| |
| DOMINI
NOSTRI SACRATISSIMI PRINCIPIS |
| IUSTINIANI |
| IURIS
ENUCLEATI EX OMNI VETERE IURE COLLECTI |
| DIGESTORUM
SEU PANDECTARUM |
| liber
quintus decimus |
| |
( Based upon the Latin text of Mommsen's edition, Berlin, 1954 ).
15.1.0.
De peculio.
15.1.1
Ulpianus
libro 29 ad edictum
pr.
Ordinarium praetor arbitratus est prius eos contractus exponere eorum
qui alienae potestati subiecti sunt, qui in solidum tribuunt actionem,
sic deinde ad hunc pervenire, ubi de peculio datur actio.
1.
Est autem triplex hoc edictum: aut enim de peculio aut de in rem verso
aut quod iussu hinc oritur actio.
2.
Verba autem edicti talia sunt: "Quod cum eo, qui in alterius
potestate esset, negotium gestum erit".
3.
De eo loquitur, non de ea: sed tamen et ob eam quae est feminini sexus
dabitur ex hoc edicto actio.
4.
Si cum impubere filio familias vel servo contractum sit, ita dabitur
in dominum vel patrem de peculio, si locupletius eorum peculium factum
est.
5.
Potestatis verbum communiter accipiendum est tam in filio quam in
servo.
6.
Nec magis dominium servorum esse spectandum quam facultatem habendi
eos: non enim solum servorum propriorum nomine conveniemur, item communium,
verum eorum quoque qui bona fide nobis serviunt, sive liberi sint
sive servi alieni.
15.1.2
Pomponius
libro quinto ad Sabinum
Ex
ea causa, ex qua soleret servus fructuarius vel usuarius adquirere,
in eum, cuius usus fructus vel usus sit, actio dumtaxat de peculio
ceteraeque honorariae dantur, ex reliquis in dominum proprietatis.
15.1.3
Ulpianus
libro 29 ad edictum
pr.
Licet tamen praetor, si cum eo qui in potestate sit gestum sit polliceatur
actionem, tamen sciendum est et si in nullius sit potestate, dari
de peculio actionem, ut puta si cum servo hereditario contractum sit
ante aditam hereditatem.
1.
Unde Labeo scribit et si secundo tertiove gradu substitutus sit servus
et deliberantibus primis heredibus cum eo contractum sit, mox repudiantibus
eis ipse liber heresque exstiterit, posse dici de peculio eum conveniri
et de in rem verso.
2.
Parvi autem refert, servus quis masculi an mulieris fuerit: nam de
peculio et mulier convenietur.
3.
Pedius etiam impuberes dominos de peculio obligari ait: non enim cum
ipsis impuberibus contrahitur, ut tutoris auctoritatem spectes. Idem
adicit pupillum non posse servo peculium constituere nec tutoris auctoritate.
4.
In furiosi quoque curatorem dicimus dandam de peculio actionem: nam
et huius servus peculium habere potest, non si fuerit concessum, ut
habeat, sed si non fuerit prohibitum, ne habeat.
5.
Si filius familias vel servus pro aliquo fideiusserint vel alias intervenerint
vel mandaverint, tractatum tum est, an sit de peculio actio. Et est
verius in servo causam fideiubendi vel mandandi spectandam, quam sententiam
et Celsus libro sexto probat in servo fideiussore. Si igitur quasi
intercessor servus intervenerit, non rem peculiarem agens, non obligabitur
dominus de peculio.
6.
Iulianus quoque libro duodecimo digestorum scribit, si servus mandaverit,
ut creditori meo solveretur, referre ait, quam causam mandandi habuerit:
si pro creditore suo solvi mandavit, esse obligatum dominum de peculio:
quod si intercessoris officio functus sit, non obligari dominum de
peculio.
7.
Cui congruit, quod idem Iulianus scribit, si a filio meo fideiussorem
accepero, quidquid a fideiussore accepero, id me non de in rem verso,
sed de peculio actione mandati praestaturum. Idem accipias et in servi
fideiussore, idemque si alius mihi pro filio meo debitore solvisset.
Quod si filius meus debitor non fuisset, exceptione doli fideiussorem
usurum et, si solvisset, condicturum scribit.
8.
Si servus, cum se pro libero gereret, compromiserit, quaeritur, an
de peculio actio ex poena compromissi quasi ex negotio gesto danda
sit, sicuti traiecticiae pecuniae datur. Sed hoc et Nervae filio et
mihi videtur verius ex compromisso servi non dandam de peculio actionem,
quia nec si iudicio condemnetur servus, datur in eum actio.
9.
Sed si filius fideiussor vel quasi interventor acceptus sit, an de
peculio patrem obligat, quaeritur. Et est vera Sabini et Cassii sententia
existimantium semper obligari patrem de peculio et distare in hoc
a servo.
10.
Quare et ex compromisso pater tenebitur. Et ita Papinianus quoque
libro nono quaestionum scribit nec interesse ait, ex qua causa compromiserit,
utrum ex ea causa, ex qua potuit cum patre de peculio agere, an vero
ex ea qua non potuit, cum ex stipulatu pater conveniatur.
11.
Idem scribit iudicati quoque patrem de peculio actione teneri, quod
et Marcellus putat, etiam eius actionis nomine, ex qua non potuit
pater de peculio actionem pati: nam sicut in stipulatione contrahitur
cum filio, ita iudicio contrahi: proinde non originem iudicii spectandam,
sed ipsam iudicati velut obligationem. Quare et si quasi defensor
condemnatus sit, idem putat.
12.
Ex furtiva causa filio quidem familias condici posse constat. An vero
in patrem vel in dominum de peculio danda est, quaeritur: et est verius,
in quantum locupletior dominus factus esset ex furto facto, actionem
de peculio dandam: idem Labeo probat, quia iniquissimum est ex furto
servi dominum locupletari impune. Nam et circa rerum amotarum actionem
filiae familias nomine in id quod ad patrem pervenit competit actio
de peculio.
13.
Si filius familias duumvir pupillo rem salvam fore caveri non curavit,
Papinianus libro nono quaestionum de peculio actionem competere ait.
Nec quicquam mutare arbitror, an voluntate patris decurio factus sit,
quoniam rem publicam salvam fore pater obstrictus est.
15.1.4
Pomponius
libro septimo ad Sabinum
pr.
Peculii est non id, cuius servus seorsum a domino rationem habuerit,
sed quod dominus ipse separaverit suam a servi rationem discernens:
nam cum servi peculium totum adimere vel augere vel minuere dominus
possit, animadvertendum est non quid servus, sed quid dominus constituendi
servilis peculii gratia fecerit.
1.
Sed hoc ita verum puto, si debito servum liberare voluit dominus,
ut, etiamsi nuda voluntate remiserit dominus quod debuerit, desinat
servus debitor esse: si vero nomina ita fecerit dominus, ut quasi
debitorem se servo faceret, cum re vera debitor non esset, contra
puto: re enim, non verbis peculium augendum est.
2.
Ex his apparet non quid servus ignorante domino habuerit peculii esse,
sed quid volente: alioquin et quod subripuit servus domino, fiet peculii,
quod non est verum.
3.
Sed saepe fit, ut ignorante domino incipiat minui servi peculium,
veluti cum damnum domino dat servus aut furtum facit.
4.
Si opem ferente servo meo furtum mihi feceris, id ex peculio deducendum
est, quo minus ob rem subreptam consequi possim.
5.
Si aere alieno dominico exhauriatur peculium servi, res tamen in causa
peculiaria manent: nam si aut servo donasset debitum dominus aut nomine
servi alius domino intulisset, peculium suppletur nec est nova concessione
domini opus.
6.
Non solum id in peculio vicariorum ponendum est, cuius rei a domino,
sed etiam id cuius ab eo cuius in peculio sint seorsum rationem habeant.
15.1.5
Ulpianus
libro 29 ad edictum
pr.
Depositi nomine pater vel dominus dumtaxat de peculio conveniuntur
et si quid dolo malo eorum captus sum.
1.
Sed et si precario res filio familias vel servo data sit, dumtaxat
de peculio pater dominusve obligantur.
2.
Si filius familias iusiurandum detulerit et iuratum sit, de peculio
danda est actio, quasi contractum sit: sed in servo diversum est:
3.
Peculium dictum est quasi pusilla pecunia sive patrimonium pusillum.
4.
Peculium autem Tubero quidem sic definit, ut Celsus libro sexto digestorum
refert, quod servus domini permissu separatum a rationibus dominicis
habet, deducto inde si quid domino debetur.
15.1.6
Celsus
libro sexto digestorum
Definitio
peculii quam Tubero exposuit, ut Labeo ait, ad vicariorum peculia
non pertinet, quod falsum est: nam eo ipso, quod dominus servo peculium
constituit, etiam vicario constituisse existimandus est.
15.1.7
Ulpianus
libro 29 ad edictum
pr.
Quam Tuberonis sententiam et ipse Celsus probat.
1.
Et adicit pupillum vel furiosum constituere quidem peculium servo
non posse: verum ante constitutum, id est ante furorem vel a patre
pupilli, non adimetur ex his causis. Quae sententia vera est et congruit
cum eo, quod Marcellus apud Iulianum notans adicit "posse fieri,
ut apud alterum ex dominis servus peculium habeat, apud alterum non,
ut puta si alter ex dominis furiosus sit vel pupillus, si (ut quidam,
inquit, putant) peculium servus habere non potest nisi concedente
domino. Ego autem puto non esse opus concedi peculium a domino servum
habere, sed non adimi, ut habeat". Alia causa est peculii liberae
administrationis: nam haec specialiter concedenda est.
2.
Scire autem non utique singulas res debet, sed paxumeresteron
[id est: magis in universum], et in hanc sententiam Pomponius inclinat.
3.
Pupillum autem tam filium quam servum peculium habere posse Pedius
libro quinto decimo scribit, cum in hoc, inquit, totum ex domini constitutione
pendeat. Ergo et si furere coeperit servus vel filius, retinebunt
peculium.
4.
