| |
| IN
NOMINE DOMINI NOSTRI IHESU CHRISTI |
| C
O D I C I S |
| DOMINI
NOSTRI |
| I
U S T I N I A N I |
| SACRATISSIMI
PRINCIPIS |
| REPETITAE
PRAELECTIONIS |
| liber
tertius |
| |
( Based upon the Latin text of Krueger's edition, Berlin, 1954 ).
3.1.0.
De iudiciis.
3.1.1
Imperatores
Severus, Antoninus . Iudicio coepto usurarum stipulatio
non est perempta. Superest, ut debitorem eius temporis, quod non est
in iudicium deductum, convenire possis * SEV. ET ANT. AA. CLEMENTI.
*<A 205 PP. K. APRIL. ANTONINO A. II ET GETA II CONSS.>
3.1.2
Imperatores
Severus, Antoninus . Licet iudice accepto
cum tutore tuo egisti, ipso iure actio tutelae sublata non est: et
ideo si rursus eundem iudicem petieris, contra utilem exceptionem
rei iudicatae, si de specie de qua agis in iudicio priore tractatum
non esse adlegas, non inutiliter replicatione doli mali uteris. *
SEV. ET ANT. AA. VALERIO. *<A 210 PP. VI
K. IAN. FAUSTINO ET RUFO CONSS.>
3.1.3
Imperator
Alexander Severus . Quotiens quaestio status bonorum disceptationi
concurrit, nihil prohibet, quo magis apud eum quoque, qui alioquin
super causa status cognoscere non possit, disceptatio terminetur.
* ALEX. A. FAUSTINAE. *<A 224 PP. VI ID. FEBR. IULIANO II ET CRISPINO CONSS.>
3.1.4
Imperator
Alexander Severus . Si, cum tibi pretium
praediorum a curatoribus comparatorum reputaretur et instrumenta emptionis
traderentur, quaestionem omissae evictionis non movisti, intellegis
semel finitam litem instaurari non oportere. * ALEX. A. POPILIO.
*<A 228 PP. K. AUG. MODESTO ET PROBO CONSS.>
3.1.5
Imperator
Gordianus . A iudice iudex delegatus iudicis dandi non habet potestatem,
cum ipse iudiciario munere fungatur, nisi a principe iudex datus fuerit.
* GORD. A. MARCELLO. *<A 238 PP. IIII NON.
SEPT. PIO ET PONTIANO CONSS.>
3.1.6
Imperator
Gordianus . Servus in iudicio interesse non potest, nec, si condemnatio
aliqua in personam eius facta sit, quod statutum est subsistit. *
GORD. A. IUNIAE. *<A 239 D. XV K. SEPT. GORDIANO A. ET AVIOLA
CONSS.>
3.1.7
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Cum debitoris tui servum, tibi pignoris
iure obligatum bona domini sui quondam rebus humanis exempti tenere
profitearis, adversus eum dari tibi actiones contra ius postulas,
si quidem inter servum et liberum consistere iudicium nullum possit.
Ad possessionem itaque pignorum magis officio iudicis venire te convenit
quam illicita postulare * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. IRENAE. *<A
294 S. XIIII K. MAI. SIRMI CC. CONSS.>
3.1.8
Imperatores
Constantinus, Licinius . Placuit in omnibus rebus praecipuam esse
iustitiae aequitatisque quam stricti iuris rationem. * CONST. ET LICIN.
AA. AD DIONYSIUM. *<A 314 D. ID. MAI. VOLUSIANO ET ANNIANO
CONSS.>
3.1.9
Imperator
Constantinus . Iudices oportet imprimis rei qualitatem plena inquisitione
discutere et tunc utramque partem saepius interrogare, ne quid novi
addere desiderent, cum hoc ipsum ad alterutram partem proficiat, sive
definienda causa per iudicem sive ad maiorem potestatem referenda
sit. * CONST. A. AD MAXIMUM. *<A 321 D. PRID.
ID. IAN. SIRMI CRISPO II ET CONSTANTINO II CC. CONSS.>
3.1.10
Imperator
Constantinus . Nulli prorsus audientia
praebeatur, qui causae continentiam dividit et ex beneficii praerogativa
id, quod in uno eodemque iudicio poterat terminari, apud diversos
iudices voluerit ventilare: poena ei ex officio iudicis imminente,
qui contra hanc supplicaverit sanctionem atque alium super possessione
alium super principali quaestione iudicem postulaverit. * CONST. A.
AD SEVERUM PU. *<A 325 D. III K. AUG. PAULINO ET IULIANO
CONSS.>
3.1.11
[Here
there is a Greek text. Sorry, it is not yet in the Library.]
3.1.12
[Here
there is a Greek text. Sorry, it is not yet in the Library.]
3.1.13
Imperator
Justinianus . Properandum nobis visum
est, ne lites fiant paene immortales et vitae hominum modum excedant,
cum criminales quidem causas iam nostra lex biennio conclusit et pecuniariae
causae frequentiores sunt et saepe ipsae materiam criminibus creare
noscuntur, praesentem legem super his orbi terrarum ponendam, nullis
locorum vel temporum angustiis coartandam ponere.
