores dare possunt, decuriones iubentur dare
tutores, dummodo maior pars conveniat: ubi non est dubium, quin
unum ex se dare possint.
1.
Magistratus municipalis collegam suum quin dare tutorem possit,
non est dubium.
26.5.20
Modestinus
libro septimo differentiarum
pr.
Ventri tutor a magistratibus populi Romani dari non potest, curator
potest: nam de curatore constituendo edicto comprehensum est.
1.
Curatorem habenti quo minus alius curator detur, regula iuris non
est impedimento.
26.5.21
Modestinus
libro primo excusationum
pr.
Eidenai dei tous arxontas, hoti kouratoras afylici gunaikas
ou xeirotonysousin. [id
est: Scire oportet magistratus curatores minoribus mulieres non
dari.]
1.
Ean mytyr epi tauty ty ahiresei graqy uhious klyronomous ean
apoluvwsi tys tou patros ecousias, apoluventwn toutwn kai dia touto
klyronomysantwn autos ho patyr kouratwr xeirotonyvynai ou dunatai,
kan boulytai, hina my ally hodw touto hoper ouk yboulyvy hy diavemeny
genytai. kai touto ohutws hupo tou veiou sebyrou nenomovetytai.
[id
est: Si mater sub hac condicione filios heredes scribat, si emancipati
fuerint a patre, emancipatis iis et ita heredibus factis ipse pater
curator dari non potest, etiamsi velit, ne alia via id fiat quod
testatrix fieri noluit. Et ita constitutum est a divo Severo.]
2.
Alla kan tis apo gonewn kwluvy epitropeuein, touton oute xheirotoneisvai
prosykei: kan xeirotonyveis my paraitysytai, kwluesvai auton epitropeuein
menousys tys epitimias. [id
est: Sed si quis a parentibus tutor esse prohibetur, hunc nec dari
tutorem oportet, et datus etsi se non excuset, a tutela prohibetur
existimatione salva.]
3.
Tous en presbeiai ontas my xeirotoneitwsan epitropous y kouratoras
ohi arxontes, epeidyper par' hon xronon presbeuousin, ho kindunos
autois ou diaferei. [id
est: Qui in legatione sunt, eos tutores aut curatores magistratus
ne danto, nam quamdiu in legatione sunt, periculum ad eos non pertinet.]
4.
Ean eparxiakon anvrwpon presbeuonta ho en Hrwmy arxwn dw epitropon,
afevysetai. [id
est: Si ex provincia hominem qui Romae magistratu fungitur tutorem
det, excusabitur.]
5.
Pros tois loipois dikaiois dei ton arxonta kai tous tropous
twn mellontwn xeirotonyvysesvai skopein: oute gar ousia oute aciwma
ohutws hikanon pros pistin, hws agavy proairesis kai xrystoi tropoi.
[id
est: Praeter reliqua respicere: neque enim tam facultas dignitasve
faciunt ad fidem habendam quam bona indolem et probi mores.]
6.
Dia pantos de malista touto paratyreitwsan ohi arxontes my xeirotonein
tous boulomenous epirriptein ehautous, hina xeirotonyvwsi, kai argurion
didontas: toutous gar kai kolasei hupeuvunous einai nenomovetytai.
[id
est: Omnino autem hoc vel maxime magistratus animadvertant, ne dent
qui studeant ingerere se ut creentur et pecuniam ob id dent: nam
hos poenae quoque obnoxios esse constitutum est.]
26.5.22
Modestinus
libro quinto excusationum
Kai
ohi my bouleutai bouleutwn paisi xeirotonountai epitropoi, hwsper
kai bouleutai tois my ek bouleutwn. [id
est: Etiam qui non sunt decuriones, decurionum liberis tutores dantur,
ut etiam decuriones liberis eorum qui non sunt decuriones.]
26.5.23
Modestinus
libro quarto pandectarum
Simul
plures tutores dari possunt.
26.5.24
Paulus
libro nono responsorum
"Divi
Marcus et Verus Cornelio Proculo. Si quando desint in civitate,
ex qua pupilli oriundi sunt, qui idonei videantur esse tutores,
officium sit magistratuum inquirere ex vicinis civitatibus honestissimum
quemque et nomina praesidi provinciae mittere, non ipsos arbitrium
dandi sibi vindicare".
26.5.25
Paulus
libro decimo responsorum
Curatorem
impuberi datum quacumque ex causa perseverare in diem pubertatis
in eadem cura respondi: ergo post pubertatem alium curatorem sibi
petere debebit.
26.5.26
Scaevola
libro secundo responsorum
Seiae
egressae annos duodecim decreto praetoris ex inquisitione datus
est tutor quasi minori: quaero an excusare se deberet. Respondi
secundum ea quae proponerentur neque excusationem necessariam esse
neque obligari quod non gereret.
26.5.27
Hermogenianus
libro secundo iuris epitomarum
pr.
Pupillo, qui tam Romae quam in provincia facultates habet, rerum
quae sunt Romae praetor, provincialium praeses tutorem dare potest.
1.
Libertino tutores liberti dandi sunt: sed et si ingenuus detur nec
se excusaverit, tutor perseverabit.
26.5.28
Paulus
libro secundo decretorum
Romanius
appulus ab iudice appellaverat dicens se non debuisse dari in tutela
collegam ei, quem ipse, cum magistratus esset, nominasset suo periculo,
ne in una tutela duplex periculum sustineret. Decrevit imperator
posse quem et fideiussorem pro tutore esse et nihilo minus tutorem
dari: itaque detentus est in tutela.
26.5.29
Paulus
libro singulari de cognitionibus
Si
peregre agant qui tutores vel curatores dati sunt, ut intra diem
trigesimum notum his a magistratibus fiat, divus Marcus rescripsit.
26.6.0.
Qui petant tutores vel curatores et ubi petantur.
26.6.1
Modestinus
libro septimo differentiarum
Matris
sollicitudo in petendis filio tutoribus, non etiam curatoribus observatur,
nisi quo casu impuberi curator petendus est.
26.6.2
Modestinus
libro primo excusationum
pr.
Ean ohi afylikes my exwsi tous ek twn nomwn kydemonas, ean men
epitropwn dewntai dia tyn hylikian, dunantai aitysai autois epitropous
katastavynai ohi te suggeneis kai ohi kat' epigamian [epigamin]
oikeioi gonewn arrenwn te kai vyleiwn: dunantai kai filoi twn gonewn
kai trofeis autwn twn paidwn touto aitysai. [id
est: Si minores non habeant qui ex legibus curam eorum agant, si
quidem tutorum indigeant propter aetatem, tutores ut iis constituantur
petere possunt, cognati et affines tam paterni quam materni possunt,
etiam amici parentum ipsorum puerorum educatores hoc petere.]
1.
Hoi men oun alloi ek proairesews aitousin epitropous: eisi de
tines ohis epanagkes estin aitein epitropous, ohion mytyr kai apeleuveroi:
ek toutwn gar ahi men zymiountai, ohi de kai kolazontai, ean my
aityswsi tous ek twn nomwn kydemonas. Hy men gar mytyr ecelaunetai
tys tou paidos nomimou klyronomias, hws ousa anacia labein klyron
nomimon, my frontisasa autw katastavynai epitropon. Kai ou monon
ean my aitysy, alla kai, hon an aitysy, hosias xarin aitysy ton
afevynai dunamenon, eita afeventos autou y kai apoblyventos allon
my aitysy palin, y ecepitydes kakous aitysy. apeleuveroi de ek toutwn
twn aitiwn katygoryventes epi tou hygoumenou kolazontai epistrefws,
ean fainwntai y di' ameleian y dia kakian my ytykotes. [id
est: Et reliqui ex voluntate tutores petunt: sunt autem quidam quibus
necesse est tutores petere, ut mater et liberti: ex his enim illa
multatur, hi vero etiam castigantur, nisi petant, qui curam eorum
secundum leges agant. Mater enim arcetur a filii legitima hereditate,
utpote indigna quae ex lege heres fiat, si neglegat tutorem ei constitui:
et non solum si non petat, sed etiam si, cum petat, dicis causa
petat excusatione liberandum, deinde dimisso eo vel etiam reiecto
alium rursus non petat, vel si data opera malos petat. Liberti autem
propter has causas accusati apud praesidem graviter puniuntur, si
appareat eos aut neglegentia sua aut etiam mala fraude non petivisse.]
2.
Ta de peri tys mytros proeirymena dyloutai en epistoly Sebyrou,
hys ta hrymata hupotetaktai. [id est: De matre vero quae diximus,
intelleguntur ex epistula Severi, cuius verba subiecimus.] "Divus
Severus Cuspio Rufino. Omnem me rationem adhibere subveniendis pupillis,
cum ad curam publicam pertineat, liquere omnibus volo. Et ideo quae
mater vel non petierit tutores idoneos filiis suis vel prioribus
excusatis reiectisve non confestim aliorum nomina dederit, ius non
habeat vindicandorum sibi bonorum intestatorum filiorum".
3.
Ean mentoi tis y daneistys y legatarios y allyn anagkaian exy
pros ton orfanon sustasin, autos men ouk aitysei epitropon tw orfanw,
alla tous aitein dunamenous aciwsei aitysai, y ean ohutoi apoknyswsi,
tote proselvwn tw hygoumenw auto touto erei, hina katastaventos
epitropou nomimou he pros ton orfanon genytai sustasis. [id
est: Si vero quis vel creditor vel legatarius sit vel aliam necessariam
cum pupillo habeat controversiam, ipse quidem non petet tutorem
pupillo, sed qui petere possunt ut petant roget, vel si hi defugiant,
tum praesidem adeat et id ipsum dicat, ut constituto tutore controversia
cum pupillo finiatur.]
4.
Tauta men peri epitropwn: kouratoras de heautois aitysousin
ohi afylikes, ean men parwsi, di' heautwn: ean de apodymy tis autwn,
aitysei dia frontistou. [id
est: Haec de tutoribus. Curatores autem sibi ipsi minores petunt,
si quidem adsunt, per se ipsos, si vero eorum quis peregre sit,
petet per procuratorem.]
5.
Ei de allos aitysai kouratora dunatai tw afyliki, ezytyvy.
Kai oulpianos ho kratistos ohutws grafei, hws deon allon autw
my aitein, alla auton heautw, [id est: An alius curatorem minori
petere possit, quaesitum est. Et scribut praestantissimus Ulpianus
alium ei petere non debere, sed sibi ipsum.] et apud Paulum libro
nono responsorum ita relatum est curatorem ignorante nec mandante
pupilla non recte ei a tutore petitum videri periculumque eorum,
quae curator non iure datus gessit, non sine ratione eum qui petit
cogendum agnoscere. Et alia parte eiusdem libri ita respondit, si
matris iudicium princeps secutus curatores filiae eius dedit, periculum
administrationis eorum eam respicere debere.
6.
Ohi hopwsoun afeventes di' excusationos tys epitropys anagkyn
ouk exousin aitein tois orfanois epitropon, hws fysi Sebyrou kai
Antwninou diatacis. [id
est: Qui quocumque modo per excusationem tutela liberati sunt, necesse
non habent pupillis tutorem petere, ut ait Severi et Antonini constitutio.]
26.6.3
Paulus
libro decimo responsorum
Decreto
decurionum et ipsum magistratum curatorem dari potuisse respondi.
26.6.4
Tryphoninus
libro 13 disputationum
pr.
Credendum est et eam matrem constitutione contineri, quae a patre
non legitime tutores testamento vel codicillis datos filiis impuberibus
non postulavit decreto confirmari.
1.
Sin autem idoneis datis tutoribus pluribus unus eorum vel decessit
vel temporalem excusationem accepit, mater, quae propterea in loco
illius alium non petit, quia numerus reliquorum administrationi
tutelae sufficiebat, incidit quidem in verba constitutionis, sed
sententia excusatur.
2.
Sed si suspecto tutore pupilli accusato decretum erit ei adiungi
alios, mater eos quoque petere debet et, si non petit, incidet in
sententiam constitutionis.
3.
Haec autem mater ab omni quidem bonorum vindicatione intestatorum
filiorum repellitur. Si vero maritus ei fideicommissum a filio reliquerit,
cui mulier non petit tutorem, "si sine liberis decesserit",
vel sub hac ipsa condicione "si intestatus mortuus erit",
fideicommissi petitio, quae ex alieno iudicio descendit, non est
perempta.
4.
Quae autem suspectum tutorem non fecit, nec verbis nec sententia
constitutionis in poenam incidit, quod eiusmodi facta diiudicare
et aestimare virilis animi est et potest etiam delicta ignorare
mater, satisque est eam petisse talem, qui inquisitione per praetorem
habita idoneus apparuit. Et ideo nec iudicium eius sufficit ad eligendos
tutores, sed inquisitio fit, etiamsi maxime in bona propria liberis
suis testamento tutores dederit.
