24.1.0.
De donationibus inter virum et uxorem.
24.1.1
Ulpianus
libro 32 ad Sabinum
Moribus
apud nos receptum est, ne inter virum et uxorem donationes valerent.
Hoc autem receptum est, ne mutuo amore invicem spoliarentur donationibus
non temperantes, sed profusa erga se facilitate:
24.1.2
Paulus
libro septimo ad Sabinum
Ne
cesset eis studium liberos potius educendi. Sextus Caecilius et
illam causam adiciebat, quia saepe futurum esset, ut discuterentur
matrimonia, si non donaret is qui posset, atque ea ratione eventurum,
ut venalicia essent matrimonia.
24.1.3
Ulpianus
libro 32 ad Sabinum
pr.
Haec ratio et oratione imperatoris nostri Antonini Augusti electa
est: nam ita ait: "Maiores nostri inter virum et uxorem donationes
prohibuerunt, amorem honestum solis animis aestimantes, famae etiam
coniunctorum consulentes, ne concordia pretio conciliari viderentur
neve melior in paupertatem incideret, deterior ditior fieret".
1.
Videamus, inter quos sunt prohibitae donationes. Et quidem si matrimonium
moribus legibusque nostris constat, donatio non valebit. Sed si
aliquod impedimentum interveniat, ne sit omnino matrimonium, donatio
valebit: ergo si senatoris filia libertino contra senatus consultum
nupserit, vel provincialis mulier ei, qui provinciam regit vel qui
ibi meret, contra mandata, valebit donatio, quia nuptiae non sunt.
Sed fas non est eas donationes ratas esse, ne melior sit condicio
eorum, qui delinquerunt. Divus tamen Severus in liberta Pontii Paulini
senatoris contra statuit, quia non erat affectione uxoris habita,
sed magis concubinae.
2.
Qui in eiusdem potestate sunt, prohibentur sibi donare, ut puta
frater mariti, qui est in soceri potestate.
3.
Verbum potestatis non solum ad liberos trahimus, verum etiam ad
servos: nam magis est, ut hi quoque, qui aliquo iure subiecti sunt
marito, donare non possint.
4.
Secundum haec si mater filio, qui in patris potestate esset, donet,
nullius momenti erit donatio, quia patri quaeritur: sed si in castra
eunti filio dedit, videtur valere, quia filio quaeritur et est castrensis
peculii. Quare et si filius vel privignus vel quivis alius potestati
mariti subiectus de castrensi suo peculio donavit, non erit irrita
donatio.
5.
Prohibetur igitur et uxori et nurui donare etiam is, qui est in
soceri potestate, si modo maritus sit in patris potestate.
6.
Ab uxoris nurusve parte prohibitum est donari viro vel genero. Sed
et his, qui sunt in eorum potestate si fuerit donatum, vel in quorum
sunt potestate, non valebit donatio, si modo vir et socer in eiusdem
sunt potestate vel vir in soceri: ceterum si in alia familia est
maritus, neque socero neque ei qui est in eius potestate neque ei
in cuius est donatione interdictum est.
7.
Socrui a nuru vel contra donari non est prohibitum, quia hic ius
potestatis non vertitur.
8.
Si servus meus, cuius usus fructus alienus est, donet uxori meae
ex eo peculio, quod ad me non pertinebat, vel homo liber bona fide
mihi serviens, an valeat donatio, quaeritur. Et in libera quidem
persona utcumque admitti potest donatio: ceterae enim personae alienationem
peculii ut donent non habent.
9.
Non tantum autem per se maritus et uxor ceteraeque personae dare
non possunt sed nec per interpositam personam.
10.
Sciendum autem est ita interdictam inter virum et uxorem donationem,
ut ipso iure nihil valeat quod actum est: proinde si corpus sit
quod donatur, nec traditio quicquam valet, et si stipulanti promissum
sit vel accepto latum, nihil valet: ipso enim iure quae inter virum
et uxorem donationis causa geruntur, nullius momenti sunt.
11.
Si quis igitur nummos uxori dederit, non fieri eius apparet, quia
nihil corporis eius fieri palam est.
12.
Sed si debitorem suum ei solvere iusserit, hic quaeritur, an nummi
fiant eius debitorque liberetur. Et Celsus libro quinto decimo digestorum
scribit videndum esse, ne dici possit et debitorem liberatum et
nummos factos mariti, non uxoris: nam et si donatio iure civili
non impediretur, eum rei gestae ordinem futurum, ut pecunia ad te
a debitore tuo, deinde a te ad mulierem perveniret: nam celeritate
coniungendarum inter se actionum unam actionem occultari, ceterum
debitorem creditori dare, creditorem uxori. Nec novum aut mirum
esse, quod per alium accipias, te accipere: nam et si is, qui creditoris
tui se procuratorem esse simulaverit, a debitore tuo iubente te
pecuniam acceperit, et furti actionem te habere constat et ipsam
pecuniam tuam esse.
13.
Huic sententiae consequens est, quod Iulianus libro septimo decimo
digestorum scripsit, si donaturum mihi iussero uxori meae dare:
ait enim Iulianus nullius esse momenti, perinde enim habendum, atque
si ego acceptam et rem meam factam uxori meae dedissem: quae sententia
vera est. [quod Iulianus. . . . . . perinde] .
24.1.4
Iulianus
libro 17 digestorum
Idemque
est et si mortis causa traditurum mihi iusserim uxori tradere, nec
referre, convaluerit donator an mortuus sit. Neque existimandum
est, si dixerimus valere donationem, non fieri me pauperiorem, quia
sive convaluerit donator, condictione tenebor, sive mortuus fuerit,
rem, quam habiturus eram, in bonis meis desinam propter donationem
habere.
24.1.5
Ulpianus
libro 32 ad Sabinum
pr.
Si sponsus sponsae donaturus tradiderit Titio, ut is sponsae daret,
deinde Titius tradiderit post nuptias secutas: si quidem eum interposuerit
maritus, donationem non valere, quae post contractas nuptias perficiatur:
si vero mulier eum interposuerit, iamdudum [iamdum] perfectam donationem,
hoc est ante nuptias, atque ideo quamvis contractis nuptiis Titius
tradiderit, donationem valere.
1.
Si maritus duos reos habeat Titium et mulierem et mulieri accepto
tulerit donationis causa, neuter liberatur, quia acceptilatio non
valet: et haec Iulianus libro septimo decimo digestorum scribit.
Plane si mihi proponas Titio accepto latum, ipse quidem liberabitur,
mulier vero manebit obligata.
2.
Generaliter tenendum est, quod inter ipsos aut qui ad eos pertinent
aut per interpositas personas donationis causa agatur, non valere:
quod si aliarum extrinsecus rerum personarumve causa commixta sit,
si separari non potest, nec donationem impediri, si separari possit,
cetera valere, id quod donatum sit non valere.
3.
Si debitor viri pecuniam iussu mariti uxori promiserit, nihil agitur.
4.
Si uxor viri creditori donationis causa promiserit et fideiussorem
dederit, neque virum liberari neque mulierem obligari vel fideiussorem
eius Iulianus ait, perindeque haberi ac si nihil promisisset.
5.
Circa venditionem quoque Iulianus quidem minoris factam venditionem
nullius esse momenti ait: Neratius autem (cuius opinionem Pomponius
non improbat) venditionem donationis causa inter virum et uxorem
factam nullius esse momenti, si modo, cum animum maritus vendendi
non haberet, idcirco venditionem commentus sit, ut donaret: enimvero
si, cum animum vendendi haberet, ex pretio ei remisit, venditionem
quidem valere, remissionem autem hactenus non valere, quatenus facta
est locupletior: itaque si res quindecim venit quinque, nunc autem
sit decem, quinque tantum praestanda sunt, quia in hoc locupletior
videtur facta.
6.
Si donationis causa vir vel uxor servitute non utatur, puto amitti
servitutem, verum post divortium condici posse.
7.
Si uxor vel maritus exceptione quadam donationis causa summoveri
voluerint, facta a iudice absolutione valebit quidem sententia,
sed condicetur ei, cui donatum est.
8.
Concessa donatio est sepulturae causa: nam sepulturae causa locum
marito ab uxore vel contra posse donari constat et si quidem intulerit,
faciet locum religiosum. Hoc autem ex eo venit, quod definiri solet
eam demum donationem impediri solere, quae et donantem pauperiorem
et accipientem faciet locupletiorem: porro hic non videtur fieri
locupletior in ea re quam religioni dicavit. Nec movit quemquam,
quod emeret, nisi a marito accepisset: nam etsi pauperior ea fieret,
nisi maritus dedisset, non tamen idcirco fit locupletior, quod non
expendit.
9.
Haec res et illud suadet, si uxori maritus sepulturae causa donaverit,
ita demum locum fieri intellegi mulieris, cum corpus humatur: ceterum
antequam fiet religiosus, donantis manet. Proinde si distraxerit
mulier, manet locus donatoris.
10.
Secundum haec si uxori suae monumentum purum maritus magni pretii
donaverit, valebit donatio, sic tamen, ut, cum fit religiosus, valeat.
11.
Sed et si ipsa fuerit illo illata, licet morte eius finitum est
matrimonium, favorabiliter tamen dicetur locum religiosum fieri.
12.
Proinde et si maritus ad oblationem dei uxori donavit, vel locum,
in quo opus publicum quod promiserat facere, velut aedem publicam,
dedicaret, fiet locus sacer. Sed et si quid ei det, ut donum deo
detur vel consecretur, dubium non est, quin debeat valere: quare
et si oleum pro ea in aede sacra posuerit, valet donatio.
13.
Si maritus heres institutus repudiet hereditatem donationis causa,
Iulianus scripsit libro septimo decimo digestorum donationem valere:
neque enim pauperior fit, qui non adquirat, sed qui de patrimonio
suo deposuit. Repudiatio autem mariti mulieri prodest, si vel substituta
sit mulier vel etiam ab intestato heres futura.
14.
Simili modo et si legatum repudiet, placet nobis valere donationem,
si mulier substituta sit in legato vel etiam si proponas eam heredem
institutam.
15.
Si quis rogatus sit praecepta certa quantitate uxori suae hereditatem
restituere et is sine deductione restituerit, Celsus libro decimo
digestorum scripsit magis pleniore officio fidei praestandae functum
maritum quam donasse videri: et rectam rationem huic sententiae
Celsus adiecit, quod plerique magis fidem exsolvunt in hunc casum
quam donant nec de suo putant proficisci, quod de alieno plenius
restituunt voluntatem defuncti secuti: nec immerito saepe credimus
aliquid defunctum voluisse et tamen non rogasse. Quae sententia
habet rationem magis in eo, qui non erat deducta quarta rogatus
restituere et tamen integram fidem praestitit omisso senatus consulti
commodo: hic enim vere fidem exsolvit voluntatem testatoris obsecutus.
Hoc ita, si non per errorem calculi fecit: ceterum indebiti fideicommissi
esse repetitionem nulla dubitatio est.
16.
Cum igitur nihil de bonis erogatur, recte dicitur valere donationem.
Ubicumque igitur non deminuit de facultatibus suis qui donavit,
valet, vel, etiamsi deminuat, locupletior tamen non fit qui accepit,
donatio valet.
17.
Marcellus libro septimo digestorum quaerit, si mulier acceptam a
marito pecuniam in sportulas pro cognato suo ordini erogaverit,
an donatio valeat? Et ait valere nec videri locupletiorem mulierem
factam, quamvis mutuam pecuniam esset acceptura et pro adfine erogatura.
18.
In donationibus autem iure civili impeditis hactenus revocatur donum
ab eo ab eave cui donatum est, ut, si quidem exstet res, vindicetur,
si consumpta sit, condicatur hactenus, quatenus locupletior quis
eorum factus est:
24.1.6
Gaius
libro 11 ad edictum provinciale
Quia
quod ex non concessa donatione retinetur, id aut sine causa aut
ex iniusta causa retineri intellegitur: ex quibus causis condictio
nasci solet.
24.1.7
Ulpianus
libro 31 ad Sabinum
pr.
Quod autem spectetur tempus, an locupletiores sint facti, utrum
tempus litis contestatae an rei iudicatae? Et verum est litis contestatae
tempus spectari oportere idque imperator noster cum patre rescripsit.
1.
Si maritus pecuniam uxori in unguenta dederit eaque eam pecuniam
creditori suo solverit, mox ea de sua pecunia unguenta emerit, non
videri locupletiorem factam Marcellus libro septimo digestorum scribit.
Idemque et si lancem ob eandem causam ei dederit eaque lancem retinuerit,
de sua autem pecunia unguenta emerit, vindicationem cassare, quia
non est locupletior, quae tantundem in re mortua impendit.
2.
Si vir et uxor quina invicem sibi donaverint et maritus servaverit,
uxor consumpserit, recte placuit compensationem fieri donationum
et hoc divus Hadrianus constituit.
3.
Aestimari oportere, in quantum locupletior facta sit mulier. Proinde
et si praedia hodie vilissimo sunt, consequenter dicemus litis contestatae
tempore aestimationem eorum spectandam. Plane si magni pretii praedia
sunt, summa tantum numerata erit restituenda, non etiam usurae pretii.
4.
Eleganter tractabitur, si mulier quindecim praedia emerit et maritus
non totum pretium numeraverit, sed duas partes pretii, hoc est decem,
uxor de suo quinque, deinde haec praedia valeant nunc decem, maritus
quantum consequatur. Et magis est, ut consequi debeat duas partes
decem, ut quod periit ex pretio, utrique perierit et marito et uxori.
5.
Si maritus aestimationem rerum quas in dotem accepit dicat se donationis
causa auxisse, remedium monstravit imperator noster cum divo patre
suo rescripto, cuius verba haec sunt: "Cum donationis causa
pretium auctum adfirmes, qui super ea re cogniturus erit, si pecuniae
modum recusabis, ipsa praedia restitui debere sumptuum deductis
rationibus arbitrabitur". In arbitrio igitur mariti erit, quid
praestitum malit. Idem iuris est et si e contrario mulier de minore
aestimatione queratur. Nec aliud in commodato aestimato dato observari
solet, ut Pomponius libro quarto variarum lectionum scribit.
6.
Si uxor a marito suo praedia, quae ob dotem pignori acceperat, emerit
eaque emptio donationis causa facta dicatur, nullius esse momenti,
pignoris tamen obligationem durare imperator noster cum patre suo
rescripsit, cuius rescripti verba ideo rettuli, ut appareat venditionem
inter virum et uxorem bona fide gestam non retractari. "Si
tibi maritus pignora propter dotem et pecuniam creditam data non
donationis causa vendidit, quod bona fide gestum est, manebit ratum.
At si titulus donationis quaesitus ostenditur atque ideo venditionem
irritam esse constabit, iure publico causam pignorum integram obtinebis".
7.
Si uxor rem emit et maritus pretium pro ea numeravit, interdum dicendum
est totum a muliere repetendum, quasi locupletior ex ea in solidum
facta sit: ut puta si emit quidem rem mulier et debebat pecuniam,
maritus autem a venditore eam liberavit: quid enim interest, creditori
solvat an venditori?