In peculio autem res esse possunt omnes et mobiles et soli: vicarios
quoque in peculium potest habere et vicariorum peculium: hoc amplius
et nomina debitorum.
5.
Sed et si quid furti actione servo deberetur vel alia actione, in
peculium computabitur: hereditas quoque et legatum, ut Labeo ait.
6.
Sed et id quod dominus sibi debet in peculium habebit, si forte in
domini rationem impendit et dominus ei debitor manere voluit aut si
debitorem eius dominus convenit. Quare si forte ex servi emptione
evictionis nomine duplum dominus exegit, in peculium servi erit conversum,
nisi forte dominus eo proposito fuit, ut nollet hoc esse in peculium
servi.
7.
Sed et si quid ei conservus debet, erit peculii, si modo ille habeat
peculium vel prout habebit.
15.1.8
Paulus
libro quarto ad Sabinum
Non
statim quod dominus voluit ex re sua peculii esse, peculium fecit,
sed si tradidit aut, cum apud eum esset, pro tradito habuit: desiderat
enim res naturalem dationem. Contra autem simul atque noluit, peculium
servi desinit peculium esse.
15.1.9
Ulpianus
libro 29 ad edictum
pr.
Sed si damnum servo dominus dederit, in peculium hoc non imputabitur,
non magis quam si subripuerit.
1.
Plane si conservus dedit damnum vel subripuit, in peculium videtur
haberi, et ita Pomponius libro undecimo scribit: nam et si quid dominus
ab eo qui rem peculiarem subripuit vel consecutus est vel consequi
potest, in peculium esse ei imputandum Neratius libro secundo responsorum
scribit.
2.
Peculium autem deducto quod domino debetur computandum esse, quia
praevenisse dominus et cum servo suo egisse creditur.
3.
Huic definitioni servius adiecit et si quid his debeatur qui sunt
in eius potestate, quoniam hoc quoque domino deberi nemo ambigit.
4.
Praeterea id etiam deducetur, quod his personis debetur, quae sunt
in tutela vel cura domini vel patris vel quorum negotia administrant,
dummodo dolo careant, quoniam et si per dolum peculium vel ademerint
vel minuerint, tenentur: nam si semper praevenire dominus et agere
videtur, cur non dicatur etiam hoc nomine eum secum egisse, quo nomine
vel tutelae vel negotiorum gestorum vel utili actione tenebitur? Nam
ut eleganter Pedius ait, ideo hoc minus in peculio est, quod domino
vel patri debetur, quoniam non est verisimile dominum id concedere
servo in peculium habere, quod sibi debetur. Sane cum ex ceteris causis
ipsum a semet ipso exegisse dicimus qui negotia vel tutelam geret,
cur non etiam in specie peculiari exegerit, quod exigi debuit? Defendendum
igitur erit quasi sibi eum solvere, cum quis agere de peculio conabitur.
5.
Sed et creditor servi, qui heres exstitit domino eius, deducit de
peculio quod sibi debetur, si conveniatur, sive libertatem servus
acceperit sive non, idemque et si legatus sit pure servus: nam quasi
praevenerit et ipse secum egerit, sic deducet quod sibi debetur, licet
nullo momento dominium in manumisso vel legato pure habuerit. Et ita
Iulianus libro duodecimo scribit. Certe si sub condicione servus libertatem
acceperit, minus dubitanter Iulianus eodem loco scribit heredem deducere:
dominus enim factus est. Ad defensionem sententiae suae Iulianus etiam
illud adfert, quod, si ei, qui post mortem servi vel filii intra annum
potuit conveniri de peculio. Heres exstitero, procul dubio deducam
quod mihi debetur.
6.
Sive autem ex contractu quid domino debeat sive ex rationum reliquis,
deducet dominus. Sed et si ex delicto ei debeat, ut puta ob furtum
quod fecit, aeque deducetur. Sed est quaestionis, utrum ipsa furti
aestimatio, id est id solum quod domino abest, an vero tantum, quantum,
si alienus servus commisisset, id est cum furti poenis? Sed prior
sententia verior est, ut ipsa furti aestimatio sola deducatur.
7.
Si ipse servus sese vulneravit, non debet hoc damnum deducere, non
magis quam si se occiderit vel praecipitaverit: licet enim etiam servis
naturaliter in suum corpus saevire. Sed si a se vulneratum servum
dominus curaverit, sumptuum nomine debitorem eum domino puto effectum,
quamquam, si aegrum eum curasset, rem suam potius egisset.
8.
Item deducetur de peculio, si quid dominus servi nomine obligatus
est aut praestitit obligatus: ita si quid ei creditum est iussu domini:
nam hoc deducendum Iulianus libro duodecimo digestorum scribit. Sed
hoc ita demum verum puto, si non in rem domini vel patris quod acceptum
est pervenit: alioquin secum debebit compensare. Sed et si pro servo
fideiusserit, deducendum Iulianus libro duodecimo digestorum scribit.
Marcellus autem in utroque, si nondum quicquam domino absit, melius
esse ait praestare creditori, ut caveat ille refusurum se, si quid
praestiterit dominus hoc nomine conventus, quam ab initio deduci,
ut medii temporis interusurium magis creditor consequatur. Sed si
de peculio conventus dominus condemnatus est, debebit de sequenti
actione de peculio deduci: coepit enim dominus vel pater iudicati
teneri: nam et si quid servi nomine non condemnatus praestitisset
creditori, etiam hoc deduceret.
15.1.10
Gaius
libro nono ad edictum provinciale
Si
vero adhuc in suspenso est prius iudicium de peculio et ex posteriore
iudicio res iudicaretur, nullo modo debet prioris iudicii ratio haberi
in posteriore condemnatione, quia in actione de peculio occupantis
melior est condicio, occupare autem videtur non qui prior litem contestatus
est, sed qui prior ad sententiam iudicis pervenit.
15.1.11
Ulpianus
libro 29 ad edictum
pr.
Si noxali iudicio conventus dominus litis aestimationem obtulerit,
de peculio deducendum est: quod si noxae dederit, nihil est deducendum.
1.
Sed et si quid dominus soluturum se servi nomine repromisit, deduci
oportebit, quemadmodum si quid domino servus pro debitore expromiserat.
Idem est et si pro libertate quid domino expromisit, quasi debitor
domino sit effectus, sed ita demum, si manumisso eo agatur.
2.
Sed si a debitore dominico servus exegerit, an domini debitorem se
fecerit, quaeritur: et Iulianus libro duodecimo digestorum non aliter
dominum deducturum ait, quam si ratum habuisset quod exactum est:
eadem et in filio familias dicenda erunt. Et puto veram Iuliani sententiam:
naturalia enim debita spectamus in peculii deductione: est autem natura
aequum liberari filium vel servum obligatione eo quod indebitum videtur
exegisse.
3.
Est autem quaestionis, an id, quod dominus semel deduxit cum conveniretur,
rursus si conveniatur, de peculio eximere debeat, an vero veluti solutum
ei videatur semel facta deductione. Et Neratius et Nerva putant, item
Iulianus libro duodecimo scribit, si quidem abstulit hoc de peculio,
non debere deduci, si vero eandem positionem peculii reliquit, debere
eum deducere.
4.
Denique scribit, si servus vicarium quinque valentem in peculium habuit
et domino quinque deberet, pro quibus vicarium dominus deduxisset,
et mortuo postea vicario alium eiusdem pretii servus comparaverit,
non desinere domini esse debitorem, quasi vicarius ille domino decesserit:
nisi forte, cum eum servo ademisset et sibi solvisset, tunc decesserit.
5.
Idem recte ait, si, cum vicarius valeret decem, dominus conventus
de peculio quinque pro servo praestitisset, quoniam quinque ipsi debebantur,
mox vicarius decessisset, adversus alium agentem de peculio decem
dominum deducturum, quia et in eo, quod iam pro eo solvit, debitorem
servum sibi fecerit. quae sententia vera est, nisi servo ademit vicarium,
ut sibi solveret.
6.
Quod autem deduci debere diximus id quod debetur ei qui de peculio
convenitur, ita accipiendum est, si non hoc aliunde consequi potuit.
7.
Denique Iulianus scribit venditorem, qui servum cum peculio vendidit,
si de peculio conveniatur, non debere deducere quod sibi debetur:
potuit enim hoc ex ratione peculii detrahere et nunc condicere quasi
indebitum (quoniam non est in peculio quod domino debetur). Potest,
inquit, etiam ex vendito agere. Quod ita erit probandum, si tantum
fuit in peculio cum venderet, ut satisfacere debito dominus possit:
ceterum si postea quid accessit condicionibus debiti existentibus,
quod dominus non distraxerat, contra erit dicendum.
8.
Idem scribit, si quis servum, cuius nomine de peculio habebat actionem,
comparasset, an possit deducere quod sibi debetur, quoniam adversus
venditorem habeat actionem de peculio? Et recte ait posse: nam et
quivis alius potest eligere, utrum cum emptore an cum venditore ageret:
hunc igitur eligere pro actione deductionem. Nec video quid habeant
creditores quod querantur, cum possint ipsi venditorem convenire,
si quid forte putant esse in peculio.
9.
Non solum autem quod ei debetur qui convenitur deducendum est, verum
etiam si quid socio eius debetur, et ita Iulianus libro duodecimo
digestorum scribit: nam qua ratione in solidum alteruter convenitur,
pari ratione deducere eum oportet quod alteri debetur: quae sententia
recepta est:
15.1.12
Iulianus
libro 12 digestorum
quia
hoc casu etiam cum eo agi potest, penes quem peculium non est.
15.1.13
Ulpianus
libro 29 ad edictum
Sed
in emptore et venditore vera non est, item in fructuario et proprietario
et ceteris qui non sunt socii, et in domino et bonae fidei emptore:
nam et Iulianus libro duodecimo scribit neutrum horum deducere id
quod alteri debetur.
15.1.14
Iulianus
libro 12 digestorum
pr.
Item cum testamento praesenti die servus liber esse iussus est, cum
omnibus heredibus de peculio agendum est nec quisquam eorum amplius
deducet quam quod ipsi debeatur.
1.