26.7.0.
De administratione et periculo tutorum et curatorum qui gesserint
vel non et de agentibus vel conveniendis uno vel pluribus.
26.7.1
Ulpianus
libro 35 ad edictum
pr.
Gerere atque administrare tutelam extra ordinem tutor cogi solet.
1.
Ex quo scit se tutorem datum si cesset tutor, suo periculo cessat:
id enim a divo Marco constitutum est, ut, qui scit se tutorem datum
nec excusationem si quam habet allegat intra tempora praestituta,
suo periculo cesset.
2.
Sufficit tutoribus ad plenam defensionem, sive ipsi iudicium suscipiant
sive pupillus ipsis auctoribus, nec cogendi sunt tutores cavere,
ut defensores solent. Licentia igitur erit, utrum malint ipsi suscipere
iudicium an pupillum exhibere, ut ipsis auctoribus iudicium suscipiatur:
ita tamen, ut pro his, qui fari non possunt vel absint, ipsi tutores
iudicium suscipiant, pro his autem, qui supra septimum annum aetatis
sunt et praesto fuerint, auctoritatem praestent.
3.
In causis autem adultorum licentia erit agentibus vel ipsum adultum
praesentem in iudicium vocare, ut consensu curatoris conveniatur,
vel contra curatorem agere, ut ipse litem suscipiat. In absentibus
autem adultis omnimodo contra curatorem agendum.
4.
Non denegari autem neque tutoribus neque curatoribus etiam debitores
pupillorum vel adultorum ex persona sua prospectu officii in iudicium
vocare vel eis hoc facientibus suum accommodare consensum.
26.7.2
Ulpianus
libro nono ad edictum
pr.
Si tutor condemnavit sive ipse condemnatus est, pupillo et in pupillum
potius actio iudicati datur et maxime, si non se liti optulit, sed
cum non posset vel propter absentiam pupilli vel propter infantiam
auctor ei esse ad accipiendum iudicium. Et hoc etiam divus Pius
rescripsit et exinde multis rescriptis declaratum est in pupillum
dandam actionem iudicati semper tutore condemnato, nisi abstineatur:
tunc enim nec in tutorem nec in pupillum. Nec pignora tutoris capienda
esse saepe rescriptum est.
1.
Amplius Marcellus libro vicesimo primo digestorum scribit et si
satisdedit tutor, mox abstinuit pupillus, fideiussoribus quoque
eius debere subveniri: sed et si pupillus non abstinuit, quemadmodum
ipsi, ita et fideiussoribus eius subveniri, maxime si pro absente
pupillo vel pro infante satisdedit.
26.7.3
Ulpianus
libro 35 ad edictum
pr.
Si plures curatores dati sunt, Pomponius libro sexagesimo octavo
ad edictum scripsit ratum haberi debere etiam quod per unum gestum
est: nam et in furiosi curatoribus, ne utilitates furiosi impediantur,
praetor uni eorum curationem decernet ratumque habebit, quod per
eum sine dolo malo gestum est.
1.
Si parens vel pater qui in potestate habet destinaverit testamento,
quis tutorum tutelam gerat, illum debere gerere praetor putavit,
meritoque parentis statur voluntati, qui utique recte filio prospexit.
Tantundem praetor facit et de his, quos parens destinavit testamento,
ipse autem confirmavit, ut, si parens declaravit, quem velit tutelam
administrare, ille solus administret.
2.
Ceteri igitur tutores non administrabunt, sed erunt hi, quos vulgo
honorarios appellamus. Nec quisquam putet ad hos periculum nullum
redundare: constat enim hos quoque, excussis prius facultatibus
eius qui gesserit, conveniri oportere: dati sunt enim quasi observatores
actus eius et custodes, imputabiturque eis quandoque, cur, si male
eum conversari videbant, suspectum eum non fecerunt. Adsidue igitur
et rationem ab eo exigere eos oportet et sollicite curare, qualiter
conversetur, et si pecunia sit, quae deponi possit, curare, ut deponatur
ad praediorum comparationem: blandiuntur enim sibi, qui putant honorarios
tutores omnino non teneri: tenentur enim secundum ea quae supra
ostendimus.
3.
Quamvis autem ei potissimum se tutelam commissurum praetor dicat,
cui testator delegavit, attamen nonnumquam ab hoc recedet, ut puta
si pater minus penso consilio hoc fecit, forte minor viginti quinque
annis, vel eo tempore fecit, quo iste tutor bonae vitae vel frugi
videbatur, deinde postea idem coepit male conversari ignorante testatore,
vel si contemplatione facultatium eius res ei commissa est, quibus
postea exutus est.
4.
Nam et si unum pater dederit tutorem, nonnumquam ei adiunguntur
curatores: nam imperator noster cum patre rescripsit, cum duos quis
libertos suos tutores dedisset, unum rerum Italicarum, alium rerum
Africanarum, curatores eis adiungendos, nec patris secuti sunt voluntatem.
5.
Quod in tutoribus scriptum est, et in curatoribus erit observandum,
quos pater testamento destinavit a praetore confirmandos.
6.
Apparet igitur praetori curae fuisse, ne tutela per plures administretur,
quippe etsi pater non destinaverit quis gerere debeat, attamen id
agit, ut per unum administretur: sane enim facilius unus tutor et
actiones exercet et excipit.
7.
Ne per multos tutela spargatur, si non erit a testatore electus
tutor aut gerere nolet, tum is gerat, cui maior pars tutorum tutelam
decreverit: praetor igitur iubebit eos convocari aut, si non coibunt
aut coacti non decernent, causa cognita ipse statuet, quis tutelam
geret.
8.
Plane si non consentiant tutores praetori, sed velint omnes gerere,
quia fidem non habeant electo nec patiuntur succedanei esse alieni
periculi, dicendum est praetorem permittere eis omnibus gerere.
9.
Item si dividi inter se tutelam velint tutores, audiendi sunt, ut
distribuatur inter eos administratio.
26.7.4
Ulpianus
libro nono ad edictum
Vel
in partes vel in regiones, et si ita fuerit divisa, unusquisque
exceptione summovebitur pro ea parte vel regione, quam non administrat.
26.7.5
Ulpianus
libro 35 ad edictum
pr.
Ita autem depositioni pecuniarum locus est, si ea summa corradi,
id est colligi possit, ut comparari ager possit: si enim tam exiguam
esse tutelam facile probatur, ut ex nummo refecto praedium puero
comparari non possit, depositio cessat. Quae ergo tutelae quantitas
depositionem inducat, videamus. Et cum causa depositionis exprimatur,
ut praedia pupillis comparentur, manifestum est, ut ad minimas summas
non videatur pertinere: quibus modus praefiniri generaliter non
potest, cum facilius causa cognita per singulos possit examinari.
Nec tamen auferenda facultas est etiam minores summas interdum deponi
postulare, si suspecti tutores esse videantur.
1.
Gessisse autem videtur tutor, qui quid omnino pupillare attigit
etiamsi modicum, cessantque partes eorum, qui solent cessantes cogere
administrare.
2.
Quod si posteaquam gessit, tunc se gestu abstinuit, etiam suspecti
postulatio succedit.
3.
Quod si quis tutelam mandaverit gerendam gestaque fuerit ab eo cui
mandatum est, locus erit tutelae actioni: videtur enim gessisse
qui per alium gessit. Quod si non accessit is cui mandatum est,
utili actioni convenitur.
4.
Debitor patris, qui tutelam administravit filii, tutealae iudicio
tenebitur etiam ob id quod patri debuit.
5.
Si tutor pupillum suum puberem factum non admonuerit, ut sibi curatores
peteret (sacris enim constitutionibus hoc facere iubetur qui tutelam
administravit), an tutelae iudicio teneatur? Et magis puto sufficere
tutelae iudicium, quasi conexum sit hoc tutelae officio, quamvis
post pubertatem admittatur.
6.
Post completum vicesimum quintum annum aetatis si nondum rationes
redditae sunt nec ad causam instrumenta pertinentia, fidei ac verecundiae
curatorum convenit, ut consilio suo coeptam litem perficiant. Si
igitur cessent in his quae constituta sunt faciendis, magis puto
sufficere negotiorum gestorum iudicium etiam si iam actum est, si
tamen huius rei ratio reddita non est.
7.
Iulianus libro vicesimo primo digestorum huiusmodi speciem proponit:
quidam decedens filiis suis dederat tutores et adiecerat: "Eosque
aneclogistos esse volo". Et ait Iulianus tutores, nisi bonam
fidem in administratione praestiterint, damnari debere, quamvis
testamento comprehensum sit, ut aneclogisti essent: nec eo nomine
ex causa fideicommissi quicquam consequi debebunt, ut ait Iulianus,
et est vera ista sententia: nemo enim ius publicum remittere potest
huiusmodi cautionibus nec mutare formam antiquitus constitutam.
Damnum vero, quodcumque ex tutela quis senserit, et legari et per
fideicommissum ei relinqui potest.
8.
Papinianus libro quinto responsorum ita scribit: pater tutelam filiorum
consilio matris geri mandavit et eo nomine tutores liberavit. Non
idcirco minus officium tutorum integrum erit, sed viris bonis conveniet
salubre consilium matris admittere, tametsi neque liberatio tutoris
neque voluntas patris aut intercessio matris tutoris officium infringat.
9.
Usque adeo autem licet tutoribus patris praeceptum neglegere, ut,
si pater caverit, ne quid rei suae distraheretur vel ne mancipia
distrahantur vel ne vestis vel ne domus vel ne aliae res periculo
subiectae, liceat eis contemnere hanc patris voluntatem.
10.
Ex quo innotuit tutori se tutorem esse, scire debet periculum tutelae
ad eum pertinere. Innotescere autem qualiterqualiter sufficit, non
utique testato eum conveniri: nam etsi citra testationem, scilicet
undecumque cognovit, nulla dubitatio est, quin debeat periculum
ad ipsum respicere.
26.7.6
Ulpianus
libro 36 ad edictum
Hoc
autem, quod cognovit tutor, pupillus probare debebit.
26.7.7
Ulpianus
libro 35 ad edictum
pr.
Tutor, qui repertorium non fecit, quod vulgo inventarium appellatur,
dolo fecisse videtur, nisi forte aliqua necessaria et iustissima
causa allegari possit, cur id factum non sit. Si quis igitur dolo
inventarium non fecerit, in ea condicione est, ut teneatur in id
quod pupilli interest, quod ex iureiurando in litem aestimatur.
Nihil itaque gerere ante inventarium factum eum oportet, nisi id
quod dilationem nec modicam exspectare possit.
1.
Si tutor cessaverit in distractione earum rerum quae tempore depereunt,
suum periculum facit: debuit enim confestim officio suo fungi. Quid
si contutores exspectabat vel differentes vel etiam volententes
se excusare, an ei ignoscatur? Et non facile ignoscetur: debuit
enim partibus suis fungi non quidem praecipiti festinatione, sed
nec moratoria cunctatione.
2.
Competet adversus tutores tutelae actio, si male contraxerint, hoc
est si praedia comparaverint non idonea per sordes aut gratiam.
Quid ergo si neque sordide neque gratiose, sed non bonam condicionem
elegerint? Recte quis dixerit solam latam neclegentiam eos praestare
in hac parte debere.
3.
Si post depositionem pecuniae comparare praedia tutores neglexerunt,
incipient in usuras conveniri: quamquam enim a praetore cogi eos
oportet ad comparandum, tamen, si cessent, etiam usuris plectendi
sunt tarditatis gratia, nisi si per eos factum non est quo minus
compararent.
4.
Pecuniae, quam in usus suos converterunt tutores, legitimas usuras
praestant, sed hoc ita demum, si evidenter doceantur pecuniam in
usus suos convertisse: ceterum non utique qui non faeneravit vel
non deposuit, in suos usus vertit, et ita divus Severus decrevit.
Doceri igitur debet in usus suos pecuniam vertisse.
5.
Vertisse in suos usus non accipimus eum, qui debitor patris pupilli
fuit, deinde ipse sibi non solvit: hic enim eas usuras praestabit,
quas patri promiserat.
6.
Si tutor pecuniam pupillarem suo nomine faeneravit, ita demum cogetur
usuras quas percepit praestare, si suscipiat pupillus ceterorum
nominum periculum.
7.
Si deponi oporteat pecunias ad praediorum comparationem, si quidem
factum est, usurae non current: sin vero factum non est, si quidem
nec praeceptum est, ut deponantur, pupillares praestabuntur, si
praeceptum est et neglectum, de modo usurarum videndum est. Et solent
praetores comminari, ut, si non fiat depositio vel quanto tardius
fiat, legitimae usurae praestentur: si igitur comminatio intercessit,
iudex qui quandoque cognoscet decretum praetoris sequetur.