1
. Censemus itaque omnes lites super pecuniis quantaecumque
quantitatis, sive super condicionibus sive super iure civitatum seu
privato fuerint illatae, super possessione vel dominio vel hypotheca
seu servitutibus vel pro aliis quibusdam casibus, pro quibus hominibus
contra se litigandum est, exceptis tantummodo causis, quae ad ius
fiscale pertinent vel quae ad publicas respiciant functiones, non
ultra triennii metas post litem contestatam esse protrahendas: sed
omnes iudices, sive in hac alma urbe sive in provinciis maiorem seu
minorem peragunt administrationem, sive in magistratibus positi sunt
vel ex aula nostra dati vel a nostris proceribus delegati, non esse
eis concedendum ulterius lites quam triennii spatio extendere. Hoc
etenim iudicialis magis esse potestatis nemo est qui ignoret: nam
si ipsi voluerint, nullus tam audax invenitur, qui possit invito iudice
litem protelare
2
. Et si quidem pars actoris cessaverit, quatenus multiplici
dilatione reus fatigetur, et triennii metae post litem contestatam
iam prope finem veniant, ut semenstre tempus tantum ei supersit, licentia
erit iudici per exsecutores negotii actorem requirere, parte fugiente
ex una parte actoris absentiam incusante et iudicibus omnimodo suas
aures huiusmodi quaestioni reserantibus: et si per tres vices hoc
fuerit subsecutum, decem dierum spatio per unumquemque introitum destinato,
et nec ita actoris pars fuerit inventa et neque per se neque per procuratorem
instructum pervenerit, tunc iudicem negotii acta apud se confecta
conspicere :
2a
. Et si quidem nihil sufficiens actitatum est, ex quo possit
termino causae certa fieri coniectura, non solum partem fugientem
ab observatione iudicii relaxare, sed etiam in omnes expensas, quae
consueto modo circa lites expenduntur, eum condemnare, vera quantitate
earum sacramento fugientis manifestanda et omni cautela, quam super
lite reus exposuit, reddenda: quae et si remanserit, viribus vacuabitur.
2b
. Sin autem ex gestis apud se habitis parte actoris minime
inventa possit invenire viam, ex qua manifestum ei fiat, quid statuendum
sit, et absente actore, si eum meliorem causam habere perspexerit,
pro eo ferre sententiam non moretur et praesentem reum absenti actori
condemnare, expensis tantummodo litis, quas reus legitime se expendisse
iuraverit, condemnatione excipiendis, quia hanc poenam actori et meliorem
causam habenti propter solam absentiae contumaciam imponimus.
2c
. Nullo penitus ei regressu ad eandem litem conservando: sed
actor contumax cadat omnimodo lite, si reus absolvetur: sin vero aliqua
condemnatio contra reum pro absente actore proferatur, quam forsitan
non sufficientem sibi actor putaverit fugitivus, nullo modo iterum
eandem litem resuscitare concedimus. Et haec quidem poena actori fiat
imposita
3
. Sin autem reus afuerit et similis eius processerit requisitio,
quemadmodum pro persona actoris ediximus, etiam absente eo eremodicium
contrahatur et iudex, secundum quod veteribus legibus cautum est,
ex una parte cum omni subtilitate causam requirat et, si obnoxius
fuerit inventus, et contra absentem promere condemnationem non cesset,
quae ad effectum perducatur: et per res et facultates fugientis victori
satisfiat, sive ipse iudex ex sua iurisdictione hoc facere potest,
sive per relationem ad maiorem iudicem hoc referatur et ex eo legitima
via contra res contumacis aperiatur: nulla licentia ei vel alii personam
eius solam praetendenti concedenda contradicendi, cum in possessionem
ex huiusmodi causa actor mittitur: nec si reversus fuerit et voluerit
fideiussiones dare et possessionem recuperare, audiatur: in huiusmodi
etenim casibus omnem ei contradictionem excludimus.
4
. Cum autem eremodicium ventilatur sive pro actore sive pro
reo, examinatione sine ullo obstaculo celebretur. Cum enim terribiles
in medio proponuntur scripturae, litigatoris absentia dei praesentia
repletur, nec pertimescat iudex appellationis obstaculum, cum ei,
qui contumaciter abesse noscitur, nulla est provocationis licentia,
quod et in veteribus legibus esse statutum manifestissimi iuris est
5
. Huiusmodi autem sententia prope finem triennii proferatur,
pro quo et praesentem legem induximus. Si enim in anteriore tempore,
in quo larga temporis superest dilatio et spes absenti relicta fuerit
revertendi, alterutra pars cessaverit, in sola expensarum datione
et absolutione forsitan praestetur poenalis sententia, non autem tunc
mors litis et condemnatio in absentem introducatur, quae in his tantummodo
casibus accidunt, in quibus triennii effluentis imminet formido
6
. Sive autem alterutra parte absente sive utraque praesente
lis fuerit decisa, omnes iudices, qui sub imperio nostro constituti
sunt, sciant in expensarum causa victum victori esse condemnandum,
quantum pro solitis expensis litium iuraverit, non ignorantes, quod,
si hoc praetermiserint, ipsi de proprio huiusmodi poenae subiacebunt
et reddere eam parti laesae coartabuntur.
7
. Et haec de alterutra parte litigantium contumaciter absente
nobis statuere visum est ad aequitatis rationem omnia corrigentibus.