Item cum servus vivo domino mortuus est, deinde dominus intra annum
plures heredes reliquit, et de peculio actio et deductionis ius scinditur.
15.1.15
Ulpianus
libro 29 ad edictum
Sed
si duo sint bonae fidei possessores, adhuc dicendum erit neutrum plus
deducturum quam quod sibi debetur. Idemque et si duo sunt fructuarii,
quia nullam inter se habent societatem. Idem dicetur interdum et in
sociis, si forte separata apud se peculia habeant, ut alter alterius
peculii nomine non conveniatur: ceterum si commune sit peculium, et
in solidum convenientur et deducetur quod utrique debetur.
15.1.16
Iulianus
libro 12 digestorum
Quis
ergo casus est, quo peculium servi communis ad alterum ex dominis
solum pertineat? In primis si quis servi partem dimidiam vendiderit
nec peculium ei concesserit: deinde si quis servo communi pecuniam
vel res aliquas ea mente dederit, ut proprietatem earum retineret,
administrationem autem servo concederet. Marcellus notat: est etiam
ille casus, si alter ademerit: vel si omni quidem modo concesserit
dominus sed in nominibus erit concessio.
15.1.17
Ulpianus
libro 29 ad edictum
Si
servus meus ordinarius vicarios habeat, id quod vicarii mihi debent
an deducam ex peculio servi ordinarii? Et prima illa quaestio est,
an haec peculia in peculio servi ordinarii computentur. Et Proculus
et Atilicinus existimant, sicut ipsi vicarii sunt in peculio, ita
etiam peculia eorum: et id quidem, quod mihi dominus eorum, id est
ordinarius servus debet, etiam ex peculio eorum detrahetur: id vero
quod ipsi vicarii debent, dumtaxat ex ipsorum peculio: sed et si quid
non mihi, sed ordinario servo debent, deducetur de peculio eorum quasi
conservo debitum: id vero, quod ipsis debet ordinarius servus, non
deducetur de peculio ordinarii servi, quia peculium eorum in peculio
ipsius est (et ita servius respondit), sed peculium eorum augebitur,
ut opinor, quemadmodum si dominus servo suo debeat.
15.1.18
Paulus
libro quarto quaestionum
Cui
consequens est, ut, si Sticho peculium suum legatum sit isque ex testamento
agit, non aliter cogetur id, quod vicarius eius testatori debet, relinquere,
nisi is, id est vicarius peculium habeat.
15.1.19
Ulpianus
libro 29 ad edictum
pr.
Hinc quaeritur, si ordinarii servi nomine actum sit de peculio, an
agi possit et vicariorum: et puto non posse. Sed si actum sit de peculio
vicarii, agi poterit et de peculio ordinarii.
1.
Potest esse apud me duplicis iuris peculium: ut puta servus est dotalis,
potest habere peculium, quod ad me respiciat, potest et quod ad mulierem,
nam quod ex re mariti quaesiit vel ex operis suis, id ad maritum pertinet:
et ideo, si respectu mariti heres sit institutus vel ei legatum datum,
id eum non debere restituere Pomponius scribit. Si igitur mecum agatur
ex eo contractu qui ad me respicit, utrum omne deducam quodquod debetur
mihi, sive ex mea causa sive ex ea quae ad uxorem respicit? An vero
separamus causas quasi in duobus peculiis, ut et causa debiti quod
petitur spectetur? Ut, si quidem ex eo peculio agatur, quod ad mulierem
spectat, id deducam, quod ex eo contractu debeatur, si ex eo contractu,
qui ad me respicit, meum deducam? Quae quaestio dilucidius est in
fructuario tractata, utrum ex eo demum contractu potest de peculio
conveniri, quod ad se pertinet, an ex omni. Et Marcellus etiam fructuarium
teneri scribit et ex omni contractu: eum enim qui contrahit totum
servi peculium velut patrimonium intuitum. Certe illud admittendum
omnimodo dicit, ut priore convento, ad quem res respicit, in superfluum
is, cui quaesitum non est, conveniatur: quae sententia probabilior
est et a Papiniano probatur. Quod et in duobus bonae fidei emptoribus
erit dicendum. Sed in marito melius est dicere simpliciter eum de
peculio teneri. Sin autem maritus huiusmodi servi nomine aliquid praestiterit,
an adversus mulierem agentem dotis nomine deducere id possit? Et ait,
si id quod creditori praestitum est ad utriusque generis peculium
pertinebit, pro rata utrique peculio decedere debere. Ex quo intellegi
potest, si ad alterum peculium contractus pertinebit, modo soli uxori
detrahi, modo non detrahi, si ad id peculium pertinuit contractus,
quod apud maritum resedit.
2.
Interdum et ipsi fructuario adversus dominum datur actio de peculio,
ut puta si apud eum habeat peculium, apud ipsum vero aut nihil aut
minus, quam fructuario debetur. Idem etiam contra eveniet, quamvis
in duobus dominis sufficiat pro socio vel communi dividundo actio:
15.1.20
Paulus
libro 30 ad edictum
nam
inter se agere socii de peculio non possunt.
15.1.21
Ulpianus
libro 29 ad edictum
pr.
Summa cum ratione etiam hoc peculio praetor imputavit, quod dolo malo
domini factum est, quo minus in peculio esset. Sed dolum malum accipere
debemus, si ei ademit peculium: sed et si eum intricare peculium in
necem creditorum passus est, Mela scribit dolo malo eius factum. Sed
et si quis, cum suspicaretur alium secum acturum, alio peculium avertat,
dolo non caret. Sed si alii solvit, non dubito de hoc, quin non teneatur,
quoniam creditori solvitur et licet creditori vigilare ad suum consequendum.
1.
Si dolo tutoris vel curatoris furiosi vel procuratoris factum sit,
an pupillus vel furiosus vel dominus de peculio conveniatur, videndum.
Et puto, si solvendo tutor sit, praestare pupillum ex dolo eius, maxime
si quid ad eum pervenit, et ita Pomponius libro octavo epistularum
scribit. Idem et in curatore et procuratore erit dicendum.
2.
Emptor autem ex dolo venditoris non tenebitur nec heres vel alius
successor, nisi in id quod ad se pervenit. Sive autem post iudicium
acceptum sive ante dolo factum sit, continetur officio iudicis.
3.
Si dominus vel pater recuset de peculio actionem, non est audiendus,
sed cogendus est quasi aliam quamvis personalem actionem suscipere.
15.1.22
Pomponius
libro septimo ad Sabinum
Si
damni infecti aedium peculiarium nomine promiserit dominus, ratio
eius haberi debet et ideo ab eo qui de peculio agit domino cavendum
est.
15.1.23
Pomponius
libro nono ad Sabinum
Aedium
autem peculiarium nomine in solidum damni infecti promitti debet,
sicut vicarii nomine noxale iudicium in solidum pati, quia pro pignore
ea, si non defendantur, actor abducit vel possidet.
15.1.24
Ulpianus
libro 26 ad Sabinum
Curator
furiosi administrationem peculii et dare et denegare potest tam servo
furiosi quam filio.
15.1.25
Pomponius
libro 23 ad Sabinum
Id
vestimentum peculii esse incipit, quod ita dederit dominus, ut eo
vestitu servum perpetuo uti vellet eoque nomine ei traderet, ne quis
alius eo uteretur idque ab eo eius usus gratia custodiretur. Sed quod
vestimentum servo dominus ita dedit utendum, ut non semper, sed ad
certum usum certis temporibus eo uteretur, veluti cum sequeretur eum
sive cenanti ministravit, id vestimentum non esse peculii.
15.1.26
Paulus
libro 30 ad edictum
Si
semel ex ea causa, id est quod dolo fecerit, dominus praestiterit
de peculio conventus, ceteris ex eadem causa nihil praestabit. Sed
et si tantundem servus ei debeat quantum dolo minuit, non erit condemnandus.
His consequens erit, ut manumisso quoque vel alienato servo ex causa
etiam doli intra annum teneatur.
15.1.27
Gaius
libro nono ad edictum provinciale
pr.
Et ancillarum nomine et filiarum familias in peculio actio datur:
maxime si qua sarcinatrix aut textrix erit aut aliquod artificium
vulgare exerceat, datur propter eam actio. Depositi quoque et commodati
actionem dandam earum nomine Iulianus ait: sed et tributoriam actionem,
si peculiari merce sciente patre dominove negotientur, dandam esse.
Longe magis non dubitatur, et si in rem versum est, quod iussu patris
dominive contractum sit.
1.
Constat heredem domini id quoque deducere debere, quod servus, cuius
nomine cum eo de peculio ageretur, ante aditam hereditatem ex bonis
hereditariis amovisset consumpsisset corrupisset.
2.
Si servus alienatus sit, quamvis in eum, qui alienaverit, intra annum
praetor de peculio actionem polliceatur, tamen nihilo minus et in
novum dominum actio datur, et nihil interest, aliud apud eum adquisierit
peculium an quod pariter cum eo emerit vel ex donatione acceperit
eidem concesserit.
3.
Illud quoque placuit, quod et Iulianus probat, omnimodo permittendum
creditoribus vel in partes cum singulis agere vel cum uno in solidum.
4.
Sed ipsi, qui vendiderit servum, non putat Iulianus de eo, quod ante
venditionem crediderit, cum emptore de peculio agere permittendum.
5.
Sed et si alieno credidero eumque redemero, deinde alienavero, aeque
non putat mihi in emptorem dari debere iudicium.
6.
In venditorem autem dumtaxat intra annum post redemptionem numerandum
de eo, quod adhuc alieno crediderim, dandam esse mihi actionem existimat
deducto eo, quod apud me peculii servus habebit.
7.
Sicut autem de eo, quod ipse crediderim servo meo, non putat Iulianus
in emptorem alienato eo actionem mihi dari debere, ita et de eo, quod
servus meus servo meo crediderit, si is, cui creditum fuerit, alienatus
sit, negat permitti mihi debere cum emptore experiri.
8.