8.
Idem solent facere praetores etiam circa eos tutores, qui negant
habere ad alendos pupillos penes se aliquid, ut quidquid constiterit
penes eos esse, eius gravissima usura pendatur: et hoc persequi
oportere iudicem palam est cum et alia poenae adiectione.
9.
Residuarum autem summarum pupillares usuras pendi oportet.
10.
Quae autem sunt pupillares usurae, videndum est. Et apparet hanc
esse formam usurarum, ut eius quidem pecuniae, quam quis in usus
suos convertit, legitimam usuram praestet. Sed et si negavit apud
se esse pecuniam et praetor pronuntiavit contra eum, legitimas solvere
debebit, vel si moram depositioni fecit et praetor irrogavit ei
legitimas. Sed et si, dum negat aliquam quantitatem penes se esse,
pupillis ad onera sua expedienda imposuit necessitatem mutuam pecuniam
legitimis usuris accipiendi, tenebitur in legitimis. Item si a debitoribus
legitimas exegit. Ex ceteris causis secundum morem provinciae praestabit
usuras aut quincunces aut trientes aut si quae aliae leviores in
provincia frequentantur.
11.
Usurae a tutoribus non statim exiguntur, sed interiecto tempore
ad exigendum et ad collocandum duum mensum, idque in iudicio tutelae
servari solet: quod spatium seu laxamentum temporis tribui non oportet
his, qui nummos impuberum vel adulescentium in suos usus converterunt.
12.
Si usuras exactas tutor vel curator usibus suis retinuerint, earum
usuras agnoscere eos oportet: sane enim parvi refert, utrum sortem
pupillarem an usuras in usus suos converterint.
13.
Pecuniae, quae in arca fuit, etiam heredes curatoris tamdiu usuras
praestabunt, quamdiu non interpellaverint, ut loco defuncti curator
constituatur.
14.
Si tutor pro contutore condemnetur, an etiam in usuras condemnandus
sit, quaeritur. Et placet, ut multis rescriptis continetur et Papinianus
libro duodecimo quaestionum ait, etiam in usuras eum condemnandum,
si suspectum facere supersedit, et quidem eas demum usuras cogendum
praestare, quas etiam suae administrationis cogitur.
15.
Sciendum est tutorem et post officium finitum usuras debere in diem,
quo tutelam restituit.
26.7.8
Ulpianus
libro 23 ad edictum
Si
tutelae agat is, cuius tutela administrata est, dicendum est nonnumquam
diem creditae pecuniae exspectandam, si forte tutor pecunias crediderit
pupilli nomine, quarum exigendarum dies nondum venit. Sane quod
ad pecunias attinet, ita demum verum est, si potuit et debuit credere:
ceterum si non debet credere, non exspectabitur.
26.7.9
Ulpianus
libro 36 ad edictum
pr.
Quotiens tutor pecuniam pupillarem faenori dat, stipulatio hoc ordine
facienda est. Stipulari enim debet aut pupillus aut servus pupilli:
quod si neque pupillus eius aetatis erit, ut stipulari possit, neque
servum habebit, tunc ipse tutor quive in eius potestate erit, quo
casu Iulianus saepissime scripsit utilem actionem pupillo dandam.
Sed et si absens sit pupillus, oportere tutorem suo nomine stipulari
nequaquam ambigendum est.
1.
Si pater familias eum, pro quo fideiussit, tutorem dederit filio
suo, officio tutoris convenit, ut, cum dies pecuniae praeterierit,
creditori debitum solvat: et ideo cessante eo si pupillus suae tutelae
factus solverit ex causa fideiussoria, non solum mandati, sed etiam
tutelae agere poterit: hoc enim ei imputatur, cur pro se non solverit.
Quod si in diem debitor fuit iste tutor, quibusdam videtur non venire
in tutelae iudicium, si modo is dies post tutelam finitam supervenit:
quod si dies adhuc durante tutela venit, putant omnimodo devolvi
in tutelae iudicium. Ego et hoc et superius ita verum puto, si facultatibus
labi tutor coepit: ceterum si idoneus tutor fuit, nihil venire in
tutelae iudicio. Nec quisquam putet nullum effectum hoc habere:
namque si quis dixerit in tutelae iudicium devolvi, et privilegio
locus est et fideiussores tenebuntur, si rem salvam fore cautum
est.
2.
Item si temporali actione fuit obligatus tutor, dicendum est locum
esse tutelae iudicio, ut perpetua actio sit.
3.
Et generaliter quod adversus alium praestare debuit pupillo suo,
id adversus se quoque praestare debet, fortassis et plus: adversus
alios enim experiri sine actione non potuit, adversus se potuit.
4.
Sed si sub usuris gravioribus patri pupilli pecuniam debuit quam
sint pupillares, videndum est, an ei aliquid imputetur. Et si quidem
solvit, nihil est quod ei imputetur: potuit enim solvere nec onerare
se usuris: si vero non solvit, usuras cogendus est agnoscere, quas
a se exigere debuit.
5.
Sicut autem solvere tutor quod debet, ita et exigere quod sibi debetur
potest, si creditor fuit patris pupilli: nam et sibi solvere potest,
si modo fuit pecunia unde solvat, et si usurae fuerunt graviores
quae ei debebantur, relevabitur eis pupillus, quia tutor se potuit
liberare, sicut aliis quoque solvere et potuit et debuit.
6.
Nec utique necesse habet, si conveniatur, per iudicem solvere, idcircoque
si mala causa pupillaris est, denuntiare sibi verum debet. Denique
imperator Antoninus cum patre etiam honoraria eos imputare pupillo
prohibuit, si supervacaneam litem instituissent, cum convenirentur
a vero creditore: nec enim prohibentur tutores bonam fidem agnoscere.
7.
Non tantum autem sibi solvere tutor, verum etiam sibi creditam pecuniam
scribere potest, ut Marcellus libro octavo digestorum scripsit,
seque mutua pecunia poterit obligare sibi mutuam proscribendo.
8.
Constat eum, qui ad augmentum datur, ut puta ad bona materna quae
postea accesserunt vel ad quid aliud augmentum, administrare bona
pristina non solere. Si autem suspectum facere priorem tutorem supersedit
vel satis ab eo exigere, plectetur.
9.
Per contrarium autem qui datus est simpliciter tutor pupillo vel
curator, si quid postea augmenti accesserit, periculo tenetur, quamvis
soleat ad augmentum dari curator: quae res non facit, ut ipsa augmenta
non pertineant ad curam priorum, ad quos omnis utilitas pupillorum
debet pertinere. Sive igitur datus est, communicatur periculum cum
prioribus, sive datus non est, tenetur administrationis necessitate
is qui antea erat datus.
26.7.10
Ulpianus
libro 49 ad edictum
Generaliter
quotienscumque non fit nomine pupilli quod quivis pater familias
idoneus facit, non videtur defendi: sive igitur solutionem sive
iudicium sive stipulationem detrectat, defendi non videtur.
26.7.11
Ulpianus
libro 33 ad edictum
Circa
pupillum, cuius tutor servus erat pronuntiatus, divus Pius rescripsit
in rebus, quas ex pecunia pupilli servus comparaverat, dominum non
posse uti praerogativa deductionis. Quod et in curatore observandum
est.
26.7.12
Paulus
libro 38 ad edictum
pr.
Cum plures tutelam gerunt, nulli eorum in contutorem actio pupilli
nomine datur.
1.
Quae bona fide a tutore gesta sunt, rata habentur etiam ex rescriptis
Traiani et Hadriani: et ideo pupillus rem a tutore legitime distractam
vindicare non potest: nam et inutile est pupillis, si administratio
eorum non servatur, nemine scilicet emente. Nec interest, tutor
solvendo fuerit nec ne, cum, si bona fide res gesta sit, servanda
sit, si mala fide, alienatio non valet.
2.
Nimium est licere tutori respectu existimationis pupilli erogare
ex bonis eius, quod ex suis non honestissime fuisset erogaturus.
3.
Cum tutor non rebus dumtaxat, sed etiam moribus pupilli praeponatur,
imprimis mercedes praeceptoribus, non quas minimas poterit, sed
pro facultate patrimonii, pro dignitate natalium constituet, alimenta
servis libertisque, nonnumquam etiam exteris, si hoc pupillo expediet,
praestabit, sollemnia munera parentibus cognatisque mittet. Sed
non dabit dotem sorori alio patre natae, etiamsi aliter ea nubere
non potuit: nam etsi honeste, ex liberalitate tamen fit, quae servanda
arbitrio pupilli est.
4.
Si tutor pecuniam pupillarem credere non potuit, quod non erat cui
crederet, pupillo vacabit.
26.7.13
Gaius
libro 12 ad edictum provinciale
pr.
Tutor secundum dignitatem facultatesque pupilli modum servorum aestimare
debet, qui circa eum futuri sunt.
1.
Non est audiendus tutor, cum dicat ideo cessasse pupillarem pecuniam,
quod idonea nomina non inveniret, si arguatur eo tempore suam pecuniam
bene collocasse.
2.
In solvendis legatis et fideicommissis attendere debet tutor, ne
cui non debitum solvat, nec nuptiale munus matri pupilli vel sorori
mittere. Aliud est, si matri forte aut sorori pupilli tutor ea quae
ad victum necessaria sunt praestiterit, cum semet ipsa sustinere
non possit: nam ratum id habendum est: nec enim eadem causa est
eius, quod in eam rem impenditur et quod muneris legatorumve nomine
erogatur.
26.7.14
Paulus
libro octavo brevium
Etiam
contutoris factum imputatur collegae, si potuit et debuit suspectum
facere: interdum et si debuit satis petere: nam si idoneus subito
lapsus est, nihil collegae imputari potest.
26.7.15
Paulus
libro secundo sententiarum
Si
tutor constitutus quos invenerit debitores non convenerit ac per
hoc minus idonei efficiantur, vel intra sex primos menses pupillares
pecunias non collocaverit, ipse in debitam pecuniam et in usuras
eius pecuniae quam non faeneravit convenitur.
26.7.16
Paulus
libro sexto ad Sabinum
Cum
quaeritur iudicio tutelae, quae nomina a tutore facta agnoscere
pupillus debeat, Marcellus putabat, si tutor pecuniam pupilli mutuam
dedisset et suo nomine stipulatus esset, posse dici nomina integra
pupillo salva esse, deperdita et male contracta ad tutorem pertinere.
Sed verius se putare posse tutorem eam condicionem adulescenti deferre,
ut id quod gessisset tutor in contrahendis nominibus aut in totum
agnoscere aut a toto recedere, ita ut perinde esset ac si tutor
sibi negotium gessisset. Idem est et si pupilli nomine credidisset.
26.7.17
Pomponius
libro 17 ad Sabinum
Qui
iussus est ab eo, qui ius iubendi habet, tutelam gerere, si cessasset,
ex quo iussus est indemnem pupillum praestare debebit, non ex quo
tutor esse coepit.
26.7.18
Iulianus
libro 21 digestorum
pr.
Qui tutor negotia pupilli gessit, quamvis in nulla re auctor pupillo
fuerit, quin tutelae iudicio teneatur, dubitari non oportet: quid
enim prohibet ita patrimonium pupilli compositum esse, ut nihil
gerere necesse sit, in quo tutoris auctoritas interponi debeat?
1.
Ex duobus tutoribus si cum altero actum fuerit, alter non liberabitur.
26.7.19
Ulpianus
libro primo responsorum
Actus
sui rationem concuratori reddere non esse compellendum: sed nisi
cum eo administrationem communicet aut si non ex fide curam gerat,
suspectum postulari posse.
26.7.20
Ulpianus
libro quinto de officio proconsulis
Tutor
vel curator, cuius iniusta appellatio pronuntiata erit cuiusve excusatio
recepta non sit, ex quo accedere ad administrationem debuit erit
obligatus.
26.7.21
Marcellus
libro singulari responsorum
Lucius
Titius Gaium Seium filium familias testamento filio suo tutorem
dedit: Gaius Seius sciente et consentiente patre tutelam administravit:
quaero, an defuncto Gaio Seio actio tutelae adversus patrem eius
et in quantum competat. Marcellus respondit secundum ea quae proposita
essent actione de peculio et de in rem verso patrem teneri: nec
multum videri in hoc casu facere patris scientiam et consensum ad
obligandum eum in solidum, nisi forte contutore vel alio quo volente
eum facere suspectum intercessit et quasi in se periculum recepit.
26.7.22
Paulus
libro tertio ad edictum
Tutor
ad utilitatem pupilli et novare et rem in iudicium deducere potest:
donationes autem ab eo factae pupillo non nocent.
