| |
| DOMINI
NOSTRI SACRATISSIMI PRINCIPIS |
| IUSTINIANI |
| IURIS
ENUCLEATI EX OMNI VETERE IURE COLLECTI |
| DIGESTORUM
SEU PANDECTARUM |
| liber
vicesimus secundus |
| |
( Based upon the Latin text of Mommsen's edition, Berlin, 1954 ).
22.1.0.
De usuris et fructibus et causis et omnibus accessionibus et
mora.
22.1.1
Papinianus
libro secundo quaestionum
pr.
Cum iudicio bonae fidei disceptatur, arbitrio iudicis usurarum modus
ex more regionis ubi contractum est constituitur, ita tamen, ut legi
non offendat.
1.
Socius si ideo condemnandus erit, quod pecuniam communem invaserit
vel in suos usus converterit, omnimodo etiam mora non interveniente
praestabuntur usurae.
2.
Nec tamen iudex iudicii bonae fidei recte iubebit interponi cautiones,
ut, si tardius sententiae condemnatus paruerit, futuri temporis pendantur
usurae, cum in potestate sit actoris iudicatum exigere. Paulus notat:
quid enim pertinet ad officium iudicis post condemnationem futuri
temporis tractatus?
3.
Papinianus: circa tutelae restitutionem pro favore pupillorum latior
interpretatio facta est: nemo enim ambigit hodie, sive iudex accipiatur,
in diem sententiae, sive sine iudice tutela restituatur, in eum diem
quo restituit usuras praestari. Plane si tutelae iudicio nolentem
experiri tutor ultro convenerit et pecuniam optulerit eamque obsignatam
deposuerit, ex eo tempore non praestabit usuras.
22.1.2
Papinianus
libro sexto quaestionum
Volgo
receptum est, ut, quamvis in personam actum sit, post litem tamen
contestatam causa praestetur: cuius opinionis ratio redditur, quoniam
quale est, cum petitur, tale dari debet ac propterea postea captos
fructus partumque editum restitui oportet.
22.1.3
Papinianus
libro 20 quaestionum
pr.
In fideicommissi persecutione, cum post iudicis sententiam moram fecisset
heres, iussit imperator Marcus Antoninus, intermisso legitimo tempore
quod condemnatis praestatur ut usque ad sententiam commoda fideicommissarius
accipiat. Quod decretum ita accipi oportet, si ante iudicis sententiam
mora non intervenit: tametsi non facile evenire possit, ut mora non
praecedente perveniatur ad iudicem: sed puta legis Falcidiae rationem
intervenisse. Ceterum si ante, quam ad iudicem perveniretur, in mora
heres fuit, exinde fructuum praestandorum necessitate adstrictus qua
tandem ratione, quoniam et sententia victus est, legitimi temporis
spatio fructibus liberabitur, cum ea temporis intercapedo iudicato
dilationem dare, non lucrum adferre debeat?
1.
In his quoque iudiciis, quae non sunt arbitraria nec bonae fidei,
post litem contestatam actori causa praestanda est in eum diem, quo
sententia dicitur: certe post rem iudicatam tempus a fructibus dependendis
immune est.
2.
Nonnumquam evenit, ut, quamquam fructus hereditatis aut pecuniae usura
nominatim relicta non sit, nihilo minus debeatur. Ut puta si quis
rogetur post mortem suam quidquid ex bonis supererit titio restituere:
ut enim ea quae fide bona deminuta sunt in causa fideicommissi non
deprehenduntur, si pro modo ceterorum quoque bonorum deminuantur,
ita quod ex fructibus supererit iure voluntatis restitui oportebit.
3.
Cum Pollidius a propinqua sua heres institutus rogatus fuisset filiae
mulieris quidquid ex bonis eius ad se pervenisset, cum certam aetatem
puella complesset, restituere, idque sibi mater ideo placuisse testamento
comprehendisset, ne filiae tutoribus, sed potius necessitudini res
committerentur, eundemque Pollidium fundum retinere iussisset: praefectis
praetorii suasi fructus, qui bona fide a Pollidio ex bonis defunctae
percepti essent, restitui debere, sive quod fundum ei tantum praelegaverat
sive quod lubrico tutelae fideicommissi remedium mater praetulerat.
4.
Si auro vel argento facto per fideicommissum relicto mora intervenerit,
an usurarum aestimatio facienda sit, tractari solet. Plane si materiam
istam ideo relinquit, ut ea distracta pecuniaque refecta fideicommissa
solverentur aut alimenta praestarentur, non oportere frustrationem
impunitam esse responderi oportet: quod si forte ideo relinquit, ut
his vasis uteretur, non sine rubore desiderabuntur usurae ideoque
non exigentur.
22.1.4
Papinianus
libro 27 quaestionum
pr.
Si stipulatus sis rem dari vacuamque possessionem tradi, fructus postea
captos actione incerti ex stipulatu propter inferiora verba consecuturum
te ratio suadet. An idem de partu ancillae responderi possit, considerandum
est. Nam quod ad verba superiora pertinet, sive factum rei promittendi
sive effectum per traditionem dominii transferendi continent, partus
non continetur: verum si emptor a venditore novandi animo ita stipulatus
est, factum tradendi stipulatus intellegitur, quia non est verisimile
plus venditorem promisisse, quam iudicio empti praestare compelleretur.
Sed tamen propter illa verba "vacuamque possessionem tradi"
potest dici partus quoque rationem committi incerti stipulatione:
etenim ancilla tradita partum postea editum in bonis suis reus stipulandi
habere potuisset.
1.
Si post contractam emptionem ante interpositam stipulationem partus
editus aut aliquid per servum venditori adquisitum est, quod ex stipulatu
consequi non poterit, iudicio empti consequitur: id enim quod non
transfertur in causam novationis iure pristino peti potest.
22.1.5
Papinianus
libro 28 quaestionum
Generaliter
observari convenit bonae fidei iudicium non recipere praestationem,
quae contra bonos mores desideretur.
22.1.6
Papinianus
libro 29 quaestionum
pr.
Cum de in rem verso cum herede patris vel domini ageretur et usurarum
quaestio moveretur, imperator Antoninus ideo solvendas usuras iudicavit,
quod eas ipse dominus vel pater longo tempore praestitisset.
1.
Imperator quoque noster Severus filiae Flavii Athenagorae, cuius bona
fuerant publicata, de fisco ideo numerari decies centena dotis nomine
iussit, quod ea patrem praestitisse dotis usuras allegasset.
22.1.7
Papinianus
libro secundo responsorum
Debitor
usurarius creditori pecuniam optulit et eam, cum accipere noluisset,
obsignavit ac deposuit: ex eo die ratio non habebitur usurarum. Quod
si postea conventus ut solveret moram fecerit, nummi steriles ex eo
tempore non erunt.
22.1.8
Papinianus
libro septimo responsorum
Equis
per fideicommissum relictis post moram fetus quoque praestabitur ut
fructus, sed fetus secundus ut causa, sicut partus mulieris.
22.1.9
Papinianus
libro 11 responsorum
pr.
Pecuniae faenebris, intra diem certum debito non soluto, dupli stipulatum
in altero tanto supra modum legitimae usurae respondi non tenere:
quare pro modo cuiuscumque temporis superfluo detracto stipulatio
vires habebit.
1.
Usurarum stipulatio, quamvis debitor non conveniatur, committitur.
Nec inutilis legitimae usurae stipulatio videtur sub ea condicione
concepta "si minores ad diem solutae non fuerint": non enim
poena, sed faenus uberius iusta ratione sortis promittitur. Si tamen
post mortem creditoris nemo fuit cui pecunia solveretur, eius temporis
inculpatam esse moram constitit: ideo si maiores usurae prioribus
petantur, exceptio doli non inutiliter opponetur.
22.1.10
Paulus
libro secundo quaestionum
Partum
post litem contestatam editum restituere possessor debet: quem non
deberet restituere, si, cum mater peteretur, iam natus fuisset, nisi
specialiter et pro hoc egisset.
22.1.11
Paulus
libro 25 quaestionum
pr.
Gaius Seius qui rem publicam gerebat faeneravit pecuniam publicam
sub usuris solitis: fuit autem consuetudo, ut intra certa tempora
non illatis usuris graviores infligerentur: quidam debitores cessaverunt
in solvendis usuris, quidam plus intulerunt et sic effectum est, ut
omne quod usurarum nomine competebat etiam pro his, qui cessaverant
in usuris, suppleatur. Quaesitum est, an illud, quod amplius ex consuetudine
poenae nomine a quibusdam exactum est, ipsi Seio proficere deberet
an rei publicae lucro cederet. Respondi, si Gaius Seius a debitoribus
usuras stipulatus esset, eas solas rei publicae praestari oportere,
quae secundum formam ab is exigi solent, etiamsi non omnia nomina
idonea sint.
1.
Quid si servus publicus obligationem usurarum rei publicae adquisiit?