8
. Sin autem utraque parte imminente et litem peragere cupiente
iudex eam accipere noluerit vel propter amicitias vel inimicitias
vel turpissimi lucri gratia vel per aliud quicquam vitium, quod miserrimis
animis huiusmodi iudicum innasci potest, litem ipse ausus fuerit protelare
et propter hoc triennium fuerit transactum, iudex, si quidem in magistratu
positus est vel in maiore dignitate usque ad illustratus gradum, decem
libras auri privatis nostris largitionibus inferre per scholam palatinam
compellatur: sin autem iudex minor fuerit, trium librarum auri multa
plectetur per eandem scholam exigenda et nostro aerario applicanda,
et eo removendo alter iudex in locum eius subrogetur sub similis poenae
formidine: his omnibus locum habentibus, cum unus iudex omnem causam
ab initio peragat.
8a
. Sin autem in medio triennio vel morte iudicis vel alia inrecusabili
occasione iudicium fuerit mutatum, tunc, si quidem ex triennio annale
tempus vel amplius residet, in quo alius iudex causae imponitur, intra
reliquum tempus causa finiatur: sin autem minus quam annale sit, tunc
omne quod deest repleatur, ut non in minore perfecti anni tempore
litem possit subrogatus iudex tam discutere quam terminare.
9
. Illo procul dubio observando, ut, si neque per alterutram
litigantium partem vel per iudicem steterit, quominus lis suo marte
decurrat, sed per patronos causarum, licentia detur iudici et eos
duarum librarum auri poena adficere per scholam palatinam exigenda
et similiter publicis rationibus adgregenda, ipso videlicet iudice
in sua sententia hoc ipsum manifestante, quod per patronos causae
vel fugientis vel agentis dilatio facta est vel per omnes vel quosdem
ex his: necessitate advocatis imponenda, ex quo litem peragendam susceperint,
eam usque ad terminum, nisi lex vel iusta causa impediat, adimplere,
ne ex eius recusatione fiat causae dilatio: honorariis scilicet a
clientibus, qui dare possint, disertissimis togatis omnimodo praestandis
et, si cessaverint, per exsecutores negotiorum exigendis, ne et per
huiusmodi machinationem causae merita protrahantur, nisi i pse litigator
alium pro alio patronum eligere maluerit.
10
. Haec autem omnia in his nobis cauta sunt, quibus perfectae
aetatis constitutis arbitrium suum pro omnibus causis sufficit.
11
. Sin vero causae vel pupillorum vel adultorum sint vel aliorum
sub cura agentium masculorum vel feminarum, ut per tutores vel curatores
vel actores vel procuratores eorum agantur, et eorum desidia triennium
fuerit elapsum et causa ceciderint, litem quidem nihilo minus suum
habere vigorem, omnem autem iacturam, quae ex hac causa oritur, ad
tutores et curatores et fideiussores eorum heredesque et res eorum
et omnes, quorum in hac causa legitime interest, redundare: sin autem
non sufficiat pupillis vel minoribus eorum substantia, tunc in quo
fuerint detrimentum perpessi, in integrum restitutionis auxilium eis
superesse. * IUST. A. IULIANO PP. *<A 530 D. VI K. APRIL. CONSTANTINOPOLI
LAMPADIO ET ORESTE VV. CC. CONSS.>
3.1.14
Imperator
Justinianus . Rem non novam neque insolitam
adgredimur, sed antiquis quidem legislatoribus placitam, cum vero
contempta sit, non leve detrimentum causis inferentem. Cui enim non
est cognitum antiquos iudices non aliter iudicialem calculum accipere,
nisi prius sacramentum praestitissent omnimodo sese cum veritate et
legum observatione iudicium esse disposituros
1
. Cum igitur et viam non inusitatem invenimus ambulandam et
anteriores leges nostrae, quae de iuramentis positae sunt, non minimam
suae utilitatis experientiam litigantibus praebuerunt et ideo ab omnibus
merito collaudantur, ad hanc in perpetuum valituram legem pervenimus,
per quam sancimus omnes iudices sive maiores sive minores, sive qui
in administrationibus positi sunt vel in hac regia civitate vel in
orbe terrarum, qui nostris gubernaculis regitur, sive eos, quibus
nos audientiam committimus vel qui a maioribus iudicibus dantur vel
qui ex iurisdi ctione sua iudicandi habent facultatem vel qui ex recepto
( id est compromisso, quod iudicium imitatur) causa dirimendas suscipiunt
vel qui arbitrium peragunt vel ex auctoritate sententiarum et partium
consensu electi, et generaliter omnes omnino iudices Romani iuris
disceptatores non aliter litium primordium accipere, nisi prius ante
iudicialem sedem sacrosanctae deponantur scripturae: et hoc permaneat
non solum in principio litis, sed etiam in omnibus cognitionibus usque
ad ipsum terminum et definitivae sententiae recitationem.
2
. Sic etenim attendentes ad sacrosanctas scripturas et dei
praesentia consecrati ex maiore praesidio lites diriment scituri,
quod non magis alios iudicant, quam ipsi iudicantur, cum etiam ipsis
magis quam partibus terribile iudicium est, si litigatores quidem
sub hominibus, ipsi autem deo inspectore adhibito causas perferunt
trutinandas.