26.7.23
Ulpianus
libro nono ad edictum
Vulgo
observatur, ne tutor caveat ratam rem pupillum habiturum, quia rem
in iudicium deducit. Quid tamen si dubitetur, an tutor sit vel an
duret tutor vel an gestus illi commissus sit? Aequum est adversarium
non decipi. Idem et in curatore est, ut Iulianus scripsit.
26.7.24
Paulus
libro nono ad edictum
pr.
Decreto praetoris actor constitui periculo tutoris solet, quotiensque
aut diffusa negotia sint aut dignitas vel aetas aut valetudo tutoris
id postulet: si tamen nondum fari pupillus potest, ut procuratorem
facere possit, aut absens sit, tunc actor necessario constituendus
est.
1.
Si duobus simul tutela gerenda permissa est vel a parente vel a
contutoribus vel a magistratibus, benigne accipiendum est etiam
uni agere permissum, quia duo simul agere non possunt.
26.7.25
Ulpianus
libro 13 ad edictum
Si
minoris actum fuerit cum tutoribus adsistentibus curatoribus et
pupillus ob hoc egerit cum curatoribus et ei sint condemnati in
id quod sua intererat minoris tutores culpa eorum condemnatos non
esse: an restitutio adversus tutores cesset? Et Papinianus responsorum
libro secundo ait nihilo minus posse restitui et idcirco curatores,
si nondum iudicatum fecerunt, posse provocantes per exceptionem
doli consequi, ut eis mandentur adversus tutores actiones. Quid
tamen si iam fecerunt iudicatum curatores? Proderit hoc tutoribus,
quoniam nihil minori abest, qui de praeda magis quam de damno sollicitus
est, nisi forte mandare actiones paratus sit curatoribus.
26.7.26
Paulus
libro 24 ad edictum
Cum
curatore et pro tutore etiam manente administratione agi potest.
26.7.27
Paulus
libro septimo ad Plautium
Tutor,
qui tutelam gerit, quantum ad providentiam pupillarem domini loco
haberi debet.
26.7.28
Marcellus
libro octavo digestorum
pr.
Tutor pro pupillo in iudicium vocatus sollemniter cavit: si inter
moras puer ad pubertatem pervenit, non est cogendus accipere iudicium.
1.
Tutor, qui post pubertatem pupilli negotiorum eius administratione
abstinuit, usuras praestare non debet ex quo optulit pecuniam: quin
etiam iustius mihi videtur eum per quem non stetit, quo minus conventus
restitueret tutelam, ad praestationem usurarum non compelli. Ulpianus
notat: non sufficit optulisse, nisi et deposuit obsignatam tuto
in loco,
26.7.29
Marcellus
libro octavo digestorum
Maximeque
heredem tutoris: nam periniquum est eum, cui forte post viginti
annos vel amplius in mentem venit tutelam reposcere, etiam usuras
postulare.
26.7.30
Marcellus
libro 21 digestorum
Tutoris
praecipuum est officium, ne indefensum pupillum relinquat.
26.7.31
Modestinus
libro primo excusationum
Divi
Severus et Antoninus Augusti Sergio Iuliano. "Forma, qua singuli
tutores, prout quisque gessit tutelam, nonnunquam in solidum tenentur,
dumtaxat intra pubertatis tempora locum habet, non etiam si post
pubertatem administraverint".
26.7.32
Modestinus
libro sexto responsorum
pr.
Sine herede tutor decessit: quaero, an curator pupillo datus, cum
neque inventaria neque alia instrumenta a fideiussore tutoris exhibeantur,
possit eundem fideiussorem convenire ex stipulatione, quanti pupilli
interest. Modestinus respondit in id quod tutor conveniri potuit,
fideiussorem quoque conveniri posse.
1.
Modestinus respondit damnum si quod accidit eo, quia cautiones soluti
vectigalis inventae non sunt, ad tutorem, cuius nulla culpa admissa
proponitur, minime pertinere.
2.
Modestinus respondit tutorem eorum redituum nomine rationem pupillae
reddere debere, qui ex fundo bona fide percipi potuerunt.
3.
Item respondit, si minus a servo tutor percepit, quam bona fide
ex fundo percipi potuit, ex eo, de quo pupillae sit obstrictus,
quantum ex peculio servi servari possit, eidem tutori proficere
debere, scilicet si non perdituro servo administrationem credidit.
4.
Interposito curatore adulescens fundum Titio vendidit: postea [posteo]
adgnita fraude in integrum restitutus in possessionem induci iussus
est: quaero, an, cum ex hac venditione melior factus non est neque
in rem suam quicquam versum probetur, pretium emptori restituere
non debeat. Modestinus respondit pretium fundi ab adulescente venumdati,
si rationibus eius non profuit nec quicquam de eo a iudicante de
in integrum restitutione statutum est, emptorem frustra postulare.
5.
Item respondit sumptibus voluptatis causa ab emptore factis adulescentem
onerandum non esse: qui tamen ab eodem aedificio ita auferri possunt,
ut in facie pristina, id est quae fuit ante venditionem, aedificium
esse possit, emptori auferre permitti oportere.
6.
Lucius Titius coheres et curator sororis suae, cum esset ex civitate,
in qua usitatum erat ipsos dominos praediorum, non conductores onera
annonarum et contributionum temporariarum sustinere, morem hunc
et consuetudinem semper observatam secutus et ipse pro communi et
individua hereditate annonas praestitit: quaero, an in rationibus
dandis opponi curatori possit, quia non recte pro parte sororis
tales impensas fecerat. Modestinus respondit in id demum curatorem
adultae reputare ex causa de qua quaeritur posse, quod ipsa, si
rem suam administraret, erogare compelleretur.
7.
Tutores duo post venditionem pupillarium rerum factam pecuniam inter
se diviserant, post quam divisionem alter eorum in exilium datus
est durante tutela: quaerebatur, an actore constituto contutor eius
partem pupillaris pecuniae petere ab eo poterit. Modestinus respondit:
si hoc quaeritur, an contutore relegato contutor eius tutelae actionem
exercere possit, non posse respondi.
26.7.33
Callistratus
libro quarto de cognitionibus
pr.
A tutoribus et curatoribus pupillorum eadem diligentia exigenda
est circa administrationem rerum pupillarium, quam pater familias
rebus suis ex bona fide praebere debet.
1.
Officium tutorum curatoribus constitutis finem accipit ideoque omnia
negotia, quae inita sunt, ad fidem curatorum pertinent: idque etiam
divus Marcus cum filio suo Commodo rescripsit.
2.
Heredibus quoque pupillorum electio eadem adversus tutores, in quo
potissimum consistere velint, competit, quae ipsis quorum tutela
administrata sit, principalibus constitutionibus declaratur.
3.
Sumptuum, qui bona fide in tutelam, non qui in ipsos tutores fiunt,
ratio haberi solet, nisi ab eo qui eum dat certum solacium ei constitutum
est.
26.7.34
Aquila
libro responsorum
Respondit
ad instruendam diligentiam iudicantis et pupillorum utilitatem admittendam
servos quoque eorum interrogari posse.
26.7.35
Papinianus
libro secundo quaestionum
Tutor
sive curator nomina, quae iuste putat non esse idonea, a priore
tutore vel curatore suscipere quidem cogitur, non tamen exactionem
periculo suo facere.
26.7.36
Papinianus
libro tertio quaestionum
Inter
tutores divisa tutela est: aequitas, quae merum ius compensationis
inducit, propter officium et personam agentis tutoris non differtur:
nam divisio tutelae, quae non iuris, sed iurisdictionis est, modum
administrationi facit et inter ipsos locum habet nec experiri cum
pupillo volentibus obstare debet.
26.7.37
Papinianus
libro 11 quaestionum
pr.
Tutorem, qui tutelam gerit, Sabinus et Cassius, prout gerit, in
singulas res per tempora velut ex pluribus causis obligari putaverunt.
1.
Secundum quam sententiam servus institor dominicae mercis vel praepositus
debitis exigendis si liber factus in eodem actu perseveret, quamvis
tempore servitutis obligari non potuerit, praeteriti temporis nomine
actione negotiorum gestorum non inutiliter convenietur, earum scilicet
rerum, quae conexam rationem cum his, quae postea gesta sunt, habuerunt:
sic enim et tutelae iudicium earum quoque rerum causa tenere placuit,
quae post pubertatem administrantur, si posterior actus priori cohaereat
neque divisus propriam rationem habet.
2.
Inde descendit quaestio, quae volgo circa filium familias tractata
est, qui tutor testamento datus post tutelam gestam emancipatus
in eodem officio perseveravit. Et secundum Sabini et Cassii sententiam
eveniet, ut de eo quidem, quod post emancipationem gestum est, in
solidum conveniri possit, de praeterito autem, sive peculium non
sit ademptum sive ademptum sit, in id quod facere possit. Quod si
superioris temporis nomine patrem de peculio pupillus convenire
maluerit (annus enim utilis ex quo tutela agi posse coepit computabitur):
ne capiatur pater inducta totius temporis causa, tempus, quo filius
familias tutelam gessit, comprehendendum erit.
26.7.38
Papinianus
libro 12 quaestionum
pr.
Si plures tutelam non administraverint et omnes solvendo sint, utrum,
quia nullae partes administrationis inveniuntur, electioni locus
erit an ut eiusdem pecuniae debitores excipere debebunt periculi
societatem? Quod magis ratio suadet.
1.
Si quidam ex his idonei non sint, onerabuntur sine dubio ceteri,
nec inique, cum singulorum contumacia pupillo damnum in solidum
dederit.
2.
Unde quaerendum est, an actiones pupillus ei, qui solus convenitur,
in alterum pro parte scilicet praestare debeat. Sed cum propria
cuiusque contumacia puniatur, qua fronte poterit hoc desiderari?
26.7.39
Papinianus
libro quinto responsorum
pr.
Tutores, qui post finem tutelae per errorem officii durantes rerum
administrationem retinuerunt, nominum paternorum periculum, quae
post pubertatem adulescentis idonea fuerunt, praestare cogendi non
erunt, cum actionem inferre non potuerunt.
1.
Curator a patre testamento datus impuberis negotiis se per errorem
immiscuit: postea a praetore tutoribus aliis datis periculum futuri
temporis ille, qui postea nihil gessit, non praestabit.
2.
Qui se negotiis impuberis non iure tutor datus secundum patris voluntatem
immiscuit, errore comperto tutorem a praetore constitui consultius
petet, ne forte, si rem coeptam deseruerit, fraudis vel culpae causa
condemnetur. Non idem servatur, si quis ultro negotium alienum gesserit,
cum satis abundeque sufficiat vel in una specie per amici laborem
domino consuli.
3.
Heres institutus, qui non habuit substitutum, priusquam hereditatem
adiret, quam impuberi restituere debuit, vita decessit: cum hereditas
in Italia esset, scriptus autem heres in provincia vita decessisset,
tutores provincialium rerum culpae nomine condemnandos existimavi,
si causam testamenti non ignorantes utilitatem impuberis deseruerunt:
nam hereditatis in provincia fideicommisso restituto causam quidem
iuris expediri potuisse, rerum autem administrationem ad eos recidere
debuisse, qui tutelam in italia suscepissententiarum
4.
Adversus tutorem, qui pupillum hereditate patris abstinuit, actionem
denegari non oportet creditori, qui cum ipso tutore contraxit, quamvis
tutor pecuniam in rem impuberis verteret.
5.
Curatores adulescentis mutui periculi gratia cautionem invicem sibi
praebuerunt et in eam rem pignora dederunt: cum officio deposito
solvendo fuissent, irritam cautionem esse factam et pignoris vinculum
solutum apparuit.
6.
Tutor datus adversus ipsam creationem provocavit: heres eius postea
victus praeteriti temporis periculum praestabit, quia non videtur
levis culpa contra iuris auctoritatem mandatum tutelae officium
detrectare.
7.
Rerum provincialium tutores in urbe causas appellationis impuberum
agentes, rerum Italicarum curatores ut impuberibus constituantur,
ad officium suum revocare debent: alioquin si prius in provinciam
redierint, dolum aut culpam eorum in ea quoque parte recte iudex
conveniet.
8.
Patruus testamento fratris filio tutor datus cum in Italia domicilium
haberet, tam Italicarum rerum quam provincialium administrationem
suscepit atque ita pecuniam ex venditionibus Romae refectam in provinciam
traiecit et in calendarium pupilli convertit: tutor in locum eius
romae substitutus administrationem pecuniae, quae non pertinet ad
tutelam suam, suscipere non cogitur.
9.