Aequum est, quamvis ipso iure usurae rei publicae debeantur, tamen
pro defectis nominibus compensationem maiorum usurarum fieri, si non
sit parata res publica universorum debitorum fortunam suscipere. Eadem
fere in tutoribus Marcellus refert.
22.1.12
Paulus
libro quarto responsorum
Seia
mutuam pecuniam accepit a Septicio: de usuris ita convenit: nisi sua
quaque die usurae supra scriptae exsolverentur vel post tertium mensem,
tunc in maiores usuras Seia teneretur, et deinceps per singulas pensiones,
si condicione data usurae non solverentur, ea condicio observaretur,
donec omnis summa debita hoc nomine exsolveretur. Quaero, an haec
verba "et deinceps per singulas pensiones condicione data usurae
non solvantur, ea condicio observaretur" eo pertineant, ut, quamvis
commissa sit forte prima stipulatio, non tamen in ampliorem quantitatem
usurarum conveniri possit quam eius pensionis nomine, quae egressa
est diem praestitutum. Paulus respondit plures condiciones continere
eam stipulationem, quae de gravioribus usuris praestandis subiecta
est, id est ut per singulas pensiones condicio inspectaretur non illatarum
suis temporibus leviorum usurarum: et ideo posse evitari poenam sequentium
pensionum.
22.1.13
Scaevola
libro primo responsorum
pr.
Qui semissis usuras promisit, per multos annos minores praestitit:
heres creditoris semisses petit. Cum per debitorem non steterit, quo
minus minores solvat, quaero an exceptio doli vel pacti obstet. Respondi,
si exsolvendis ex more usuris per tanta tempora mora per debitorem
non fuit, posse secundum ea, quae proponerentur obstare exceptionem.
1.
Quaesitum est, an iudicio negotiorum gestorum vel mandati pro pecunia
otiosa usuras praestare debeat, cum dominus nullam pecuniam faeneravit.
Respondit, si eam pecuniam positam habuisset idque ex consuetudine
mandantis fecisset, non debere quicquam usurarum nomine praestare.
22.1.14
Paulus
libro 14 responsorum
pr.
Respondit Paulus moram in solvendo fideicommisso factam partus quoque
ancillarum restituendos.
1.
Heres rogatus erat post mortem suam sine reditu hereditatem restituere:
quaesitum est, an partus ancillarum etiam vivo herede nati restituendi
essent propter verba testamenti, quibus de reditu solo deducendo testator
sensit. Paulus respondit ante diem fideicommissi cedentem partus ancillarum
editos fideicommisso non contineri. Neratius libro primo ita refert
eum, qui similiter rogatus esset, ut mulierem restitueret, partum
eius restituere cogendum non esse, nisi tunc editus esset, cum in
fideicommisso restituendo moram fecisset. Neque interesse existimo, an ancilla specialiter an hereditas in fideicommisso
sit.
22.1.15
Paulus
libro 16 responsorum
Respondit
neque eorum fructuum, qui post litem contestatam officio iudicis restituendi
sunt, usuras praestari oportere, neque eorum, qui prius percepti quasi
malae fidei possessori condicuntur.
22.1.16
Paulus
libro primo decretorum
pr.
Liberalitatis in rem publicam factae usurae non exiguntur.
1.
Cum usurae pretii fundi ab eo qui a fisco emerat peterentur et emptor
negaret traditam sibi possessionem, imperator decrevit iniquum esse
usuras ab eo exigi, qui fructus non percepisset.
22.1.17
Paulus
libro singulari de usuris
pr.
Cum quidam cavisset se quotannis quincunces usuras praestaturum et,
si quo anno non solvisset, tunc totius pecuniae ex die qua mutuatus
est semisses soluturum, et redditis per aliquot annos usuris mox stipulatio
commissa esset, divus Marcus fortunato ita rescripsit: "Praesidem
provinciae adi, qui stipulationem, de cuius iniquitate questus est,
ad modum iustae exactionis rediget". Haec constitutio ad finitum
modum excedit: quid ergo? sic temperanda res est, ut in futurum dumtaxat
ex die cessationis crescat usura.
1.
Divus Pius ita rescripsit: parum iuste praeteritas usuras petis, quas
omisisse te longi temporis intervallum indicat, qui eas a debitore
tuo, ut gratior apud eum videlicet esses, petendas non putasti".
2.
In tacito fideicommisso omne emolumentum heredi auferendum et fisco
praestandum divus pius rescripsit: ergo et usurarum emolumentum aufertur
heredi.
3.
Si pupillo non habenti tutorem fideicommissum solvi non potuit, non
videri moram per heredem factam divus Pius rescripsit. Ergo nec ei
debetur, qui quod rei publicae causa afuit vel ex alia causa iusta
impeditus, ex qua restitutio indulgetur, petere non potuit: quid enim
potest imputari ei, qui solvere, etiamsi vellet, non potuit? Nec simile
videri posse, quod placuit minoribus etiam in his succurri quae non
adquisierunt: usurae enim non propter lucrum petentium, sed propter
moram solventium infliguntur.
4.
Ex locato qui convenitur, nisi convenerit ut tardius pecuniae illatae
usuras deberet, non nisi ex mora usuras praestare debet.
5.
Fiscus ex suis contractibus usuras non dat, sed ipse accipit: ut solet
a foricariis, qui tardius pecuniam inferunt, item ex vectigalibus.
Cum autem in loco privati successit, etiam dare solet.
6.
Si debitores, qui minores semissibus praestabant usuras, fisci esse
coeperunt, postquam ad fiscum transierunt, semisses cogendi sunt praestare.
7.
Eos qui ex administratione rerum civitatium conveniuntur usuris obnoxios
esse satis notum est. Idem observatur in operum curatoribus, si pecunia
apud eos remansit. Sed in ea quam redemptoribus commiserunt, etiamsi
neglegenter dederint, usura eis remittitur: haec autem ita sunt, si
nulla fraus arguitur: alioquin etiam usurae applicabuntur.
8.
Si dies non sit ab his, qui statuas vel imagines ponendas legaverunt,
praefinitus, a praeside tempus statuendum est et nisi posuerint heredes,
usuras rei publicae usque ad tertiam centesimae pendent.
22.1.18
Paulus
libro tertio responsorum
pr.
Evictis agris, si initio convenit, ut venditor pretium restitueret,
usurae quoque post evictionem praestabuntur, quamvis emptor post dominii
litem inchoatam fructus adversario restituit: nam incommodum medii
temporis emptoris damnum est.
1.
Post traditam possessionem defuncto venditore, cui successor incertus
fuit, medii quoque temporis usurae pretii, quod in causa depositi
non fuit, praestabuntur.
22.1.19
Gaius
libro sexto ad legem duodecim tabularum
pr.
Videamus, an in omnibus rebus petitis in fructus quoque condemnatur
possessor. Quid enim si argentum aut vestimentum aliamve similem rem,
quid praeterea si usum fructum aut nudam proprietatem, cum alienus
usus fructus sit, petierit? Neque enim nudae proprietatis, quod ad
proprietatis nomen attinet, fructus ullus intellegi potest, neque
usus fructus rursus fructus eleganter computabitur. Quid igitur, si
nuda proprietas petita sit? Ex quo perdiderit fructuarius usum fructum,
aestimabuntur in petitione fructus. Item si usus fructus petitus sit,
Proculus ait in fructus perceptos condemnari. Praeterea Gallus Aelius
putat, si vestimenta aut scyphus petita sint, in fructu haec numeranda
esse, quod locata ea re mercedis nomine capi potuerit.
1.
Iter quoque et actus si petitus sit, vix est ut fructus ulli possint
aestimari, nisi si quis commodum in fructibus numeraret, quod habiturus
esset petitor, si statim eo tempore quo petisset ire agere non prohiberetur:
quod admittendum est.
22.1.20
Paulus
libro 12 ad Sabinum
Usuras
illicitas sorti mixtas ipsas tantum non deberi constat, ceterum sortem
non vitiare.
22.1.21
Ulpianus
libro 34 ad edictum
Sciendum
est non omne, quod differendi causa optima ratione fiat, morae adnumerandum:
quid enim si amicos adhibendos debitor requirat vel expediendi debiti
vel fideiussoribus rogandis? Vel exceptio aliqua allegetur?
Mora facta non videtur,
22.1.22
Paulus
libro 37 ad edictum
si
modo id ipsum non fraudandi causa simuletur.
22.1.23
Ulpianus
libro 34 ad edictum
pr.
Sed et si rei publicae causa abesse subito coactus sit, ut defensionem
sui mandare non possit, moram facere non videbitur: sive in vinculis
hostiumve potestate esse coeperit.
1.
Aliquando etiam in re moram esse decerni solet, si forte non exstat
qui conveniatur.
22.1.24
Paulus
libro 37 ad edictum
pr.
Si quis solutioni quidem moram fecit, iudicium autem accipere paratus
fuit, non videtur fecisse moram: utique si iuste ad iudicium provocavit.