8.
Uxori quis donavit servum ita, ut eum intra annum manumitteret:
an, si mulier non obtemperet voluntati, constitutio divi Marci imponat
ei libertatem, si vir vel vivit vel etiam diem suum obierit? Et
ait Papinianus, cum Sabini sit sententia recepta, qui putat tunc
fieri servum eius cui donatur, cum coeperit libertas imponi ideoque
nec si velit mulier post exactum tempus possit manumittere, recte
dici non esse constitutioni locum nec voluntatem mariti posse constitutioni
locum facere, cum proprium servum possit manumittere: quae sententia
mihi quoque probatur, quia venditor sive donatur non sibi vult legem
imponi nec potest, sed ei qui accepit: dominio igitur penes se remanente
nequaquam effectum habebit constitutio.
9.
Manumissionis causa donatio facta valet, licet non hoc agatur, ut
statim ad libertatem, sed quandoque perducatur. Proinde si, ut post
certum tempus manumittat, uxori suae tradidit, tunc demum eius fiet,
cum tempore impleto manumittere coeperit: quare antea manumittendo
nihil agit. Nam et illud sciendum est: si uxori quis suae donaverit,
ut intra annum manumittat, deinde non manumiserit ea intra annum,
postea manumittendo nihil agit.
24.1.8
Gaius
libro 11 ad edictum provinciale
Si,
antequam servus manumittatur, morte aut divortio solutum fuerit
matrimonium, resolvitur donatio: inesse enim condicio donationi
videtur, ut manente matrimonio manumittatur.
24.1.9
Ulpianus
libro 32 ad Sabinum
pr.
Si eum uxori donet maritus, qui eius erat condicionis, ne umquam
ad libertatem perduci possit, dicendum est omnino nihil agi hac
donatione.
1.
Si pecunia accepta mulier manumiserit vel operas ei imposuerit,
ait Iulianus operas quidem eam licito iure imposituram et tenere
obligationem nec videri mulierem ex re viri locupletiorem fieri,
cum eas libertus promittat: quod si pretium ob manumissionem acceperit
mulier et sic manumiserit, si quidem ex peculio suo dedit, nummos
mariti manere, si vero alius pro eo dedit, fient nummi mulieris:
quae sententia recte se habet.
2.
Inter virum et uxorem mortis causa donationes receptae sunt,
24.1.10
Gaius
libro 11 ad edictum provinciale
Quia
in hoc tempus excurrit donationis eventus, quo vir et uxor esse
desinunt.
24.1.11
Ulpianus
libro 32 ad Sabinum
pr.
Sed interim res non statim fiunt eius cui donatae sunt, sed tunc
demum, cum mors insecuta est: medio igitur tempore dominium remanet
apud eum qui donavit.
1.
Sed quod dicitur mortis causa donationem inter virum et uxorem valere,
ita verum est, ut non solum ea donatio valeat secundum Iulianum,
quae hoc animo fit, ut tunc res fiat uxoris vel mariti, cum mors
insequetur, sed omnis mortis causa donatio.
2.
Quando itaque non retro agatur donatio, emergunt vitia, ut Marcellus
animadvertit in specie huiusmodi. Maritus uxori mortis causa donatum
voluit: interposuit mulier filium familias, qui a marito acciperet
eique traderet: deinde, cum moritur maritus, pater familias invenitur:
an valeat traditio? Et ait consequens esse dici traditionem valere,
quia sui iuris effectus est eo tempore, ad quod traditio redigitur,
id est cum maritus moriebatur.
3.
Idem ait: placuisse scio Sabinianis, si filiae familias uxori maritus
tradet, donationem eius cum omni suo emolumento fieri, si vivo adhuc
marito sui iuris fuerit effecta. quod et Iulianus libro septimo
decimo digestorum probat.
4.
Proinde et si uxor marito filio familias mortis causa tradat et
is sui iuris effectus sit, sine dubio dicemus ipsius fieri [fierit].
5.
Per contrarium quoque si uxor donaverit mortis causa patri familias
marito et mortis eius tempore filius familias inveniatur, patri
erit nunc emolumentum quaesitum.
6.
Consequenter Scaevola apud Marcellum notat, si servum interposuit
mulier, ut ei tradatur mortis causa, isque adhuc servus dederit
mulieri, deinde mortis tempore liber inveniatur, tantundem esse
dicendum.
7.
Idem Marcellus tractat, si is qui interpositus est, posteaquam dederit
mulieri, decesserit vivo adhuc donatore, donationem evanescere,
quia debeat aliquo momento interposito fieri et sic ad mulierem
transire: quod ita procedit, si ea cui donabatur eum interposuit,
non is qui donabat. Porro si a marito interpositus est, et res ipsius
statim facta est et, si ante mortem mariti tradiderit et decesserit,
traditio eius egit aliquid, ut tamen haec traditio pendeat, donec
mors sequatur.
8.
Si uxor rem Titio dederit, ut is marito mortis causa traderet eaque
defuncta invitis heredibus eius Titius marito dederit, interest,
utrum a muliere sit interpositus Titius an vero a marito cui donabatur:
si a muliere interpositus est, obligabit se condictione, si marito
tradiderit, si autem a marito sit interpositus, mortua muliere confestim
fundus efficietur eius quem maritus interposuit et actionem ipse
maritus cum eo habebit.
9.
Si uxor rem, quam a marito suo mortis causa acceperat, vivo eo alii
tradiderit, nihil agitur ea traditione, quia non ante ultimum vitae
tempus mulieris fuit. Plane in quibus casibus placeat retro agi
donationem, etiam sequens traditio a muliere facta in pendenti habebitur.
10.
Si maritus uxori donaverit mortis causa eaque diverterit, an dissolvatur
donatio? Iulianus scripsit infirmari donationem nec impendere.
11.
Idem ait, si divortii causa facta sit donatio, valere:
12.
Quae tamen sub ipso divortii tempore, non quae ex cogitatione quandoque
futuri divortii fiant:
24.1.13
Ulpianus
libro 32 ad Sabinum
pr.
Sed si mors sit insecuta, non videri factas res mulieris, quia donatio
in alium casum facta est.
1.
Proinde et si mortis causa uxori donaverit et deportationem passus
est, an donatio valeat, videamus. Et alias placet in casum deportationis
donationem factam valere, quemadmodum in causam divortii. Cum igitur
deportatione matrimonium minime dissolvatur et nihil vitium mulieris
incurrit, humanum est donationem, quae mortis causa ab initio facta
est, tali exilio subsecuto confirmari, tamquam si mortuo marito
rata habebatur, ita tamen, ut non adimatur licentia marito eam revocare,
quia et mors eius exspectanda est, ut tunc plenissimam habeat firmitatem,
quando ab hac luce fuerit subtractus, sive reversus sive adhuc in
poena constitutus.
2.
Cum quis acceperit, ut in suo aedificet, condici ei id non potest,
quia magis donari ei videtur: quae sententia Neratii quoque fuit:
ait enim datum ad villam extruendam vel agrum serendum, quod alioquin
facturus non erat is qui accepit, in speciem donationis cadere.
Ergo inter virum et uxorem hae erunt interdictae.
24.1.14
Paulus
libro 71 ad edictum
Quod
si vir uxori, cuius aedes incendio consumptae sunt, ad refectionem
earum pecuniam donaverit, valet donatio in tantum, in quantum aedificii
extructio postulat.
24.1.15
Ulpianus
libro 32 ad Sabinum
pr.
Ex annuo vel menstruo, quod uxori maritus praestat, tunc quod superest
revocabitur, si satis immodicum est, id est supra vires dotis.
1.
Si maritus uxori pecuniam donaverit eaque usuras ex donata pecunia
perceperit, lucrabitur. Haec ita Iulianus in marito libro octavo
decimo digestorum scribit.
24.1.16
Tryphoninus
libro decimo disputationum
Quid
ergo si ex centum, quae vir uxori donavit, quinquaginta apud debitorem
ex his perierint, et alia quinquaginta duplicata usuris uxor habet?
Non plus quinquaginta eius donationis nomine maritus ab ea consequetur.
24.1.17
Ulpianus
libro 32 ad Sabinum
pr.
De fructibus quoque videamus, si ex fructibus praediorum quae donata
sunt locupletata sit, an in causam donationis cadant. Et Iulianus
significat fructus quoque ut usuras licitam habere donationem.
1.
Sed si quid servus donatus adquisiit, ad eum qui donavit pertinebit.
24.1.18
Pomponius
libro quarto ex variis lectionibus
Si
vir uxoris aut uxor viri servis aut vestimentis usus vel usa fuerit
vel in aedibus eius gratis habitaverit, valet donatio.
24.1.19
Ulpianus
libro 32 ad Sabinum
pr.
Si uxor filio donaverit servum, qui in patris mariti sit potestate,
deinde is servus ancillam acceperit, dominium mulieri quaeretur:
nec interesse Iulianus ait, ex cuius pecunia haec ancilla empta
sit, quia nec ex re sua quicquam adquiri potest per eum qui donatur
ei cui donatur: hoc enim bonae fidei possessoribus concessum est,
virum autem scientem alienum possidere.
1.
Idem quaerit, si ex re mariti ea ancilla comparata fuerit, an adversus
agentem mulierem de dote maritus pretium possit per exceptionem
retinere. Et dicendum est posse maritum et exceptionem habere, si
dos ab eo petetur, secundum Marcelli sententiam et, si solverit,
secundum Iulianum condicere posse.
24.1.20
Iavolenus
libro 11 epistularum
Si
is servus, qui uxori mortis causa donatus est, prius quam vir decederet
stipulatus est, in pendenti puto esse causam obligationis, donec
vir aut moriatur aut suspicione mortis, propter quam donavit, liberetur:
quidquid autem eorum inciderit, quod donationem aut peremat aut
confirmet, id quoque causam stipulationis aut confirmabit aut resolvet.
24.1.21
Ulpianus
libro 32 ad Sabinum
pr.
Si quis pro uxore sua vectigal, quod in itinere praestari solet,
solvisset, an quasi locupletiore ea facta exactio fiat, an vero
nulla sit donatio? Et magis puto non interdictum hoc, maxime si
ipsius causa profecta est. Nam et Papinianus libro quarto responsorum
scripsit vecturas uxoris et ministeriorum eius virum itineris sui
causa datas repetere non posse: iter autem fuisse videtur viri causa
et cum uxor ad virum pervenit. Nec interesse, an aliquid de vecturis
in contrahendo matrimonio convenerit: non enim donat, qui necessariis
oneribus succurrit. Ergo et si consensu mariti profecta est mulier
propter suas necessarias causas et aliquid maritus expensarum nomine
ei praestiterit, hoc revocandum non est.
1.
Si uxor viro dotem promiserit et dotis usuras, sine dubio dicendum
est peti usuras posse, quia non est ista donatio, cum pro oneribus
matrimonii petantur. Quid tamen, si maritus uxori petitionem earum
remiserit? Eadem erit quaestio, an donatio sit illicita: et Iulianus
hoc diceret: quod verum est. Plane si convenerat, uti se mulier
pasceret suosque homines idcirco passus est eam dote sua frui, ut
se suosque aleret, expeditum erit: puto enim non posse ab ea peti
quasi donatum, quod compensatum est.
24.1.22
Ulpianus
libro tertio ad Sabinum
Uxori
suae quis mortis causa servum donavit eumque cum libertate heredem
scripsit: an valeat institutio, quaeritur. Et puto, si hoc animo
eum scripsit heredem, quod donationis se dixit paenituisse, valere
institutionem et necessarium heredem domino servum fieri: ceterum
si, posteaquam heredem instituit, donavit, donatio praevalebit,
vel si ante donavit, non tamen adimendi animo libertatem adscripsit.
24.1.23
Ulpianus
libro sexto ad Sabinum
Papinianus
recte putabat orationem divi Severi ad rerum donationem pertinere:
denique si stipulanti spopondisset uxori suae, non putabat conveniri
posse heredem mariti, licet durante voluntate maritus decesserit.
24.1.24
Paulus
libro septimo ad Sabinum
Si
inter extraneos facta sit donatio et antequam per tempus legitimum
dominium fuerit adquisitum, coierint, vel contra si inter virum
et uxorem facta sit donatio et ante impletum tempus supradictum
solutum sit matrimonium, nihilo minus procedere temporis suffragium
constat, quia altero modo sine vitio tradita est possessio, altero
quod fuerit vitium, amotum sit.
24.1.25
Clementius
libro quinto ad legem Iuliam et Papiam
Sed
et si constante matrimonio res aliena uxori a marito donata fuerit,
dicendum est confestim ad usucapionem eius uxorem admitti, quia
et si non mortis causa donaverat ei, non impediretur usucapio. Nam
ius constitutum ad eas donationes pertinet, ex quibus et locupletior
mulier et pauperior maritus in suis rebus fit: itaque licet mortis
causa donatio interveniat, quasi inter extraneas personas fieri
intellegenda est in ea re, quae quia aliena est usucapi potest.
24.1.26
Paulus
libro septimo ad Sabinum
pr.
Si eum, qui mihi vendiderit, iusserim eam rem uxori meae donationis
causa dare et is possessionem iussu meo tradiderit, liberatus erit,
quia, licet illa iure civili possidere non intellegatur, certe tamen
venditor nihil habet quod tradat.
1.
Ex quibus causis inter virum et uxorem concessae sunt donationes,
ex isdem et inter socerum et generum nurumve concessas Neratius
ait. Ergo socer genero mortis vel divortii causa donabit, sed et
gener socero mortis suae vel divortii causa.
24.1.27
Modestinus
libro septimo regularum
Inter
eos, qui matrimonio coituri sunt, ante nuptias donatio facta iure
consistit, etiamsi eodem die nuptiae fuerint consecutae.
24.1.28
Paulus
libro septimo ad Sabinum
pr.
Si id quod donatum sit perierit vel consumptum sit, eius qui dedit
est detrimentum, merito, quia manet res eius qui dedit suamque rem
perdit.
1.
Si quid in pueros ex ancillis dotalibus natos maritus impenderit
aut in doctrinam aut alimenta, non servatur marito, quia ipse ministeriis
eorum utitur: sed illud servatur quod nutrici datum est ad educendum,
quia pro capite quid dedisset, quemadmodum si a praedonibus redemisset
servos dotales.
2.
Si quas servi operas viri uxori praestiterint vel contra, magis
placuit, nullam habendam earum rationem: et sane non amare nec tamquam
inter infestos ius prohibitae donationis tractandum est, sed ut
inter coniunctos maximo affectu et solam inopiam timentes.
3.
Si ex decem donatis sibi mulier servum emerit et is quinque sit
quinque petenda esse apud plautium placuit, quemadmodum, si mortuus
est, nihil peteretur: si vero quindecim dignus sit, non plus quam
decem potest peti, quoniam eatenus donator pauperior factus esset.