Curatores testamento vel tutores inutiliter dati neque decreto praetoris
confirmati negotia gesserunt. Vice mutua periculum praestare coguntur,
cum officium sponte citra iuris adminiculum iniverint et qui fuit
idoneus, decretum praetoris curatores vel tutores constituentis
implorare debuerit.
10.
Tutoribus idoneis diem functis vice mutua periculum ad heredes eorum
non redundat, quod non habuit locum officio tutelae manente.
11.
In eum, qui tutelam gerere noluit, post ceteros qui gesserunt actionem
utilem tutelae dari placuit. Quod tamen ex tutela non pervenit ad
eos, qui se negotiis miscuerunt, sed communi neglegentia perit,
citra substitutionis ordinem aequaliter omnium periculum spectat.
12.
Tutores pubere pupillo constituto litem appellationis inchoatam
iussu consulum ob notitiam rei perfecerunt: cum iudicatum persequi
non potuerunt, periculo culpae non subiciuntur.
13.
Ab eo, qui restitutionis auxilio non iuvatur, quaestio culpae tutorum
conventione remitti potest, nec donatum, sed transactum videtur.
14.
Neglegentiae tutorum periculo nominum, quae pater usuris maioribus
fecit, adscripto pupilla quidem actionem calendarii praestare cogitur,
exactas autem usuras tutelae tempore citra ullam compensationem
retinet.
15.
Adulescens tutoribus conventis, a quibus totum servari non potuit,
adversus curatores, qui tutelam ad se neglegentia non transtulerunt,
integram actionem retinet: neque enim tutelae iudicio consumptum
videtur, quod alterius officii querellam habuit.
16.
Tutor, qui tutoris idoneum heredem convenire pupilli nomine noluit,
damni vicarius substituitur, ut is, qui non idoneum tutelae tempore
suspectum facere supersedit.
17.
Tutelae iudicium ideo differri non oportet, quod fratris et coheredis
impuberis idem tutelam sustineat.
18.
Quod de peculio servi actoris, quem adulescens postquam res suas
administrare coepit manumisit, retinuit aut retinere potuit, in
ratione reddenda curatori per iudicem accepto feretur.
26.7.40
Papinianus
libro sexto responsorum
Impuberi
filio centurio curatorem dedit. Decreto praetoris non secuto si
nihil curator datus administret, periculo contumaciae vel neglegentiae
non adstringetur: nam privilegium militum ad alienam iniuriam porrigi
non oportet nec in aliis circa supremam voluntatem imperitiae venia
datur quam in bonis militum, filii vero tutela iure patriae potestatis,
non militiae praemio mandatur.
26.7.41
Papinianus
libro septimo responsorum
Qui
plures tutores habuit, unum, qui solvendo non fuit, rationem actus
sui vetuit reddere. Quoniam eius liberatio, quod ex tutela percepit
aut dolo contraxit, non est relicta, contutores, qui suspectum facere
neglexerunt, ex culpa recte conveniuntur: tutor enim legatarius
ex culpa, quae testamento remissa est, non tenetur.
26.7.42
Papinianus
libro primo definitionum
Ex
pluribus tutoribus in solidum unum tutorem iudex condemnavit. In
rem suam iudicatus procurator datus privilegium pupilli non habebit,
quod nec heredi pupilli datur: non enim causae, sed personae succurritur,
quae meruit praecipuum favorem.
26.7.43
Paulus
libro septimo quaestionum
pr.
Cum post mortem pupilli desinit esse nomen idoneum, tutor periculo
eximitur.
1.
Qui, cum esset fratris sui filiae curator, quadringenta dotis nomine
marito eius se daturum promisit: quaero, an succurrendum sit ei,
cum postea aere alieno emergente supra vires patrimonii eius dos
promissa sit, quoniam in instrumento ita scriptum sit "ille
patruus et curator stipulanti spopondit". Movet quaestionem,
quod non ut de suo dotem daret, sed cum crederet rationem pupillarem
sufficere, promisit. Praeterea et illud hic potest tractari, ut,
si sciens curator non sufficere promiserit, vel donasse videatur
vel, quoniam dolo fecit, non illi succurratur. Respondi: curator
cum officium suum egressus sponte se obligaverit, non puto ei a
praetore subveniri debere, non magis quam si creditori puellae pecuniam
se daturum spopondisset: sed is de quo tractamus si non donandi
animo, sed negotii gerendi causa dotem promisit, habet mulierem
obligatam et poterit dici etiam manente matrimonio eam teneri (quia
habet dotem sic ut in collatione bonorum dicitur) vel certe post
divortium (sive exacta sit dos sive maneat nomen), quia potest efficere,
ut ei accepto feratur. Quod si mulier suum curatorem adimplere id,
quod supra vires patrimonii eius in dotem dare promisit, non queat,
curatorem quidem in hoc, quod superfluum est, per exceptionem relevari:
mulier vero cautionem in maritum exponere debet, quod, si quandoque
locupletior constante matrimonio facta fuerit, dotis reliquum marito
servat.
26.7.44
Paulus
libro 13 quaestionum
pr.
Qui nominibus a curatoribus prioribus susceptis sive tutoribus nomina
adgnoverunt, periculum in se transferunt.
1.
Sed si pupillus post pubertatem rationibus a tutore acceptis reliquationem
eius secutus usuras acceptaverit, privilegium suum non amittit in
bonis tutoris venditis: praetor enim privilegium ei servare debet.
26.7.45
Paulus
libro 14 quaestionum
Si
pupillus alterum ex tutoribus post pubertatem liberasset, improbe
alterum illius nomine conabitur interpellare. Idemque dicemus in
duobus magistratibus collegis, quorum alterum res publica convenit.
Sed haec in magistratibus tractavi, quasi duo rei eiusdem debiti
essent omnimodo: quod non ita est. Nam si uterque idoneus est, electio
locum non habet: is autem, qui tempore liberatus est, non ei similis
est qui nihil habet, sed ei qui satisfecit: habet enim quod obiciat
petitori.
26.7.46
Paulus
libro nono responsorum
pr.
Lucius Titius curator Gaii Seii tempore curae fundum Cornelianum
locavit Sempronio, qui Sempronius reliqua traxit: pupillus aetate
probata eundem quondam colonum Sempronium fecit procuratorem: quaero,
an ex eo, quod ille ut procurator egit, omne debitum adulescens
agnovisse videatur eoque nomine curatorem suum liberasset. Paulus
respondit non ex eo, quod adultus eum, qui praedia eius coluit,
procuratorem habere voluit, debitum, quod ex conductione reliquatus
est, adgnovisse eum videri.
1.
Sempronii, qui ex pollicitatione debitor patriae suae exstiterat,
bona res publica iussu praesidis possedit: quorum bonorum magistratus
rei publicae tres curatores constituerunt, qui apud Graecos epimelytai
vocantur, qui postea inter se sine consensu rei publicae administrationem
bonorum Sempronii diviserunt: ex quibus quidam, cum reliqua traherent,
idonei in ipso tempore administrationis esse desierunt: postea pupillus
heres Sempronii, qui abstentus erat, ab imperatore impetravit, ut
bona paterna ei restituerentur: quaero, an ex bonis eorum, qui idonei
sunt, indemnitati pupilli prospici debeat, cum individuum his officium
curae a magistratibus iniunctum sit. Paulus respondit, si pupillo
in curatores bonorum actiones decerni placuerit, pro eius portione,
qui idoneus non sit, magistratus conveniri oportere: alia enim causa
est tutorum, alia eorum, qui rei publicae negotia administrant.
2.
Tutorem, qui pecuniam pupillarem quamvis suo nomine faeneravit,
non videri contra constitutiones fecisse, quae prohibent pecuniam
pupillarem in usus suos convertere.
3.
Quaesitum est, an eius pecuniae, qua tutor usus est, post finitam
quoque tutelam in diem iudicii accepti easdem usuras praestare debeat.
Paulus respondit finita administratione eas usuras debere computari,
quae in tutelae iudicio computantur.
4.
Paulus respondit propter ea, quae post pubertatem nulla necessitate
cogente, sed ex voluntate sua tutor administravit, fideiussorem,
qui salvam rem fore cavit, non teneri.
5.
Tutelae iudicio tutor conventus edidit librum rationum et secundum
eum condemnatus solvit: postea cum a debitoribus paternis, quorum
nomina libro rationum non inerant, exigere vellet pupillus, prolatae
sunt ab his apochae tutoris: quaesitum est, utrum adversus tutorem
an adversus debitores actio ei competat. Paulus respondit, si tempore
administrandae tutelae tutori tutelam gerenti debitores solvissent,
liberatos eos ipso iure a pupillo: sed si cum tutore actum esset,
posse eundem adulescentem propter eam causam tutelae experiri et
adversus exceptionem rei iudicatae doli mali uti replicatione.
6.
Cum testamento duo tutores dati essent pupillo et alter ex his vita
defunctus fuisset, in locum eius petente matre ex praesidis provinciae
praecepto a magistratibus alius tutor datus est, a quo magistratus
satis exegerunt rem salvam fore: tutor testamento datus postea datum
suspectum fecit: quaesitum est, in quantum teneatur. Paulus respondit
tutorem testamento datum pro ea parte conveniri oportere, pro qua
parte administravit: pro contutoris autem portione prius eos conveniri
debere, qui pro eo se obligaverunt vel magistratus qui eum dederunt:
tunc si solidum pupillus consequi non potuerit, de officio contutoris
quaerendum, an suspectum facere debuerit, praesertim cum suspectum
quoque eum postulasse dicatur. Alias quidem cum magistratus plures
tutores dant, non prius ad eos reverti pupillus potest, quam omnes
tutores excussi fuerint: in proposito cum unus a magistratibus datus
proponeretur, non est visum prius collegam conveniendum, qui et
suspectum fecit et testamento datus est, perindeque habendos singulos,
ac si in partes dimidias tutores dati essententiarum
7.
Tutoribus concessum est a debitoribus pupilli pecuniam exigere,
ut ipso iure liberentur, non etiam donare vel etiam deminuendi causa
cum iis transigere: et ideo eum, qui minus tutori solvit, a pupillo
in reliquum conveniri posse.
26.7.47
Scaevola
libro secundo responsorum
pr.
Titium et Maevium tutores quis dedit et cavit: boulomai kai
parakalw pantas ginesvai meta tys maibiou tou adelfou mou gnwmys,
kai dixa autou to ginomenon akuron estw. [id est: volo et rogo,
ut omnia fiant ex fratris mei Maevii sententia, et quidquid sine
eo fiet, ratum ne sit.] Titius solus a debitoribus exegit: an liberati
essent? Respondi, si et administrationem Maevio dedisset, non recte
solutum.
1.
"Quantum autem filio meo diurnum sufficiat, Marina et Ianuaria
aestimabunt": quaero, an contenti esse debeant tutores arbitrio
mulierum. Respondi sumptum boni viri arbitrio faciendum.
2.
Tutores dati ad res Italicas instrumenta Romae reppererunt debitorum
provincialium, ut pecunia Romae aut ubicumque petitum fuerit solvatur:
quaero, cum neque debitores in Italia essent neque eorum praedia,
an haec exactio ad Italicae rei tutores pertineat. Respondi, si
provincialis contractus esset, non pertinere, respicere tamen ad
officium eorum, ne instrumentorum ignorantia contractus eos, ad
quos administratio pertineret, lateret.
3.
A matre datus testamento tutor cum putaret se tutorem esse, distraxit
bona materna et paterna pupillorum et decessit non solvendo: quaeritur,
an pupillus res possit vindicare. Respondi, si manent res pupilli,
vindicari ab eo posse.
4.
Praefectus legionis ita testamento cavit: "Volo, ut sit in
arbitrio tutorum filii mei, si voluerint, huius summae uncias inferre
usurarum nomine ita, ne nummi dispargantur"; quaero, si apparuerit
pecunia faenerata a tutoribus, iudicio tutelae uncias usuras an
vero eas quas stipulati sunt praestare debeant. Respondi, si secundum
voluntatem defuncti elegissent usurarum praestationem neque pupilli
nomine in faenus dedissent, id praestatur, quod testator voluisset.
5.
Lucius Titius mutuam pecuniam a tutore accepit et rem hereditariam
pignori ei dedit: post triennium iam puberibus his, quorum tutela
administrata est, fisco bona defuncti adiudicata sunt, quia mortem
eius heres non est ultus: quaeritur, an id nomen pupillus recusare
possit. Respondi secundum ea quae proponuntur id nomen ad onus tutorum
non pertinere.
6.
Altero ex duobus fratribus sociis bonorum et negotiationis defuncto,
herede filio, patruus tutor venditis omnibus communis negotiationis
mercibus et sibi redemptis negotium suo nomine exercuit: quaesitum
est, utrum compendium negotii an usuras pecuniae praestare debeat.