1.
Cum reus moram facit, et fideiussor tenetur.
2.
Mora videtur creditori fieri, sive ipsi sive ei cui mandaverat sive
ei qui negotia eius gerebat mora facta sit: nec hoc casu per liberam
personam adquiri videtur, sed officium impleri, sicuti, cum quis furtum
mihi facientem deprehendit, negotium meum agens manifesti furti actionem
mihi parat: item cum procurator interpellaverit promissorem hominis,
perpetuam facit stipulationem.
22.1.25
Iulianus
libro septimo digestorum
pr.
Qui scit fundum sibi cum alio communem esse, fructus, quos ex eo perceperit
invito vel ignorante socio, non maiore ex parte suos facit quam ex
qua dominus praedii est: nec refert, ipse an socius an uterque eos
severit, quia omnis fructus non iure seminis, sed iure soli percipitur:
et quemadmodum, si totum fundum alienum quis sciens possideat, nulla
ex parte fructus suos faciet, quoquo modo sati fuerint, ita qui communem
fundum possidet, non faciet suos fructus pro ea parte, qua fundus
ad socium eius pertinebit.
1.
In alieno fundo, quem Titius bona fide mercatus fuerat, frumentum
sevi: an Titius bonae fidei emptor perceptos fructus suos faciat?
Respondi, quod fructus qui ex fundo percipiuntur intellegi debet propius
ea accedere, quae servi operis suis adquirunt, quoniam in percipiendis
fructibus magis corporis ius ex quo percipiuntur quam seminis, ex
quo oriuntur aspicitur: et ideo nemo umquam dubitavit, quin, si in
meo fundo frumentum tuum severim, segetes et quod ex messibus collectum
fuerit meum fieret. Porro bonae fidei possessor in percipiendis fructibus
id iuris habet, quod dominis praediorum tributum est. Praeterea cum
ad fructuarium pertineant fructus a quolibet sati, quanto magis hoc
in bonae fidei possessoribus recipiendum est, qui plus iuris in percipiendis
fructibus habent? Cum fructuarii quidem non fiant, antequam ab eo
percipiantur, ad bonae fidei autem possessorem pertineant, quoquo
modo a solo separati fuerint, sicut eius qui vectigalem fundum habet
fructus fiunt, simul atque solo separati sunt.
2.
Bonae fidei emptor sevit et antequam fructus perciperet, cognovit
fundum alienum esse: an perceptione fructus suos faciat, quaeritur.
Respondi, bonae fidei emptor quod ad percipiendos fructus intellegi
debet, quamdiu evictus fundus non fuerit: nam et servus alienus quem
bona fide emero tamdiu mihi ex re mea vel ex operis suis adquiret,
quamdiu a me evictus non fuerit.
22.1.26
Iulianus
libro sexto ex Minicio
Venationem
fructus fundi negavit esse, nisi fructus fundi ex venatione constet.
22.1.27
Africanus
libro octavo quaestionum
Cum
patri familias mora facta sit, iam in herede eius non quaeritur mora:
nam tunc heredi proximo hereditario iure ea competet ideoque ad ceteros
quoque deinceps transmittitur.
22.1.28
Gaius
libro secundo rerum cottidianarum sive aureorum
pr.
In pecudum fructu etiam fetus est sicut lac et pilus et lana: itaque
agni et haedi et vituli statim pleno iure sunt bonae fidei possessoris
et fructuarii.
1.
Partus vero ancillae in fructu non est itaque ad dominum proprietatis
pertinet: absurdum enim videbatur hominem in fructu esse, cum omnes
fructus rerum natura hominum gratia comparaverit.
22.1.29
Marcianus
libro 14 institutionum
Placuit,
sive supra statutum modum quis usuras stipulatus fuerit sive usurarum
usuras, quod illicite adiectum est pro non adiecto haberi et licitas
peti posse.
22.1.30
Paulus
libro singulari regularum
Etiam
ex nudo pacto debentur civitatibus usurae creditarum ab eis pecuniarum.
22.1.31
Ulpianus
libro primo responsorum
Quod
in stipulatione sic adiectum est: "et usuras, si quae competierint",
nullius esse momenti, si modus certus non adiciatur.
22.1.32
Marcianus
libro quarto regularum
pr.
Mora fieri intellegitur non ex re, sed ex persona, id est, si interpellatus
oportuno loco non solverit: quod apud iudicem examinabitur: nam, ut
et Pomponius libro duodecimo epistularum scripsit, difficilis est
huius rei definitio. Divus quoque Pius Tullio Balbo rescripsit, an
mora facta intellegatur, neque constitutione ulla neque iuris auctorum
quaestione decidi posse, cum sit magis facti quam iuris.
1.
Et non sufficit ad probationem morae, si servo debitoris absentis
denuntiatum est a creditore procuratoreve eius, cum etiam si ipsi,
inquit, domino denuntiatum est, ceterum postea cum is sui potestatem
faceret, omissa esset repetendi debiti instantia, non protinus per
debitorem mora facta intellegitur.
2.
In bonae fidei contractibus ex mora usurae debentur.
3.
Quid ergo: si et filius familias et pater ex persona eius teneatur
(sive iussu eius contractum est sive in rem versum est patris vel
in peculium), cuius persona circa moram spectabitur? Et si quidem
pater dumtaxat convenietur, ex mora sua non tenetur: in filium tamen
dabitur actio in hoc, ut quod minus a patre actor consecutus est,
filius praestet: quod si filius moram fecerit, tunc actor vel cum
ipso in solidum vel cum patre dumtaxat de peculio habebit.
4.
Sed si duo rei promittendi sint, alterius mora alteri non nocet.
5.
Item si fideiussor solus moram fecerit, non tenetur, sicuti si Stichum
promissum occiderit: sed utilis actio in hunc dabitur.
22.1.33
Ulpianus
libro singulari de officio curatoris rei publicae
pr.
Si bene collocatae sunt pecuniae publicae, in sortem inquietari debitores
non debent et maxime, si parient usuras: si non parient, prospicere
rei publicae securitati debet praeses provinciae, dummodo non acerbum
se exactorem nec contumeliosum praebeat, sed moderatum et cum efficacia
benignum et cum instantia humanum: nam inter insolentiam incuriosam
et diligentiam non ambitiosam multum interest.
1.
Praeterea prospicere debet, ne pecuniae publicae credantur sive pignoribus
idoneis vel hypothecis.
22.1.34
Ulpianus
libro 15 ad edictum
Usurae
vicem fructuum optinent et merito non debent a fructibus separari:
et ita in legatis et fideicommissis et in tutelae actione et in ceteris
iudiciis bonae fidei servatur. Hoc idem igitur in
ceteris obventionibus dicemus.
22.1.35
Paulus
libro 57 ad edictum
Lite
contestata usurae currunt.
22.1.36
Ulpianus
libro 61 ad edictum
Praediorum
urbanorum pensiones pro fructibus accipiuntur.
22.1.37
Ulpianus
libro decimo ad edictum
Et
in contraria negotiorum gestorum actione usurae veniunt, si mutuatus
sum pecuniam, ut creditorem tuum absolvam, quia aut in possessionem
mittendus erat bonorum tuorum aut pignora venditurus. Quid si domi
habens propter eandem causam solvi? Puto verum, si liberavi ex magno
incommodo, debere dici usuras venire, eas autem, quae in regione frequentantur,
ut est in bonae fidei iudiciis constitutum: sed si mutuatus dedi,
hae venient usurae quas ipse pendo, utique si plus tibi praestarim
commodi, quam usurae istae colligunt.
22.1.38
Paulus
libro sexto ad Plautium
pr.
Videamus generali, quando in actione quae est in personam etiam fructus
veniant.
1.
Et quidem si fundus ob rem datus sit, veluti dotis causa, et renuntiata
adfinitas, fructus quoque restituendi sunt, utique hi qui percepti
sunt eo tempore quo sperabatur adfinitas, sed et posteriores, si in
re mora fuit, ut ab illo, qui reddere debeat, omnimodo restituendi
sunt. Sed et si per mulierem stetit, quo minus nuptiae contrahantur,
magis est, ut debeat fructus recipere: ratio autem haec est, quod,
si sponsus non conveniebatur restituere fructus, licuerat ei neglegere
fundum.
2.
Item si indebitum fundum solvi et repeto, fructus quoque repetere
debeo.
3.
Idemque est, si mortis causa fundus sit donatus et revaluerit qui
donavit atque ita condictio nascatur.
4.
In Fabiana quoque actione et Pauliana, per quam quae in fraudem creditorum
alienata sunt revocantur, fructus quoque restituuntur: nam praetor
id agit, ut perinde sint omnia, atque si nihil alienatum esset: quod
non est iniquum (nam et verbum "restituas", quod in hac
re praetor dixit, plenam habet significationem), ut fructus quoque
restituantur.
5.