Si quis cum servo duorum pluriumve contraxerit, permittendum est ei
cum quo velit dominorum in solidum experiri: est enim iniquum in plures
adversarios distringi eum, qui cum uno contraxerit: nec huius dumtaxat
peculii ratio haberi debet, quod apud eum cum quo agitur is servus
haberet, sed et eius quod apud alterum. Nec tamen res damnosa futura
est ei qui condemnatur, cum possit rursus ipse iudicio societatis
vel communi dividundo quod amplius sua portione solverit a socio sociisve
suis consequi. Quod Iulianus ita locum habere ait, si apud alterum
quoque fuit peculium, quia eo casu solvendo quisque etiam socium aere
alieno liberare videtur: at si nullum sit apud alterum peculium, contra
esse, quia nec liberare ullo modo aere alieno eum intellegitur.
15.1.28
Iulianus
libro 12 digestorum
Quare
et si socio neque heres neque bonorum possessor exstitisset, eatenus
damnari debet is cum quo actum fuerit, quatenus peculium apud eum
erit et quantum ex bonis consequi potest.
15.1.29
Gaius
libro nono ad edictum provinciale
pr.
Si quis servum testamento liberum esse iusserit relictis heredibus
his, qui cum servo contraxerunt, possunt inter se coheredes vel de
peculio agere, quia de eo quisque peculio, quod apud eum esset, quolibet
alio agente teneatur.
1.
Etiamsi prohibuerit contrahi cum servo dominus, erit in eum de peculio
actio.
15.1.30
Ulpianus
libro 29 ad edictum
pr.
Quaesitum est, an teneat actio de peculio, etiamsi nihil sit in peculio
cum ageretur, si modo sit rei iudicatae tempore. Proculus et Pegasus
nihilo minus teneri aiunt: intenditur enim recte, etiamsi nihil sit
in peculio. Idem et circa ad exhibendum et in rem actionem placuit,
quae sententia et a nobis probanda est.
1.
Si cum ex parte herede domini vel patris agatur, dumtaxat de peculio
condemnandum, quod apud eum heredem sit qui convenitur: idem et in
rem verso pro parte, nisi si quid in ipsius heredis rem vertit: nec
quasi unum ex sociis esse hunc heredem conveniendum, sed pro parte
dumtaxat.
2.
Sed si ipse servus sit heres ex parte institutus, aeque cum eo agendum
erit.
3.
Sin vero filius sit quamvis ex parte institutus, nihilo minus in solidum
actionem patietur. Sed si velit pro parte nomen coheredis redimere,
audiendus est: quid enim si in rem patris versum sit? Cur non consequatur
filius a coherede, quod in patris re est? Idem et si peculium locuples
sit.
4.
Is, qui semel de peculio egit, rursus aucto peculio de residuo debiti
agere potest.
5.
Si annua exceptione sit repulsus a venditore creditor, subveniri ei
adversus emptorem debet: sed si alia exceptione, hactenus subveniri,
ut deducta ea quantitate, quam a venditore consequi potuisset, ab
emptore residuum consequatur.
6.
In dolo obiciendo temporis ratio habetur: fortassis enim post tempus
de dolo actionis non patietur dolum malum obici praetor, quoniam nec
de dolo actio post statutum tempus datur.
7.
In heredem autem doli clausula in id quod ad eum pervenit fieri debet,
ultra non.
15.1.31
Paulus
libro 30 ad edictum
Sed
si ipse heres dolo fecit, solidum praestat.
15.1.32
Ulpianus
libro secundo disputationum
pr.
Si ex duobus vel pluribus heredibus eius, qui manumisso servo vel
libero esse iusso vel alienato vel mortuo intra annum conveniri poterat,
unus fuerit conventus, omnes heredes liberabuntur, quamvis non in
maiorem quantitatem eius peculii, quod penes se habet qui convenitur,
condemnetur, idque ita Iulianus scripsit. Idemque est et si in alterius
rem fuerit versum. Sed et si plures sint fructuarii vel bonae fidei
possessores, unus conventus ceteros liberat, quamvis non maioris peculii,
quam penes se est, condemnari debeat. Sed licet hoc iure contingat,
tamen aequitas dictat iudicium in eos dari, qui occasione iuris liberantur,
ut magis eos perceptio quam intentio liberet: nam qui cum servo contrahit,
universum peculium eius quod ubicumque est veluti patrimonium intuetur.
1.
In hoc autem iudicio licet restauretur praecedens, tamen et augmenti
et decessionis rationem haberi oportet, et ideo sive hodie nihil sit
in peculio sive accesserit aliquid, praesens status peculii spectandus
est. Quare circa venditorem quoque et emptorem hoc nobis videtur verius,
quod accessit peculio posse nos ab emptore consequi, nec retrorsus
velut in uno iudicio ad id tempus conventionem reducere emptoris,
quo venditor conventus sit.
2.
Venditor servi si cum peculio servum vendidit et tradiderit peculium,
ne intra annum quidem de peculio convenietur: neque enim hoc pretium
servi peculium est, ut Neratius scripsit.
15.1.33
Iavolenus
libro 12 ex Cassio
Sed
si quis servum ita vendidit, ut pretium pro peculio acciperet, penes
eum videtur esse peculium, ad quem pretium peculii pervenit,
15.1.34
Pomponius
libro 12 ex variis lectionibus
non
penes quem res peculiaris sit.
15.1.35
Iavolenus
libro 12 ex Cassio
At
cum heres iussus est peculium dare accepta certa summa, non videtur
penes heredem esse peculium.
15.1.36
Ulpianus
libro secundo disputationum
In
bonae fidei contractibus quaestionis est, an de peculio an in solidum
pater vel dominus tenerentur: ut est in actione de dote agitatum,
si filio dos data sit, an pater dumtaxat de peculio conveniretur.
Ego autem arbitror non solum de peculio, sed et si quid praeterea
dolo malo patris capta fraudataque est mulier, competere actionem:
nam si habeat res nec restituere sit paratus, aequum est eum quanti
ea res est condemnari. Nam quod in servo, cui res pignori data est,
expressum est, hoc et in ceteris bonae fidei iudiciis accipiendum
esse Pomponius scripsit. Namque si servo res pignori data sit, non
solum de peculio et in rem verso competit actio, verum hanc quoque
habet adiectionem "et si quid dolo malo domini captus fraudatusque
actor est". Videtur autem dolo facere dominus, qui, cum haberet
restituendi facultatem, non vult restituere.
15.1.37
Iulianus
libro 12 digestorum
pr.
Si creditor filii tui heredem te instituerit et tu hereditatem eius
vendideris, illa parte stipulationis "quanta pecunia ex hereditate
ad te pervenerit" teneberis de peculio.
1.
Si servo tuo permiseris vicarium emere aureis octo, ille decem emerit
et tibi scripserit se octo emisse tuque ei permiseris eos octo ex
tua pecunia solvere et is decem solverit, hoc nomine duos aureos tantum
vindicabis, sed hi venditori praestabuntur dumtaxat de peculio servi.
2.
Servum communem, quem cum titio habebam, vendidi Sempronio: quaesitum
est, si de peculio cum Titio aut cum Sempronio ageretur, an eius peculii,
quod apud me esset, ratio haberi deberet. Dixi, si cum Sempronio ageretur,
numquam rationem eius peculii, quod apud me esset, haberi debere,
quia is nullam adversus me actionem haberet, per quam id quod praestitisset
consequi posset. Sed et si cum Titio post annum quam vendidissem ageretur,
similiter non esse computandum peculium quod apud me est, quia iam
mecum agi de peculio non posset. Sin autem intra annum ageretur, tunc
quoque habendam huius peculii rationem, postquam placuit alienato
homine permittendum creditori et cum venditore et cum emptore agere.
3.
Si actum sit de peculio cum eo qui usum fructum in servo habet et
minus consecutus sit creditor, non est iniquum, ut ex universo eius
peculio, sive apud fructuarium sive apud proprietarium erit, rem consequatur.
Nihil interest, operas suas conduxerit servus a fructuario an pecuniam
mutuam ab eo acceperit. Dari itaque debebit actio ei adversus dominum
proprietatis deducto eo, quod servus peculii nomine apud fructuarium
habet.
15.1.38
Africanus
libro octavo quaestionum
pr.
Deposui apud filium familias decem et ago depositi de peculio. Quamvis
nihil patri filius debeat et haec decem teneat, nihilo magis tamen
patrem damnandum existimavit, si nullum praeterea peculium sit: hanc
enim pecuniam, cum mea maneat, non esse peculii. Denique quolibet
alio agente de peculio minime dubitandum ait computari non oportere.
Itaque ad exhibendum agere me et exhibitam vindicare debere.
1.
Si nuptura filio familias dotis nomine certam pecuniam promiserit
et divortio facto agat de dote cum patre, utrumne tota promissione
an deducto eo, quod patri filius debeat, liberari eam oporteret? Respondit
tota promissione eam liberandam esse, cum certe et si ex promissione
cum ea ageretur, exceptione doli mali tueri se posset.
2.
Stichus habet in peculio Pamphilum qui est decem, idem Pamphilus debet
domino quinque. Si agatur de peculio Stichi nomine, placebat aestimari
debere pretium Pamphili et quidem totum non deducto eo, quod domino
Pamphilus debet: neminem enim posse intellegi ipsum in suo peculio
esse: hoc ergo casu damnum dominum passurum, ut pateretur, si cuilibet
alii servorum suorum peculium non habenti credidisset. Idque ita se
habere evidentius appariturum ait, si Sticho peculium legatum esse
proponatur: qui certe si ex testamento agat, cogendus non est eius,
quod vicarius suus debet, aliter quam ex peculio ipsius deductionem
pati: alioquin futurum, ut, si tantundem vicarius domino debeat, ipse
nihil in peculio habere intellegatur, quod certe est absurdum.
3.
Servo quem tibi vendideram pecuniam credidi: quaesitum est, an ita
mihi in te actio de peculio dari debeat, ut deducatur id, quod apud
me ex eo remanserit. Quod quidem minime verum est, nec intererit,
intra annum quam vendiderim an postea experiar: nam nec ceteris quidem,
qui tunc cum eo contraxerint, in me actio datur. In contrarium quoque
agentibus mecum his, qui antea cum eo servo contraxissent, non deducam
id, quod postea mihi debere coeperit. Ex quo apparet onus eius peculii,
quod apud me remanserit, ad posterioris temporis contractus pertinere
non debere.