Respondi secundum ea quae proponuntur pupillo usuram, non compendium
praestandum.
7.
Tutor rerum Italicarum conventus a creditore provinciali, ubi rem
pupillus habuit, solvit: quaesitum est, an id tutelae iudicio reputari
potest. Respondi nihil proponi, cur non possit.
26.7.48
Hermogenianus
libro primo iuris epitomarum
Inter
bonorum ventrisque curatorem et inter curatorem furiosi itemque
prodigi pupillive magna est differentia, quippe cum illis quidem
plane rerum administratio, duobus autem superioribus sola custodia
et rerum, quae deteriores futurae sunt, venditio committitur.
26.7.49
Paulus
libro secundo sententiarum
Ob
faenus pupillaris pecuniae per contumaciam non exercitum aut fundorum
omissam comparationem tutor, si non ad damnum resarciendum idoneus
est, extra ordinem coercebitur.
26.7.50
Hermogenianus
libro secundo iuris epitomarum
Si
res pupillaris incursu latronum pereat vel argentarius, cui tutor
pecuniam dedit, cum fuisset celeberrimus, solidum reddere non possit,
nihil eo nomine tutor praestare cogitur.
26.7.51
Venonius
libro sexto stipulationum
Si
duo pluresve tutores tutelam administrent, in fideiussorem quidem
in solidum per quemlibet eorum committitur stipulatio: at si inter
eos divisa sit tutela regionibus, quod plerumque fit, et alius urbica
negotia, alius peregrina administraret, tunc ex substantia cuiusque
rei aut committi contra fideiussorem stipulationem aut non committi
dicemus: nam licet omnes tutores sint et tutelam gerant, tamen cum
quis de ea re, quae extra suam regionem erit, experiri vel ad iudicium
vocari coeperit, perinde non committitur stipulatio, atque si ei
administratio tutelae permissa non esset: quantum enim facit in
totum denegata, tantundem valet, si in ea re de qua agitur denegata
sit.
26.7.52
Neratius
libro primo responsorum
Curator
pro minore non tantum dotem dare debet, sed etiam impendia, quae
ad nuptias facienda sunt.
26.7.53
Paulus
libro secundo decretorum
Aemilius
dexter magistratus sui tempore datis tutoribus cessaverat in exigenda
satisdatione, deinde quibusdam excusatis a sequentibus magistratibus
dexter tutor adsumptus fuerat: creatus conveniebatur in solidum
duplici ratione, quod cum magistratus esset et tutores dedisset
satisdationem non exegisset. Ex diverso dictum est, licet satis
exactum non esset, tamen in diem tutelae finitae idoneos fuisse
tutores neque cessationem curatorum obesse tutoribus debere. Pronuntiavit,
si in diem finitae tutelae idonei permansissent tutores, licet et
satis non esset exactum, curatorum esse periculum, si minus, tutorum
et magistratuum: hoc est tunc esse periculum eius, qui suspectum
non fecisset aut satis non exegisset, cum finita tutela non inveniretur
idoneus fuisse.
26.7.54
Tryphoninus
libro secundo disputationum
Non
existimo maximis usuris subiciendum eum, qui a contutoribus suis
mutuam pecuniam pupilli accepit et cavit certasque usuras promisit,
quas et alii debitores pupillo dependunt, quia hic sibi non consumpsit
nec clam nec quasi sua pecunia licenter abutitur et, nisi his usuris
a contutore mutuum ei daretur, aliunde accepisset: et multum refert,
palam aperteque debitorem se ut extraneum et quemlibet faceret pupillo
an sub administratione tutelae pupillique utilitate latente sua
commoda pupilli pecunia iuvaret.
26.7.55
Tryphoninus
libro 14 disputationum
pr.
Tres tutores pupillo dati sunt, unus tutelam gessit et solvendo
non est, secundus Titio gerendam mandavit et Titius quaedam administravit,
tertius nihil omnino gessit: quaesitum est, quatenus quisque eorum
teneatur. Et tutorum quidem periculum commune est in administratione
tutelae et in solidum universi tenentur. Plane si pecunia numerata
pupilli inter eos distributa est, non in maiorem summam quisque
eorum quam accepit tenetur.
1.
Sed si ipsi tutores rem pupilli furati sunt, videamus, an ea actione,
quae proponitur ex lege duodecim tabularum adversus tutorem in duplum,
singuli in solidum teneantur et, quamvis unus duplum praestiterit,
nihilo minus etiam alii teneantur: nam in aliis furibus eiusdem
rei pluribus non est propterea ceteris poenae deprecatio, quod ab
uno iam exacta est. Sed tutores propter admissam administrationem
non tam invito domino contrectare eam videntur quam perfide agere:
nemo denique dicet unum tutorem et duplum hac actione praestare
et quasi specie condictionis aut ipsam rem aut eius aestimationem.
2.
Non solum ergo gessisse tutelam is creditur, qui alii gerendam mandavit,
sed et qui satis a contutore accepit rem salvam pupillo futuram
eique permisit administrationem totius tutelae, nec potest se defendere
constitutionibus, quae iubent ante conveniri eum qui gessit.
3.
Item in eo quod nemo gessit non utique eius periculum est, qui quaedam
gessit, sed communiter omnium: exigi autem ab eo solo periculum
ob alia quae non gessit non oportet, nisi si qua talia sunt, quae
vel consummationem coeptorum ab eo desiderabant vel ita coniuncta
fuerunt, ut separari non debuerunt.
4.
Quod autem dicitur desisse solvendo esse vel non esse contutores
praestare debere, videamus, qualem intellectum habet, id est utrum
sufficit nihil deminutum esse de facultatibus contutoris, ex quo
tempore datus est, sed eandem faciem patrimonii permansisse, an,
etsi nihil post accidit, quod palam faciat deminutionem patrimonii,
debet tamen contutor inquirere fortunas contutoris. Sed hoc et ex
personae qualitate et ex temporis intercapedine, quo testamentum
factum est, usque ad mortem patris aliam aestimationem accipere
debet: nam aperte prodigo vel cuius bona venierunt (licet obreptum
fuerit praetori, qui decreto eum dedit) permittere contutori administrationem
non debet, et potuit aliquid pater eorum post testamentum factum
accidens ignorasse aut, cum destinatum haberet mutare testamentum,
id non fecisse.
26.7.56
Scaevola
libro quarto digestorum
Tutor
rerum et animalium pupilli venditionem fecit, sed quaedam animalia
emptoribus pretium non solventibus retinuit et apud se habuit, pretium
idem rationibus pupilli accepto tulit: ex his aliquot nata sunt:
defuncto tutore heres eius eandem tutelam administravit et animalia
annis plurimis possedit: quaesitum est, an, cum is cuius tutela
administrata est annis viginti quattuor esset, iure animalia vindicaret.
Respondit secundum ea quae proponerentur pupillum ea vindicare non
posse.
26.7.57
Scaevola
libro decimo digestorum
pr.
Chirographis debitorum incendio exustis cum ex inventario tutores
convenire eos possent ad solvendam pecuniam aut novationem faciendam
cogere, cum idem circa priores debitores propter eundem casum fecissent,
id omisissent circa debitores pupillorum, an, si quid propter hanc
cessationem eorum pupilli damnum contraxerunt, iudicio tutelae consequantur?
Respondit, si adprobatum fuerit eos tutores hoc per dolum vel culpam
praetermisisse, praestari ab his hoc debere.
1.
Ab eo, qui sententia praesidis bonis ademptis relegatus erat, cum
ex permissu principis appellatio eius recepta sit, quam is qui pronuntiaverat
non receperat, fundum emerat pupillus intervenientibus tutoribus
et appellatione iniusta pronuntiata fundus ei ablatus est: quaesitum
est, an tutelae iudicio pretium fundi pupillus consequi a tutoribus
possit. Respondit, si scientes emerunt ab eo, qui in ea causa esset,
ut obnoxius sententiae priori esset, tutelae iudicio eos teneri.
26.7.58
Scaevola
libro 11 digestorum
pr.
Qui negotiationem per Pamphilum et Diphilum prius servos, postea
libertos exercebat, suo testamento eos tutores reliquit et cavit,
ut negotium eodem more exerceretur, quo se vivo exercebatur: hique
tutelam administraverunt non tantum, cum impubes patroni filius
fuisset, sed etiam post pubertatem eius. Sed Diphilus quidem cum
incremento negotiationis rationes optulit, Pamphilus autem putavit
reddere oportere non ad incrementum negotiationis, sed ad computationem
usurarum, ut in tutelae iudicio solet. Quaesitum est, an secundum
voluntatem defuncti exemplo Diphili Pamphilus quoque rationem reddere
debeat. Respondit debere. Claudius Tryphoninus: quia lucrum facere
ex tutela non debet.
1.
Ex duobus tutoribus pupilli altero defuncto adhuc impubere pupillo,
qui supererat ex persona pupilli sui iudice accepto consecutus est
cum usuris, quantum ex tutela ad tutorem defunctum pervenerat: quaesitum
est, iudicio tutelae, quo experitur pubes factus, utrum eius tantum
portionis, quae ab initio quod ex tutelae ratione pervenerat ad
defunctum contutorem, usurae veniant, an etiam eius summae, quae
ex sortis usuris pupillo aucta post mortem eius ad superstitem aeque
cum sorte translata sit aut transferri debuit. Respondit, si eam
pecuniam in se vertisset, omnium pecuniarum usuras praestandas:
quod si pecunia mansisset in rationibus pupilli, praestandum, quod
bona fide percepisset aut percipere potuisset, sed, faenori dare
cum potuisset, neglexisset, cum id, quod ab alio debitore nomine
usurarum cum sorte datur, ei qui accipit totum sortis vice fungitur
vel fungi debet.
2.
Testamento dati tutores, quod ruptum videbatur, cessaverunt in administratione
tutelae et a praeside tutor datus est pupillo, iussi autem sunt
etiam hi, qui dati erant testamento tutores, tutelam administrare
coniuncto eo, qui a praeside datus coeperat administrare: quaesitum
est, ex testamento datos periculum antecedentis temporis administrationis
utrum ex apertis tabulis, an ex quo iussi sunt, pertineat ad eos.
Respondit ad eos de quibus quaereretur nullum antecedentis temporis
periculum pertinere.
3.
Pupillo herede instituto filiae exheredatae duo milia nummorum aureorum
legavit eosdemque tutores utrisque dedit: quaesitum est, an ex eo
die, quo duo milia potuerunt a substantia hereditatis et in nomina
collocare neglexerint, usurarum nomine pupillae tutelae iudicio
teneantur. Respondit teneri.
4.
Quaesitum est, an usurae pupillaris pecuniae, quas tutores debuerunt,
cum ad curatorem transferuntur, in sortem computantur et universae
summae usuras debere curatores incipiant. Respondit omnis pecuniae,
quae ad curatores transit, parem causam esse, quia omnis sors efficitur.
26.7.59
Scaevola
libro 26 digestorum
Cum
hereditas patris aere alieno gravaretur et res in eo statu videretur,
ut pupilla ab hereditate paterna abstineretur, unus ex tutoribus
cum plerisque creditoribus ita decidit, ut certa crediti portione
contenti essent acciperentque: idem curatores iam viripotenti accepti
cum plerisque creditoribus deciderunt: quaesitum est, an, si aliquis
tutorum creditor patris pupillae solidam pecuniam expensam sibi
ex re pupillae cum usuris fecerit, revocari a curatoribus pupillae
ad portiones eas possit, quas ceteri quoque creditores acceperunt.
Respondit eum tutorem, qui ceteros ad portionem vocaret, eadem parte
contentum esse debere.
26.7.60
Pomponius
libro octavo epistularum
Si
tutoris heres exsecutus est quae tutor inchoavit, tutelae etiam
eo nomine tenetur.
26.7.61
Pomponius
libro 20 epistularum
Apud
Aristonem ita scriptum est: quod culpa tutoris pupillus ex hereditate
desiit possidere, eius aestimatio in petitione hereditatis sine
ulla dubitatione fieri debebit ita, si pupillo de hereditate cautum
sit: cautum autem esse videtur etiam si tutor erit idoneus, a quo
servari possit id, quod pupillus ex litis aestimatione subierit.
Sed si tutor solvendo non est, videndum erit, utrum calamitas pupilli
an detrimentum petitoris esse debeat perindeque haberi debet, ac
si res fortuito casu interisset, similiter atque ipse pupillus expers
culpae quid ex hereditate deminuisset corrupisset perdidisset. De
possessore quoque furioso quaeri potest, si quid ne in rerum natura
esset, per furorem eius accidisset. Tu quid putas? Pomponius: puto
eum vere dicere. Sed quare cunctatus es, si solvendo non sit tutor,
cuius damnum esse debeat? Cum alioquin elegantius dicere poterit
actiones dumtaxat, quas haberet cum tutore pupillus, venditori hereditatis
praestandas esse, sicuti heres vel bonorum possessor si nihil culpa
eius factum sit (veluti si fundo hereditario vi deiectus sit aut
servus hereditarius vulneratus ab aliquo sit sine culpa possessoris),
nihil plus quam actiones, quas eo nomine habet, praestare debeat.