Et ideo cum restitui praetor vult, veluti in interdicto unde vi, etiam
fructus sunt restituendi.
6.
Item si vi metusve causa rem tradam, non aliter mihi restituisse videtur,
quam si fructus mihi restituat: nec mora mea mihi aliquid aufert.
7.
Si actionem habeam ad id consequendum quod meum non fuit, veluti ex
stipulatu, fructus non consequar, etiamsi mora facta sit: quod si
acceptum est iudicium, tunc Sabinus et Cassius ex aequitate fructus
quoque post acceptum iudicium praestandos putant, ut causa restituatur,
quod puto recte dici.
8.
Ex causa etiam emptionis fructus restituendi sunt.
9.
Sed in societatibus fructus communicandi sunt.
10.
Si possessionem naturalem revocem, proprietas mea manet, videamus
de fructibus. Et quidem in deposito et commodato fructus quoque praestandi
sunt, sicut diximus.
11.
In interdicto quoque quod vi aut clam magis est, ut omnis causa et
fructus restituantur.
12.
Ante matrimonium quoque fructus percepti dotis fiunt et cum ea restituuntur.
13.
Eadem ratio est in fructibus praediorum urbanorum.
14.
Item si dividere fundum tecum velim, tu nolis et colam, an fructus
dividi debeant post deductionem impensarum? Et puto dividendos.
15.
In ceteris quoque bonae fidei iudiciis fructus omnimodo praestantur.
16.
Si dos praelegata fuerit, ante nuptias percepti fructus in causa legati
veniunt.
22.1.39
Modestinus
libro nono differentiarum
Equis
per fideicommissum legatis post moram heredis fetus quoque debentur.
Equitio autem legato etiamsi mora non intercedat, incremento gregis
fetus accedunt.
22.1.40
Modestinus
libro quarto regularum
In
eum diem, quo creditor pignora distraxit, recte usurae fiet reputatio.
22.1.41
Modestinus
libro tertio responsorum
pr.
Tutor condemnatus per appellationem traxerat exsecutionem sententiae.
Herennius Modestinus respondit eum qui de appellatione cognovit potuisse,
si frustratoriam morandi causa appellationem interpositam animadverteret,
etiam de usuris medii temporis eum condemnare.
1.
Lucius Titius cum centum et usuras aliquanti temporis deberet, minorem
pecuniam quam debebat obsignavit: quaero, an Titius pecuniae quam
obsignavit usuras praestare non debeat. Modestinus respondit, si non
hac lege mutua pecunia data est, uti liceret et particulatim quod
acceptum est exsolvere, non retardari totius debiti usurarum praestationem,
si, cum creditor paratus esset totum suscipere, debitor, qui in exsolutione
totius cessabat, solam partem deposuit.
2.
Ab Aulo Agerio Gaius Seius mutuam quandam quantitatem accepit hoc
chirographo: "ille scripsi me accepisse et accepi ab illo mutuos
et numeratos decem, quos ei reddam kalendis illis proximis cum suis
usuris placitis inter nos": quaero, an ex eo instrumento usurae
peti possint et quae. Modestinus respondit, si non appareat
de quibus usuris conventio facta sit, peti eas non posse.
22.1.42
Modestinus
libro 11 responsorum
Herennius
Modestinus respondit fructus, qui post adquisitum ex causa fideicommissi
dominium ex terra percipiuntur, ad fideicommissarium pertinere, licet
maior pars anni ante diem fideicommissi cedentem praeterisse dicatur.
22.1.43
Modestinus
libro 18 responsorum
Herennius
Modestinus respondit eius temporis quod cessit, postquam fiscus debitum
percepit, eum, qui mandatis a fisco actionibus experitur, usuras quae
in stipulatum deductae non sunt petere non posse.
22.1.44
Modestinus
libro decimo pandectarum
Poenam
pro usuris stipulari nemo supra modum usurarum licitum potest.
22.1.45
Pomponius
libro 22 ad Quintum Mucium
Fructus
percipiendo uxor vel vir ex re donata suos facit, illos tamen, quos
suis operis adquisierit, veluti serendo: nam si pomum decerpserit
vel ex silva caedit, non fit eius, sicuti nec cuiuslibet bonae fidei
possessoris, quia non ex facto eius is fructus nascitur.
22.1.46
Ulpianus
libro 62 ad edictum
Quod
in fructus redigendos impensum est, non ambigitur ipsos fructus deminuere
debere.
22.1.47
Scaevola
libro nono digestorum
Respondit
paratum iudicium accipere, si ab adversario cessatum est, moram facere
non videri.
22.1.48
Scaevola
libro 22 digestorum
Maritus
uxori suae usum fructum tertiae partis et, cum liberos habuisset,
proprietatem legavit: eam uxorem heredes falsi testamenti et aliorum
criminum accusaverunt, qua re impedita est legatorum petitio: interea
et filius ei mulieri natus est eoque condicio legati exstitit. Quaesitum
est, cum testamentum falsum non esse apparuerit, an fructus etiam
mulieri praestari debeant. Respondit praestandos.
22.1.49
Iavolenus
libro tertio ex posterioribus Labeonis
Fructus
rei est vel pignori dare licere.
22.2.0.
De nautico faenore.
22.2.1
Modestinus
libro decimo pandectarum
Traiecticia
ea pecunia est quae trans mare vehitur: ceterum si eodem loci consumatur,
non erit traiecticia. Sed videndum, an merces ex ea pecunia comparatae
in ea causa habentur? Et interest, utrum etiam ipsae periculo creditoris
navigent: tunc enim traiecticia pecunia fit.
22.2.2
Pomponius
libro tertio ex Plautio
Labeo
ait, si nemo sit, qui a parte promissoris interpellari traiecticiae
pecuniae possit, id ipsum testatione complecti debere, ut pro petitione
id cederet.
22.2.3
Modestinus
libro quarto regularum
In
nautica pecunia ex eo die periculum spectat creditorem, ex quo navem
navigare conveniat.
22.2.4
Papinianus
libro tertio responsorum
pr.
Nihil interest, traiecticia pecunia sine periculo creditoris accepta
sit an post diem praestitutum et condicionem impletam periculum esse
creditoris desierit. Utrubique igitur maius legitima usura faenus
non debebitur, sed in priore quidem specie semper, in altera vero
discusso periculo: nec pignora vel hypothecae titulo maioris usurae
tenebuntur.
1.
Pro operis servi traiecticiae pecuniae gratia secuti quod in singulos
dies in stipulatum deductum est, ad finem centesimae non ultra duplum
debetur. In stipulatione faenoris post diem periculi separatim interposita quod
in ea legitimae usurae deerit, per alteram stipulationem operarum
supplebitur.
22.2.5
Scaevola
libro sexto responsorum
pr.
Periculi pretium est et si condicione quamvis poenali non existente
recepturus sis quod dederis et insuper aliquid praeter pecuniam, si
modo in aleae speciem non cadat: veluti ea, ex quibus condictiones
nasci solent, ut "si non manumittas", "si non illud
facias", "si non convaluero" et cetera. Nec dubitabis,
si piscatori erogaturo in apparatum plurimum pecuniae dederim, ut,
si cepisset, redderet, et athletae, unde se exhiberet exerceretque,
ut, si vicisset, redderet.
1.
In his autem omnibus et pactum sine stipulatione ad augendam obligationem
prodest.
22.2.6
Paulus
libro 25 quaestionum
Faenerator
pecuniam usuris maritimis mutuam dando quasdam merces in nave pignori
accepit, ex quibus si non potuisset totum debitum exsolvi, aliarum
mercium aliis navibus impositarum propriisque faeneratoribus obligatarum
si quid superfuisset, pignori accepit. Quaesitum est nave propria
perempta, ex qua totum solvi potuit, an id damnum ad creditorem pertineat,
intra praestitutos dies amissa nave, an ad ceterarum navium superfluum
admitti possit. Respondi: alias quidem pignoris deminutio ad damnum
debitoris, non etiam ad creditoris pertinet: sed cum traiecticia pecunia
ita datur, ut non alias petitio eius creditori competat, quam si salva
navis intra statuta tempora pervenerit, ipsius crediti obligatio non
exsistente condicione defecisse videtur, et ideo pignorum quoque persecutio
perempta est etiam eorum, quae non sunt amissa. Si navis intra praestitutos
dies perisset, et condicionem stipulationis defecisse videri, ideoque
sine causa de pignorum persecutione, quae in aliis navibus fuerunt,
quaeri. Quando ergo ad illorum pignorum persecutionem creditor admitti potuerit?
Scilicet tunc cum condicio exstiterit obligationis et alio
casu pignus amissum fuerit vel vilius distractum vel si navis postea
perierit, quam dies praefinitus periculo exactus fuerit.
22.2.7
Paulus
libro tertio ad edictum
In
quibusdam contractibus etiam usurae debentur quemadmodum per stipulationem.