3
. Et hoc quidem iusiurandum iudiciale sit omnibus notum et
Romanis legibus optimum a nobis accedat incrementum et ab omnibus
iudicibus observandum: et si praetereatur, contemptoribus periculosum
sit.
4
. Patroni autem causarum, qui utrique parti suum praestantes
ingrediuntur auxilium, cum lis fuerit contestata, post narrationem
propositam et contradictionem obiectam in qualicumque iudicio maiore
seu minore vel apud arbitros sive ex compromisso vel aliter datos
vel electos sacrosanctis evangeliis tactis iuramentum praestent, quod
omni quidem virtute sua omnique ope quod iustum et verum existimaverint
clientibus suis inferre procurent, nihil studii relinquentes, quod
sibi possibile est, non autem credita sibi causa cognita, quod improba
sit vel penitus desperata et ex mendacibus adlegationibus composita,
ipsi scientes prudentesque mala conscientia liti patrocinantur, sed
et si certamine procedente aliquid tale sibi cognitum fuerit, a causa
recedant ab huiusmodi communione sese penitus separantes: hocque subsecuto
nulla licentia concedatur spreto litigatori ad alterius advocati patrocinium
convolare, ne melioribus contemptis improba advocatio subrogetur.
5
. Sin autem plurimis patronis adhibitis et iuramento ab omnibus
praestito quidam ex his causa procedente patrocinandum esse crediderint,
quidam recusaverint, exeant quidem recusantes, volentes autem remaneant:
causae etenim terminus manifestare poterit, qui timidius quique audacius
iudicium vel reliquerint vel protulerint: nec in hac parte litigatoribus
danda licentia alios pro recusantibus subrogare. * IUST. A. IULIANO PP. *<A 530 D. IIII K. APRIL. LAMPADIO
ET ORESTE VV. CC. CONSS.>
3.1.15
Imperator
Justinianus . Sancimus omnes iudices sive
in hac florentissima civitate sive in provinciis, si quando absens
persona citata postea apparuerit, non aliter ei iudicialem aditum
revelare, sed omnem claudere ei iudiciorum copiam, nisi prius omnia
damna restituat ex huiusmodi vitio adversariis eius inflicta sive
circa ingressus litis sive circa honoraria advocatorum vel alias causa,
quae in iudicio vertuntur: aestimatione iudices quantitate eorum definienda,
postquam iuratum ab eo fuerit qui fecit expensas: exsecutoribus negotiorum
modis omnibus dispositones eorum adimplentibus: scituris iudicibus
nostris et exsecutoribus, quod, si hoc praetermiserint, ex sua substantia
huiusmodi detrimentum laesis resarcire compellantur. Quod et
in pedaneis iudicibus observari censemus, licet non citati, sed requisiti
litigatores mala conscientia afuerint * IUST. A. IULIANO PP. *<A
531 D. X K. MAI. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTIS
VV. CC.>
3.1.16
Imperator
Justinianus . Apertissimi iuris est licere litigatoribus iudices,
antequam lis inchoetur, recusare, cum etiam ex generalibus formis
sublimissimae tuae sedis statutum est necessitatem imponi iudice recusato
partibus ad eligendos venire arbitros et sub audientia eorum sua iura
proponere. Licet enim ex imperiali numine iudex delegatus est, tamen
quia sine suspicione omnes lites procedere nobis cordis est, liceat
ei, qui suspectum iudicem putat, antequam lis inchoetur, eum recusare,
ut ad alium curratur libello recusationis ei porrecto, cum post litem
contestatam neque appellare posse ante definitivam sententiam iam
statuimus neque recusare posse, ne lites in infinitum extendantur:
eodem scilicet exsecutore necessitatem partibus per ordinarium iudicem
et omne civile auxilium imponente et arbitros eligere et apud eos
venire et sic lite apparente, quasi arbitri fuerint ab imper iali
culmine delegati. Quod et, si ab imperiali maiestate iudex delegatus
non sit, sed ab alio culmine, obtinere censemu * IUST. A. IULIANO
PP. *<A 531 D. X K. MART. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM LAMPADII
ET ORESTAE VV. CC.>
3.1.17
Imperator
Justinianus . Certi iuris est, quod concessa est militaribus hominibus
iudicandi facultas. Quid enim obstaculi est homines, qui cuiusdam
rei peritiam habent, de ea iudicare? cum scimus et militares magistratus
et omnes tales homines per usum cottidianum iam esse approbatos, ut
et audiant lites et eas dirimant et pro sui et legis scientia huiusmodi
altercationibus fines imponant * IUST. A. IOHANNI PP. *<A
531 D. K. NOV. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM LAMPADII ET
ORESTIS VV. CC.>
3.1.18
Imperator
Justinianus . Cum specialis iudex sive ab augusta fortuna sive
ab iudiciali culmine in aliqua provincia, ubi incusatus degit, datus
sit et una pars suspectum eum sibi esse dicit, ne forsitan absente
persona iudicis et in alia civitate eiusdem provinciae commorante
compellatur longo itinere emenso recusationis libellum ei incusatus
offerre, sancimus, si quidem praesto est praeses provinciae in illa
civitate, ubi de ea re dubitatur, licere ei, qui suspectum sibi esse
iudicem dicit, ipsum praesidem adire et hoc facere in actis manifestum:
sin autem non est moderator provinciae in praefato loco, haec eadem
apud defensorem locorum vel duumviros municipales gestis apud eos
habitis celebrare et iudicem quidem eum recusare, il ico autem, id
est intra triduum proximum, sine ulla dilatione compelli arbitrum
vel arbitros eligere et apud eos litigare, ne et datus iudex removeatur
et alter non eligatur: electione videlicet arbitri, si variatum inter
partes fuerit, simili modo vel praesidis provinciae, si adest, vel
defensoris locorum vel magistratuum municipii arbitrio dirimenda et
exsecutore negotii, cui mandata est huiusmodi causae exactio, imminente
et statuta ab arbitris effectui mancipante, nisi fuerit provocatum.