4.
Quod si ex decem duos servos emerit et eorum alter mortuus sit,
alter decem dignus sit, solet quaeri. Et plerique et Pomponius interesse
putant, utrum uno pretio venierint an diversis: si uno, tota decem
petenda, quemadmodum si una res empta deterior facta est, vel grex
vel carrucha et aliqua pars inde perisset: si diversis, hoc solum
petendum, quanti sit emptus qui superest.
5.
Iulianum putasse Pomponius refert, si quid per eum servum, quem
ex nummis a marito donatis mulier adquisisset (forte legatum, hereditatem)
aut partus editus esset, eo quoque nomine petitionem faciendam esse.
6.
Illud constat, si antequam a viro annuum acciperet, mulier ipsa
de suo aut etiam mutuata impenderit, videri tantum iam ex annuo
consumptum.
7.
Illud recte dictum Celsus ait: si dotis usuras annuas uxor stipulata
sit, licet ei non debeantur, quia tamen quasi de annuo convenerit,
peti quidem dotis iudicio non possunt, compensari autem possunt:
idem ergo dicemus in qualibet pactione annui nomine facta.
24.1.29
Pomponius
libro 14 ad Sabinum
pr.
Si mulier ex pecunia donata emptum servum vendidisset et alium emisset,
posteriorem periculo mulieris esse Fulcinius scripsit: quod non
est verum, licet non ex re mariti emptus sit.
1.
Si vir uxori lanam donavit et ex ea lana vestimenta sibi confecit,
uxoris esse vestimenta Labeo ait:
24.1.30
Gaius
libro 11 ad edictum provinciale
Utilem
tamen viro competere.
24.1.31
Pomponius
libro 14 ad Sabinum
pr.
Sed si vir lana sua vestimentum mulieri confecerit, quamvis id uxori
confectum fuerit et uxoris cura, tamen viri esse neque impedire,
quod in ea re uxor tamquam lanipendia fuerit et viri negotium procurarit.
1.
Si uxor lana sua, operis ancillarum viri, vestimenta sui nomine
confecit muliebria, et vestimenta mulieris esse et pro operis ancillarum
viro praestare nihil debere: sed viri nomine vestimenta confecta
virilia viri esse, ut is lanae uxori praestet pretium: sed si non
virilia vestimenta suo nomine mulier confecit, sed ea viro donavit,
non valere donationem, cum illa valeat, cum viri nomine confecit:
nec umquam operas viri ancillarum aestimari convenit.
2.
Si vir uxori aream donaverit et uxor in ea insulam aedificaverit,
ea insula sine dubio mariti est, sed eam impensam mulierem servaturam
placet: nam si maritus vindicet insulam, retentionem impensae mulierem
facturam.
3.
Si duo mancipia fuerint singula quinis digna, sed utrumque unis
quinque donationis causa a viro mulieri vel contra venierint, melius
dicetur communia ea esse pro portione pretii nec tandem spectandum
esse, quanti mancipia sint, sed quantum ex pretio donationis causa
sit remissum: sine dubio licet a viro vel uxore minoris emere, si
non sit animus donandi.
4.
Si vir uxori vel contra quid vendiderit vero pretio et donationis
causa paciscantur, ne quid venditor ob eam rem praestet, videndum
est, quid de ea venditione agatur, utrum res venierit et totum negotium
valeat, an vero ut ea sola pactio irrita sit, quemadmodum irrita
esset, si post contractam emptionem novo consilio inito id pacti
fuisset actum. Et verius est pactum dumtaxat irritum esse.
5.
Idem dicemus, si donationis causa pacti sint, ne fugitivum aut erronem
praestent, id est integras esse actiones aedilicias et ex empto.
6.
Quod vir uxori in diem debet, sine metu donationis praesens solvere
potest, quamvis commodum temporis retenta pecunia sentire potuerit.
7.
Quod legaturus mihi aut hereditatis nomine relicturus es, potes
rogatus a me uxori meae relinquere et non videtur ea esse donatio,
quia nihil ex bonis meis deminuitur: in quo maxime maiores donanti
succurrisse Proculus ait, ne amore alterius alter despoliaretur,
non quasi malivolos, ne alter locupletior fieret.
8.
Si vir uxori munus immodicum calendis martiis aut natali die dedisset,
donatio est: sed si impensas, quas faceret mulier, quo honestius
se tueretur, contra est.
9.
Non videtur locupletior facta esse mulier, si aut in opsonio aut
in unguentis aut in cibariis familiae donatam sibi pecuniam impenderit.
10.
Quae vir cibaria uxoris familiae iumentisve praestiterit, quae in
usu communi erant, non condicentur: quod si familiam domesticam
uxoris aut venaliciam pavit, contra puto observari debere.
24.1.32
Ulpianus
libro 33 ad Sabinum
pr.
Cum hic status esset donationum inter virum et uxorem, quem antea
rettulimus, imperator noster Antoninus Augustus ante excessum divi
Severi patris sui oratione in senatu habita auctor fuit senatui
censendi Fulvio Aemiliano et Nummio Albino consulibus, ut aliquid
laxaret ex iuris rigore.
1.
Oratio autem imperatoris nostri de confirmandis donationibus non
solum ad ea pertinet, quae nomine uxoris a viro comparata sunt,
sed ad omnes donationes inter virum et uxorem factas, ut et ipso
iure res fiant eius cui donatae sunt et obligatio sit civilis et
de Falcidia ubi possit locum habere tractandum sit: cui locum ita
fore opinor, quasi testamento sit confirmatum quod donatum est.
2.
Ait oratio "Fas esse eum quidem qui donavit paenitere: heredem
vero eripere forsitan adversus voluntatem supremam eius qui donaverit
durum et avarum esse".
3.
Paenitentiam accipere debemus supremam. Proinde si uxori donavit,
deinde eum paenituit, mox desiit paenitere, dicendum est donationem
valere, ut supremum eius spectemus iudicium, quemadmodum circa fideicommissa
solemus, vel in legatis cum de doli exceptione opposita tractamus,
ut sit ambulatoria voluntas eius usque ad vitae supremum exitum.
4.
Sed ubi semel donatorem paenituit, etiam heredi revocandi potestatem
tribuimus, si appareat defunctum evidenter revocasse voluntatem:
quod si in obscuro sit, proclivior esse debet iudex ad comprobandam
donationem.
5.
Si maritus ea quae donaverit pignori dederit, utique eum paenituisse
dicemus, licet dominium retinuit. Quid tamen, si hoc animo fuit,
ut vellet adhuc donatum? Finge in possessionem precariam mulierem
remansisse paratamque esse satisfacere creditori. Dicendum est donationem
valere: nam si ab initio ei rem obligatam hoc animo donasset, dicerem
vim habere donationem, ut parata satisfacere mulier haberet doli
exceptionem: quin immo et si satisfecisset, potuisse eam per doli
exceptionem consequi, ut sibi mandentur actiones.
6.
Si donator servus fuerit effectus privati, dicendum est non impletam,
sed peremptam donationem, quamvis morti servitus comparetur: proinde
et si ipsa in servitutem redigatur cui donatum est, extincta erit
donatio.
7.
Si maritus uxori donaverit et mortem sibi ob sceleris conscientiam
consciverit vel etiam post mortem memoria eius damnata sit, revocabitur
donatio: quamvis ea quae aliis donaverit valeant, si non mortis
causa donavit.
8.
Si miles uxori donaverit de castrensibus bonis et fuerit damnatus,
quia permissum est ei de his testari (si modo impetravit ut testetur
cum damnaretur), donatio valebit: nam et mortis causa donare poterit,
cui testari permissum est.
9.
Quod ait oratio "consumpsisse", sic accipere debemus,
ne is, qui donationem accepit, locupletior factus sit: ceterum si
factus est, orationis beneficium locum habebit. Sed et si non sit
factus locupletior, dederit tamen tantam quantitatem eaque exstet,
dicendum est, si is decessit, qui factus est locupletior, posse
repetere id quod dedit nec compensare id quod consumpsit, quamvis
divortio secuto haec compensatio locum habeat.
10.
Si divortium post donationem intercessit aut prior decesserit qui
donum accepit, veteri iuri statur, hoc est, si maritus uxori: onatum
vult, valeat donatio, quod si non vult, exstinguitur: plerique enim
cum bona gratia discedunt, plerique cum ira sui animi et offensa.
11.
Quid ergo, si divortium factum est, deinde matrimonium restauratur,
et in divortio vel mutata est voluntas vel eadem duravit, restaurato
tamen matrimonio et voluntate donatoris reconciliata an donatio
duret, si constante matrimonio donator decesserit? Et potest defendi
valere.
12.
Quod si divortium non intercesserit, sed frivusculum, profecto valebit
donatio, si frivusculum quievit.
13.
Si mulier et maritus diu seorsum quidem habitaverint, sed honorem
invicem matrimonii habebant (quod scimus interdum et inter consulares
personas subsecutum), puto donationes non valere, quasi duraverint
nuptiae: non enim coitus matrimonium facit, sed maritalis affectio:
si tamen donator prior decesserit, tunc donatio valebit.
14.
Si ambo ab hostibus capti sint et qui donavit et cui donatum est,
quid dicimus? Et prius illud volo tractare. Oratio, si ante mors
contigerit ei cui donatum est, nullius momenti donationem esse voluit:
ergo si ambo decesserint quid dicemus, naufragio forte vel ruina
vel incendio? Et si quidem possit apparere, quis ante spiritum posuit,
expedita est quaestio: sin vero non appareat, difficilis quaestio
est. Et magis puto donationem valuisse et his ex verbis orationis
defendimus: ait enim oratio "si prior vita decesserit qui donatum
accepit": non videtur autem prior vita decessisse qui donatum
accepit, cum simul decesserint. Proinde rectissime dicetur utrasque
donationes valere, si forte invicem donationibus factis simul decesserint,
quia neuter alteri supervixerit, licet de commorientibus oratio
non senserit: sed cum neuter alteri supervixerit, donationes mutuae
valebunt: nam et circa mortis causa donationes mutuas id erat consequens
dicere neutri datam condictionem: locupletes igitur heredes donationibus
relinquent. Secundum haec si ambo ab hostibus simul capti sint amboque
ibi decesserint non simul, utrum captivitatis spectamus tempus,
ut dicamus donationes valere, quasi simul decesserint? An neutram,
quia vivis eis finitum est matrimonium? An spectamus, uter prius
decesserit, ut in eius persona non valeat donatio? An uter rediit,
ut eius valeat? Mea tamen fert opinio, ubi non reverterunt, ut tempus
spectandum sit captivitatis, quasi tunc defecerint: quod si alter
redierit, eum videri supervixisse, quia redit.
15.
Qui quasdam res ex his quas donaverat legasset, quasdam non, non
videbitur ceteras noluisse ad uxorem pertinere: plerumque enim antea
legat, postea donat: vel alia causa fuit legandi.
16.
Oratio non solum virum et uxorem complectitur, sed etiam ceteros,
qui propter matrimonium donare prohibentur: ut puta donat socer
nurui vel contra, vel socer genero vel contra, vel consocer consocero
qui copulatos matrimonio in potestate habent: nam ex mente orationis
his quoque omnibus permissum est in eundem casum donare: et ita
et Papinianus libro quarto responsorum sensit: sic enim scribit:
socer nurui vel genero donavit: postea filius eius vel filia constante
matrimonio vita decessit: quamquam vitium donationis perseveret,
tamen, si socer nullam quaestionem donationibus intulit, post mortem
eius contra heredes orationis sententia videtur intervenire: nam
quae ratio donationem prohibuit, eadem beneficium datum implorabit.
Ut igitur valeat donatio ista, Papinianus exigit, ut et filius eius
qui donavit ante decesserit, et socer postea durante voluntate.
17.
Si filius familias, qui castrense peculium habet vel quasi castrense,
uxori donet, filii personam et mortem spectabimus.
18.
Si nurus socero donaverit, mortem nurus et perseverantem in supremam
diem voluntatem spectare nos oportet. Quod si socer ante decesserit,
dicemus exstinctam donationem an, quia maritus vivit, si uxori suae
supervixit, admittimus vim habere donationem? Et si quidem maritus
solus socero heres exstitit, quasi nova donatio potest servari in
maritum collata, ut illa finita sit, alia coeperit: sin vero filius
heres patri non est, finita erit donatio ratione nova.
19.
Si socer nurui nuntium miserit, donatio erit irrita, quamvis matrimonium
concordantibus viro et uxore secundum rescriptum imperatoris nostri
cum patre comprobatum est: sed quod ad ipsos, inter quos donatio
facta est, finitum est matrimonium.
20.
Proinde et si duo consoceri invicem donaverint, idem erit dicendum,
si invitis filiis nuntium remiserint, inter ipsos irritam esse donationem.
In hac autem donatione inter soceros facta mors desideranda est
eius qui donavit constante matrimonio et iure potestatis durante:
idemque et in his qui sunt in eorum potestate.
21.
Si consocer consocero donaverit et alter eorum vel uterque copulatos
emancipaverit, debet dici donationem ad orationem non pertinere
et ideo infirmari donationem.
22.
Si sponsus sponsae donaverit in tempus matrimonii collata donatione,
quamvis inter virum et uxorem donatio non videatur facta et verba
orationis minus sufficiant, tamen donationem dicendum est ad sententiam
orationis pertinere, ut, si duraverit voluntas usque ad mortem,
valeat donatio.
23.
Sive autem res fuit quae donata est sive obligatio remissa, potest
dici donationem effectum habituram: ut puta uxori acceptum tulit
donationis causa quod debeat: potest dici pendere acceptilationem
non ipsam, sed effectum eius. Et generaliter universae donationes,
quas impediri diximus, ex oratione valebunt.
24.
Si inter virum et uxorem societas donationis causa contracta sit,
iure vulgato nulla est, nec post decretum senatus emolumentum ea
liberalitas, ut actio pro socio constituatur, habere poterit: quae
tamen in commune tenuerunt fine praestituto, revocanda non sunt.
Idcirco igitur pro socio actio non erit, quia nulla societas est,
quae donationis causa interponitur, nec inter ceteros et propter
hoc nec inter virum et uxorem.
25.
Idem erit dicendum et si emptio contracta sit donationis causa:
nam nulla erit.
26.
Plane si minoris res venierit donationis causa vel postea pretium
sit remissum, admittemus donationem valere ad senatus consultum.
27.
Si quis sponsam habuerit, deinde eandem uxorem duxerit cum non liceret,
an donationes quasi in sponsalibus factae valeant, videamus. Et
Iulianus tractat hanc quaestionem in minore duodecim annis, si in
domum quasi mariti immatura sit deducta: ait enim hanc sponsam esse,
etsi uxor non sit. Sed est verius, quod Labeoni videtur et a nobis
et a Papiniano libro decimo quaestionum probatum est, ut, si quidem
praecesserint sponsalia, durent, quamvis iam uxorem esse putet qui
duxit, si vero non praecesserint, neque sponsalia esse, quoniam
non fuerunt, neque nuptias, quod nuptiae esse non potuerunt. Ideoque
si sponsalia antecesserint, valet donatio: si minus, nulla est,
quia non quasi ad extraneam, sed quasi ad uxorem fecit et ideo nec
oratio locum habebit.