Nam si dedero decem traiecticia, ut salva nave sortem cum certis usuris
recipiam, dicendum est posse me sortem cum usuris recipere.
22.2.8
Ulpianus
libro 77 ad edictum
Servius
ait pecuniae traiecticiae poenam peti non posse, si per creditorem
stetisset, quo minus eam intra certum tempus praestitutum accipiat.
22.2.9
Labeo
libro quinto pithanon a Paulo epitomarum
Si
traiecticiae pecuniae poena (uti solet) promissa est, quamvis eo die,
qui primus solvendae pecuniae fuerit, nemo vixerit, qui eam pecuniam
deberet, tamen perinde committi poena potest, ac si fuisset heres
debitoris.
22.3.0.
De probationibus et praesumptionibus.
22.3.1
Papinianus
libro tertio quaestionum
Quotiens
quaereretur, genus vel gentem quis haberet nec ne, eum probare oportet.
22.3.2
Paulus
libro 69 ad edictum
Ei
incumbit probatio qui dicit, non qui negat.
22.3.3
Papinianus
libro nono responsorum
Cum
tacitum fideicommissum ab eo datur, qui tam in primo quam in secundo
testamento pro eadem parte vel postea pro maiore heres scribitur,
probatio mutatae voluntatis ei debet incumbere qui convenitur, cum
secreti suscepti ratio plerumque dominis rerum persuadeat eos ita
heredes scribere, quorum fidem elegerunt.
22.3.4
Paulus
libro sexto responsorum
Respondit
emptorem probare debere, eum servum de quo quaeritur antequam emeret
fugisse.
22.3.5
Paulus
libro nono responsorum
pr.
Ab ea parte, quae dicit adversarium suum ab aliquo iure prohibitum
esse specialiter lege vel constitutione, id probari oportere.
1.
Idem respondit, si quis negat emancipationem recte factam, probationem
ipsum praestare debere.
22.3.6
Scaevola
libro secundo responsorum
Patronum
manifeste docere debere libertum in fraudem suam aliquid dedisse,
ut partem eius quod in fraudem datum esset, posset avocare.
22.3.7
Paulus
libro secundo sententiarum
Cum
probatio prioris fugae deficit, servi quaestioni credendum est: in
se enim interrogari, non pro domino aut in dominum videtur.
22.3.8
Paulus
libro 18 ad Plautium
Si
filius in potestate patris esse neget, praetor cognoscit, ut prior
doceat filius, quia et pro pietate quam patri debet praestare hoc
statuendum est et quia se liberum esse quodammodo contendit: ideo
enim et qui ad libertatem proclamat, prior docere iubetur.
22.3.9
Celsus
libro primo digestorum
Si
pactum factum sit, in quo heredis mentio non fiat, quaeritur, an id
actum sit, ut ipsius dumtaxat persona eo statueretur. Sed quamvis
verum est, quod qui excipit probare debeat quod excipitur, attamen
de ipso dumtaxat ac non de herede eius quoque convenisse petitor,
non qui excipit probare debet, quia plerumque tam heredibus nostris
quam nobismet ipsis cavemus.
22.3.10
Marcellus
libro tertio digestorum
Census
et monumenta publica potiora testibus esse senatus censuit.
22.3.11
Celsus
libro 11 digestorum
Non
est necesse pupillo probare fideiussores pro tutore datos, cum accipiebantur,
idoneos non fuisse: nam probatio exigenda est ab his, quorum officii
fuit providere, ut pupillo caveretur.
22.3.12
Celsus
libro 17 digestorum
Quingenta
testamento tibi legata sunt: idem scriptum est in codicillis postea
scriptis: refert, duplicare legatum voluerit an repetere et oblitus
se in testamento legasse id fecerit: ab utro ergo probatio eius rei
exigenda est? Prima fronte aequius videtur, ut petitor probet quod
intendit: sed nimirum probationes quaedam a reo exiguntur: nam si
creditum petam, ille respondeat solutam esse pecuniam, ipse hoc probare
cogendus est. Et hic igitur cum petitor duas scripturas ostendit,
heres posteriorem inanem esse, ipse heres id adprobare iudici debet.
22.3.13
Celsus
libro 30 digestorum
Cum
de aetate hominis quaereretur, caesar noster in haec verba rescripsit:
"Et durum et iniquum est, cum de statu aetatis alicuius quaereretur
et diversae professiones proferuntur, ea potissimum stare, quae nocet:
sed causa cognita veritatem excuti oportet et ex eo potissimum annos
computari, ex quo praecipuam fidem in ea re constare credibilius videtur".
22.3.14
Ulpianus
libro secundo de officio consulis
Circa
eum, qui se ex libertinitate ingenuum dicat, referendum est, quis
actoris partibus fungatur. Et si quidem in possessionem libertinitatis
fuit, sine dubio ipsum oportebit ingenuitatis causam agere docereque
se ingenuum esse: sin vero in possessione ingenuitatis sit et libertinus
esse dicatur, scilicet eius qui ei controversiam movet, hoc probare
debet qui eum dicit libertum suum: quid enim interest, servum suum
quis an libertum contendat? Si quis autem fiducia ingenuitatis suae
ultro in se suscipiat probationes ad hoc, ut sententiam ferat pro
ingenuitate facientem, hoc est, ingenuum se esse ut pronuntietur,
an obtemperare ei debeat, tractari potest. Et non ab re esse opinor
morem ei geri probandi se ingenuum et sententiam secundum se dandam,
cum nulla captio intercedat iuris.
22.3.15
Modestinus
libro 12 responsorum
Quidam
quasi ex Seia susceptus a Gaio Seio, cum Gaius fratres haberet, hereditatem
Gaii invasit et fratribus eiusdem quasi ex mandatu defuncti fideicommissa
solvit, cautionem accepit: qui postea cognito, quod filius fratris
eorum non fuisset, quaerebant, an cum eo de hereditate fratris possint,
propter emissam manum ab eis quasi filio, agere. Modestinus respondit
cautione exsoluti fideicommissi statum eius, qui probari potest a
fratribus defuncti filius mortui non esse, minime confirmatum esse:
sed hoc ipsum a fratribus probari debet.
22.3.16
Clementius
libro tertio ad legem Iuliam et Papiam
Etiam
matris professio filiorum recipitur: sed et avi recipienda est.
22.3.17
Celsus
libro sexto digestorum
Cum
de lege Falcidia quaeritur, heredis probatio est locum habere legem
Falcidiam: quod dum probare non potest, merito condemnabitur.
22.3.18
Ulpianus
libro sexto disputationum
pr.
Quotiens operae quasi a liberto petuntur, probationes ab eo qui se
patronum dicit exiguntur: et ideo Iulianus scripsit, licet in praeiudicio
possessor patronus esse videtur, verum partibus actoris non libertum
fungi debere, sed eum qui se patronum esse contendit.
1.
Qui dolo dicit factum aliquid, licet in exceptione, docere dolum admissum
debet.
2.
Interrogationis factae probationem actori imponi debere, id est ei,
qui in iure interrogatum dixit respondisse se solum heredem esse.
Vel si tacuisse dicatur interrogatus, aeque tantundem erit dicendum
impositam improbationem non ei qui excepit se non respondisse, sed
actori.
22.3.19
Ulpianus
libro septimo disputationum
pr.
In exceptionibus dicendum est reum partibus actoris fungi oportere
ipsumque exceptionem velut intentionem implere: ut puta si pacti conventi
exceptione utatur, docere debet pactum conventum factum esse.
1.
Cum quis promisisset iudicio se sisti et rei publicae causa afuisse
dicat et ob id non stetisse, vel dolo malo adversarii factum quo minus
sisteretur, vel valetudinem sibi impedimento fuisse vel tempestatem,
probare eum id oportet.
2.
Sed et si procuratoria quis exceptione utatur, eo quod non licuisset
adversario dare vel fieri procuratorem, probare id oportet obicientem
exceptionem.
3.
Idem erit dicendum et si ea pecunia petatur, quae pensata dicitur.
4.
Hoc amplius, si iudicatae rei vel iurisiurandi condicio delata dicatur
de eo quod nunc petitur, sive in alea gestum esse contendatur, eum
implere probationes oportet.
22.3.20
Iulianus
libro 43 digestorum
Si
quis liberum hominem vi rapuerit, in vinculis habuerit, is indignissime
commodum possessoris consequeretur, quia probari non poterit hominem
eo tempore quo primum lis ordinaretur in libertate fuisse.
22.3.21
Marcianus
libro sexto institutionum
Verius
esse existimo ipsum qui agit, id est legatarium, probare oportere
scisse alienam rem vel obligatam legare defunctum, non heredem probare
oportere ignorasse alienam vel obligatam, quia semper necessitas probandi
incumbit illi qui agit.
22.3.22
Ulpianus
libro primo responsorum
Eum,
qui voluntatem mutatam dicit, probare hoc debere.