Tunc enim ipse, qui iudicem antea dedit qui suspectus visus est, appellatione
trutinata formam causae imponat legitimam * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 531 D. ID. NOV. POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTIS VV.
CC.>
3.2.0.
De sportulis et sumptibus in diversis iudiciis faciendis et de exsecutoribus
litium.
3.2.1
Imperatores
Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Quisquis fuerit exhibitus,
usque ad negotii terminum ab eo apparitore, cui primum traditus fuit,
observari eum decernimus: si qua praesumptione fuerit haec mansuetudinis
nostrae posthabita praeceptio, primiscrinio qui iussa temeraverit
quinque librarum auri condemnatione multando. * GRAT. VALENTIN. ET
THEODOS. AAA. AD POTITUM VIC. *<A 379 D. VIII K. NOV. AUSONIO ET OLYBRIO
CONSS.>
3.2.2
[Here
there is a Greek text. Sorry, it is not yet in the Library.]
3.2.3
Imperator
Justinianus . Omnibus iudicibus licentiam
praestamus, sive his, quibus a nostro numine lites mandantur, illustribus
vel spectabilibus vel clarissimis vel togatis fori cuiusque praefecturae
vel aliis quibusdam, vel his, qui ex nostris iudicibus delegandas
lites accipiunt, exsecutores si cessaverint causas eis instructas
offerre, et removere ab exsecutione eos et alios idoneos supponere
vel etiam multis adficere, sed si quidem illustres sint iudices, usque
ad sex solidorum summam, sin autem alii, usque ad tres tantummodo
aureos, et ad iudices quorum interest referre, quatenus militia exuti
poenas luant corporales.
1
. Nostris autem amplissimis iudicibus licentia sit et maiores
poenas et corporales maculas exsecutoribus imponere, si male fuerint
circa lites versati, ut sciant non esse causas a se deludendas nec
lucri gratia aliquod eis vitium imponendum. * IUST.
A. IULIANO PP. *<A 530 D. V K. APRIL. LAMPADIO ET ORESTE
CONSS.>
3.2.4
[Here
there is a Greek text. Sorry, it is not yet in the Library.]
3.2.5
[Here
there is a Greek text. Sorry, it is not yet in the Library.]
3.2.6
[Here
there is a Greek text. Sorry, it is not yet in the Library.]
3.3.0.
De pedaneis iudicibus.
3.3.1
Imperator
Gordianus . Procuratori nostro non vice praesidis agenti dandi
iudices inter privatas personas non competere facultatem manifestum
est: et ideo si, ut adlegatis, inter privatas personas is cuius meministis
arbitros dandos putavit, sententia ab eis prolata nullo iure subsistit.
* GORD. A. VICANIS. *<A 242 PP. K. FEBR. ATTICO
ET PRAETEXTATO CONSS.>
3.3.2
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Placet nobis praesides de his causis,
in quibus, quod ipsi non possent cognoscere, antehac pedaneos iudices
dabant, notionis suae examen adhibere, ita tamen ut , si vel per occupationes
publicas vel propter causarum multitudinem omnia huiusmodi negotia
non potuerint cognoscere, iudices dandi habeant potestatem.
1
. (Quod non ita accipi convenit, ut etiam in his causis, in
quibus solebant ex officio suo cognoscere, dandi iudices licentia
permissa credatur: quod usque adeo in praesidum cognitione retinendum
est, ut eorum iudicia non deminuta videantur): dum tamen de ingenuitate,
super qua poterant et ante cognoscere, et de libertinitate praesides
ipsi diiudicent. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. DICUNT: *<A 294
D. XV K. AUG. CC. CONSS.>
3.3.3
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Placet, ut iudicibus, si quos gravitas
tua disceptatores dederit, insinues, ut delegata sibi negotia lata
sententia determinent: nec in his causis, in quibus pronuntiare debent
et possunt, facultatem sibi remittendi patere ad iudicium praesidale
cognoscant, maxime cum, et si iudicatio alicui litigatorum parti iniusta
videatur, interponendae provocationis potestas a sententia ex omni
causa prolata libera litigatoribus tribuatur. * DIOCL. ET MAXIM. AA.
ET CC. LITT. AD SERAPIONEM. *<A 294 D. VIII K.