28.
Sed si senator libertinam desponderit vel tutor pupillam vel quis
alius ex his, qui matrimonium copulare prohibentur, et duxerit,
an donatio quasi in sponsalibus facta valeat? Et putem etiam sponsalia
improbanda et quasi ab indignis ea quae donata sunt ablata fisco
vindicari.
24.1.33
Ulpianus
libro 36 ad Sabinum
pr.
Si stipulata fuerit mulier annuum, id ex stipulatu petere constante
matrimonio non potest. Sed si manente matrimonio decessisse maritus
proponatur, puto, quia in annuo quoque donatio vertitur, posse dici
stipulationem confirmari ex senatus consulto.
1.
Si uxor marito annuum versa vice praestiterit, restituetur ei hoc
et poterit vindicare id quod exstat: credo poterit et condicere,
in quantum locupletior factus est, quia non tam sollemne est annuum,
quod maritus uxori pendit et quod uxor marito praestat, immo incongruens
est et contra sexus naturam.
2.
Et si forte maritus ab uxore stipulatus sit id annuum decesseritque
mulier constante matrimonio, dicendum erit ex oratione donationem
convalescere.
24.1.34
Ulpianus
libro 43 ad Sabinum
Sive
uxor marito res donasset isque eas in dotem pro communi filia dedisset,
sive post donationem, quam in maritum contulit, uxor passa est eum
pro filia in dotem dare, benigne dici potest, etsi prima donatio
nullius momenti est, attamen ex sequenti consensu valere dotis dationem.
24.1.35
Ulpianus
libro 34 ad edictum
Si
non secundum legitimam observationem divortium factum sit, donationes
post tale divortium factae nullius momenti sunt, cum non videatur
solutum matrimonium.
24.1.36
Paulus
libro 36 ad edictum
pr.
Si donatae res exstant, etiam vindicari poterunt: sed quia causam
possidendi donatio praestitit, nisi reddatur res, aestimatio facienda
est iusto pretio caverique possidenti debebit de evictione simpli,
quanti ea res sit: idque etiam pedio videtur.
1.
Sponsus alienum anulum sponsae muneri misit et post nuptias pro
eo suum dedit: quidam et Nerva putant fieri eum mulieris, quia tunc
factam donationem confirmare videtur, non novam inchoare, quam sententiam
veram esse accepi.
24.1.37
Iulianus
libro 17 digestorum
Si
mulier dolo fecerit, ne res exstaret sibi a marito donata, vel ad
exhibendum vel damni iniuriae cum ea agi poterit, maxime si post
divortium id commiserit.
24.1.38
Alfenus
libro tertio a Paulo epitomarum
pr.
Servus communis viri et fratris eius puerum donavit uxori fratris:
pro qua parte is servus qui donasset viri esset, pro ea parte munus
non esse factum mulieris respondit.
1.
Idem iuris erit, si ex tribus fratribus unus uxorem haberet et rem
communem uxori donasset: nam ex tertia parte mulieris res facta
non est, ex duabus autem partibus reliquis, si id scissent fratres
aut posteaquam donata esset ratum habuissent, non debere mulierem
reddere.
24.1.39
Iulianus
libro quinto ex Minicio
Vir
uxori pecuniam cum donare vellet, permisit ei, ut a debitore suo
stipuletur: illa cum id fecisset, priusquam pecuniam auferret, divortium
fecit: quaero, utrum vir eam summam petere debeat an ea promissione
propter donationis causam actio nulla esset. Respondi inanem fuisse
eam stipulationem. Sed si promissor mulieri ignorans solvisset,
si quidem pecunia exstat, vindicare eam debitor potest: sed si actiones
suas marito praestare paratus est, doli mali exceptione se tuebitur
ideoque maritus hanc pecuniam debitoris nomine vindicando consequetur.
Sed si pecunia non exstat et mulier locupletior facta est, maritus
eam petet: intellegitur enim ex re mariti locupletior facta esse
mulier, quoniam debitor doli mali exceptione se tueri potest.
24.1.40
Ulpianus
libro secundo responsorum
Quod
apiscendae dignitatis gratia ab uxore in maritum collatum est, eatenus
ratum est, quatenus dignitati supplendae opus est:
24.1.41
Licinius
libro sexto regularum
Nam
et imperator Antoninus constituit, ut ad processus viri uxor ei
donare possit.
24.1.42
Gaius
libro 11 ad edictum provinciale
Nuper
ex indulgentia principis Antonini recepta est alia causa donationis,
quam dicimus honoris causa: ut ecce si uxor viro lati clavii [clavi]
petenti gratia donet vel ut equestris ordinis fiat vel ludorum gratia.
24.1.43
Paulus
libro singulari regularum
Inter
virum et uxorem exilii causa donatio fieri potest.
24.1.44
Neratius
libro quinto membranarum
Si
extraneus rem viri ignorans eius esse ignoranti uxori, ac ne viro
quidem sciente eam suam esse, donaverit, mulier recte eam usucapiet.
Idemque iuris erit, si is, qui in potestate viri erat, credens se
patrem familias esse uxori patris donaverit. Sed si vir rescierit
suam rem esse, priusquam usucapiatur, vindicareque eam poterit nec
volet et hoc et mulier noverit, interrumpetur possessio, quia transiit
in causam ab eo factae donationis. Ipsius mulieris scientia propius
est, ut nullum adquisitioni dominii eius adferat impedimentum: non
enim omnimodo uxores ex bonis virorum, sed ex causa donationis ab
ipsis factae adquirere prohibitae sunt.
24.1.45
Ulpianus
libro 17 ad edictum
Marcellus
libro septimo digestorum scribit etiam eum detrahere sine mulieris
damno et citra metum senatus consulti, quod detrahentibus negotiationis
causa occurrit.
24.1.46
Ulpianus
libro 72 ad edictum
Inter
virum et uxorem nec possessionis ulla donatio est.
24.1.47
Celsus
libro primo digestorum
Utrum
negotium uxoris gerens an officio mariti ductus in rem eius impenderit
vir, facti, non iuris est quaestio: coniectura eius rei ex modo
et ex genere impensae non difficilis est.
24.1.48
Celsus
libro nono digestorum
Quae
iam nuptae maritus donavit, viri manent et potest ea vindicare:
nec quicquam refert, quod ampla legata ab uxore ei relicta sunt.
24.1.49
Marcellus
libro septimo digestorum
Sulpicius
Marcello. Mulier, quae ad communem filium volebat, qui in potestate
patris erat, post mortem patris fundum pervenire, eum patri tradidit,
uti post mortem restituatur filio. Quaero, an donatio tibi videatur,
ut nihil agatur, an valeat quidem, sed mulieri potestas datur, si
noluerit, eum repetere respondit: si color vel titulus, ut sic dixerim,
donationi quaesitus est, nihil valebit traditio, idem si hoc exigit
uxor, ut aliquid ex ea re interim commodi sentiret maritus: alioquin
si solo eius ministerio usa est et id egit, ut vel revocare sibi
liceret vel ut res cum omni emolumento per patrem postea ad filium
transiret, cur non idem perinde sit ratum ac si cum extraneo tale
negotium contraxisset, hoc est extraneo in hanc causam tradidisset?
24.1.50
Iavolenus
libro 13 epistularum
pr.
Si, cum mulier viginti servum emisset, in eam emptionem vir quinque
venditori dedit, divortio facto omnimodo vir eam summam exiget neque
ad rem pertinet, an is servus deterior factus sit: nam et si mortuus
esset, quinque exactio ei competeret. Quaeritur enim, an mulier
ex viri patrimonio locupletior sit eo tempore, quo de dote agebatur:
facta autem intellegitur, quae aere alieno suo interventu viri liberata
est, quod potuisset adhuc debere, si vir pecuniam non solvisset:
neque enim interest, ex qua causa mulier pecuniam debuit, utrum
creditam an eam quam ex emptione praestare debeat.
1.
Quod si mulier non emerat servum, sed ut emeret, a viro pecuniam
accepit, tum vel mortuo vel deteriore facto servo damnum ad virum
pertinebit: quia quod aliter emptura non fuit, nisi pecuniam a viro
accepisset, hoc consumptum ei perit qui donavit, si modo in rerum
natura esse desiit: nec videtur mulier locupletior esse, quae neque
a creditore suo liberata est neque id possidet quod ex pecunia viri
emerat.
24.1.51
Pomponius
libro quinto ad Quintum Mucium
Quintus
Mucius ait, cum in controversiam venit, unde ad mulierem quid pervenerit,
et verius et honestius est quod non demonstratur unde habeat existimari
a viro aut qui in potestate eius esset ad eam pervenisse. Evitandi
autem turpis quaestus gratia circa uxorem hoc videtur Quintus Mucius
probasse.
24.1.52
Papinianus
libro decimo quaestionum
pr.
Si vir uxori donationis causa rem vilius locaverit, locatio nulla
est: cum autem depositum inter eas personas minoris donationis causa
aestimatur, depositum est. Haec ideo tam varie, quia locatio quidem
sine mercede certa contrahi non potest, depositum autem et citra
aestimationem quoque dari potest.
1.
Uxor viro fructum fundi ab herede suo dari, quod si datus non fuisset,
certam pecuniam mortis causa promitti curavit: defuncto viro viva
muliere stipulatio solvitur, ut traditio, quae mandante uxore mortis
causa facta est: nam quo casu inter exteros condictio nascitur,
inter maritos nihil agitur.
24.1.53
Papinianus
libro quarto responsorum
pr.
Mortis suae causa genero vel nurui socerum frustra donare convenit,
quia mortuo socero nuptiae non solvuntur: nec interest, an pater
filium vel filiam exheredaverit. Divortii species eadem ratione
diversa est.
1.
Res in dotem aestimatas consentiente viro mulier in usu habuit:
usu deteriores si fiant, damni compensatio non admittitur. Easdem
res non potest mulier sibi quasi donatas defendere ex illis verbis,
quibus donationes ei a viro legatae sunt, cum eiusmodi species neque
donari neque auferri videntur.
24.1.54
Papinianus
libro octavo responsorum
Vir
usuras promissae dotis in stipulatum deduxerat easque non petierat:
cum per omne tempus matrimonii sumptibus suis uxorem et eius familiam
vir exhiberet, dote praelegata, sed et donationibus verbis fideicommissi
confirmatis legato quidem dotis usuras non contineri videbatur,
sed titulo donationis remissas.
24.1.55
Paulus
libro sexto quaestionum
Uxor
marito suo pecuniam donavit: maritus ex pecunia sibi donata aut
mobilem aut soli rem comparavit: solvendo non est et res extant:
quaero, si mulier revocet donationem, an utiliter condicticia experiatur?
Videtur enim maritus, quamvis solvendo non sit, ex donatione locupletior
effectus, cum pecunia mulieris comparata exstet. Respondi: locupletiorem
esse ex donatione negari non potest: non enim quaerimus, quid deducto
aere alieno liberum habeat, sed quid ex re mulieris possideat. Solo
enim separatur hic ab eo, cui res donata est, quod ibi res mulieris
permanet et vindicare [vindicari] directo potest: et erit deterior
causa viri, si ei pecunia quatenus res valet, non ultra id tamen
quod donatum est, condicatur, quam si dotis iudicio conveniatur.
Sed nihil prohibet etiam in rem utilem mulieri in ipsas res accommodare.
24.1.56
Scaevola
libro tertio quaestionum
Si
quod mihi mortis causa donare vellet, ego pure uxori donare vellem,
non valet quod uxori iubeo dari, quia illo convalescente condictione
teneor, mortuo autem nihilo minus pauperior sum: non enim habeo
quod habiturus essem.
24.1.57
Paulus
libro septimo responsorum
Ea,
quae a marito suo pecuniam ex causa donationis acceperat, litteras
ad eum misit huiusmodi: "Cum petenti mihi a te, domine carissime,
adnuerit indulgentia tua viginti ad expediendas quasdam res meas,
quae summa mihi numerata est sub ea condicione, ut, si per me meosque
mores quid steterit, quo minus in diem vitae nostrae matrimonium
permaneat, sive invito te discessero de domo tua vel repudium tibi
sine ulla querella misero divortiumque factum per me probabitur,
tunc viginti, quae mihi hac die donationis causa dare voluisti,
daturam restituturam me sine ulla dilatione: spondeo". Quaero,
an, si eadem Titio marito suo repudium miserit, pecuniam restituere
debeat. Paulus respondit pecuniam, quam vir uxori donavit, ex stipulatione
proposita, si condicio eius exstitit, peti posse, quoniam ex donatione
in pecuniam creditam conversa est: quod si stipulatio commissa non
probetur, tunc tantum peti posse, quanto locupletior ex ea donatione
facta probetur.
24.1.58
Scaevola
libro secundo responsorum
pr.
Si praedia et mancipia Seiae data effecta sint eius tempore concubinatus
ac postea tempore matrimonii aliis acceptis reddita sunt, quid iuris
est? Respondit secundum ea quae proponerentur negotium potius gestum
videri, quam donationem intervenisse.
1.
Item cum quaereretur de cibariis mancipiorum, respondit: tempore
quidem concubinatus data cibaria repeti non possunt, sed nec tempore
matrimonii, si ea mancipia uxoris in communi usu fuerint.
2.
Filius rebus matris intervenire solitus pecunia matris consentiente
ipsa mancipia et res mercatus emptionum instrumenta suo nomine confecit:
decessit in patris potestate. Quaesitum est, an mater cum marito
suo experiri et qua actione uti possit. Respondit, si mater obligatum
filium in ea pecunia voluit esse, intra annum, quam filius decessit,
de peculio cum patre, in cuius potestate fuisse proponatur, actionem
habere: si donavit, repeti posse, quanto locupletior ex ea donatione
pater factus est.
24.1.59
Paulus
libro secundo sententiarum
Si
quis uxori ea condicione donavit, ut quod donavit in dotem accipiat,
defuncto eo donatio convalescit.
24.1.60
Hermogenianus
libro secundo iuris epitomarum
pr.
Vitricus et privignus invicem sibi donare praetexto matrimonii non
prohibentur.
1.
Divortii causa donationes inter virum et uxorem concessae sunt:
saepe enim evenit, uti propter sacerdotium vel etiam sterilitatem.
24.1.61
Gaius
libro 11 ad edictum provinciale
Vel
senectutem aut valetudinem aut militiam satis commode retineri matrimonium
non possit:
24.1.62
Hermogenianus
libro secundo iuris epitomarum
pr.
Et ideo bona gratia matrimonium dissolvitur.
1.
Divortio facto nec instaurato matrimonio non confirmabitur inter
virum et uxorem facta donatio: nec inter patronum et libertam, si
ab eo invito divertere non licet, facta donatio speratur, cum inter
hos divortium intercedat. Perinde enim id quod donatum est habetur
divortio intercedente ac si donatum non fuisset.