22.3.23
Marcianus
libro singulari ad formulam hypothecariam
Ante
omnia probandum est, quod inter agentem et debitorem convenit, ut
pignori hypothecaeve sit: sed et si hoc probet actor, illud quoque
implere debet rem pertinere ad debitorem eo tempore quo convenit de
pignore, aut cuius voluntate hypotheca data sit.
22.3.24
Modestinus
libro quarto regularum
Si
chirographum cancellatum fuerit, licet praesumptione debitor liberatus
esse videtur, in eam tamen quantitatem, quam manifestis probationibus
creditor sibi adhuc deberi ostenderit, recte debitor convenitur.
22.3.25
Paulus
libro tertio quaestionum
pr.
Cum de indebito quaeritur, quis probare debet non fuisse debitum?
Res ita temperanda est, ut, si quidem is, qui accepisse dicitur rem
vel pecuniam indebitam, hoc negaverit et ipse qui dedit legitimis
probationibus solutionem adprobaverit, sine ulla distinctione ipsum,
qui negavit sese pecuniam accepisse, si vult audiri, compellendum
esse ad probationes praestandas, quod pecuniam debitam accepit: per
etenim absurdum est eum, qui ab initio negavit pecuniam suscepisse,
postquam fuerit convictus eam accepisse, probationem non debiti ab
adversario exigere. Sin vero ab initio confiteatur quidem suscepisse
pecunias, dicat autem non indebitas ei fuisse solutas, praesumptionem
videlicet pro eo esse qui accepit nemo dubitat: qui enim solvit numquam
ita resupinus est, ut facile suas pecunias iactet et indebitas effundat,
et maxime si ipse qui indebitas dedisse dicit homo diligens est et
studiosus pater familias, cuius personam incredibile est in aliquo
facile errasse. Et ideo eum, qui dicit indebitas solvisse, compelli
ad probationes, quod per dolum accipientis vel aliquam iustam ignorantiae
causam indebitum ab eo solutum, et nisi hoc ostenderit, nullam eum
repetitionem habere.
1.
Sin autem is qui indebitum queritur vel pupillus vel minor sit vel
mulier vel forte vir quidem perfectae aetatis, sed miles vel agri
cultor et forensium rerum expers vel alias simplicitate gaudens et
desidia deditus: tunc eum qui accepit pecunias ostendere bene eas
accepisse et debitas ei fuisse soltuas et, si non ostenderit, eas
redhibere.
2.
Sed haec ita, si totam summam indebitam fuisse solutam is qui dedit
contendat. Sin autem pro parte queritur, quod pars pecuniae solutae
debita non est, vel quod ab initio quidem debitum fuit, sed vel dissoluto
debito postea ignarus iterum solvit vel exceptione tutus errore eius
pecunias dependit: ipsum omnimodo hoc ostendere, quod vel plus debito
persolvit vel iam solutam pecuniam per errorem repetita solutione
dependit vel tutus exceptione suam nesciens proiecit pecuniam, secundum
generalem regulam, quae eos, qui opponendas esse exceptiones adfirmant
vel solvisse debita contendunt, haec ostendere exigit.
3.
In omnibus autem visionibus quas praeposuimus licentia concedenda
est ei, cui onus probationis incumbit, adversario suo rei veritate
iusiurandum ferre, prius ipso pro calumnia iurante, ut iudex iuramenti
fidem secutus ita suam sententiam possit formare, iure referendae
religionis ei servando.
4.
Sed haec, ubi de solutione indebiti quaestio est. Sin autem cautio
indebite exposita esse dicatur et indiscrete loquitur, tunc eum, in
quem cautio exposita est, compelli debitum esse ostendere, quod in
cautionem deduxit, nisi ipse specialiter qui cautionem exposuit causas
explanavit, pro quibus eandem conscripsit: tunc enim stare eum oportet
suae confessioni, nisi evidentissimis probationibus in scriptis habitis
ostendere paratus sit sese haec indebite promisisse.
22.3.26
Papinianus
libro 20 quaestionum
Procula
magnae quantitatis fideicommissum a fratre sibi debitum post mortem
eius in ratione cum heredibus compensare vellet, ex diverso autem
allegaretur numquam id a fratre quamdiu vixit desideratum, cum variis
ex causis saepe rationi fratris pecunias ratio proculae solvisset:
divus Commodus cum super eo negotio cognosceret, non admisit compensationem,
quasi tacite fratri fideicommissum fuisset remissum.
22.3.27
Scaevola
libro 33 digestorum
Qui
testamentum faciebat ei qui usque ad certum modum capere potuerat
legavit licitam quantitatem, deinde ita locutus est: "Titio centum
do lego, quae mihi pertulit: quae ideo ei non cavi, quod omnem fortunam
et substantiam, si quam a matre susceperat in sinu meo habui sine
ulla cautione. Item eidem Titio reddi et solvi volo de substantia
mea centum quinquaginta, quae ego ex reditibus praediorum eius (quorum
ipse fructum percepi et distraxi), item de calendario (si qua a matre
receperat Titius) in rem meam converti". Quaero, an Titius ea
exigere potest. Respondit, si Titius supra scripta ex ratione sua
ad testatorem pervenisse probare potuerit, exigi: videtur enim eo,
quod ille plus capere non poterat, in fraudem legis haec in testamento
adiecisse.
22.3.28
Labeo
libro septimo pithanon a Paulo epitomarum
Si
arbiter animadvertere debeat, an operis facti memoria exstet, hoc
ei quaerendum est, an aliquis meminerit id opus factum esse. Paulus:
immo cum in arbitrio quaeritur, memoria facti operis exstet nec ne,
non hoc quaeritur, num aliquis meminerit, quo die aut quo consule
factum sit, sed num hoc aliquo modo probari possit, quando id opus
factum sit: et hoc ita, quod Graece dici solet en platei. Enim potest
hoc memoria non teneri: intra annum puta factum, cum interim nemo
sit eorum, qui meminerit, quibus consulibus id viderit, sed cum omnium
haec est opinio nec audisse nec vidisse, cum id opus fieret, neque
ex eis audisse, qui vidissent aut audissent: et hoc infinite similiter
susum versum accidet, cum memoria operis facti non exstaret.
22.3.29
Scaevola
libro nono digestorum
pr.
Imperatores Antoninus et Verus Augusti Claudio Apolinari [Apollinari]
rescripserunt in haec verba: "Probationes quae de filiis dantur,
non in sola adfirmatione testium consistunt, sed et epistulas, quae
uxoribus missae allegarentur, si de fide earum constet, nonnullam
vicem instrumentorum optinere decretum est".
1.
Mulier gravida repudiata, filium enixa, absente marito ut spurium
in actis professa est. Quaesitum est an is in potestate patris sit
et matre intestata mortua iussu eius hereditatem matris adire possit
nec obsit professio a matre irata facta. Respondit veritati locum
superfore.
22.4.0.
De fide instrumentorum et amissione eorum.
22.4.1
Paulus
libro secundo sententiarum
Instrumentorum
nomine ea omnia accipienda sunt, quibus causa instrui potest: et ideo
tam testimonia quam personae instrumentorum loco habentur.
22.4.2
Paulus
libro quinto sententiarum
Quicumque
a fisco convenitur, non ex indice et exemplo alicuius scripturae,
sed ex authentico conveniendus est et ita, si contractus fides possit
ostendi: ceterum calumniosam scripturam vim in iudicio optinere non
convenit.
22.4.3
Paulus
libro tertio responsorum
Respondit
repetita quidem die cautionem interponi non debuisse, sed falsi crimen
quantum ad eos, qui in hoc consenserunt, contractum non videri, cum
inter praesentes et convenientes res actitata sit magisque debitor
quam creditor deliquerit.
22.4.4
Gaius
libro singulari de formula hypothecaria
In
re hypothecae nomine obligata ad rem non pertinet, quibus fit verbis,
sicuti est et in his obligationibus, quae consensu contrahuntur: et
ideo et sine scriptura si convenit, ut hypothecae sit, et probari
poterit, res obligata erit de qua conveniunt. Fiunt enim de his scripturae,
ut quod actum est per eas facilius probari possit: et sine his autem
valet quod actum est, si habeat probationem, sicut et nuptiae sunt,
licet testatio sine scriptis habita est.
22.4.5
Callistratus
libro secundo quaestionum
Si
res gesta sine litterarum quoque consignatione veritate factum suum
praebeat, non ideo minus valebit, quod instrumentum nullum de ea intercessit.
22.4.6
Ulpianus
libro 50 ad edictum
Si
de tabulis testamenti deponendis agatur et dubitetur, cui eas deponi
oportet, semper seniorem iuniori et amplioris honoris inferiori et
marem feminae et ingenuum libertino praeferemus.
22.5.0.
De testibus.
22.5.1
Aurelius
Arcadius Charisius magister libellorum libro singulari de testibus
pr.
Testimoniorum usus frequens ac necessarius est et ab his praecipue
exigendus, quorum fides non vacillat.