15.1.39
Florentinus
libro 11 institutionum
Peculium
et ex eo consistit, quod parsimonia sua quis paravit vel officio meruerit
a quolibet sibi donari idque velut proprium patrimonium servum suum
habere quis voluerit.
15.1.40
Marcianus
libro quinto regularum
pr.
Peculium nascitur crescit decrescit moritur, et ideo eleganter Papirius
fronto dicebat peculium simile esse homini.
1.
Quomodo autem peculium nascitur, quaesitum est. Et ita veteres distinguunt,
si id adquisiit servus quod dominus necesse non habet praestare, id
esse peculium, si vero tunicas aut aliquid simile quod ei dominus
necesse habet praestare, non esse peculium. Ita igitur nascitur peculium:
crescit, cum auctum fuerit: decrescit, cum servi vicarii moriuntur,
res intercidunt: moritur, cum ademptum sit.
15.1.41
Ulpianus
libro 43 ad Sabinum
Nec
servus quicquam debere potest nec servo potest deberi, sed cum eo
verbo abutimur, factum magis demonstramus quam ad ius civile referimus
obligationem. Itaque quod servo debetur, ab extraneis dominus recte
petet, quod servus ipse debet, eo nomine in peculium et si quid inde
in rem domini versum est in dominum actio datur.
15.1.42
Ulpianus
libro 12 ad edictum
In
adrogatorem de peculio actionem dandam quidam recte putant, quamvis
Sabinus et Cassius ex ante gesto de peculio actionem non esse dandam
existimant.
15.1.43
Paulus
libro 30 ad edictum
Si
posteaquam tecum de peculio egi, ante rem iudicatam servum vendideris,
Labeo ait etiam eius peculii nomine, quod apud emptorem quaesierit,
damnari te debere nec succurrendum tibi: culpa enim tua id accidisse,
qui servum vendidisses.
15.1.44
Ulpianus
libro 63 ad edictum
Si
quis cum filio familias contraxerit, duos habet debitores, filium
in solidum et patrem dumtaxat de peculio.
15.1.45
Paulus
libro 61 ad edictum
Ideoque
si pater filio peculium ademisset, nihilo minus creditores cum filio
agere possunt.
15.1.46
Paulus
libro 60 ad edictum
Qui
peculii administrationem concedit, videtur permittere generaliter,
quod et specialiter permissurus est.
15.1.47
Paulus
libro quartum ad Plautium
pr.
Quotiens in taberna ita scriptum fuisset "cum ianuario servo
meo geri negotium veto", hoc solum consecutum esse dominum constat,
ne institoria teneatur, non etiam de peculio.
1.
Sabinus respondit non alias dandam de peculio actionem in dominum,
cum servus fideiussisset, nisi in rem domini aut ob rem peculiarem
fideiussisset.
2.
Si semel actum sit de peculio, quamvis minus inveniatur rei iudicandae
tempore in peculio quam debet, cautionibus locum esse non placuit
de futuro incremento peculii: hoc enim in pro socio actione locum
habet, quia socius universum debet.
3.
Si creditor servi ab emptore esset partem consecutus, competere in
reliquum in venditorem utile iudicium Proculus ait, sed re integra
non esse permittendum actori dividere actionem, ut simul cum emptore
et cum venditore experiatur: satis enim esse hoc solum ei tribui,
ut rescisso superiore iudicio in alterum detur ei actio, cum electo
reo minus esset consecutus: et hoc iure utimur.
4.
Non tantum autem quivis creditor cum venditore ex ante gesto agere
potest, sed et ipse emptor, idque et Iuliano videtur, quamvis et deducere
ipse potest adversus alium agentem, dum tamen id, quod apud se habet,
computet.
5.
Si servus deducto peculio venditus sit, procedit, ut venditor et deductione
uti possit, et, si post venditionem coeperit aliquid venditori servus
debere, non minuit peculia, quia non domino debet.
6.
Quae diximus in emptore et venditore, eadem sunt et si alio quovis
genere dominium mutatum sit, ut legato, dotis datione, quia quasi
patrimonium liberi hominis peculium servi intellegitur, ubicumque
esset.
15.1.48
Paulus
libro 17 ad Plautium
pr.
Libera peculii administratio non permanet neque in fugitivo neque
in subrepto neque in eo, de quo nesciat quis, vivat an mortuus sit.
1.
Cui peculii administratio data est, delegare debitorem suum potest.
15.1.49
Pomponius
libro quarto ad Quintum Mucium
pr.
Non solum id peculium est, quod dominus servo concessit, verum id
quoque, quod ignorante quidem eo adquisitum sit, tamen, si rescisset,
passurus erat esse in peculio.
1.
Si ignorante me servus meus negotia mea administraverit, tantidem
debitor mihi intellegetur, quanti tenebatur, si liber negotia mea
administrasset.
2.
Ut debitor vel servus domino vel dominus servo intellegatur, ex causa
civili computandum est: ideoque si dominus in rationes suas referat
se debere servo suo, cum omnino neque mutuum acceperit neque ulla
causa praecesserat debendi, nuda ratio non facit eum debitorem.
15.1.50
Papinianus
libro nono quaestionum
pr.
Eo tempore, quo in peculio nihil est, pater latitat: in bonorum possessionem
eius rei servandae causa mitti non possum, qui de peculio cum eo acturus
sum, quia non fraudationis causa latitat qui, si iudicium acciperet,
absolvi deberet. Nec ad rem pertinet, quod fieri potest, ut damnatio
sequatur: nam et si in diem vel sub condicione debeatur, fraudationis
causa non videtur latitare, tametsi potest iudicis iniuria condemnari.
Sed fideiussorem datum eo tempore, quo nihil in peculio est, teneri
putat Iulianus, quoniam fideiussor futurae quoque actionis accipi
possit, si tamen sic acceptus est.
1.
Si creditor patrem, qui de peculio tenebatur, heredem instituerit,
quia mortis tempus in falcidiae ratione spectatur, illius temporis
peculium considerabitur.
2.
Etiam postquam dominus de peculio conventus est, fideiussor pro servo
accipi potest et ideo, qua ratione, si post actionem dictatam servus
pecuniam exsolverit, non magis repetere potest quam si iudicium dictatum
non fuisset, eadem ratione fideiussor quoque utiliter acceptus videbitur,
quia naturalis obligatio, quam etiam servus suscipere videtur, in
litem translata non est.
3.
Servus alienus, cum bonae fidei serviret mihi, nummos a Titio mutuatos
mihi dedit, ut eum manumitterem, et manumissi: creditor quaerebat,
quem de peculio conveniret. Dixi, quamquam creditor electionem alias
haberet, tamen in proposito dominum esse conveniendum et eum ad exhibendum
mecum acturum pecuniae nomine, quae ipsi esset adquisita nec in eam
causam alienata, quae pro capite servi facta proponeretur: neque enim
admittendum esse distinctionem existimantium, si non manumittam, domini
pecuniam esse, manumissione vero secuta videri pecuniam ex re mea
quaesitam mihi, quoniam magis propter rem meam, quam ex re mea pecunia
mihi daretur.
15.1.51
Scaevola
libro secundo quaestionum
Quod
debetur servo ab extraneis, agenti de peculio non omnimodo dominus
ad quantitatem debiti condemnandus est, cum et sumptus in petendo
et eventus exsecutionis possit esse incertus et cogitanda sit mora
temporis quod datur iudicatis, aut venditionis bonorum, si id magis
faciendum erit. Ergo si paratus sit actiones mandare, absolvetur.
Quod enim dicitur, si cum uno ex sociis agatur, universum peculium
computandum quia sit cum socio actio, in eodem redibit, si actiones
paratus sit praestare: et in omnibus, quos idcirco teneri dicimus
quia habent actionem, delegatio pro iusta praestatione est.
15.1.52
Paulus
libro quarto quaestionum
pr.
Ex facto quaeritur: qui tutelam quasi liber administrabat, servus
pronuntiatus est. An si conveniatur eius dominus a pupillo, cuius
quidem potiorem causam quam creditorum ceterorum servi habendam rescriptum
est, an vel id deducatur ex peculio, quod domino debetur? Et si putaveris
posse deduci, an intersit, utrum, cum adhuc in libertate ageret, domini
debitor factus est, an postea? Et an de peculio impuberi competat?
Respondi nullum privilegium praeponi patri vel domino potest, cum
ex persona filii vel servi de peculio conveniuntur. Plane in ceteris
creditoribus habenda est ratio privilegiorum: quid enim si filius
dotem accepit, tutelam administravit? Merito igitur et in servo, qui
pro tutore egit, id rescriptum est, et quia occupantis melior solet
esse condicio, quam ceterorum inhibebitur actio. Plane si ex re pupilli
nomina fecit vel pecuniam in arca deposuit, datur ei vindicatio nummorum
et adversus debitores utilis actio, scilicet si nummos consumpserunt:
hic enim alienare eos non potuit: quod et in quovis tutore dicendum
est. Nec tamen interesse puto, quando domino debere coepit, utrum
cum in libertatis possessione esset an postea: nam et si Titii servo
credidero eiusque dominus esse coepero, deducam quod prius credidi,
si conveniri de peculio coepero. Quid ergo est? Quia de peculio actio
deficit, utilis actio in dominum quasi tutelae danda erit. Ut quod
ille pro patrimonio habuit, peculium esse intellegatur.
1.
Si dos filio familias sit data vel tutelam administraverit, habenda
erit ratio privilegiorum in actione de peculio dilata interim ceterorum
creditorum actione vel interposita cautione, si priores agant, qui
privilegium non habent, restitutum iri quod acceperunt, si inferatur
postea cum patre actio privilegii.
15.1.53
Paulus
libro 11 quaestionum
Si
Sticho peculium cum manumitteretur ademptum non est, videtur concessum:
debitores autem convenire nisi mandatis sibi actionibus non potest.