24.1.63
Paulus
libro tertio ad Neratium
De
eo, quod uxoris in aedificium viri ita coniunctum est, ut detractum
alicuius usus esse possit, dicendum est agi posse, quia nulla actio
est, ex lege duodecim tabularum, quamvis decemviros non sit credibile
de his sensisse, quorum voluntate res eorum in alienum aedificium
coniunctae essententiarum paulus notat: sed in hoc solum agi potest,
ut sola vindicatio soluta re competat mulieri, non in duplum ex
lege duodecim tabularum: neque enim furtivum est, quod sciente domino
inclusum est.
24.1.64
Iavolenus
libro sexto ex posterioribus Labeonis
Vir
mulieri divortio facto quaedam idcirco dederat, ut ad se reverteretur:
mulier reversa erat, deinde divortium fecerat. Labeo: Trebatius
inter Terentiam et Maecenatem respondit si verum divortium fuisset,
ratam esse donationem, si simulatum, contra. Sed verum est, quod
Proculus et Caecilius putant, tunc verum esse divortium et valere
donationem divortii causa factam, si aliae nuptiae insecutae sunt
aut tam longo tempore vidua fuisset, ut dubium non foret alterum
esse matrimonium: alias nec donationem ullius esse momenti futuram.
24.1.65
Labeo
libro sexto posteriorum a Iavoleno epitomatorum
Quod
vir ei, quae nondum viripotens nupserit, donaverit, ratum futurum
existimo.
24.1.66
Scaevola
libro nono digestorum
pr.
Seia Sempronio cum certa die nuptura esset, antequam domum deduceretur
tabulaeque dotis signarentur, donavit tot aureos: quaero, an ea
donatio rata sit. Non attinuisse tempus, an antequam domum deduceretur,
donatio facta esset, aut tabularum consignatarum, quae plerumque
et post contractum matrimonium fierent, in quaerendo exprimi: itaque
nisi ante matrimonium contractum, quod consensu intellegitur, donatio
facta esset, non valere.
1.
Virgini in hortos deductae ante diem tertium quam ibi nuptiae fierent,
cum in separata diaeta ab eo esset, die nuptiarum, priusquam ad
eum transiret et priusquam aqua et igni acciperetur, id est nuptiae
celebrentur, optulit decem aureos dono: quaesitum est, post nuptias
contractas divortio facto an summa donata repeti possit. Respondit
id, quod ante nuptias donatum proponeretur, non posse de dote deduci.
24.1.67
Labeo
libro secundo pithanon a Paulo epitomatorum
Si
uxor nummis a viro aut ab eo qui in eius potestate esset sibi donatis
servum emerit, deinde, cum eius factus fuerit, eum ipsum donationis
causa viro tradiderit, rata erit traditio, quamvis ea mente facta
fuerit qua ceterae donationes, neque ulla actio eius nomine dari
potest.
24.2.0.
De divortiis et repudiis.
24.2.1
Paulus
libro 35 ad edictum
Dirimitur
matrimonium divortio morte captivitate vel alia contingente servitute
utrius eorum.
24.2.2
Gaius
libro 11 ad edictum provinciale
pr.
Divortium autem vel a diversitate mentium dictum est vel quia in
diversas partes eunt, qui distrahunt matrimonium.
1.
In repudiis autem, id est renuntiatione comprobata sunt haec verba:
"tuas res tibi habeto", item haec: "tuas res tibi
agito"
2.
In sponsalibus quoque discutiendis placuit renuntiationem intervenire
oportere: in qua re haec verba probata sunt: "condicione tua
non utor".
3.
Sive autem ipsi praesenti renuntietur sive absenti per eum, qui
in potestate eius sit cuiusve is eave in potestate sit, nihil interest.
24.2.3
Paulus
libro 35 ad edictum
Divortium
non est nisi verum, quod animo perpetuam constituendi dissensionem
fit. Itaque quidquid in calore iracundiae vel fit vel dicitur, non
prius ratum est, quam si perseverantia apparuit iudicium animi fuisse:
ideoque per calorem misso repudio si brevi reversa uxor est, nec
divortisse videtur.
24.2.4
Ulpianus
libro 26 ad Sabinum
Iulianus
libro octavo decimo digestorum quaerit, an furiosa repudium mittere
vel repudiari possit. Et scribit furiosam repudiari posse, quia
ignorantis loco habetur: repudiare autem non posse neque ipsam propter
dementiam neque curatorem eius, patrem tamen eius nuntium mittere
posse. Quod non tractaret de repudio, nisi constaret retineri matrimonium:
quae sententia mihi videtur vera.
24.2.5
Ulpianus
libro 34 ad edictum
Si
filia emancipata idcirco diverterat, ut maritum lucro dotis adficiat,
patrem fraudet, qui profecticiam dotem potuit petere, si constante
matrimonio decessisset, ideo patri succurrendum est, ne dotem perdat:
non enim minus patri quam marito succurrere praetorem oportet. Danda
igitur est ei dotis exactio, atque si constante matrimonio decessisset
filia.
24.2.6
Iulianus
libro 62 digestorum
Uxores
eorum, qui in hostium potestate pervenerunt, possunt videri nuptarum
locum retinere eo solo, quod alii temere nubere non possunt. Et
generaliter definiendum est, donec certum est maritum vivere in
captivitate constitutum, nullam habere licentiam uxores eorum migrare
ad aliud matrimonium, nisi mallent ipsae mulieres causam repudii
praestare. Sin autem in incerto est, an vivus apud hostes teneatur
vel morte praeventus, tunc, si quinquennium a tempore captivitatis
excesserit, licentiam habet mulier ad alias migrare nuptias, ita
tamen, ut bona gratia dissolutum videatur pristinum matrimonium
et unusquisque suum ius habeat imminutum: eodem iure et in marito
in civitate degente et uxore captiva observando.
24.2.7
Papinianus
libro primo de adulteriis
Si
paenituit eum, qui libellum tradendum divortii dedit, isque per
ignorantiam mutatae voluntatis oblatus est, durare matrimonium dicendum,
nisi paenitentia cognita is qui accepit ipse voluit matrimonium
dissolvere: tunc enim per eum qui accepit solvitur matrimonium.
24.2.8
Papinianus
libro secundo de adulteriis
Divus
Hadrianus eum, qui alienam uxorem ex itinere domum suam duxisset
et inde marito eius repudium misisset, in triennium relegavit.
24.2.9
Paulus
libro secundo de adulteriis
Nullum
divortium ratum est nisi septem civibus Romanis puberibus adhibitis
praeter libertum eius qui divortium faciet. Libertum accipiemus
etiam eum, qui a patre avo proavo et ceteris susum versum manumissus
sit.
24.2.10
Modestinus
libro primo regularum
Patrono
invito liberta, quam in matrimonio habuit, ab eo discedere non potest,
nisi ex causa fideicommissi manumissa sit: tunc enim potest, licet
eius fit liberta.
24.2.11
Ulpianus
libro tertio ad legem Iuliam et Papiam
pr.
Quod ait lex: "divortii faciendi potestas libertae, quae nupta
est patrono, ne esto", non infectum videtur effecisse divortium,
quod iure civili dissolvere solet matrimonium. Quare constare matrimonium
dicere non possumus, cum sit separatum. Denique scribit Iulianus
de dote hanc actionem non habere. Merito igitur, quamdiu patronus
eius eam uxorem suam esse vult, cum nullo alio conubium ei est nam
quia intellexit legis lator facto libertae quasi diremptum matrimonium,
detraxit ei cum alio conubium. Quare cuicumque nupserit, pro non
nupta habebitur. Iulianus quidem amplius putat nec in concubinatu
eam alterius patroni esse posse.
1.
Ait lex: "Quamdiu patronus eam uxorem esse volet". Et
velle debet uxorem esse et patronus durare: si igitur aut patronus
esse aut velle desierit, finita est legis auctoritas.
2.
Illud rectissime placuit, qualiquali voluntate intellegi possit
patronus animum habere desisse quasi in uxorem, finiri legis huius
beneficium. Proinde cum patronus rerum amotarum cum liberta, quae
ab invito eo divorterat, vellet experiri, imperator noster cum divo
patre suo rescripsit intellegi eum hoc ipso nolle nuptam sibi, qui
eam actionem vel aliam importet, quae non solet nisi ex divortio
oriri. Quare si accusare eam adulterii coeperit vel alio crimine
postulare, quod uxori nemo obicit, magis est, ut diremptum sit matrimonium:
etenim meminisse oportet ideo adimi cum alio conubium, quia patronus
sibi nuptam cupit. Ubicumque igitur vel tenuis intellectus videri
potest nolentis nuptam, dicendum est iam incipere libertae cum alio
esse conubium. Proinde si patronus sibi desponderit aliam vel destinaverit
vel matrimonium alterius appetierit, credendus est nolle hanc nuptam:
et si concubinam sibi adhibuerit, idem erit probandum.
24.3.0.
Soluto matrimonio dos quemadmodum petatur.
24.3.1
Pomponius
libro 15 ad Sabinum
Dotium
causa semper et ubique praecipua est: nam et publice interest dotes
mulieribus conservari, cum dotatas esse feminas ad subolem procreandam
replendamque liberis civitatem maxime sit necessarium.
24.3.2
Ulpianus
libro 35 ad Sabinum
pr.
Soluto matrimonio solvi mulieri dos debet. Nec cogitur maritus alii
eam ab initio stipulanti promittere, nisi hoc ei nihil nocet: nam
si incommodum aliquod maritus suspectum habet, non debere eum cogi
alii quam uxori promittere dicendum est. Haec si sui iuris mulier
est.
1.
Quod si in patris potestate est et dos ab eo profecta sit, ipsius
et filiae dos est: denique pater non aliter quam ex voluntate filiae
petere dotem nec per se nec per procuratorem potest. Sic ergo et
promittendum Sabinus ait. Ei ergo promittendum erit, cui uterque
iusserit. Ceterum si pater solus iussit, dotis actio filiae non
erit adempta, quandoque sui iuris filia fuerit facta. Item si voluntate
solius filiae promittatur, remanebit dotis actio integra patri:
sed utrum ut et agat solus an et ut adiuncta quoque filiae persona
experiri possit? Et puto nec eam actionem amissam, quam adiuncta
filiae persona potest habere. Quod si sui iuris fuerit facta filia,
nocebit ei ista stipulatio.
2.
Voluntatem autem filiae, cum pater agit de dote, utrum sic accipimus,
ut consentiat an vero ne contradicat filia? Et est ab imperatore
Antonino rescriptum filiam, nisi evidenter contradicat, videri consentire
patri. Et Iulianus libro quadragesimo octavo digestorum scripsit
quasi ex voluntate filiae videri experiri patrem, si furiosam filiam
habeat: nam ubi non potest per dementiam contradicere, consentire
quis eam merito credet. Sed si absens filia sit, dicendum erit non
ex voluntate eius id factum cavendumque ratam rem filiam habituram
a patre: ubi enim sapit, scire eam exigimus, ut videatur non contradicere.
24.3.3
Paulus
libro septimo ad Sabinum
Non
solum autem in exigenda, sed etiam in solvenda dote, quae communis
est patris et filiae, utriusque voluntas exquiritur nec alter alterius
deteriorem condicionem facere potest. Sed si pecunia ad patrem pervenit,
quam filia accepit, actio de dote utrisque tolletur.
24.3.4
Pomponius
libro 15 ad Sabinum
Si
pater sine consensu filiae dotem a viro exegisset et eandem alii
viro eius filiae nomine dedisset et mortuo patre filia cum priore
viro ageret, doli mali exceptione repellitur.
24.3.5
Ulpianus
libro 30 ad Sabinum
De
divisione anni eius, quo divortium factum est, quaeritur, ex die
matrimonii an ex die traditi marito fundi maritus sibi computet
tempus. Et utique in fructibus a viro retinendis neque dies dotis
constitutae neque nuptiarum observabitur, sed quo primum dotale
praedium constitutum est id est tradita possessione.
24.3.6
Paulus
libro septimo ad Sabinum
Si
ante nuptias fundus traditus est, ex die nuptiarum ad eundem diem
sequentis anni computandus annus est: idem in ceteris annis servatur,
donec divortium fiat. Nam si ante nuptias traditus sit et fructus
inde percepti, hi restituendi sunt quandoque divortio facto quasi
dotis facti.
24.3.7
Ulpianus
libro 31 ad Sabinum
pr.
Fructus eos esse constat, qui deducta impensa supererunt: quod Scaevola
et ad mariti et ad mulieris impensas refert. Nam si mulier pridie
vindemias doti dedit, mox sublatis a marito vindemiis divortit,
non putat ei undecim dumtaxat mensum fructus restitui, sed et impensas,
quae, antequam portiones fructuum fiant, deducendae sunt: igitur,
si et maritus aliquid impendit in eundem annum, utriusque impensae
concurrent. Ita et, si impensarum a muliere factarum ratio habeatur,
cum plurimis annis in matrimonio fuit, necesse est primi anni computari
temporis quod sit ante datum praedium.
1.
Papinianus autem libro undecimo quaestionum divortio facto fructus
dividi ait non ex die locationis, sed habita ratione praecedentis
temporis, quo mulier in matrimonio fuit: neque enim, si vindemiae
tempore fundus in dotem datus sit eumque vir ex calendis novembribus
primis fruendum locaverit, mensis ianuarii suprema die facto divortio,
retinere virum et vindemiae fructus et eius anni, quo divortium
factum est, quartam partem mercedis aequum est: alioquin si coactis
vindemiis altera die divortium intercedat, fructus integros retinebit.
Itaque si fine mensis ianuarii divortium fiat et quattuor mensibus
matrimonium steterit, vindemiae fructus et quarta portio mercedis
instantis anni confundi debebunt, ut ex ea pecunia tertia portio
viro relinquatur.
2.
E contrario quoque idem observandum est: nam si mulier percepta
vindemia statim fundum viro in dotem dederit et vir ex calendis
martiis eundem locaverit et calendis aprilibus primis divortium
fuerit secutum, non solum partem duodecimam mercedis, sed pro modo
temporis omnium mensum, quo dotale praedium fuit, ex mercede quae
debebitur portionem retinebit.
3.
Item si messes eius anni, quo divortium factum est, colonum ex forma
locationis sequantur, ante vindemiam soluto matrimonio nihilo minus
pecunia messium in computationem cum spe futurae vindemiae veniet.
4.
Apparet igitur ex his illos fructus, quos mulier percepit antequam
nuberet, non debere in contributionem venire.
5.
Ob donationes, item ob res amotas ex his fructibus, qui post divortium
percepti sunt, compensationes fieri possunt.
6.
Quod in anno dicitur, potest dici et in sex mensibus, si bis in
anno fructus capientur, ut est in locis inriguis.
7.
Et in pluribus annis idem dici potest, ut in silva caedua.