1.
Adhiberi quoque testes possunt non solum in criminalibus causis, sed
etiam in pecuniariis litibus sicubi res postulat, ex his quibus non
interdicitur testimonium nec ulla lege a dicendo testimonio excusantur.
2.
Quamquam quibusdam legibus amplissimus numerus testium definitus sit,
tamen ex constitutionibus principum haec licentia ad sufficientem
numerum testium coartatur, ut iudices moderentur et eum solum numerum
testium, quem necessarium esse putaverint, evocari patiantur, ne effrenata
potestate ad vexandos homines superflua multitudo testium protrahatur.
22.5.2
Modestinus
libro octavo regularum
In
testimoniis autem dignitas fides mores gravitas examinanda est: et
ideo testes, qui adversus fidem suae testationis vacillant, audiendi
non sunt.
22.5.3
Callistratus
libro quarto de cognitionibus
pr.
Testium fides diligenter examinanda est. Ideoque in persona eorum
exploranda erunt in primis condicio cuiusque, utrum quis decurio an
plebeius sit: et an honestae et inculpatae vitae an vero notatus quis
et reprehensibilis: an locuples vel egens sit, ut lucri causa quid
facile admittat: vel an inimicus ei sit, adversus quem testimonium
fert, vel amicus ei sit, pro quo testimonium dat. Nam si careat suspicione
testimonium vel propter personam a qua fertur (quod honesta sit) vel
propter causam (quod neque lucri neque gratiae neque inimicitiae causa
fit), admittendus est.
1.
Ideoque divus Hadrianus Vibio Varo legato provinciae Ciliciae rescripsit
eum qui iudicat magis posse scire, quanta fides habenda sit testibus.
Verba epistulae haec sunt: "Tu magis scire potes, quanta fides
habenda sit testibus, qui et cuius dignitatis et cuius existimationis
sint, et qui simpliciter visi sint dicere, utrum unum eundemque meditatum
sermonem attulerint an ad ea quae interrogaveras ex tempore verisimilia
responderint".
2.
Eiusdem quoque principis exstat rescriptum ad Valerium Verum de excutienda
fide testium in haec verba: "Quae argumenta ad quem modum probandae
cuique rei sufficiant, nullo certo modo satis definiri potest. Sicut
non semper, ita saepe sine publicis monumentis cuiusque rei veritas
deprehenditur. Alias numerus testium, alias dignitas et auctoritas,
alias veluti consentiens fama confirmat rei de qua quaeritur fidem.
Hoc ergo solum tibi rescribere possum summatim non utique ad unam
probationis speciem cognitionem statim alligari debere, sed ex sententia
animi tui te aestimare oportere, quid aut credas aut parum probatum
tibi opinaris".
3.
Idem divus Hadrianus Iunio Rufino proconsuli Macedoniae rescripsit
testibus se, non testimoniis crediturum. Verba epistulae ad hanc partem
pertinentia haec sunt: "Quod crimina obiecerit apud me Alexander
Apro et quia non probabat nec testes producebat, sed testimoniis uti
volebat, quibus apud me locus non est (nam ipsos interrogare soleo),
quem remisi ad provinciae praesidem, ut is de fide testium quaereret
et nisi implesset quod intenderat, relegaretur".
4.
Gabinio quoque Maximo idem princeps in haec verba rescripsit: "Alia
est auctoritas praesentium testium, alia testimoniorum quae recitari
solent: tecum ergo delibera, ut, si retinere eos velis, des eis impendia".
5.
Lege Iulia de vi cavetur, ne hac lege in reum testimonium dicere liceret,
qui se ab eo parenteve eius liberaverit, quive impuberes erunt, quique
iudicio publico damnatus erit qui eorum in integrum restitutus non
erit, quive in vinculis custodiave publica erit, quive ad bestias
ut depugnaret se locaverit, quaeve palam quaestum faciet feceritve,
quive ob testimonium dicendum vel non dicendum pecuniam accepisse
iudicatus vel convictus erit. Nam quidam propter reverentiam personarum,
quidam propter lubricum consilii sui, alii vero propter notam et infamiam
vitae suae admittendi non sunt ad testimonii fidem.
6.
Testes non temere evocandi sunt per longum iter et multo minus milites
avocandi sunt a signis vel muneribus perhibendi testimonii causa,
idque divus Hadrianus rescripsit. Sed et divi fratres rescripserunt:
"Quod ad testes evocandos pertinet, diligentiae iudicantis est
explorare, quae consuetudo in ea provincia, in quam iudicat, fuerit".
Nam si probabitur saepe in aliam civitatem testimonii gratia plerosque
evocatos, non esse dubitandum, quin evocandi sint, quos necessarios
in ipsa cognitione deprehenderit qui iudicat.
22.5.4
Paulus
libro secundo ad legem Iuliam et Papiam
Lege
Iulia iudiciorum publicorum cavetur, ne invito denuntietur, ut testimonium
litis dicat adversus socerum generum, vitricum privignum, sobrinum
sobrinam, sobrino sobrina natum, eosve qui priore gradu sint, item
ne liberto ipsius, liberorum eius, parentium, viri uxoris, item patroni
patronae: et ut ne patroni patronae adversus libertos neque liberti
adversus patronum cogantur testimonium dicere.
22.5.5
Gaius
libro quarto ad legem Iuliam et Papiam
In
legibus, quibus excipitur, ne gener aut socer invitus testimonium
dicere cogeretur, generi appellatione sponsum quoque filiae contineri
placet: item soceri sponsae patrem.
22.5.6
Licinius
libro secundo regularum
Idonei
non videntur esse testes, quibus imperari potest ut testes fiant.
22.5.7
Modestinus
libro tertio regularum
Servi
responso tunc credendum est, cum alia probatio ad eruendam veritatem
non est.
22.5.8
Scaevola
libro quarto regularum
Inviti
testimonium dicere non coguntur senes valetudinarii vel milites vel
qui cum magistratu rei publicae causa absunt vel quibus venire non
licet.
22.5.9
Paulus
libro primo ad Sabinum
Testis
idoneus pater filio aut filius patri non est.
22.5.10
Pomponius
libro primo ad Sabinum
Nullus
idoneus testis in re sua intellegitur.
22.5.11
Pomponius
libro 33 ad Sabinum
Ad
fidem rei gestae faciendam etiam non rogatus testis intellegitur.
22.5.12
Ulpianus
libro 37 ad edictum
Ubi
numerus testium non adicitur, etiam duo sufficient: pluralis enim
elocutio duorum numero contenta est.
22.5.13
Papinianus
libro primo de adulteriis
Quaesitum
scio, an in publicis iudiciis calumniae damnati testimonium iudicio
publico perhibere possunt. Sed neque lege Remmia prohibentur
et Iulia lex de vi et repetendarum et peculatus eos homines testimonium
dicere non vetuerunt. Verumtamen quod legibus omissum est, non omittetur
religione iudicantium ad quorum officium pertinet eius quoque testimonii
fidem, quod integrae frontis homo dixerit, perpendere.
22.5.14
Papinianus
libro singulari de adulteriis
Scio
quidem tractatum esse, an ad testamentum faciendum adhiberi possit
adulterii damnatus: et sane iuste testimonii officio ei interdicetur.
Existimo ergo neque iure civili testamentum valere, ad quod huiusmodi
testis processit, neque iure praetorio, quod ius civile subsequitur,
ut neque hereditas adiri neque bonorum possessio dari possit.
22.5.15
Paulus
libro tertio sententiarum
pr.
Repetundarum damnatus nec ad testamentum nec ad testimonium adhiberi
potest.
1.
Hermaphroditus an ad testamentum adhiberi possit, qualitas sexus incalescentis
ostendit.
22.5.16
Paulus
libro quinto sententiarum
Qui
falso vel varie testimonia dixerunt vel utrique parti prodiderunt,
a iudicibus competenter puniuntur.
22.5.17
Ulpianus
libro singulari regularum
Pater
et filius qui in potestate eius est, item duo fratres qui in eiusdem
patris potestate sunt testes utrique in eodem testamento vel eodem
negotio fieri possunt, quoniam nihil nocet ex una domo plures testes
alieno negotio adhiberi.
22.5.18
Paulus
libro secundo de adulteriis
Ex
eo, quod prohibet lex Iulia de adulteriis testimonium dicere condemnatam
mulierem, colligitur etiam mulieres testimonii in iudicio dicendi
ius habere.
22.5.19
Ulpianus
libro octavo de officio proconsulis
pr.
Inviti testimonium non dicunt publicani, item is qui non detractandi
testimonii causa aberit, item is qui quid exercitui praebendum conduxerit.
1.
Sed nec pupillis testimonium denuntiari potest.
22.5.20
Venonius
libro secundo de iudiciis publicis
In
testimonium accusator citare non debet eum, qui iudicio publico reus
erit aut qui minor viginti annis erit.