Idem dicendum est et si per curatorem furiosi culpa vel dolo quid
amissum fuerit, quemadmodum si quid stipulatus tutor vel curator
fuisset aut vendidisset rem hereditariam. Impune autem puto admittendum,
quod per furorem alicuius accidit, quo modo si casu aliquo sine
facto personae id accidisset.
26.8.0.
De auctoritate et consensu tutorum et curatorum.
26.8.1
Ulpianus
libro primo ad Sabinum
pr.
Quamquam regula sit iuris civilis in rem suam auctorem tutorem fieri
non posse, tamen potest tutor proprii sui debitoris hereditatem
adeunti pupillo auctoritatem accommodare, quamvis per hoc debitor
eius efficiatur: prima enim ratio auctoritatis ea est, ut heres
fiat, per consequentias contingit, ut debitum subeat. Se tamen auctore
ab eo stipulari non potest. Et cum quidam auctoritatem accommodaret
pupillae suae, ut servo suo stipulanti sponderet, divus Pius Antoninus
rescripsit iure pupillam non teneri, sed in quantum locupletior
facta est, dandam actionem. Sed si auctor fiat, ut filio suo quid
tradatur, nulla erit auctoritas: evidenter enim sua auctoritate
rem adquirit.
1.
Tutor si invitus retentus sit per vim, non valet quod agitur: neque
enim praesentia corporis sufficit ad auctoritatem, ut si somno aut
morbo comitiali occupatus tacuisset.
26.8.2
Ulpianus
libro 24 ad Sabinum
Nulla
differentia est, non interveniat auctoritas tutoris an perperam
adhibeatur.
26.8.3
Paulus
libro octavo ad Sabinum
Etiamsi
non interrogatus tutor auctor fiat, valet auctoritas eius, cum se
probare dicit id quod agitur: hoc est enim auctorem fieri.
26.8.4
Pomponius
libro 17 ad Sabinum
Etsi
pluribus datis tutoribus unius auctoritas sufficiat, tamen si tutor
auctoretur, cui administratio tutelae concessa non est, id ratum
a praetore haberi non debet. Et ideo puto verius esse, quod Ofilio
placebat, si eo tutore auctore, qui tutelam non gerat, emam a pupillo
sciens alium eius tutelam gerere, dominum me non posse fieri: item
si eo auctore emam, qui a tutela fuerit remotus: nec enim id ratum
haberi.
26.8.5
Ulpianus
libro 40 ad Sabinum
pr.
Pupillus obligari tutori eo auctore non potest. Plane si plures
sint tutores, quorum unius auctoritas sufficit, dicendum est altero
auctore pupillum ei posse obligari, sive mutuam pecuniam ei det
sive stipuletur ab eo. Sed et cum solus sit tutor mutuam pecuniam
pupillo dederit vel ab eo stipuletur, non erit obligatus tutori:
naturaliter tamen obligabitur in quantum locupletior factus est:
nam in pupillum non tantum tutori, verum cuivis actionem in quantum
locupletior factus est dandam divus Pius rescripsit.
1.
Pupillus vendendo sine tutoris auctoritate non obligetur sed nec
in emendo, nisi in quantum locupletior factus est.
2.
Item ipse tutor et emptoris et venditoris officio fungi non potest:
sed enim si contutorem habeat, cuius auctoritas sufficit, procul
dubio emere potest. Sed si mala fide emptio intercesserit, nullius
erit momenti ideoque nec usucapere potest. Sane si suae aetatis
factus comprobaverit emptionem, contractus valet.
3.
Sed si per interpositam personam rem pupilli emerit, in ea causa
est, ut emptio nullius momenti sit, quia non bona fide videtur rem
gessisse: et ita est rescriptum a divo Severo et Antonino.
4.
Sane si ipse quidem emit palam, dedit autem nomen non mala fide
sed simpliciter, ut solent honestiores non pati nomina sua instrumentis
inscribi, valet emptio: quod si callide, idem erit ac si per interpositam
personam emisset.
5.
Sed et si creditor pupilli distrahat, aeque emere bona fide poterit.
6.
Si filius tutoris vel quae alia persona iuri eius subiecta emerit,
idem erit atque si ipse emisset.
26.8.6
Pomponius
libro 17 ad Sabinum
Tutores,
quibus administratio decreta non esset, tamquam extraneos recte
a pupillo emere placet.
26.8.7
Ulpianus
libro 40 ad Sabinum
pr.
Quod dicimus in rem suam auctoritatem accommodare tutorem non posse,
totiens verum est, quotiens per semet vel subiectas sibi personas
adquiritur ei stipulatio: ceterum negotium ei geri per consequentias,
ut dictum est, nihil prohibet auctoritas.
1.
Si duo rei sint stipulandi et alter me auctore a pupillo stipuletur,
alter altero tutore auctore, dicendum est stipulationem valere,
sic tamen, si auctoritas tutoris unius sufficiat: ceterum si non
sufficiat, dicendum erit inutilem esse stipulationem.
2.
Si et pater et filius qui in potestate eius fuit tutores fuerunt
et pater sit stipulatus filio auctore, nullius momenti erit stipulatio
idcirco, quia in rem patris auctor esse filius non potest.
26.8.8
Ulpianus
libro 48 ad Sabinum
Etsi
condicionalis contractus cum pupillo fiat, tutor debet pure auctor
fieri: nam auctoritas non condicionaliter, sed pure interponenda
est, ut condicionalis contractus confirmetur.
26.8.9
Gaius
libro 12 ad edictum provinciale
pr.
Obligari ex omni contractu pupillus sine tutoris auctoritate non
potest: adquirere autem sibi stipulando et per traditionem accipiendo
etiam sine tutoris auctoritate potest: sed credendo obligare sibi
non potest, quia sine tutoris auctoritate nihil alienare potest.
1.
Ex hoc autem, quod pupillus nullam rem sine tutoris auctoritate
alienare potest, apparet nec manumittere eum sine tutoris auctoritate
posse. Hoc amplius licet tutoris auctoritate manumittat, debet e
lege Aelia Sentia apud consilium causam probare.
2.
Pupillus ex omnibus causis solvendo sine tutoris auctoritate nihil
agit, quia nullum dominium transferre potest: si tamen creditor
bona fide pecuniam pupilli consumpserit, liberabitur pupillus.
3.
Hereditatem adire pupillus sine tutoris auctoritate non potest,
quamvis lucrosa sit nec ullum habeat damnum.
4.
Nec ex senatus consulto Trebelliano hereditatem recipere pupillus
sine tutoris auctoritate potest.
5.
Tutor statim in ipso negotio praesens debet auctor fieri, post tempus
vero aut per epistulam interposita eius auctoritas nihil agit.
6.
Etiamsi non exaudiat tutoris auctoritatem is qui cum pupillo contrahit,
scriptis tamen hoc adprobetur, recte negotium geritur, veluti si
absenti pupillo per epistulam vendam aliquid aut locem et is tutoris
auctoritate consentiat.
26.8.10
Paulus
libro 24 ad edictum
Tutor,
qui per valetudinem vel absentiam vel aliam iustam causam auctor
fieri non potuit, non tenetur.
26.8.11
Gaius
libro 15 ad edictum provinciale
Si
ad pupillum aut furiosum bonorum possessio pertineat, expediendarum
rerum gratia et in agnoscenda et in repudianda bonorum possessione
voluntatem tutoris curatorisque spectari debere placuit: qui scilicet
si quid eorum contra commodum pupilli furiosive fecerint, tutelae
curationisve iudicio tenebuntur.
26.8.12
Iulianus
libro 21 digestorum
Si
servus communis tuus et Titii a pupilla tua te auctore aliquam rem
per traditionem acceperit, tota ad Titium pertinebit. Marcellus
notat: nam quodcumque ad omnes dominos non potest pertinere, id
pro solido ad eum, cui adquiri potest, pertinere veteres comprobaverunt.
26.8.13
Iulianus
libro 21 digestorum
Impuberes
tutore auctore obligantur, etiamsi taceant: nam cum pecuniam mutuam
acceperint, quamvis nihil dicant, auctoritate tutoris interposita
tenentur. Quare et si non debita pecunia his personis soluta fuerit,
quamvis tacuerint, interposita tutoris auctoritas sufficit, ut condictione
teneantur.
26.8.14
Iulianus
libro 31 digestorum
Non
multum interest, afuerit tutor, cum negotium contraheretur, an praesens
ignoraverit, quale esset quod contrahebatur.
26.8.15
Marcianus
libro secundo regularum
Accipientis
et edentis iudicium idem tutor auctor utrique fit. Sed hoc utrum
ita est, si bis auctor factus est, an et una auctoritas sufficiat
eo animo, ut ad utrumque pertineat? Dubitat quidem Pomponius, sed
fortiter defenditur sufficere unam auctoritatem.
26.8.16
Paulus
libro primo ad lege Aelio Sentio sententiarum
Etiamsi
tutor caecus factus sit, auctor fieri potest.
26.8.17
Paulus
libro sexto ad edictum
Si
tutor pupillo nolit auctor fieri, non debet eum praetor cogere,
primum quia iniquum est, etiamsi non expedit pupillo, auctoritatem
eum praestare, deinde etsi expedit, tutelae iudicio pupillus hanc
iacturam consequitur.
26.8.18
Paulus
libro primo ad Plautium
Potest
pupillus tutore auctore debitorem suum Titio delegare: sed cum tutor
debet pupillo, dicendum est neque delegari eum neque procuratorem
adversus tutorem dari ipso tutore auctore posse, quia futurum sit,
ut auctoritate sua liberetur.
26.8.19
Paulus
libro nono responsorum
Curatorem
etiam impuberi dari posse, sed ad ea, quae sollemnitatem iuris desiderant,
explicanda tutore auctore opus esse.
26.8.20
Scaevola
libro decimo digestorum
Inter
pupillos paternae hereditatis divisio facta est praesente tutore,
sed non adsignante instrumento divisionis: quaesitum est, an ei
stari oporteret. Respondit, si tutor auctor fuisset, non idcirco
minus standum esse divisioni, quod non adsignasset.
26.8.21
Scaevola
libro 26 digestorum
Defendente
tutore pupillus condemnatus ex contractu patris accepit curatorem,
inter quem et creditorem acta facta sunt apud procuratorem Caesaris
infra scripta. Priscus procurator Caesaris dixit: "Faciat iudicata".
Novellius curator dixit: "Abstineo pupillum". Priscus
procurator Caesaris dixit: "Responsum habes: scis, quid agere
debeas". Quaesitum est, an secundum haec acta adulescens a
bonis patris abstentus sit. Respondit proponi abstentum.
26.8.22
Labeo
libro quinto pithanon
Si
quid est, quod pupillus agendo tutorem suum liberaturus est, id
ipso tutore auctore agi recte non potest.
26.9.0.
Quando ex facto tutoris vel curatoris minores agere vel conveniri
possunt.
26.9.1
Pomponius
libro 29 ad Sabinum
Ob
dolum malum vel culpam tutoris aristo ait pupillum possessorem condemnandum,
sed non puto, quanti actor in litem iuraret: et tamen illud ita
est, si rem a tutore pupillus servare possit.
26.9.2
Ulpianus
libro primo opinionum
Si
tutor vel curator pecunia eius, cuius negotia administrat, mutua
data ipse stipulatus fuerit vel praedia in nomen suum emerit, utilis
actio ei, cuius pecunia fuit, datur ad rem vindicandam vel mutuam
pecuniam exigendam.
26.9.3
Papinianus
libro 20 quaestionum
Dolus
tutorum puero neque nocere neque prodesse debet: quod autem vulgo
dicitur tutoris dolum pupillo non nocere, tunc verum est, cum ex
illius fraude locupletior pupillus factus non est. Quare merito
Sabinus tributoria actione pupillum conveniendum ex dolo tutoris
existimavit, scilicet si per iniquam distributionem pupilli rationibus
favit. Quod in depositi quoque actione dicendum est, item hereditatis
petitione, si modo, quod tutoris dolo desiit, pupilli rationibus
illatum probetur.
26.9.4
Ulpianus
libro 64 ad edictum
At
si extrinsecus aliquid tutor dolo admiserit, pupillo nihil nocere
oportet.
26.9.5
Papinianus
libro quinto responsorum
pr.