8.
Item si locatio agri talis sit, ut super annuam mercedem quinquennio
quoque aliquid amplius praestaretur: in eo enim quod amplius est
tempus ad quinquennium computamus.
9.
Non solum autem de fundo, sed etiam de pecore idem dicemus, ut lana
ovium fetusque pecorum praestaretur. Quare enim, si maritus prope
partum oves doti acceperit, item proximas tonsurae, post partum
et tonsas oves protinus divortio facto nihil reddat? Nam et hic
fructus toto tempore quo curantur, non quo percipiuntur, rationem
accipere debemus.
10.
In servo quoque anni ratio habetur, si in annum forte operae eius
locatae sunt, ut praeteriti temporis ad maritum, post divortium
autem ad mulierem operae pertineant.
11.
De pensionibus quoque praediorum urbanorum idem est quod in fructibus
rusticorum.
12.
Si fundum viro uxor in dotem dederit isque inde arbores deciderit,
si hae fructus intelleguntur, pro portione anni debent restitui
(puto autem, si arbores caeduae fuerunt vel gremiales, dici oportet
in fructu cedere), si minus, quasi deteriorem fundum fecerit, maritus
tenebitur. Sed et si vi tempestatis ceciderunt, dici oportet pretium
earum restituendum mulieri nec in fructum cedere non magis, quam
si thensaurus fuerit inventus: in fructum enim non computabitur,
sed pars eius dimidia restituetur quasi in alieno inventi.
13.
Si vir in fundo mulieris dotali lapidicinas marmoreas invenerit
et fundum fructuosiorem fecerit, marmor, quod caesum neque exportatum
est, mariti et impensa non est ei praestanda, quia nec in fructu
est marmor: nisi tale sit, ut lapis ibi renascatur, quales sunt
in Gallia, sunt et in Asia.
14.
Sed si cretifodinae, argentifodinae vel auri vel cuius alterius
materiae sint vel harenae, utique in fructu habebuntur.
15.
Interdum marito de fructibus a muliere cavetur et nihil retinet,
si fructibus stantibus fundum mulier recipiet: interdum retinebit
tantum maritus et nihil restituet, id est si non plus erit, quam
pro portione eum retinere oportet: interdum vero et reddet, si plus
percepit quam eum retinere oportet. Eadem condicio erit etiam, si
cum socero vel cum herede alterutrius de dote agatur.
16.
Impendi autem fructuum percipiendorum Pomponius ait, quod in arando
serendoque agro impensum est, quodque in tutelam aedificiorum aegrumve
servum curandum, scilicet si ex aedificio vel servo fructus aliqui
percipiebantur. Sed hae impensae non petentur, cum maritus fructum
totum anni retinet, quia ex fructibus prius impensis satisfaciendum
est. Plane si novam villam necessario exstruxit vel veterem totam
sine culpa sua collapsam restituerit, erit eius impensae petitio:
simili modo et si pastina instituit. Hae enim impensae aut in res
necessarias aut utiles cedunt pariuntque marito actionem.
24.3.8
Paulus
libro septimo ad Sabinum
pr.
Si fundus in dotem datus sit, in quo lapis caeditur, lapidicinarum
commodum ad maritum pertinere constat, quia palam sit eo animo dedisse
mulierem fundum, ut iste fructus ad maritum pertineat, nisi si contrariam
voluntatem in dote danda declaraverit mulier.
1.
Quod in sementem erogatur, si non responderint messes, ex vindemia
deducetur, quia totius anni unus fructus est.
24.3.9
Pomponius
libro decimo ad Sabinum
Si
mora per mulierem fuit, quo minus dotem reciperet, dolum malum dumtaxat
in ea re, non etiam culpam maritus praestare debet, ne facto mulieris
in perpetuum agrum eius colere cogatur: fructus tamen, qui pervenissent
ad virum, redduntur.
24.3.10
Pomponius
libro 15 ad Sabinum
pr.
Si ab hostibus capta filia, quae nupta erat et dotem a patre profectam
habebat, ibi decesserit, puto dicendum perinde observanda omnia
ac si nupta decessisset, ut, etiamsi in potestate non fuerit patris,
dos ab eo profecta reverti ad eum debeat.
1.
Si vir uxorem suam occiderit, dotis actionem heredibus uxoris dandam
esse proculus ait, et recte: non enim aequum est virum ob facinus
suum dotem sperare lucrifacere. Idemque et e contrario statuendum
est.
24.3.11
Pomponius
libro 16 ad Sabinum
Si
alienam rem sciens mulier in dotem dederit, reddenda ei est, quasi
suam dedisset, et fructus pro portione anni, quo divortium factum
est.
24.3.12
Ulpianus
libro 36 ad Sabinum
Maritum
in id quod facere potest condemnari exploratum est: sed hoc heredi
non esse praestandum,
24.3.13
Paulus
libro septimo ad Sabinum
Quia
tale beneficium personale est et cum persona exstinguitur.
24.3.14
Ulpianus
libro 36 ad Sabinum
pr.
Alia causa est defensoris, quem placet sufficienter videri defendisse,
si tantum uxori praestet, quantum consequeretur, si ipsum maritum
convenisset.
1.
Eleganter quaerit Pomponius libro quinto decimo ex Sabino, si paciscatur
maritus, ne in id quod facere possit condemnetur, sed in solidum,
an hoc pactum servandum sit? Et negat servari oportere, quod quidem
et mihi videtur verum: namque contra bonos mores id pactum esse
melius est dicere, quippe cum contra receptam reverentiam, quae
maritis exhibenda est, id esse apparet.
24.3.15
Paulus
libro septimo ad Sabinum
pr.
Rei iudicatae tempus spectatur, quatenus maritus facere potest.
1.
Heredi mariti, licet in solidum condemnetur, compensationes tamen,
quae ad pecuniariam causam respiciunt, proderunt, ut hoc minus sit
obligatus, veluti ob res donatas et amotas et impensas: morum vero
coercitionem non habet.
2.
Socero quoque, cum quo nurus de dote agit, idem honor habetur, ut
in id damnetur quod facere potest,
24.3.16
Pomponius
libro 16 ad Sabinum
Quia
parentis locum socer optinet.
24.3.17
Paulus
libro septimo ad Sabinum
pr.
Ex diverso si socer ex promissione a marito conveniatur, solet quaeri,
an idem ei honor habendus sit: Neratius libris membranarum et Proculus
scribunt hoc iustum esse.
1.
Item si mulier ex promissione conveniatur, magis placuit defendendam
eam per exceptionem: idem et Proculus ait: sicuti cum socia fuit,
dabitur ei exceptio, quamvis iure civili sit obligata.
2.
Si in iudicio dotis iudex ignorantia iuris lapsus condemnaverit
maritum in solidum, Neratius Sabinus doli exceptione eum uti oportere
aiunt eaque tutum fore.
24.3.18
Pomponius
libro 16 ad Sabinum
pr.
Etiam filios mulieris, qui patri heredes exstiterunt, in id quod
facere possunt condemnandos labeo ait.
1.
Licet in dotalibus rebus non solum dolum, sed et culpam maritus
praestet, cum tamen quaeritur in iudicio de dote an facere possit,
dolus dumtaxat comprehenditur, quia in rerum ipsius administratione
non erat ab eo culpa exigenda. Quamquam eum dumtaxat dolum ei nocere
putem, si facere non possit, quem propter uxorem adhibuit, ne ei
solidum solveret, non propter quemlibet alium. Ofilius autem aiebat,
si dolo mariti res dotalis interisset et alioquin solvendo non esset,
quamvis nihil dolo fecisset, quo minus solvendo esset, perinde tamen
eum damnandum eius rei dotalis nomine in qua dolum fecisset, atque
si dolo eius factum esset, quo minus facere possit. Ceterum si circa
interitum rei dotalis dolus malus et culpa mariti absit, actiones
solas, quas eo nomine quasi maritus habet, praestandas mulieri,
veluti furti vel damni iniuriae.
24.3.19
Ulpianus
libro 36 ad Sabinum
Si
mulier diverterit et iudicio de dote contestato reversa fuerit in
matrimonium, redintegrato matrimonio exspirat iudicium et omnia
in statu pristino manent.
24.3.20
Paulus
libro septimo ad Sabinum
Quamvis
mulier non in hoc accipiat constante matrimonio dotem, ut aes alienum
solvat aut praedia idonea emat, sed ut liberis ex alio viro egentibus
aut fratribus aut parentibus consuleret vel ut eos ex hostibus redimeret,
quia iusta et honesta causa est, non videtur male accipere et ideo
recte ei solvitur: idque et in filia familias observatur.
24.3.21
Ulpianus
libro tertio disputationum
Sed
et si ideo maritus ex dote expendit, ut a latronibus redimeret necessarias
mulieri personas vel ut mulier vinculis vindicet de necessariis
suis aliquem, reputatur ei id quod expensum est sive pars dotis
sit, pro ea parte, sive tota dos sit, actio dotis evanescit. Et
multo magis idem dicendum est, si socer agat de dote, debere rationem
haberi eius quod in ipsum impensum est, sive ipse maritus hoc fecit
sive filiae ut faciat dedit: sed et si non pater experiretur, sed
post mortem eius filia sola de dote ageret, idem erit dicendum:
cum enim doli exceptio insit de dote actioni ut in ceteris bonae
fidei iudiciis, potest dici, ut et celso videtur, inesse hunc sumptum
actioni de dote, maxime si ex voluntate filiae factus sit.
24.3.22
Ulpianus
libro 33 ad edictum
pr.
Si, cum dotem daret pater vel extraneus pro muliere, in unum casum
pepigit, vel in divortium vel in mortem, dicendum est eum in casum,
in quem non pepigit, esse mulieri actionem.
1.
Si post solutum matrimonium filia familias citra patris voluntatem
exactam communem dotem consumat, patri et viva ea et mortua actio
superest, ut dos ipsi solvatur. Quod ita verum est, si perditurae
solvatur: ceterum si non perditurae et ex iustis causis soluta sit,
non supererit actio. Sed mortuo patre nec etiam heredes agent nec
mulier.
2.
Si mulier soluto matrimonio egentem reum dotis per novationem decepta
accipiat, nihilo minus actio dotis ei manebit.
3.
Si pater filia absente de dote egerit, etsi omissa sit de rato satisdatio,
filiae denegari debet actio, sive patri heres exstiterit, sive in
legato tantum acceperit, quantum dotis satis esset. Et ita Iulianus
pluribus locis scribit compensandum ei in dotem quod a patre datur
lucroque eius cedit, si tantum ab eo consecuta sit, quantum ei dotis
nomine debeatur a marito qui patri solvit.
4.
Si patri propter condemnationem romae, ubi dos petatur, esse non
liceat, filiae satis dotis fieri oportet, ita tamen, ut caveat ratam
rem patrem habiturum.
5.
Eo autem tempore consentire filiam patri oportet, quo lis contestatur.
Secundum haec si filia dicat se patri consentire et ante litis contestationem
mutaverit voluntatem vel etiam emancipata sit, frustra pater aget.
6.
Nec non illud quoque probamus, quod Labeo probat, nonnumquam patri
denegandam actionem, si tam turpis persona patris sit, ut verendum
sit, ne acceptam dotem consumat: ideoque officium iudicis interponendum
est, quatenus et filiae et patri competenter consuletur. Sed si
latitet filia, ne tali patri consentire cogatur, puto dari quidem
patri actionem, sed causa cognita. Quid enim, si filia verecunde
per absentiam patri contradicat? Cur non dicamus patri non esse
dandam actionem? Quod si is pater sit, cui omnimodo consentire filiam
decet, hoc est vitae probatae, filia levis mulier vel admodum iuvenis
vel nimia circa maritum non merentem, dicendum est patri potius
adquiescere praetorem oportere dareque ei actionem.
7.
Si maritus vel uxor constante matrimonio furere coeperint, quid
faciendum sit, tractamus. Et illud quidem dubio procul observatur
eam personam, quae furore detenta est, quia sensum non habet, nuntium
mittere non posse. An autem illa repudianda est, considerandum est.
Et si quidem intervallum furor habeat vel perpetuus quidem morbus
est, tamen ferendus his qui circa eam sunt, tunc nullo modo oportet
dirimi matrimonium, sciente ea persona, quae, cum compos mentis
esset, ita furenti quemadmodum diximus nuntium miserit, culpa sua
nuptias esse diremptas: quid enim tam humanum est, quam ut fortuitis
casibus mulieris maritum vel uxorem viri participem esse? Sin autem
tantus furor est, ita ferox, ita perniciosus, ut sanitatis nulla
spes supersit, circa ministros terribilis, et forsitan altera persona
vel propter saevitiam furoris vel, quia liberos non habet, procreandae
subolis cupidine tenta est: licentia erit compoti mentis personae
furenti nuntium mittere, ut nullius culpa videatur esse matrimonium
dissolutum neque in damnum alterutra pars incidat.
8.
Sin autem in saevissimo furore muliere constituta maritus dirimere
quidem matrimonium calliditate non vult, spernit autem infelicitatem
uxoris et non ad eam flectitur nullamque ei competentem curam inferre
manifestissimus est, sed abutitur dotem: tunc licentiam habeat vel
curator furiosae vel cognati adire iudicem competentem, quatenus
necessitas imponatur marito omnem talem mulieris sustentationem
sufferre et alimenta praestare et medicinae eius succurrere et nihil
praetermittere eorum, quae maritum uxori adferre decet secundum
dotis quantitatem. Sin vero dotem ita dissipaturus ita manifestus
est, ut non hominem frugi oportet, tunc dotem sequestrari, quatenus
ex ea mulier competens habeat solacium una cum sua familia, pactis
videlicet dotalibus, quae inter eos ab initio nuptiarum inita fuerint,
in suo statu durantibus et alterius exspectantibus sanitatem et
mortis eventum.
9.
Item pater furiosae utiliter intendere sibi filiaeve suae reddi
dotem potest: quamvis enim furiosa nuntium mittere non possit, patrem
tamen eius posse certum est.
10.
Si soluto matrimonio pater furiosus sit, curator eius voluntate
filiae dotem petere poterit: aut si curatoris copia non sit, agere
filiae permittendum erit caverique oportebit de rato.
11.
Idem decernendum est et si ab hostibus captus sit pater, puellae
dandam actionem de dote repetenda.
12.
Transgrediamur nunc ad hunc articulum, ut quaeramus, adversus quos
competit de dote actio. Et adversus ipsum maritum competere palam
est, sive ipsi dos data sit sive alii ex voluntate mariti vel subiecto
iuri eius vel non subiecto. Sed si filius familias sit maritus et
dos socero data sit, adversus socerum agetur. Plane si filio data
sit, si quidem iussu soceri, adhuc absolute socer tenebitur: quod
si filio data sit non iussu patris, Sabinus et Cassius responderunt
nihilo minus cum patre agi oportere: videri enim ad eum pervenisse
dotem, penes quem est peculium: sufficit autem ad id damnandum quod
est in peculio vel si quid in rem patris versum est. Sin autem socero
dotem dederit, cum marito non poterit experiri, nisi patri heres
exstiterit.