15.1.54
Scaevola
libro primo responsorum
Filio
familias uni ex heredibus praedia praelegavit ut instructa erant cum
servis: hi servi domini debitores fuerunt: quaesitum est, an ceteris
heredibus adversus eum actio de peculio competat. Respondit non competere.
15.1.55
Neratius
libro primo responsorum
Is
cum quo de peculio agebam a te vi exemptus est: quod tunc cum vi eximeres
in peculio fuerit, spectari.
15.1.56
Paulus
libro secundo ad Neratium
Quod
servus meus pro debitore meo mihi expromisit, ex peculio deduci debet
et a debitore nihilo minus debetur. Sed videamus, ne credendum sit
peculiare fieri nomen eius, pro quo expromissum est. Paulus: utique
si de peculio agente aliquo deducere velit, illud nomen peculiare
facit.
15.1.57
Tryphoninus
libro octavo disputationum
pr.
Si filius vel servus, cuius nomine dumtaxat de peculio actum est,
ante finitum iudicium decesserit, id peculium respicietur, quod aliquis
eorum cum moriebatur habuit.
1.
Sed eum, qui servum testamento liberum esse iubet et ei peculium legat,
eius temporis peculium legare intellegi Iulianus scribit, quo libertas
competit: ideoque omnia incrementa peculii quoquo modo ante aditam
hereditatem adquisita ad manumissum pertinere.
2.
At si quis extraneo peculium servi legaverit, in coniectura voluntatis
testatoris quaestionem esse, et verosimilius esse id legatum quod
mortis tempore in peculio fuerit ita, ut quae ex rebus peculiaribus
ante aditam hereditatem accesserint debeantur, veluti partus ancillarum
et fetus pecudum, quae autem servo donata fuerint sive quid ex operis
suis adquisierit, ad legatarium non pertinere.
15.1.58
Scaevola
libro quinto digestorum
Uni
ex heredibus praedia legavit ut instructa erant cum servis et ceteris
rebus et quidquid ibi esset: hi servi domino debitores fuerunt tam
ex aliis causis quam ex ratione kalendarii: quaesitum est, an ceteris
heredibus adversus eum pecuniae ab his debitae actio de peculio competit.
Respondit non competere.
15.2.0.
Quando de peculio actio annalis est.
15.2.1
Ulpianus
libro 29 ad edictum
pr.
Praetor ait: "Post mortem eius qui in alterius potestate fuerit,
posteave quam is emancipatus manumissus alienatusve fuerit, dumtaxat
de peculio et si quid dolo malo eius in cuius potestate est factum
erit, quo minus peculii esset, in anno, quo primum de ea re experiundi
potestas erit, iudicium dabo".
1.
Quamdiu servus vel filius in potestate est, de peculio actio perpetua
est: post mortem autem eius vel postquam emancipatus manumissus alienatusve
fuerit, temporaria esse incipit, id est annalis.
2.
Annus autem utilis computabitur: et ideo et si condicionalis sit obligatio,
Iulianus scripsit ex eo computandum annum, non ex quo emancipatus
est, sed ex quo peti potuit condicione existente.
3.
Merito autem temporariam in hoc casu fecit praetor actionem: nam cum
morte vel alienatione extinguitur peculium, sufficiebat usque ad annum
produci obligationem.
4.
Alienatio autem et manumissio ad servos pertinet, non ad filios, mors
autem tam ad servos quam ad filios refertur, emancipatio vero ad solum
filium. Sed et si alio modo sine emancipatione desierit esse in potestate,
annalis erit actio. Sed et si morte patris vel deportatione sui iuris
fuerit effectus filius, de peculio intra annum heres patris vel fiscus
tenebuntur.
5.
In alienatione accipitur utique venditor, qui actione de peculio intra
annum tenetur:
6.
sed et si donavit servum vel permutavit vel in dotem dedit, in eadem
causa est:
7.
item heres eius, qui servum legavit non cum peculio. Nam si cum peculio
vel legavit vel liberum esse iussit, quaestionis fuit: et mihi verius
videtur non dandam neque in manumissum neque in eum, cui legatum sit
peculium, de peculio actionem. An ergo teneatur heres? Et ait Caecilius
teneri, quia peculium penes eum sit, qui tradendo id legatario se
liberavit. Pegasus autem caveri heredi debere ait ab eo, cui peculium
legatum sit, quia ad eum veniunt creditores: ergo si tradiderit sine
cautione, erit conveniendus.
8.
Si praecepto servo et peculio rogatus sit heres restituere hereditatem,
si de peculio conveniatur, Trebelliani exceptione non utetur, ut Marcellus
tractans admittit: is autem cui restituta est hereditas non tenetur,
ut Scaevola ait, cum peculium non habeat nec dolo fecerit quo minus
haberet.
9.
Usu fructu quoque exstincto intra annum actionem dandam in usufructuarium
Pomponius libro sexagensimo primo scripsit.
10.
Quaesitum est apud Labeonem, si, cum filius viveret, tu credens eum
mortuum annali actione egeris et, quia annus praeterierat, exceptione
sis repulsus, an rursus experiri tibi comperto errore permittendum
est. Et ait permitti debere dumtaxat de peculio, non etiam de in rem
verso: nam priore iudicio de in rem verso recte actum est, quia annua
exceptio ad peculium, non ad in rem versum pertinet.
15.2.2
Paulus
libro 30 ad edictum
pr.
Cum post mortem filii familias annua adversus patrem actio est, quemadmodum
adversus eum esset perpetua vivo filio, ideo si ex causa redhibitionis
erat de peculio actio, sex mensum erit post mortem filii: idemque
dicendum in omnibus temporalibus actionibus.
1.
Si servus cui creditum est apud hostes sit, de peculio actio in dominum
non anno finienda est, quamdiu postliminio reverti potest.
15.2.3
Pomponius
libro quarto ad Quintum Mucium
Definitione
peculii interdum utendum est etiam, si servus in rerum natura esse
desiit et actionem praetor de peculio intra annum dat: nam et tunc
et accessionem et decessionem quasi peculii recipiendam (quamquam
iam desiit morte servi vel manumissione esse peculium), ut possit
ei accedere ut peculio fructibus vel pecorum fetu ancillarumque partubus
et decedere, veluti si mortuum sit animal vel alio quolibet modo perierit.
15.3.0.
De in rem verso.
15.3.1
Ulpianus
libro 29 ad edictum
pr.
Si hi qui in potestate aliena sunt nihil in peculio habent, vel habeant,
non in solidum tamen, tenentur qui eos habent in potestate, si in
rem eorum quod acceptum est conversum sit, quasi cum ipsis potius
contractum videatur.
1.
Nec videtur frustra de in rem verso actio promissa, quasi sufficeret
de peculio: rectissime enim Labeo dicit fieri posse, ut et in rem
versum sit et cesset de peculio actio. Quid enim si dominus peculium
ademit sine dolo malo? Quid si morte servi exstinctum est peculium
et annus utilis praeteriit? De in rem verso namque actio perpetua
est et locum habet, sive ademit sine dolo malo sive actio de peculio
anno finita est.
2.
Item si plures agant de peculio, proficere hoc ei, cuius pecunia in
rem versa est, debet, ut ipse uberiorem actionem habeat. Certe si
praeventum sit ab aliquo et actum de peculio, de in rem verso actio
an cesset, videndum. Et refert Pomponius Iulianum existimare de peculio
actione peremi de in rem verso actionem (quia in peculium conversum
est quod in domini rem erat versum et pro servo solutum est, quemadmodum
si ipsi servo a domino fuisset solutum), sed ita demum, si praestiterit
ex actione de peculio dominus quod servus in rem eius verterat: ceterum
si non praestiterit, manet actio de in rem verso.
15.3.2
Iavolenus
libro 12 ex Cassio
Qui
nummis acceptis servum manumisit, agi cum eo de in rem verso non potest,
quia dando libertatem locupletior ex nummis non fit.
15.3.3
Ulpianus
libro 29 ad edictum
pr.
Quod si servus domino quantitatem dederit, ut manumittatur, quam a
me mutuam accepit, in peculium quidem hanc quantitatem non computari,
in rem autem videri versum, si quid plus sit in eo quod servus dedit
quam est in servi pretio.
1.
In rem autem versum videtur, sive id ipsum quod servus accepit in
rem domini convertit (veluti si triticum acceperit et id ipsum in
familiam domini cibariorum nomine consumpserit) aut si pecuniam a
creditore acceptam dominico creditori solverit (sed et si erravit
in solvendo et putavit creditorem eum qui non erat, aeque in rem versum
esse Pomponius libro sexagensimo primo ait, quatenus indebiti repetitionem
dominus haberet) sive cum servus domini negotii gerendi administrandive
causa quid gessit (veluti si mutuatus sit pecuniam, ut frumentum compararet
ad familiam alendam vel si ad vestiendam) sive peculiariter mutuatus
postea in rem domini vertit: hoc enim iure utimur, ut, etiamsi prius
in peculium vertit pecuniam, mox in rem domini esse de in rem verso
actio possit.
2.
Et regulariter dicimus totiens de in rem verso esse actionem, quibus
casibus procurator mandati vel qui negotia gessit negotiorum gestorum
haberet actionem quotiensque aliquid consumpsit servus, ut aut meliorem
rem dominus habuerit aut non deteriorem.
3.
Proinde si servus sumpsit pecuniam, ut se aleret et vestiret secundum
consuetudinem domini, id est usque ad eum modum, quem dominus ei praestare
consueverat, in rem videri domini vertisse labeo scribit. Ergo idem
erit et in filio.
4.
Sed si mutua pecunia accepta domum dominicam exornavit tectoriis et
quibusdam aliis, quae magis ad voluptatem pertinent quam ad utilitatem,
non videtur versum, quia nec procurator haec imputaret, nisi forte
mandatum domini aut voluntatem habuit: nec debere ex eo onerari dominum,
quod ipse facturus non esset. Quid ergo est? Pati debet dominus creditorem
haec auferre, sine domus videlicet iniuria, ne cogendus sit dominus
vendere domum, ut quanti pretiosior facta est, id praestet.
5.