22.5.21
Aurelius
Arcadius Charisius magister libellorum libro singulari de testibus
pr.
Ob carmen famosum damnatus intestabilis fit.
1.
Illud quoque incunctabile est, ut, si res exigat, non tantum privati,
sed etiam magistratus, si in praesenti sint, testimonium dicant. Item
senatus censuit praetorem testimonium dare debere in iudicio adulterii
causa.
2.
Si ea rei condicio sit, ubi harenarium testem vel similem personam
admittere cogimur, sine tormentis testimonio eius credendum non est.
3.
Si testes omnes eiusdem honestatis et existimationis sint et negotii
qualitas ac iudicis motus cum his concurrit, sequenda sunt omnia testimonia:
si vero ex his quidam eorum aliud dixerint, licet inpari numero, credendum
est id quod naturae negotii convenit et quod inimicitiae aut gratiae
suspicione caret, confirmabitque iudex motum animi sui ex argumentis
et testimoniis et quae rei aptiora et vero proximiora esse compererit:
non enim ad multitudinem respici oportet, sed ad sinceram testimoniorum
fidem et testimonia, quibus potius lux veritatis adsistit.
22.5.22
Venonius
libro secundo de officio proconsulis
Curent
magistratus cuiusque loci testari volentibus et se ipsos et alios
testes vel signatores praebere, quo facilius negotia explicentur et
probatio rerum salva sit.
22.5.23
Venonius
libro primo de iudiciis publicis
Produci
testis is non potest, qui ante in eum reum testimonium dixit.
22.5.24
Paulus
libro quinto sententiarum
Testes
eos, quos accusator de domo produxerit, interrogari non placuit.
22.5.25
Aurelius
Arcadius Charisius magister libellorum libro singulari de testibus
Mandatis
cavetur, ut praesides attendant, ne patroni in causa cui patrocinium
praestiterunt testimonium dicant. Quod et in exsecutoribus negotiorum
observandum est.
22.6.0.
De iuris et facti ignorantia.
22.6.1
Paulus
libro 44 ad edictum
pr.
Ignorantia vel facti vel iuris est.
1.
Nam si quis nesciat decessisse eum, cuius bonorum possessio defertur,
non cedit ei tempus: sed si sciat quidem defunctum esse cognatum,
nesciat autem proximitatis nomine bonorum possessionem sibi deferri,
aut se sciat scriptum heredem, nesciat autem quod scriptis heredibus
bonorum possessionem praetor promittit, cedit ei tempus, quia in iure
errat. Idem est, si frater consanguineus defuncti credat matrem potiorem
esse.
2.
Si quis nesciat se cognatum esse, interdum in iure, interdum in facto
errat. Nam si et liberum se esse et ex quibus natus sit sciat, iura
autem cognationis habere se nesciat, in iure errat: at si quis (forte
expositus) quorum parentium esset ignoret, fortasse et serviat alicui
putans se servum esse, in facto magis quam in iure errat.
3.
Item si quis sciat quidem alii delatam esse bonorum possessionem,
nesciat autem ei tempus praeterisse bonorum possessionis, in facto
errat. Idem est, si putet eum bonorum possessionem accepisse. Sed
si sciat eum non petisse tempusque ei praeterisse, ignoret autem sibi
ex successorio capite competere bonorum possessionem, cedet ei tempus,
quia in iure errat.
4.
Idem dicemus, si ex asse heres institutus non putet se bonorum possessionem
petere posse ante apertas tabulas: quod si nesciat esse tabulas, in
facto errat.
22.6.2
Neratius
libro quinto membranarum
In
omni parte error in iure non eodem loco quo facti ignorantia haberi
debebit, cum ius finitum et possit esse et debeat, facti interpretatio
plerumque etiam prudentissimos fallat.
22.6.3
Pomponius
libro tertio ad Sabinum
pr.
Plurimum interest, utrum quis de alterius causa et facto non sciret
an de iure suo ignorat.
1.
Sed Cassius ignorantiam Sabinum ita accipiendam existimasse refert
non deperditi et nimium securi hominis.
22.6.4
Pomponius
libro 13 ad Sabinum
Iuris
ignorantiam in usucapione negatur prodesse: facti vero ignorantiam
prodesse constat.
22.6.5
Clementius
libro secundo ad legem Iuliam et Papiam
Iniquissimum
videtur cuiquam scientiam alterius quam suam nocere vel ignorantiam
alterius alii profuturam.
22.6.6
Ulpianus
libro 18 ad legem Iuliam et Papiam
Nec
supina ignorantia ferenda est factum ignorantis, ut nec scrupulosa
inquisitio exigenda: scientia enim hoc modo aestimanda est, ut neque
neglegentia crassa aut nimia securitas satis expedita sit neque delatoria
curiositas exigatur.
22.6.7
Papinianus
libro 19 quaestionum
Iuris
ignorantia non prodest adquirere volentibus, suum vero petentibus
non nocet.
22.6.8
Papinianus
libro primo definitionum
Error
facti ne maribus quidem in damnis vel compendiis obest, iuris autem
error nec feminis in compendiis prodest: ceterum omnibus iuris error
in damnis amittendae rei suae non nocet.
22.6.9
Paulus
libro singulari de iuris et facti ignorantia
pr.
Regula est iuris quidem ignorantiam cuique nocere, facti vero ignorantiam
non nocere. Videamus igitur, in quibus speciebus locum habere possit,
ante praemisso quod minoribus viginti quinque annis ius ignorare permissum
est. Quod et in feminis in quibusdam causis propter sexus infirmitatem
dicitur: et ideo sicubi non est delictum, sed iuris ignorantia, non
laeduntur. Hac ratione si minor viginti quinque annis filio familias
crediderit, subvenitur ei, ut non videatur filio familias credidisse.
1.
Si filius familias miles a commilitone heres institutus nesciat sibi
etiam sine patre licere adire per constitutiones principales, ius
ignorare potest et ideo ei dies aditionis cedit.
2.
Sed facti ignorantia ita demum cuique non nocet, si non ei summa neglegentia
obiciatur: quid enim si omnes in civitate sciant, quod ille solus
ignorat? Et recte Labeo definit scientiam neque curiosissimi neque
neglegentissimi hominis accipiendam, verum eius, qui cum eam rem ut,
diligenter inquirendo notam habere possit.
3.
Sed iuris ignorantiam non prodesse Labeo ita accipiendum existimat,
si iuris consulti copiam haberet vel sua prudentia instructus sit,
ut, cui facile sit scire, ei detrimento sit iuris ignorantia: quod
raro accipiendum est.
4.
Qui ignoravit dominum esse rei venditorem, plus in re est, quam in
existimatione mentis: et ideo, tametsi existimet se non a domino emere,
tamen, si a domino ei tradatur, dominus efficitur.
5.
Si quis ius ignorans lege Falcidia usus non sit, nocere ei dicit epistula
divi Pii. Sed et imperatores Severus et Antoninus in haec verba rescripserunt:
"Quod ex causa fideicommissi indebitum datum est, si non per
errorem solutum est, repeti non potest. Quamobrem Gargiliani heredes,
qui, cum ex testamento eius pecuniam ad opus aquae ductus rei publicae
cirtensium relictam solverint, non solum cautiones non exegerunt,
quae interponi solent, ut quod amplius cepissent municipes quam per
legem Falcidiam licuisset redderent, verum etiam stipulati sunt, ne
ea summa in alios usus converteretur et scientes prudentesque passi
sunt eam pecuniam in opus aquae ductus impendi, frustra postulant
reddi sibi a re publica cirtensium, quasi plus debito dederint, cum
sit utrumque iniquum pecuniam, quae ad opus aquae ductus data est,
repeti et rem publicam ex corpore patrimonii sui impendere in id opus,
quod totum alienae liberalitatis gloriam repraesentet. Quod si ideo
repetitionem eius pecuniae habere credunt, quod imperitia lapsi legis
Falcidiae beneficio usi non sunt, sciant ignorantiam facti, non iuris
prodesse nec stultis solere succurri, sed errantibus".
6.
Et licet municipum mentio in hac epistula fiat, tamen et in qualibet
persona idem observabitur. Sed nec quod in opere aquae ductus relicta
esse pecunia proponitur, in hunc solum casum cessare repetitionem
dicendum est. Nam initium constitutionis generale est: demonstrat
enim, si non per errorem solutum sit fideicommissum, quod indebitum
fuit, non posse repeti: item et illa pars aeque generalis est, ut
qui iuris ignorantia legis Falcidiae beneficio usi non sunt, non possint
repetere: ut secundum hoc possit dici etiam, si pecunia, quae per
fideicommissum relicta est quaeque soluta est, non ad aliquid faciendum
relicta sit, et licet consumpta non sit, sed exstet apud eum cui soluta
est, cessare repetitionem.
22.6.10
Papinianus
libro sexto responsorum
Impuberes
sine tutore agentes nihil posse vel scire intelleguntur.