APRIL. ANTIOCHIAE CC. CONSS.>
3.3.4
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Placuit, quotiens
pedanei iudices dati post litem contestatam vel ad aliud iudicium
necessario dirigantur vel publicae utilitatis ratione in alias provincias
profiscantur vel diem obierint atque his rationibus negotiis coeptis
finis non possit adhiberi, alium in locum eorum iudicem tribui qui
negotium examinet, ne eiusmodi casibus intervenientibus impedimentum
aliquod in persequendis litibus adferatur. * DIOCL. ET MAXIM.
AA. ET CC. FIRMINO. *<A 303 D. X K. DEC. DECHIOPPE DIOCLETIANO
VIII ET MAXIMIANO VII AA. CONSS.>
3.3.5
Imperator
Julianus . Quaedam sunt negotia, in quibus
superfluum est moderatorem expectare provinciae: ideoque pedaneos
iudices, hoc est qui negotia humiliora disceptent, constituendi damus
praesidibus potestatem. * IUL. A. SECUNDO PP. *<A 362 D.
V K. AUG. ANTIOCHIAE MAMERTINO ET NEVITTA CONSS.>
3.3.6
[Here
there is a Greek text. Sorry, it is not yet in the Library.]
Imperator
Zeno . * ZENON A. *<A 486 VEL 487 >
3.4.0.
Qui pro sua iurisdictione iudices dare darive possunt.
3.4.1
Imperatores
Theodosius, Valentinianus . In causarum delegationibus illud consultissime
praecipimus observari, ut ita valeant, si ad iurisdictionem pertineant
delegantis.
1
. Quod si quis alienae iurisdictionis causam crediderit delegandam,
nec praecepto cognitorem datum parientiam accomodare censemus et,
contra leges obtemperaverit deleganti, omnia, quae ab ea delegatione
geruntur, ita pro infectis haberi praecipimus, ac si ipsi qui delegaverant
alienae iurisdictionis iudices resedissent, ut nec appellandi quidem
necessitas victis adversus eas sententias imponatur.
2
. Haec, nisi iudices a nobis specialiter delegantibus dati
aliis causas delegaverint iudicandas: nam his delegantibus nullo personarum
causarumve habito tractatu appellationum ad eos iure iudicia remeabunt.
* THEODOS. ET VALENTIN. AA. CYRO PP. *<A 440 D. XIII K. IUN. VALENTINIANO A. V ET
ANATOLIO CONSS.>
3.5.0.
Ne quis in sua causa iudicet vel sibi ius dicat.
3.5.1
Imperatores
Valens, Gratianus, Valentinianus . Generali lege decernimus neminem
sibi esse iudicem vel ius sibi dicere debere. In re enim propria iniquum
admodum est alicui licentiam tribuere sententiae * VALENS GRAT. ET
VALENTIN. AAA. AD GRACCHUM PU. *<A 376 LECTA K. DEC. VALENTE V
ET VALENTINIANO AA. CONSS.>
3.6.0.
Qui legitimam personam in iudiciis habent vel non.
3.6.1
Imperator
Gordianus . Si, cum esses pupillaris aetatis, sine tutoris auctoritate
cum adversario consisteres, praeses provinciae adversus te pronuntiavit,
minime auctoritate iudicati nititur quod statutum est. * GORD. A. CANDIDAE. *<A 239 D. ID. DEC. GORDIANO A. ET AVIOLA
CONSS.>
3.6.2
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . In rebus, quae privati iudicii quaestionem
habent, sicut pupillus tutore auctore et agere et conveniri potest,
ita et adultus curatore consentiente litem et intendere et excipere
debet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIAE AGEMACHAE.
*<A 294 D. XVIIII K. FEBR. CC. CONSS.>
3.6.3
Imperatores
Honorius, Theodosius . Momentariae possessionis actio exerceri
potest per quamcumque personam. Sub colore autem adipiscendae possessionis
obrepticia petitio alteri obesse non debet, maxime cum absque conventione
personae legitimae initiatum iurgium videatur. Nihil autem opituletur
conventio circa minorem habita, cum id rectius circa curatorem debuerit
custodir * HONOR. ET THEODOS. AA. IULIANO PROCONS. AFRICAE. *<A
414 D. PRID. NON. MART. RAVENNAE CONSTANTIO ET CONSTANTE CONSS.>
3.7.0.
Ut nemo invitus agere vel accusare cogatur.
3.7.1
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Invitus agere vel accusare nemo cogitur.
* DIOCL. ET MAXIM. AA. CAMERIO. *<A 284 D. ID. OCT. CARINO II ET
NUMERIANO CONSS.>
3.8.0.
De ordine iudiciorum.
3.8.1
Imperatores
Severus, Antoninus . Adite praesidem provinciae et ruptum esse
testamentum fabii praesentis agnatione filii docete. Neque enim impedit
notionem eius, quod status quaestio in cognitione vertitur, etsi super
causa status cognoscere non possit: pertinet enim ad officium iudicis
qui de hereditate cognoscit universam incidentem quaestionem quae
in iudicium devocatur examinare, quoniam non de ea, sed de hereditate
pronuntiat * SEV. ET ANT. AA. MARCELLINAE. *<A 203 D. XIII K. DEC.