Idem Labeo ait, si servus mutuatus nummos a me alii eos crediderit,
de in rem verso dominum teneri, quod nomen ei adquisitum est: quam
sententiam Pomponius ita probat, si non peculiare nomen fecit, sed
quasi dominicae rationis. Ex qua causa hactenus erit dominus obligatus,
ut, si non putat sibi expedire nomen debitoris habere, cedat creditori
actionibus procuratoremque eum faciat.
6.
Nec non illud quoque in rem domini versum Labeo ait, quod mutuatus
servus domino emit volenti ad luxuriae materiam unguenta forte, vel
si quid ad delicias vel si quid ad turpes sumptus sumministravit:
neque enim spectamus, an bono domini cesserit quod consumptum est,
sed an in negotium domini.
7.
Unde recte dicitur et si frumentum comparavit servus ad alendam domini
familiam et in horreo dominico reposuit et hoc periit vel corruptum
est vel arsit, videri versum.
8.
Sed et si servum domino necessarium emisset isque decessisset vel
insulam fulsisset eaque ruisset, dicerem esse actionem de in rem verso.
9.
Sed si sic accepit quasi in rem domini verteret nec vertit et decepit
creditorem, non videtur versum nec tenetur dominus, ne credulitas
creditoris domino obesse vel calliditas servi noceret. Quid tamen,
si is fuit servus, qui solitus erat accipiens vertere? Adhuc non puto
nocere domino, si alia mente servus accepit aut si, cum hac mente
accepisset, postea alio vertit: curiosus igitur debet esse creditor,
quo versatur.
10.
Si mutuatus sit pecuniam servus ad vestem comparandam et nummi perierint,
quis de in rem verso agere possit, utrum creditor an venditor? Puto
autem, si quidem pretium numeratum sit, creditorem de in rem verso
acturum et si vestis perierit: si autem non fuit pretium solutum,
ad hoc tamen data pecunia, ut vestis emeretur et pecunia perierit,
vestis tamen familiae divisa est, utique creditorem de in rem verso
habere actionem. An et venditor habeat, quia res eius pervenerunt
in rem domini? Ratio hoc facit, ut teneatur: unde incipit dominus
teneri ex una causa duobus. Proinde et si tam pecunia quam vestis
periit, dicendum erit utrique dominum teneri, quoniam ambo in rem
domini vertere voluerunt.
15.3.4
Gaius
libro nono ad edictum provinciale
Sed
dicendum est occupantis meliorem condicionem esse debere: nam utrisque
condemnari dominum de in rem verso iniquum est.
15.3.5
Ulpianus
libro 29 ad edictum
pr.
Si res domino non necessarias emerit servus quasi domino necessarias,
veluti servos, hactenus videri in rem eius versum Pomponius scribit,
quatenus servorum verum pretium facit, cum, si necessarias emisset,
in solidum quanto venissent teneretur.
1.
Idem ait, sive ratum habeat servi contractum dominus sive non, de
in rem verso esse actionem.
2.
Quod servus domino emit, si quidem voluntate eius emit, potest quod
iussu agi: sin vero non ex voluntate, si quidem dominus ratum habuerit
vel alioquin rem necessariam vel utilem domino emit, de in rem verso
actio erit: si vero nihil eorum est, de peculio erit actio.
3.
Placet non solum eam pecuniam in rem verti, quae statim a creditore
ad dominum pervenerit, sed et quae prius fuerit in peculio. hoc autem
totiens verum est, quotiens servus rem domini gerens locupletiorem
eum facit nummis peculiaribus. Alioquin si servo peculium dominus
adimat vel si vendat eum cum peculio vel rem eius peculiarem et pretium
exigat, non videtur in rem versum.
15.3.6
Tryphoninus
libro primo disputationum
Nam
si hoc verum esset, etiam antequam venderet rem peculiarem, de in
rem verso teneretur, quia hoc ipso, quod servus rem in peculio haberet,
locupletior fieret, quod aperte falsum est.
15.3.7
Ulpianus
libro 29 ad edictum
pr.
Et ideo et si donaverit servus domino rem peculiarem, actio de in
rem verso cessabit, et sunt ista vera.
1.
Plane si mutuum servus accepit [acceperit] et donandi animo solvit,
dum non vult eum debitorem facere peculiarem, de in rem verso actio
est.
2.
Illud verum non est, quod mela scribit, si servo meo argentum dederis,
ut pocula tibi faceret ex quolibet argento, mox factis poculis servus
decesserit, esse tibi adversus me de in rem verso actionem, quoniam
possum pocula vindicare.
3.
Illud plane verum est, quod Labeo scribit, si odores et unguenta servus
emerit et ad funus erogaverit quod ad dominum suum pertinebat, videri
in rem domini versum.
4.
Idem ait et si hereditatem a servo tuo emero quae ad te pertinebat
et creditoribus pecuniam solvero, deinde hanc hereditatem abstuleris
mihi, ex empto actione me id ipsum consecuturum: videri enim in rem
tuam versum: nam et si hereditatem a servo emero, ut quod mihi ab
ipso servo debebatur compensarem, licet nihil solvi, tamen consequi
me ex empto quod ad dominum pervenit. Ego autem non puto de in rem
verso esse actionem emptori, nisi hoc animo gesserit servus, ut in
rem domini verteret.
5.
Si filius familias pecuniam mutuatus pro filia sua dotem dederit,
in rem versum patris videtur, quatenus avus pro nepte daturus fuit.
Quae sententia ita demum mihi vera videtur, si hoc animo dedit ut
patris negotium gerens.
15.3.8
Paulus
libro 30 ad edictum
Et
nihil interesse Pomponius ait, filiae suae nomine an sororis vel neptis
ex altero filio natae dederit. Idem ergo dicemus et si servus mutuatus
fuerit et domini sui filiae nomine in dotem dederit.
15.3.9
Iavolenus
libro 12 ex Cassio
Si
vero pater dotem daturus non fuit, in rem patris versum esse non videtur.
15.3.10
Ulpianus
libro 29 ad edictum
pr.
Si pro patre filius fideiusserit et creditori solverit, in rem patris
videtur versum, quia patrem liberavit.
1.
Cui simile est, quod Papinianus libro nono quaestionum scribit, si
filius quasi defensor patris iudicium susceperit et sit condemnatus,
de in rem verso teneri patrem: namque filius eum iudicio suscepto
liberavit.
2.
Idem tractat Papinianus et si, quod patrem dare oporteret, a filio
sim stipulatus et ita convenerim filium, nam et hic de in rem verso
fore actionem: nisi si donare patri filius voluit, dum se obligat.
3.
Quare potest dici et si de peculio actionem quasi defensor patris
susceperit, teneri patrem de in rem verso usque ad peculii quantitatem:
cuius sententiae id erit emolumentum, ut, si finita sit actio de peculio,
de in rem verso conveniatur. Ego et ante condemnationem post iudicium
patris nomine acceptum de in rem verso patrem teneri puto.
4.
In rem autem versum videtur, prout aliquid versum est: proinde si
pars versa est, de parte erit actio.
5.
Sed utrum in sortem dumtaxat tenebitur dominus an et in usuras? Et
si quidem promisit usuras, Marcellus libro quinto digestorum scribit
dominum praestaturum: sed si non sint promissae, utique non debebuntur,
quia in stipulatum deductae non sunt. Plane si contemplatione domini
pecuniam dedi non gerenti servo negotia domini, sed ipse gerens, negotiorum
gestorum actione potero etiam de usuris experiri.
6.
Versum autem sic accipimus, ut duret versum: et ita demum de in rem
verso competit actio, si non sit a domino servo solutum vel filio.
Si tamen in necem creditoris, id est perdituro servo vel filio solutum
sit, quamvis solutum sit, desinit quidem versum, aequissimum autem
est de dolo malo adversus patrem vel dominum competere actionem: nam
et peculiaris debitor, si fraudulenter servo solverit quod ei debebat,
non liberatur.
7.
Si domini debitor sit servus et ab alio mutuatus ei solverit, hactenus
non vertit, quatenus domino debet: quod excedit, vertit. Proinde si,
cum domino deberet triginta, mutuatus quadraginta creditori eius solverit
vel familiam exhibuerit, dicendum erit de in rem verso in decem competere
actionem: aut si tantundem debeat, nihil videtur versum. Nam, ut Pomponius
scribit, adversus lucrum domini videtur subventum: et ideo, sive debitor
fuit domino, cum in rem verteret, nihil videri versum, sive postea
debitor esse domino coeperit, desinere versum: idemque et si solverit
ei. Plus dicit et si tantundem ei donavit dominus, quantum creditori
solvit pro se, si quidem remunerandi animo, non videri versum, si
vero alias donavit, durare versum.
8.
Idem quaerit, si decem in rem domini vertit et postea tantandem summam
a domino mutuatus sit, habeat praeterea et peculium decem, videndum
ait, utrum desiit esse versum? An vero, quoniam est peculium, unde
trahatur [detrahatur] debitum, de in rem verso non tollimus actionem?
An potius ex utroque pro rata detrahimus? Ego autem puto sublatam
de in rem verso actionem, cum debitor domini sit constitutus.
9.
Idem quaerit, si in rem tuam verterit et debitor tuus factus sit,
mox creditor eiusdem summae quam tibi debuit, an renascatur de in
rem verso actio an vero ex postfacto non convalescat? Quod verum est.
10.
Idem tractat, an ex eventu possit in rem patris filius vertere, veluti
si duo rei pater et filius fuerint et filius mutuatus suo nomine solvat,
vel si filio iussu patris credidisti et filius creditum tibi solvisset.
Mihi videtur, si quidem pecunia ad patrem pervenerat, videri in rem
versum: quod si non fuit et suum negotium gerens filius solvit, non
esse de in rem verso actionem.
15.3.11
Paulus
libro 30 ad edictum
Quod
servus in hoc mutuatus fuerit, ut creditori suo solveret, non erit
in rem versum, quamvis actione de peculio liberatus sit dominus.
15.3.12
Gaius
libro nono ad edictum provinciale
Si
fundum patri dominove emit servus vel filius familias, versum quidem
esse videtur, ita tamen, ut, sive minoris sit, quam est emptus, tantum
videatur in rem versum quanti dignus sit, sive pluris sit, non plus
videatur in rem versum quam emptus est.