13.
Si mulier in condicione mariti erraverit putaveritque esse liberum,
cum servus esset, concedi oportet quasi privilegium in bonis viri
mulieri, videlicet ut, si sint et alii creditores, haec praeferatur
circa de peculio actionem et, si forte domino aliquid debeat servus,
non praeferatur mulier nisi in his tantum rebus, quae vel in dote
datae sunt vel ex dote comparatae, quasi et hae dotales sint.
24.3.23
Paulus
libro 36 ad edictum
Et
si quid in eam dotem impensum est nec a muliere reddetur, per doli
mali exceptionem servabitur.
24.3.24
Ulpianus
libro 33 ad edictum
pr.
Si constante matrimonio propter inopiam mariti mulier agere volet,
unde exactionem dotis initium accipere ponamus? Et constat exinde
dotis exactionem competere, ex quo evidentissime apparuerit mariti
facultates ad dotis exactionem non sufficere.
1.
Si exheredato marito mulier agat, magis est, ut ex die aditae patris
hereditatis incipiat ei dotis exactio.
2.
Quotiens mulieri satisdandum est de solutione dotis post certum
tempus, si maritus satisdare non possit, tunc deducto commodo temporis
condemnatio residui repraesentatur: sed si, cum maritus satisdare
posset, nollet, in solidum eum condemnandum mela ait non habita
ratione commodi temporis. Iudicis igitur officio convenit, ut aut
satisdatione interposita absolvat maritum aut habita ratione compensationis
eum condemnet, quod quidem hodie magis usurpatur: nec ferenda est
mulier, si dicat magis se velle dilationem pati quam in repraesentatione
deductionem.
3.
Sive autem mariti sive uxoris periculo dos fuit, nihilo minus legitimo
tempore debet solvere maritus.
4.
Si vir voluntate mulieris servos dotales manumiserit, si quidem
donare ei mulier voluit, nec de libertatis causa impositis ei praestandis
tenebitur: quod si negotium inter eos gestum est, utique tenebitur,
ut officio iudicis caveat restituturum se mulieri, quidquid ad eum
ex bonis liberti vel ex obligatione pervenisset.
5.
Si maritus saevus in servos dotales fuit, videndum, an de hoc possit
conveniri. Et si quidem tantum in servos uxoris saevus fuit, constat
eum teneri hoc nomine: si vero et in suos est natura talis, adhuc
dicendum est immoderatam eius saevitiam hoc iudicio coercendam:
quamvis enim diligentiam uxor eam demum ab eo exigat, quam rebus
suis exiget, nec plus possit, attamen saevitia, quae in propriis
culpanda est, in alienis coercenda est, hoc est in dotalibus.
6.
Si uxor viri rem commodaverit eaque perierit, videndum, an compensationem
hoc nomine pati possit. Et puto, si quidem prohibuit eam maritus
commodare, statim deductionem fieri: si vero non prohibuit eam commodare
arbitrio iudicis modicum tempus ei indulgeri cautionem praebenti.
7.
Si bona mulieris pro parte sint publicata, superest mulieri reliquae
partis dotis exactio: plus puto: et si post litem contestatam publicata
sit pro parte dos, sufficiet arbitrium iudicis ad partis condemnationem
faciendam. Quod si tota dos publicata sit, exspirabit iudicium.
24.3.25
Paulus
libro 36 ad edictum
pr.
Si filio familias dos data sit iniussu patris, de peculio quidem
agetur: sed sive propter impensas a filio familias factas sive propter
res donatas a filio vel amotas ab uxore res peculiares hoc ipso,
quod habet actionem pater ex persona filii, maius peculium fit,
et sic totum est praestandum mulieri quod est in peculio, quia adhuc
sit quod uxori debeatur.
1.
Maritum in reddenda dote de dolo malo et culpa cavere oportet. Quod
si dolo malo fecerit, quo minus restituere possit, damnandum eum,
quanti mulier in litem iuraverit, quia invitis nobis res nostras
alius retinere non debeat.
2.
Si post divortium res dotales deteriores factae sint et vir in reddenda
dote moram fecerit, omnimodo detrimentum ipse praestabit.
3.
Si qui dotalium servorum in fuga erunt, cavere debebit maritus se
eos viri boni arbitratu persecuturum et restituturum.
4.
Si vir in quinquennio locaverit fundum et post primum forte annum
divortium intervenerit, Sabinus ait non alias fundum mulieri reddi
oportere, quam si caverit, si quid praeter unius anni locationem
maritus damnatus sit, id se praestatum iri: sed et mulieri cavendum,
quidquid praeter primum annum ex locatione vir consecutus fuerit,
se ei restituturum.
24.3.26
Paulus
libro 37 ad edictum
Semel
mora facta si servum dotalem postea offerente marito mulier accipere
noluerit et ita is decesserit, non debebit pretium eius maritus
vel heres eius, ne damnum sentiat, quod postea offerente eo mulier
accipere noluit.
24.3.27
Gaius
libro 11 ad edictum provinciale
Si
post divortium mortua muliere heres eius cum viro parenteve eius
agat, eadem videntur de restituenda dote intervenire, quae ipsa
muliere agente observari solent.
24.3.28
Ulpianus
libro primo institutionum
Facere
posse maritus etiam id videtur, quod a muliere consequi potest:
scilicet si iam ei aliquid absit, quod pro muliere aliquid expendit
vel mandato eius praestitit: ceterum si nondum ei abest, ut puta
sub condicione est obligatus, nondum videtur facere posse.
24.3.29
Ulpianus
libro tertio disputationum
pr.
Quotiens pater dotem dat et stipulatur, ita demum in suam personam
de dote actionem transfert, si ex continenti stipuletur: ceterum
si interposito tempore stipulari velit, non nisi consentiente filia
poterit, quamvis in potestate sit, quia deteriorem condicionem in
dote filiae facere non potest nisi consentiat. Plane si ante nuptias
dotem dederit, poterit ex intervallo, ante nuptias tamen, et citra
voluntatem quoque filiae stipulari.
1.
Si quis pro muliere dotem dederit conveneritque, ut quoquo modo
dirempto matrimonio ipsi solveretur, postea maritus uxori dotem
solverit, rectissime dicetur exactionem nihilo minus ei qui dedit
contra maritum competere.
24.3.30
Iulianus
libro 16 digestorum
pr.
Nupta non impeditur, quo minus cum priore marito de dote experiatur.
1.
Quotiens culpa viri accidit, ne dos a socero aut a quolibet alio,
qui mulieris nomine promiserat, exigeretur: si aut in matrimonio
filia decesserit aut mater familias facta eum qui dotem repromiserat
heredem instituerit, satis constat nihil amplius virum praestare
debere, quam ut eos obligatione liberet.
24.3.31
Iulianus
libro 18 digestorum
pr.
Si marito publico iudicio damnato pars aliqua bonorum eius publicetur,
fiscus creditoribus eius satisfacere necesse habet: inter quos uxor
quoque est.
1.
Si pater, cum ducenta filiae suae nomine dotis gratia promisisset,
pactus fuerit, ne amplius quam centum a se peterentur, et soluto
matrimonio egerit, centum, de quibus convenit ne peterentur, nec
intelleguntur dotis esse. Quod si mortuo patre cum herede eius maritus
agere coeperit, ista quoque pecunia in dote erit.
2.
Si voluntate filiae procurator a patre datus litem de dote contestatus
fuerit et re secundum eum iudicata pater decesserit, iudicati actionem
filiae potius quam heredibus patris dari oportebit.
3.
Cum patri dos data esset et ei filius ex aliqua parte heres sub
condicione institutus fuerit et pendente condicione coheredes eius
dotem pro sua portione mulieri solverint: hoc minus filius ex dote
praestare debebit, quoniam nullam actionem eius pecuniae reciperandae
gratia adversus coheredes habet.
4.
Si fundum dotalem recepisset mulier non habita ratione fructuum
pro portione anni, quo nupta non fuisset, nihilo minus de dote agere
potest, quia minorem dotem recepisset: hoc enim ad dotis augmentum
pertinet, quemadmodum si partum ancillarum non recepisset, aut legata
vel hereditates, quae post divortium per servos dotales adquisitae
marito fuissententiarum.
24.3.32
Iulianus
libro secundo ad Urseium Ferocem
Si
prior maritus posteriori dotis nomine tamquam debitor mulieris dotem
promiserit, non plus quam id quod facere possit dotis futurum esse.
24.3.33
Africanus
libro septimo quaestionum
Quae
dotis nomine certam pecuniam promiserat, quosdam adhibuerat, qui
stipularentur partem dotis distracto matrimonio sibi solvi: ea nulla
data dote obierat eodem marito suo herede relicto: is damnosam hereditatem
eius adierat. Nihilo minus stipulatoribus tenebitur, quoniam adeundo
hereditatem debitricis intellegeretur secum pensasse: nec ad rem
pertinere, quod solvendo non esset hereditas, quando ceteris etiam
creditoribus teneatur.
24.3.34
Africanus
libro octavo quaestionum
Titia
divortium a seio fecit: hanc Titius in sua potestate esse dicit
et dotem sibi reddi postulat: ipsa se matrem familias dicit et de
dote agere vult: quaesitum est, quae partes iudicis sint. Respondi
patri, nisi probet filiam non solum in sua potestate esse, sed etiam
consentire sibi, denegandam actionem, sicuti denegaretur, etiamsi
constaret eam in potestate esse.
24.3.35
Marcianus
libro decimo institutionum
Liberta,
quae voluntate patroni discessit, de dote cum eo agere potest quam
ei dedit.
24.3.36
Paulus
libro secundo de adulteriis
Si
maritus minus facere potest et dos publicata sit, in id quod facere
potest fisco maritus condemnandus est, ne in perniciem mariti mulier
punita sit.
24.3.37
Ulpianus
libro secundo responsorum
Dotem
voluntate filiae videri patrem recepisse, cum causas contradicendi
ei filia non haberet, maxime cum ab eo postea ampliore summa dotata
sit.
24.3.38
Marcellus
libro singulari responsorum
Lucius
Titius cum esset filius familias, voluntate patris uxorem Maeviam
duxit et dotem pater accepit: Maevia Titio repudium misit: postea
pater repudiati absente filio sponsalia cum ea de nomine filii sui
fecit: Maevia deinde repudium sponsalibus misit atque ita alii nupsit.
Quaero, si Maevia aget cum Lucio Titio quondam marito et a patre
herede relicto de dote et probetur culpa mulieris matrimonium dissolutum,
an possit maritus propter culpam mulieris dotem retinere. Marcellus
respondit, etiamsi ut heres institutus a patre Titius conveniretur,
tamen, si sponsalibus non consensisset, culpam mulieris multandam
esse.
24.3.39
Papinianus
libro 11 quaestionum
Viro
atque uxore mores invicem accusantibus causam repudii dedisse utrumque
pronuntiatum est. Id ita accipi debet, ut ea lege quam ambo contempserunt,
neuter vindicetur: paria enim delicta mutua pensatione dissolvuntur.
24.3.40
Papinianus
libro 28 quaestionum
Post
dotem datam et nuptias contractas stipulatus est pater non ex filiae
voluntate divortio facto dotem dari. Si condicio stipulationis impleatur
et postea filia sine liberis decesserit, non erit impediendus pater,
quo minus ex stipulatu agat: viva autem filia si agere vult, exceptione
summovendus erit.
24.3.41
Papinianus
libro 37 quaestionum
Si
pater ignorans filiam divortisse dotem ex causa promissionis numeravit,
non per indebiti condictionem, sed de dote actione pecunia petetur.
24.3.42
Papinianus
libro quarto responsorum
pr.
In insulam patre deportato, qui dotem pro filia dedit, actio dotis
ad filiam pertinet. Post divortium quoque patre damnato, cui quidem
consentiente filia competierat, aeque dotis actio mulieris est.
1.
Fructus ex praediis, quae in dotem data videbantur, bona fide perceptos
et mulieris oneribus ante causam liberalem absumptos, quamvis servam
fuisse postea constiterit, peti non posse placuit. Sumptus vero
necessarios et utiles in praedia quae dotalia videbantur factos,
compensatis fructibus perceptis, ad finem superflui servari convenit.
2.
Usuras numeratae dotis ex stipulatu pater in matrimonio defuncta
filia si petat, gener, qui residuae dotis promissae faenus stipulatus
est, ita demum ad finem vice mutua debitae quantitatis compensationem
opponere iuste [iste] videtur, si propriis sumptibus uxorem suam
exhibuit: alioquin si patris sumptibus exhibita sit, inanis usurarum
stipulatio compensationi non proderit.
3.
Ad virum uxore post divortium reversa iudicium acceptum ex stipulatione,
quam extraneus qui dotem dederit stipulatus fuerit, non dissolvitur
nec officio iudicis absolutio continetur.
24.3.43
Scaevola
libro secundo quaestionum
Si
maritus in id quod facere potest condemnatus sit et nomina sint
ad dotis quantitatem neque amplius, necesse habebit mandare actiones.
24.3.44
Paulus
libro quinto quaestionum
pr.
Si socer a genero heres institutus adierit hereditatem, quandoque
mortuo patre cum herede eius filiam de dote acturam Nerva et Cato
responderunt, ut est relatum apud Sextum Pomponium digestorum ab
Aristone libro quinto: ibidem Aristoni consensit: ergo dicerem et
si emancipasset pater filiam, ipsum quoque conveniri posse.
1.
Lucius Titius filiae suae nomine centum doti promisit Gaio Seio:
inter Gaium Seium et Lucium Titium patrem mulieris convenit, ne
dos a viro vivo Lucio Titio id est patre mulieris, peteretur: postea
culpa mariti divortio facto solutum est matrimonium et pater mulieris
decedens alios heredes instituit filia exheredata: quaero, an ab
heredibus soceri maritus exigere dotem potest, cum eam mulieri redditurus
est. Respondi: cum filia aliis a patre heredibus institutis actionem
de dote sua reciperanda habere coeperit, necesse habebit maritus
aut exactam dotem aut actiones ei praestare: nec ullam exceptionem
habebunt soceri heredes adversus eum, cum absurde dicitur dolo videri
eum facere, qui non ipsi quem convenit sed alii restituturus petit:
alioquin et si post mortem patris divortisset nondum exacta dote,
excluderetur exactione dotis maritus, quod non est admittendum.
Sed et si ex parte filia heres patri suo exstiterit, debebit maritus
coheredes eius pro parte virili exigere et mulieri reddere aut actiones
ei praestare.