GETA ET PLAUTIANO CONSS.>
3.8.2
Imperator
Antoninus . Si quaestio tibi generis ab his, quos fratres patrueles
esse dicis, non fit, adito praeside et accepto iudice familiae erciscundae
experire. Quod si de ea re quaestio erit, prius de nativitatis veritate
secundum iuris formam quaeri idem vir clarissimus curae habebit *
ANT. A. MAGNILLAE. *<A 213 PP. X K. AUG. ANTONINO A. IIII ET BALBINO
CONSS.>
3.8.3
Imperatores
Valerianus, Gallienus . Cum civili disceptationi principaliter
motae quaestio criminis inciderit vel crimini prius instituto civilis
causa adiungitur, potest iudex eodem tempore utramque quaestionem
sua sententia dirimere. * VALER. ET GALLIEN. AA. DEMETRIO. *<A
262 PP. NON. GALLIENO A. V ET FAUSTINO CONSS.>
3.8.4
Imperator
Constantinus . Quoniam civili quaestione intermissa saepe fit,
ut prius de crimine iudicetur, quod utpote maius merito minori praefertur:
ex quo criminalis quaestio quocumque modo cessaverit, oportet civilem
causam velut ex integro in iudicium deductam discingi, ut finis criminalis
negotii ex eo die, quo inter partes fuerit lata sententia, initium
civili tribuat quaestioni. * CONSTANT. A. AD CALPURNIANUM. *<A
336 D. ID. MART. NEPOTIANO ET FACUNDO CONSS.>
3.9.0.
De litis contestatione.
3.9.1
Imperatores
Severus, Antoninus . Res in iudicium deducta non videtur, si tantum
postulatio simplex celebrata sit vel actionis species ante iudicium
reo cognita. Inter litem enim contestatam et editam actionem permultum
interest. Lis enim tunc videtur contestata, cum iudex per narrationem
negotii causam audire coeperit * SEV. ET ANT. AA. VALENTI. *<A
202 D. K. SEPT. SEVERO III ET ANTONINO AA. CONSS.>
3.10.0.
De plus petitionibus.
3.10.1
[Here
there is a Greek text. Sorry, it is not yet in the Library.]
3.10.2
[Here
there is a Greek text. Sorry, it is not yet in the Library.]
3.10.3
Imperator
Justinianus . Odiosas contrahentium calliditates amputare properantes
censemus, ut, si quis certa quantitate sibimet debita super ampliore
pecunia per dolum et machinationem cautionem exegerit et ad iudicium
debitorem vocaverit, si quidem ante inchoatam litem calliditatis eum
paeniteat et veritatem debiti confessus fuerit, nullo eum dispendio
praegravari: sin autem et liti praebuit exordium et in certaminibus
negotii permanens arguatur de adiecta falsi quantitate, non solum
ea, sed etiam toto debito eum fraudari: transactionibus scilicet et
secundis confessionibus, sive insinuatae sint sive non, etiam in hoc
casu suam obtinentibus firmitatem: talibus etenim cautionibus hoc
obicere non oportet. * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 532 D. XV K. NOV.
CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTIS VV. CC. ANNO SECUNDO.>
3.11.0.
De dilationibus.
3.11.1
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Quoniam plerumque evenit, ut iudex
instrumentorum vel personarum gratia dilationem dare rerum necessitate
cogatur, spatium instructionis exhibendae postulatum dari conveniet.
1
. Quod hac ratione arbitramur esse moderandum, ut, si ex ea
provincia ubi lis agitur vel persona vel instrumenta poscentur, non
amplius quam tres menses indulgeantur: si vero ex continentibus provinciis,
sex menses custodiri iustitiae est: in transmarina autem dilatione
novem menses computari oportebit.
2
. Quod ita constitutum iudicantes sentire debebunt, ut hac
ratione non sibi concessum intellegant dandae dilationis arbitrium,
sed eandem dilationem, si rerum urguentissima ratio flagitaverit et
necessitas desideratae instructionis exegerit , non facile amplius
quam semel nec ulla trahendi arte sciant esse tribuendam. * DIOCL.
ET MAXIM. AA. ET CC. DICUNT: *<A 294 D. XV K. APRIL. CC. CONSS.>
3.11.2
Imperator
Constantinus . Si quando quis rescriptum ad extraordinarium iudicem
reportaverit, dilatio ei penitus deneganda est: illi autem, qui in
iudicium vocatur, danda est ad probanda precum mendacia vel proferenda
aliqua instrumenta vel testes, quoniam instructus esse non potuit,
si praeter spem ad alienum iudicium trahitur. * CONST. A. AD URSUM
VIC. *<A 314 D. II NON. MART. VOLUSIANO ET ANNIANO CONSS.>
3.11.3
Imperator
Constantinus . Sive pars sive integra dilatio fuerit data, eo
usque iudicis officium conquiescat, donec petiti temporis defluxerint
curricula. Feriae autem, sive repentinae sive sollemnes sint, dilationum
temporibus non excipiantur, sed his connumerentur * CONST. A. PROFUTURO
PRAEF. ANNONAE. *<A 318 D. VII ID. FEBR. SIRMI LICINIO V ET CRISPO
CONSS.>
3.11.4
Imperator
Constantinus . A procedente iudice dilationem non convenit postulari,
etiamsi utraque parte praesente tribuatur, cum non alias nisi causa
cognita indulgeri queat et cognitio causae non interpellatione planaria,
sed considente magis iudice legitime colligatur, et, si forte dilationis
petitio fuerit improbata, suscepta quaestio per sententiam iudicis
dirimatur. * CONST. A. AD CATULLINUM PROCONS. AFRICAE. *<A 318
D. V ID. FEBR. SIRMI LICINIO V ET CRISPO CONSS.>
3.11.5
Imperator
Constantinus . Cum a nobis fuerit ad appellationem consultationemve
rescriptum, sive sit primo iudicio petita dilatio sive ea tributa
non sit sive nec petita quidem, eam dare cuiquam non licebit eadem
ratione, qua nec in iudiciis quidem cognitionum nostrarum dilatio
tribui solet. * CONST. A. AD MAXIMUM. *<A 322 PP. ROMAE VIII K.