Post mortem furiosi non dabitur in curatorem qui negotia gessit
iudicati actio, non magis quam in tutores, si modo nullam ex consensu
post depositum officium novationem factam et in curatorem vel tutorem
obligationem esse translatam constabit.
1.
Tutor, qui pecuniam se soluturum cavit, quam pater pupilli condemnatus
fuerat, actionem post tutelam finitam recte recusat. Non idem in
eo placuit, qui suo nomine mutuam pecuniam accepit et iudicatum
pro pupillo fecit, nisi forte creditor ideo contraxit, ut in causam
iudicati pecunia transiret.
26.9.6
Papinianus
libro secundo definitionum
Tutor
interposito decreto praetoris actorem reliquit. Secundum eum sententia
dicta iudicati transfertur ad pupillum actio non minus, quam si
tutor optinuisset.
26.9.7
Scaevola
libro 13 quaestionum
Tutori,
qui infantem defendit, succurritur, ut in pupillum iudicati actio
detur.
26.9.8
Scaevola
libro quinto responsorum
Tutor,
qui et coheres pupillo erat, cum conveniretur fideicommissi nomine,
in solidum ipse cavit: quaesitum est, an in adultum pupillum pro
parte danda sit utilis actio. Respondit danda [dandam].
26.10.0.
De suspectis tutoribus et curatoribus.
26.10.1
Ulpianus
libro 35 ad edictum
pr.
Haec clausula et frequens et pernecessaria est: cottidie enim suspecti
tutores postulantur.
1.
Primum igitur tractemus, unde descendat suspecti crimen et apud
quos postulari quis possit suspectus tutor vel curator, deinde quis
et a quo et ex quibus causis removetur, deque poena suspecti.
2.
Sciendum est suspecti crimen e lege duodecim tabularum descendere.
3.
Damus autem ius removendi suspectos tutores Romae praetoribus, in
provinciis praesidibus earum.
4.
An autem apud legatum proconsulis suspectus postulari possit, dubium
fuit: sed imperator Antoninus cum divo Severo Braduae Maurico proconsuli
Africae rescripsit posse, quia mandata iurisdictione officium ad
eum totum iuris dicundi transit. Ergo et si praetor mandet iurisdictionem,
simili modo dicendum est suspectum posse apud eum postulari cui
mandata est: cum enim sit in provincia hoc rescriptum, consequens
erit dicere et eum, cui a praetore mandata est iurisdictio, posse
de suspecto cognoscere.
5.
Ostendimus, qui possunt de suspecto cognoscere: nunc videamus, qui
suspecti fieri possunt. Et quidem omnes tutores possunt, sive testamentarii
sint, sive non sint, sed alterius generis tutores. Quare et si legitimus
sit tutor, accusari poterit. Quid si patronus? Adhuc idem erit dicendum,
modo ut meminerimus patrono parcendum.
6.
Consequens est, ut videamus, qui possunt suspectos postulare: et
sciendum est quasi publicam esse hanc actionem, hoc est omnibus
patere.
7.
Quin immo et mulieres admittuntur, sed hae solae, quae pietate necessitudinis
ductae ad hoc procedunt, ut puta mater. Nutrix quoque et avia possunt.
Potest et soror, nam in sorore et rescriptum exstat divi Severi:
et si qua alia mulier fuerit, cuius praetor perpensam pietatem intellexerit
non sexus verecundiam egredientis, sed pietate productam non continere
iniuriam pupillorum, admittet eam ad accusationem.
8.
Si quis de plebeis ob facta atrociora in tutela admissa fuerit apud
praetorem accusatus, remittitur ad praefectum urbis graviter puniendus.
26.10.2
Ulpianus
libro primo de omnibus tribunalibus
Libertus
quoque si fraudulenter gessisse tutelam filiorum patroni probetur,
ad praefectum urbis remittetur puniendus.
26.10.3
Ulpianus
libro 35 ad edictum
pr.
Tutor quoque contutorem potest suspectum facere, sive duret adhuc
tutor, sive iam desierit ipse, contutor autem maneat tutor: et ita
divus Severus rescripsit. Plus divus Pius Caecilio Paetino rescripsit
posse tutorem suspectum remotum contutores suos suspectos facere.
1.
Liberti quoque pupillorum grate facient, si tutores vel curatores
eorum male gerentes rem patronorum vel liberorum patronorum suspectos
fecerint: sed si patronum suum ut suspectum in tutela facere velint,
melius est libertos ab accusatione repelli, ne in ipsa cognitione
gravius aliquid emergat, cum hoc aliis omnibus pateat.
2.
Non tantum autem adulescentis curator, sed etiam furiosi vel prodigi
ut suspectus removeri potest.
3.
Sed et si quis curam ventris bonorumve administrat, non carebit
huius criminis metu.
4.
Praeterea videndum, an et sine accusatione possit suspectus repelli.
Et magis est, ut repelli debeat, si praetori liqueat ex apertissimis
rerum argumentis suspectum eum esse: quod favore pupillorum accipiendum
est.
5.
Nunc videamus, ex quibus causis suspecti removeantur. Et sciendum
est aut ob dolum in tutela admissum suspectum licere postulare,
si forte grassatus in tutela est aut sordide egit vel perniciose
pupillo vel aliquid intercepit ex rebus pupillaribus iam tutor.
Quod si quid admisit, ante tamen admisit, quam tutor esset, quamvis
in bonis pupilli vel in tutela, non potest suspectus tutor postulari,
quia delictum tutelam praecessit. Proinde si pupilli substantiam
expilavit, sed antequam tutor esset, accusari debet expilatae hereditatis
crimine, si minus, furti.
6.
Quaeri potest, si tutor fuerit pupilli idemque sit curator confirmatus
adulescenti, an possit ex delictis tutelae suspectus postulari.
Et cum possit tutelae a concuratoribus conveniri, consequens erit
dicere cessare suspecti accusationem, quia tutelae agi possit deposito
officio et alio sumpto.
7.
Idem erit quaerendum et si proponas aliquem desisse esse tutorem
et rursum coepisse (ut puta usque ad tempus vel ad condicionem erat
datus, deinde iterum vel superveniente condicione testamentaria
vel etiam a praetore postea datus est), an suspectus postulari possit.
Et quia duae tutelae sunt, si est, qui eum tutelae iudicio conveniat,
aequissimum erit dicere cessare crimen suspecti.
8.
Si autem ipse tutor est solus, numquid, quia tutelae cessat, removendus
sit ab hac administratione, quasi in hac suspectus ex eo, quod in
alia male versatus sit? Ergo et in eo, qui curator solus post finitam
tutelam confirmatus est, idem dici potest.
9.
Quod si quis ita tutor datus sit: "Quoad in Italia erit, tutor
esto" vel "quoad trans mare non ierit", an possit
suspectus postulari ex eo gestu, quem administravit, antequam trans
mare abesset? Et magis est, ut postulari possit, quasi una tutela
sit habens intervalla.
10.
Si quis afuturus rei publicae causa desideravit in locum suum constitui
alium tutorem, an reversus ex ante gesto suspectus postulari possit?
Et quia potest ex priore gestu utili actione conveniri, cessabit
postulatio.
11.
Si curator ventri bonisque datus fraudulenter versatus sit, deinde
tutor datus, an postulari suspectus propter fraudes in cura admissas
possit, dubitari potest. Et si quidem habet contutores, non poterit
postulari, quia conveniri potest, si non habet, amoveri potest.
12.
Si tutor inimicus pupillo parentibusve eius sit et generaliter si
qua iusta causa praetorem moverit, cur non debeat in ea tutela versari,
reicere eum debebit.
13.
Severus et Antoninus rescripserunt Epicurio tutores, qui res vetitas
sine decreto distraxerunt, nihil quidem egisse, verum si per fraudem
id fecerunt, removeri eos oportere.
14.
Tutor, qui ad alimenta pupillo praestanda copiam sui non faciat,
suspectus est poteritque removeri.
15.
Sed si non latitet, sed praesens nihil posse decerni contendit quasi
inopibus, si datis pupillo advocatis in mendacio revincatur, ad
praefectum urbis remittendus est: neque enim interest id agere quemquam,
ut corrupta fide inquisitionis tutor constituatur, an bona fide
constitutum velut praedonem bonis alienis incumbere: hic ergo non
quasi suspectus removebitur, sed remittetur puniendus ea poena,
qua solent adfici, qui tutelam corruptis ministeriis praetoris redemerunt.
16.
Qui pecuniam ad praediorum emptionem conferre neque pecuniam deponere
pervicaciter perstant, quoad emptionis occasio inveniatur, vinculis
publicis iubentur contineri, et insuper pro suspectis habentur.
Sed sciendum est non omnes hac severitate debere tractari, sed utique
humiliores: ceterum eos, qui sunt in aliqua dignitate positi, non
opinor vinculis publicis contineri oportere.
17.
Is tutor, qui inconsideranter pupillum vel dolo abstinuit hereditate,
potest suspectus postulari.
18.
Qui ob segnitiam vel rusticitatem inertiam simplicitatem vel ineptiam
remotus sit, in hac causa est, ut integra existimatione tutela vel
cura abeat. Sed et si quis ob fraudem non removebit aliquem, sed
ei adiunxerit, non erit famosus, quia non est abire tutela iussus.
26.10.4
Ulpianus
libro primo de omnibus tribunalibus
pr.
Hae enim causae faciunt, ut integra existimatione tutela vel cura
quis abeat.
1.
Decreto igitur debebit causa removendi significari, ut appareat
de existimatione.
2.
Quid ergo si non significaverit causam remotionis decreto suo? Papinianus
ait debuisse dici hunc integrae esse famae, et est verum.
3.
Si praetor sententia sua non removerit tutela, sed gerere prohibuit,
dicendum est magis esse, ut et hic desinat tutor esse.
4.
Qui nihil gesserunt, non possunt suspecti postulari, verum ob ignaviam
vel neglegentiam vel dolum, si dolo fecerunt, possunt removeri.
26.10.5
Ulpianus
libro tertio disputationum
Suspectus
fieri is quoque, qui satis dederit vel nunc offerat, potest: expedit
enim pupillo rem suam salvam fore, quam tabulas rem salvam fore
cautionis habere: nec ferendus est contutor, qui ideo collegam suum
suspectum non fecit, quoniam cautum erat pupillo,
26.10.6
Callistratus
libro quarto de cognitionibus
quia
satisdatio propositum tutoris malevolum non mutat, sed diutius grassandi
in re familiari facultatem praestat.
26.10.7
Ulpianus
libro primo de omnibus tribunalibus
pr.
Impuberibus quidem non permittitur suspectos facere: adulescentibus
plane volentibus suspectos facere curatores suos permittitur, dummodo
ex consilio necessariorum id faciant.
1.
Si fraus non sit admissa, sed lata neglegentia, quia ista prope
fraudem accedit, removeri hunc quasi suspectum oportet.
2.
Praeterea accesserunt quaedam species ex epistula imperatoris nostri
et divi Severi ad Atrium Clonium: nam adversus eos, qui, ne alimenta
decernantur, sui copiam perseverant non facere, ut suis rebus careant
praecipitur reique servandae causa pupillus in possessionem mittatur
eius, qui suspectus sententia sua factus est quaeque mora deteriora
futura sunt curatore dato distrahi iubentur.
3.
Item si quis tutor datus non compareat, solet edictis evocari, novissimeque
si copiam sui non fecerit, ut suspectus removeri ob hoc ipsum, quod
copiam sui non fecit. Quod et perraro et diligenti habita inquisitione
faciendum est.
26.10.8
Ulpianus
libro 61 ad edictum
Suspectum
tutorem eum putamus, qui moribus talis est, ut suspectus sit: enimvero
tutor quamvis pauper est, fidelis tamen et diligens, removendus
non est quasi suspectus.
26.10.9
Modestinus
libro singulari de heurematicis
Si
tutor aliquo vinculo necessitudinis vel adfinitatis pupillo coniunctus
sit vel si patronus pupilli liberti tutelam gerit et quis eorum
a tutela removendus videatur, optimum factum est curatorem ei potius
adiungi quam eundem cum notata fide et existimatione removeri.
26.10.10
Papinianus
libro 12 quaestionum
Decreto
praetoris ut suspectus remotus periculum futuri temporis non timet:
iniquum enim videtur removeri quidem a tutela vel cura, in futurum
autem non esse securum.
26.10.11
Papinianus
libro quinto responsorum
Post
finitam tutelam cognitio suspecti tutoris quamvis pridem recepta
solvitur.
26.10.12
Aquila
libro responsorum
Nihil
proponi, cur praescribere curator possit in cognitione suspecti,
quo minus religio praetoris a pupillari servo detegente fraudes
instruatur.