15.3.13
Ulpianus
libro 29 ad edictum
Si
in rem alterius ex dominis versum sit, utrum is solus in cuius rem
versum est, an et socius possit conveniri, quaeritur. Et Iulianus
scribit eum solum conveniri in cuius rem versum est, sicuti cum solus
iussit: quam sententiam puto veram.
15.3.14
Iulianus
libro 11 digestorum
Marcellus
notat: interdum et propter hoc quod in rem alterius socii versum est
de in rem verso cum altero agi potest, qui conventus a socio petere
potest id in quo damnatus fuerit. Quid enim dicemus, si peculium servo
ab altero ademptum fuerit? Paulus: ergo haec quaestio ita procedit,
si de peculio agi non potest.
15.3.15
Ulpianus
libro secundo disputationum
Si
filius familias constituerit quod pater debuit, videndum est, an de
in rem verso actio dari debeat. Atquin non liberavit patrem: nam qui
constituit, se quidem obligat, patrem vero non liberat. Plane si solvat
post constitutum, licet pro se videatur solvisse, hoc est ob id quod
constituit, in rem tamen vertisse patris merito dicetur.
15.3.16
Alfenus
libro secundo digestorum
Quidam
fundum colendum servo suo locavit et boves ei dederat: cum hi boves
non essent idonei, iusserat eos venire et his nummis qui recepti essent
alios reparari: servus boves vendiderat, alios redemerat, nummos venditori
non solverat, postea conturbaverat: qui boves vendiderat nummos a
domino petebat actione de peculio aut quod in rem domini versum esset,
cum boves pro quibus pecunia peteretur penes dominum essententiarum
respondit non videri peculii quicquam esse, nisi si quid deducto eo,
quod servus domino debuisset, reliquum fieret: illud sibi videri boves
quidem in rem domini versos esse, sed pro ea re solvisse tantum, quanti
priores boves venissent: si quo amplioris pecuniae posteriores boves
essent, eius oportere dominum condemnari.
15.3.17
Africanus
libro octavo quaestionum
pr.
Servus in rem domini pecuniam mutuatus sine culpa eam perdidit: nihilo
minus posse cum domino de in rem verso agi existimavit. Nam et si
procurator meus in negotia mea impensurus pecuniam mutuatus sine culpa
eam perdiderit, recte eum hoc nomine mandati vel negotiorum gestorum
acturum.
1.
Cum Sticho vicario servi tui Pamphili contraxi: actio de peculio et
in rem verso ita dari debet, ut, quod vel in tuam ipsius rem vel in
peculium Pamphili versum sit, comprehendatur, scilicet etiamsi mortuo
vel alienato Sticho agatur. Quod si Pamphilo mortuo agam, magis est,
ut, quamvis Stichus vivat, tamen de eo, quod in peculio Pamphili versum
est, non nisi intra annum quam is decessit actio dari debeat: etenim
quodammodo de peculio Pamphili tum experiri videbor, sicuti si, quod
iussu eius credidissem, experirer: nec nos movere debet, quod Stichus
de cuius peculio agitur vivat, quando non aliter ea res in peculio
eius esse potest, quam si Pamphili peculium maneat. Eadem ratio efficiet,
ut id, quod in peculio Pamphili versum sit, ita praestari debere dicamus,
ut prius eius, quod tibi Pamphilus debuerit, deductio fiat, quod vero
in tuam rem versum fuerit, praestetur etiam non deducto eo quod Pamphilus
tibi debet.
15.3.18
Neratius
libro septimo membranarum
Quamvis
in eam rem pro servo meo fideiusseris, quae ita contracta est, ut
in rem meam versaretur (veluti si, cum servus frumentum emisset quo
familia aleretur, venditori frumenti fideiusseris), propius est tamen,
ut de peculio eo nomine, non de in rem verso agere possis, ut unius
dumtaxat in quoquo contractu de in rem verso sit actio, qui id ipsum
credidit quod in rem domini versum est.
15.3.19
Paulus
libro quarto quaestionum
Filius
familias togam emit: mortuo deinde eo pater ignorans et putans suam
esse dedicavit eam in funus eius. Neratius libro responsorum ait in
rem patris versum videri: in actione autem de peculio quod in rerum
natura non esset uno modo aestimari debere, si dolo malo eius quocum
agatur factum esset. Atquin si filio pater togam emere debuit, in
rem patris res versa est non nunc quo funerabitur, sed quo tempore
emit (funus enim filii aes alienum patris est: et hoc Neratius quoque,
qui de in rem verso patrem teneri putavit, ostendit negotium hoc,
id est sepulturam et funus filii patris esse aes alienum, non filii):
factus est ergo debitor peculii, quamvis res non exstet, ut etiam
de peculio possit conveniri, in quam actionem venit et quod in rem
versum est: quae tamen adiectio tunc necessaria est, cum annus post
mortem filii excessit.
15.3.20
Scaevola
libro primo responsorum
pr.
Pater pro filia dotem promisit et convenit, ut ipse filiam aleret:
non praestante patre filia a viro mutuam pecuniam accepit et mortua
est in matrimonio. Respondi, si ad ea id quod creditum est erogatum
esset, sine quibus aut se tueri aut servos paternos exhibere non posset,
dandam de in rem verso utilem actionem.
1.
Servus absentis rei publicae causa pupilli servis pecuniam credidit
subscribente tutore stipulatione in personam tutoris translata: quaesitum
est, an adversus pupillum competat actio. Respondi, si, cum in rem
pupilli daretur, id in rem eius versum est et, quo magis actus servorum
confirmaretur, tutor spopondit, posse nihilo minus dici de in rem
verso cum pupillo actionem fore.
15.3.21
Scaevola
libro quinto digestorum
Filiam
familias duxit uxorem patre dotem promittente et convenit inter omnes
personas, uti eam pater aut ipsa se tueretur: maritus ei mutuos nummos
dedit, cum iuste putaret patrem eius ministraturum tantum salarium,
quantum dare filiae suae instituerat: eos nummos illa in usus necessarios
sibi et in servos quos secum habebat consumpsit, aliquantum et (cum
ei res familiares creditae essent) ex pecunia mariti in easdem causas
convertit: deinde priusquam pater salarium expleret, moritur filia:
pater impensam recusat: maritus res mulieris retinet: quaero, an de
in rem verso adversus patrem actio competat. Respondit, si ad ea id
quod creditum est erogatum esset, sine quibus aut se tueri aut servos
paternos exhibere non posset, dandam de in rem verso utilem actionem.
15.4.0.
Quod iussu.
15.4.1
Ulpianus
libro 29 ad edictum
pr.
Merito ex iussu domini in solidum adversus eum iudicium datur, nam
quodammodo cum eo contrahitur qui iubet.
1.
Iussum autem accipiendum est, sive testato quis sive per epistulam
sive verbis aut per nuntium sive specialiter in uno contractu iusserit
sive generaliter: et ideo et si sic contestatus sit: "quod voles
cum Sticho servo meo negotium gere periculo meo", videtur ad
omnia iussisse, nisi certa lex aliquid prohibet.
2.
Sed ego quaero, an revocare hoc iussum antequam credatur possit: et
puto posse, quemadmodum si mandasset et postea ante contractum contraria
voluntate mandatum revocasset et me certiorasset.
3.
Sed et si mandaverit pater dominusve, videtur iussisse.
4.
Sed et si servi chirographo subscripserit dominus, tenetur quod iussu.
5.
Quid ergo si fideiusserit pro servo? Ait Marcellus non teneri quod
iussu: quasi extraneus enim intervenit: neque hoc dicit ideo, quod
tenetur ex causa fideiussionis, sed quia aliud est iubere, aliud fideiubere:
denique idem scribit, etsi inutiliter fideiusserit, tamen eum non
obligari quasi iusserit, quae sententia verior est.
6.
Si ratum habuerit quis quod servus eius gesserit vel filius, quod
iussu actio in eos datur.
7.
Si pupillus dominus iusserit, utique non tenetur, nisi tutore auctore
iussit.
8.
Si iussu fructuarii erit cum servo contractum, item eius cui bona
fide servit, Marcellus putat quod iussu dandam in eos actionem: quam
sententiam et ego probo.
9.
Si curatore adulescentis vel furiosi vel prodigi iubente cum servo
contractum sit, putat Labeo dandam quod iussu actionem in eos quorum
servus fuerit: idem et in vero procuratore. Sed si procurator verus
non sit, in ipsum potius dandam actionem idem Labeo ait.
15.4.2
Paulus
libro 30 ad edictum
pr.
Si tutoris iussu servo pupilli creditum sit, puto, si ex utilitate
pupilli fuerit creditum, in pupillum esse dandam actionem "quod
iussit tutor".
1.
Si iussu domini ancillae vel iussu patris filiae creditum sit, danda
est in eos quod iussu actio.
2.
Si iussu meo cum alieno servo contractum fuerit eumque postea redemero,
quod iussu non tenebor, ne actio, quae ab initio inutilis fuerit,
eventu confirmetur.
15.4.3
Ulpianus
libro secundo responsorum
Dominum,
qui iussit semissibus usuris servo suo pecuniam mutuam credi, hactenus
teneri quatenus iussit: nec pignoris obligationem locum habere in
his praediis, quae servus non ex voluntate domini obligavit.
15.4.4
Ulpianus
libro decimo ad edictum
Si
iussu eius, qui administrationi rerum civitatis praepositus est, cum
servo civitatis negotium contractum sit, Pomponius scribit quod iussu
cum eo agi posse.
15.4.5
Paulus
libro quarto ad Plautium
pr.
Si dominus vel pater pecuniam mutuam accepturus iusserit servo filiove
numerari, nulla quaestio est, quin ipsi condici possit: immo hoc casu
de iussu actio non competit.
1.
Si unus ex servi dominis iussit contrahi cum eo, is solus tenebitur:
sed si duo iusserunt, cum quovis in solidum agi potest, quia similes
sunt duobus mandantibus.