24.3.45
Paulus
libro sexto quaestionum
Gaius
Seius avus maternus Seiae nepti, quae erat in patris potestate,
certam pecuniae quantitatem dotis nomine Lucio Titio marito dedit
et instrumento dotali huiusmodi pactum et stipulationem complexus
est: "Si inter Lucium Titium maritum et Seiam divortium sine
culpa mulieris factum esset, dos omnis Seiae uxori vel Gaio Seio
avo materno redderetur restituereturque". Quaero, cum Seius
avus maternus statim vita defunctus sit et Seia postea sine culpa
sua divorterit vivo patre suo, in cuius potestate est, an et cui
actio ex hoc pacto et stipulatione competat et utrum heredi avi
materni ex stipulatu an nepti. Respondi in persona quidem neptis
videri inutiliter stipulationem esse conceptam, quoniam avus maternus
ei stipulatus proponitur: quod cum ita est, heredi stipulatoris,
quandoque divorterit mulier, actio competere videtur. Sed dicendum
est Seiae posse dotem solvi (quamvis actio ei directo non competat),
ac si sibi aut illi dari avus stipulatus esset. Sed permittendum
est nepti ex hac avita conventione, ne commodo dotis defrudetur,
utilem actionem: favore enim nuptiarum et maxime propter affectionem
personarum ad hoc decurrendum est.
24.3.46
Paulus
libro 19 quaestionum
Qui
dotem stipulanti uxori promiserat, eidem testamento quaedam legaverat,
ita tamen, ne dotem ab heredibus peteret: ea quae legata erant,
uxor capere non potuerat. Respondi dotis actionem mulieri adversus
heredes non esse denegandam.
24.3.47
Scaevola
libro 19 quaestionum
Cum
mulier viri lenocinio adulterata fuerit, nihil ex dote retinetur:
cur enim improbet maritus mores, quos ipse aut ante corrupit aut
postea probavit? Si tamen ex mente legis sumet quis, ut nec accusare
possit, qui lenocinium uxori praebuerit, audiendus est.
24.3.48
Callistratus
libro secundo quaestionum
Si
dotali instrumento ita stipulatio interposita sit, ut liberorum
nomine dos apud maritum resideat, nepotum quoque nomine dos dos
retinebitur.
24.3.49
Paulus
libro septimo responsorum
pr.
Maevia marito suo inter alias res dotis etiam instrumentum solidorum
decem tradidit, quo Otacilius eidem Maeviae caverat daturum se,
cum nuptum ire coepisset, decem milia: ex eo instrumento maritus
nihil exegit, quia nec potuit: quaesitum est, si dos a marito petatur,
an compellendus sit etiam illam summam, quae instrumento continetur,
refundere? Respondi potuisse quidem eum, cui actiones mandatae sunt,
debitorem convenire: sed si sine dolo malo vel culpa exigere pecuniam
non potuit, neque dotis nomine eum conveniri posse neque mandati
iudicio.
1.
Fundus aestimatus in dotem datus a creditore antecedente ex causa
pignoris ablatus est: quaesitum est, an mulier, si aestimationem
dotis repetat, exceptione summovenda sit: ait enim se propterea
non teneri, quod pater eius dotem pro se dedit, cui heres non exstiterit.
Paulus respondit praedio evicto sine dolo et culpa viri pretium
petenti mulieri doli mali exceptionem obesse: consequi enim eam
pretium fundi evicti evidens iniquitas est, cum dolus patris ipsi
nocere debeat.
24.3.50
Scaevola
libro secundo responsorum
Aestimatis
rebus in dotem datis pactum intercessit, ut, ex quacumque causa
dos reddi deberet, ipsae res restituerentur habita ratione augmenti
et deminutionis viri boni arbitratu, quae vero non exstarent, ab
initio aestimatio earum: quaesitum est, cum res quaedam quas maritus
vendiderat exstarent, an secundum pactum et haec ad mulierem pertinerent.
Respondi res quae exstant, si neque volente neque ratum habente
muliere venissent, perinde reddendas, atque si nulla aestimatio
intervenisset.
24.3.51
Hermogenianus
libro secundo iuris epitomarum
Aestimatae
res usu etiam mulieris periculo mariti deteriores efficiuntur.
24.3.52
Tryphoninus
libro septimo disputationum
Maritus
dotem, quam non accepit, post divortium per errorem solvit: repetet,
quia non numeratam caverat: exigi enim ab eo non potuit.
24.3.53
Tryphoninus
libro 12 disputationum
Si
filio familias dos data est, ipse quidem dotis actione tenetur,
pater autem eius de peculio: nec interest, in peculio rem vel pecuniam
dotalem habeat nec ne. Sed quatenus facere potest, hic quoque condemnandus
est: intellegitur autem peculio tenus facere posse, quod habet rei
iudicandae tempore. Atquin si cum patre agatur, deduceretur ex peculio,
quod patri vel subiectis ei personis filius debet: at si cum ipso
filio agatur, alterius debiti non fiet detractio in computatione
quantum facere possit filius.
24.3.54
Paulus
libro singulari de iure singulari
Maritus
facere posse creditur nullo aere alieno, item socius, item patronus
parensve: at is, qui ex donatione convenietur, omni aere alieno
deducto facere posse intellegitur.
24.3.55
Paulus
libro quinto ad Plautium
Cum
mulier de dotis repetitione post solutum matrimonium agit, cavere
debet marito, qui aedium nomine damni infecti cavit, si velit eam
recipere, ut periculum mariti amoveat.
24.3.56
Paulus
libro sexto ad Plautium
Si
quis sic stipuletur a marito: "Si quo casu Titia tibi nupta
esse desierit, dotem dabis?" Hac generali commemoratione et
ab hostibus capta ea committetur stipulatio vel etiam si deportata
fuerit vel ancilla effecta: hac enim conceptione omnes hi casus
continentur. Plane quantum veniat in stipulatione, utrum quasi mortua
sit an quasi divortium fecerit? Humanius quis id competere dixerit,
quod propter mortem convenit.
24.3.57
Marcellus
libro septimo digestorum
Usu
fructu in dotem dato si divortium intervenerit nec proprietas rei
apud maritum vel mulierem sit, eam dotis esse restitutionem, ut
maritus caveat, quamdiu vixerit, passurum se uti frui mulierem heredemque
eius. Quod an verum sit circa adiectionem heredis, dubito. Interest,
quemadmodum sit usus fructus in dotem datus. Si, cum haberet mulier
fructum, viro, cuius erat proprietas fundi, usum fructum cessit,
nihil mulier heredi suo relinquet: debebatur enim ei usus fructus,
qui ad heredem non solet transire. Quod si fundi sui fructum mulier
viro cessit, restitui is a viro debet: cum proprietate enim ad heredem
eius transisset, si vir in reddendo eo non fecisset moram. Si vero
alienata sit proprietas aut aliquis fundi sui usum fructum mulieris
iussu viro eius dederit in dotem, inspiciendum est primum, quemadmodum
mulieri possit restitui: potest autem vel cautionibus interpositis,
ut sic ut potest vir iure suo cedat mulieri fruique eam patiatur,
vel, si se accommodavit dominus proprietatis, volente eo mulieri
constituatur usus fructus: nam aut fructum fundi ille mulieri poterit
cedere aut aliquid videlicet pro eo, ut inter eos actum fuerit,
dare. Nam et finge hoc ipsum mulierem posse proprietatis domino
vendere. Quo casu non inique etiam mulieris herede agente vir facere
cogetur: quippe si moram non fecisset, pretium fructus mulier heredi
suo reliquisset. Quod si facultatem usus fructus vendendi proprietatis
domino mulier non habuerit, patientiam, quam percipiendi fructus
praestare ipsi debuit, etiam heredi eius praestat.
24.3.58
Modestinus
libro singulari de heurematicis
Servus
dotalis heres ab aliquo institutus mariti iussu vel adire vel repudiare
debet hereditatem. Sed ne maritus aut facile repudiando vel temere
suscipiendo incognitam successionem dotis iudicio uxori suae obligetur,
consulendum est mulierem coram testibus interrogari, utrum velit
omittere an adquirere hereditatem. Et si repudiare se dixerit, facile
mariti iussu repudiabit. Quod si hereditatem agnoscere maluerit,
reddendus est a marito servus uxori ea condicione, ut, cum iussu
eius adierit, rursum marito retradatur. Ita et mariti sollicitudini
consuletur et uxoris desiderio parebitur.
24.3.59
Iulianus
libro secundo ad Urseium Ferocem
Filiae
meae emancipatae et aegrae vir in hoc repudium misit, ut mortua
ea dotem potius heredibus eius quam mihi redderet. Sabinus dicebat
utile mihi eius dotis reciperandae iudicium dandum esse: Gaius idem.
24.3.60
Proculus
libro quinto epistularum
Si
filia familias nupta decesserit et pater funus ei fecerit, tametsi
ei dotem post aliquod tempus gener reddere deberet, tamen continuo
socer agendo consequetur, ut impensam funeris praesentem recipiat,
cetera dotis statuto tempore solvantur.
24.3.61
Papinianus
libro 11 quaestionum
Dotalem
servum vir invita uxore manumisit. Heres solus vir a liberto institutus
portionem hereditatis, quam ut patronus consequi potuit ac debuit,
restituere debet, alteram vero portionem dotis iudicio, si modo
uxor manumittenti refragatur.
24.3.62
Ulpianus
libro 33 ad edictum
Quod
si vir voluntate mulieris servos dotales manumiserit, cum donare
ei mulier voluit, nec de libertatis causa impositis ei praestandis
tenebitur.
24.3.63
Paulus
libro secundo ad legem Iuliam et Papiam
Et
desinit servus in dote esse, quia, cui manumittendi causa donare
liceret, ei quodammodo donaret, quod permitteret manumittere.
24.3.64
Ulpianus
libro septimo ad legem Iuliam et Papiam
pr.
Si vero negotium gerens mulieris non invitae maritus dotalem servum
voluntate eius manumiserit, debet uxori restituere quidquid ad eum
pervenit.
1.
Sed et si quid libertatis causa maritus ei imposuit, id uxori praestabit.
2.
Plane si operae fuerint marito exhibitae, non aestimatio earum,
non erit aequum hoc nomine uxori maritum quippiam praestare.
3.
Sed si post manumissionem aliquid ei fuerit liberto impositum, id
uxori praestandum est.
4.
Sed et si reum maritus acceperit adpromissoremve, aeque adversus
ipsum obligationem debet praestare.
5.
Item quidquid ad eum ex bonis liberti pervenerit, aeque praestare
cogetur, si modo ad eum quasi ad patronum pervenerit: ceterum si
alio iure, non cogetur praestare: nec enim beneficium quod in eum
libertus contulit, hoc uxori debet, sed id tantum, quod iure patronatus
adsequitur vel adsequi potuit. Plane si ex maiore parte quam debet
heres scriptus fuerit, quod amplius est non praestabit: et si forte,
cum ei nihil deberet libertus, heredem eum scripsit, nihil uxori
restituet.
6.
Dabit autem, ut ait lex, quod ad eum pervenit. Pervenisse accipimus,
sive iam exegit sive exigere potest, quia actio ei delata est.
7.
Adicitur in lege, ut et, si dolo malo aliquid factum sit, quo minus
ad eum perveniat, teneatur.
8.
Si filium exheredaverit patronus et ad eum bona liberti pertineant,
videndum est, an heres hoc nomine teneatur. Et cum nihil neque ad
ipsum patronum neque ad heredem eius perveniat, quomodo fieri potest,
ut hoc nomine teneatur?
9.
De viro heredeque eius lex tantum loquitur: de socero successoribusque
soceri nihil in lege scriptum est: et hoc Labeo quasi omissum adnotat.
In quibus igitur casibus lex deficit, non erit nec utilis actio
danda.
10.
Quod ait lex: "quanta pecunia erit tantam pecuniam dato",
ostendit aestimationem hereditatis vel bonorum liberti, non ipsam
hereditatem voluisse legem praestare, nisi maritus ipsas res tradere
maluerit: et hoc enim benignius admitti debet.
24.3.65
Scaevola
libro singulari quaestionum publice tractatarum
Haec
actio etiam constante matrimonio mulieri competit.
24.3.66
Iavolenus
libro sexto ex posterioribus Labeonis
pr.
In his rebus, quas praeter numeratam pecuniam doti vir habet, dolum
malum et culpam eum praestare oportere servius ait. Ea sententia
Publii Mucii est: nam is in Licinnia Gracchi uxore statuit, quod
res dotales in ea seditione qua Gracchus occisus erat, perissent,
ait, quia Gracchi culpa ea seditio facta esset, Licinniae praestari
oportere.
1.
Servis uxoris vir nummos in vestiarium dederat, quo parato deinde
intra annum divortium intercesserat. Placuit Labeoni Trebatio, qualia
vestimenta post divortium essent, talia viro reddi: idem iuris futurum
fuisset, si ipsa vestimenta vir emisset et servis dedisset: quod
si vestimenta non redderentur, tum virum pretium in dote compensaturum.
2.
Filia familias divortio facto dotem patri reddi iusserat: deinde
parte dotis persoluta pater decesserat. Reliquam partem, si nec
delegata nec promissa novandi animo patri fuisset, mulieri solvi
debere Labeo Trebatius putant, idque verum est.
3.
Mancipia in dotem aestimata accepisti: pactum conventum deinde factum
est, ut divortio facto tantidem aestimata redderes nec de partu
dotalium ancillarum mentio facta est. Manebit, inquit Labeo, partus
tuus, quia is pro periculo mancipiorum penes te esse deberet.
4.
Mulier, quae centum dotis apud virum habebat, divortio facto ducenta
a viro errante stipulata erat. Labeo putat, quanta dos fuisset,
tantam deberi, sive prudens mulier plus esset stipulata sive imprudens:
Labeonis sententiam probo.
5.
Uxor divortio facto partem dotis receperat, partem apud virum reliquerat,
deinde alii nupserat et iterum vidua facta ad priorem virum redierat,
cui centum decem doti dederat neque eius pecuniae, quae reliqua
ex priore dote erat, mentionem fecerat. Divortio facto reliquum
ex priore dote iisdem diebus virum redditurum ait Labeo, quibus
reddidisset, si superius divortium inter eos factum non esset, quoniam
prioris dotis causa in sequentem dotis obligationem esset translata:
et hoc verum puto.
6.
Si vir socero iniussu uxoris manente matrimonio dotem acceptam fecisset,
etiamsi id propter egestatem soceri factum esset, viri tamen periculum
futurum ait Labeo, et hoc verum est.
7.
Si quis pro muliere dotem viro promisit, deinde herede muliere relicta
decesserit, qua ex parte mulier ei heres esset, pro ea parte dotis
periculum, quod viri fuisset, ad mulierem pertinere ait Labeo, quia
nec melius aequius esset, quod exigere vir ab uxore non potuisset,
ob id ex detrimento viri mulierem locupletari: et hoc verum puto.
24.3.67
Pomponius
libro 20 epistularum
In
partem dotis reddendae erit id, quod mulieri ex periculo servi restitui
debebit: et ideo et dolum et culpam in eo peculio vel adquirendo
vel conservando maritus praestare debet et fructus ex eo percepti
quomodo cuiuslibet rei dotalis ad maritum pertinebunt.