APRIL. PROBIANO ET IULIANO CONSS.>
3.11.6
Imperatores
Constantius, Constans . Inter privatos et fiscum si aliqua lis
mota fuerit, utrique parti petendae dilationis per defensores suos
copia non est deneganda, si hoc commoditatis ratio postulaverit. *
CONSTANTIUS ET CONSTANS AA. AD PETRONIUM VIC. AFRICAE. *<A 340
D. V ID. APRIL. AQUILEIAE ACYNDINO ET PROCULO CONSS.>
3.11.7
Imperatores
Arcadius, Honorius . Nec de statu ac patrimonio litigantibus in
transmarina etiam dilatione mensuum novem spatia egredi concedatur.
* ARCAD. ET HONOR. AA. MESSALAE PP. *<A 399 D. XII K. DEC. THEODORO
CONS.>
3.12.0.
De feriis.
3.12.1
Imperatores
Constantius, Maximianus . Quoniam consulis, an similis observantia
a nobis adiciendarum feriarum, quae rebus feliciter gestis proveniunt,
ad appellationum quoque tempora porrigenda sit, verine carissime,
rescribi placuit experientiae tuae, ut in causis provocationum iugiter
et sine additamento eiuscemodi dierum tempora scias servari debere
et supra dictorum dierum in appellationum causis minime fieri adiectionem.
* CONSTANTIUS ET MAXIM. AA. ET SEV. ET MAXIMIN. NOBB. CC. VERINO.*<A
305 D. NON. .... APOLLONIO SUPERIORIS CONSTANTIO V ET MAXIMIANO V
CC. CONSS.>
3.12.2
Imperator
Constantinus . Omnes iudices urbanaeque plebes et artium officia
cunctarum venerabili die solis quiescant. Ruri tamen positi agrorum
culturae libere licenterque inserviant, quoniam frequenter evenit,
ut non alio aptius die frumenta sulcis aut vineae scrobibus commendentur,
ne occasione momenti pereat commoditas caelesti provisione concessa
* CONST. A. HELPIDIO. *<A 321 PP. V NON. MART. CRISPO II ET CONSTANTINO
II CONSS.>
3.12.3
Imperator
Constantinus . A nullo iudice praesumi decet, ut auctoritate sua
ferias aliquas condat. Nec enim imperiales ferias vocari oportet,
quas administrator edixerit, ac per hoc, si nomine eximuntur, etiam
fructu carebunt * CONSTANT. A. AD SEVERUM. *<A 323 D. ID. APRIL.
SIRMI SEVERO ET RUFINO CONSS.>
3.12.4
Imperatores
Valentinianus, Valens, Gratianus . Publicas ac fiscales causa
tua sinceritas etiam feriatis geminis mensibus, hoc est sine aliqua
intermissione, discingat.
1
. Pistoriis quoque causis isdem diebus ratum in futurum examen
adhibebit. * VALENTIN. VALENS ET GRAT. AAA. AD OLYBRIUM PU.
*<A 369 IIII NON. MAI. TYBERIADE VALENTINIANO NP. ET VICTORE CONSS.>
3.12.5
Imperatores
Valentinianus, Valens, Gratianus . Quadraginta diebus, qui auspicio
caerimoniarum paschale tempus anticipant, omnis cognitio inhibeatur
criminalium quaestionum. * VALENTIN. VALENS ET GRAT. AAA. ALBUCIANO
VIC. MACEDONIAE. *<A 380 D. VI K. APRIL. THESSALONICAE GRATIANO
V ET THEODOSIO AA. CONSS.>
3.12.6
Imperatores
Valentinianus, Theodosius, Arcadius . Omnes dies iubemus esse
iuridicos.
1
. Illos tantum manere feriarum dies fas erit, quos geminis
mensibus ad requiem laboris indulgentior annus accepit aestivis fervoribus
mitigandis et autumnis fetibus decerpendis.
2
. Kalendarum quoque ianuarium consuetos dies otio mancipamus.
3
. His adicimus natalicios dies urbium maximarum romae atque
constantinopolis, quibus debent iura differri, qui et ab ipsis nata
sunt, sacros quoque paschae dies, qui septeno vel praecedunt numero
vel sequuntur, dies etiam natalis atque epiphaniorum christi et quo
tempore commemoratio apostolicae passionis totius christianitatis
magistrae a cunctis iure celebratur: in quibus etiam praedictis sanctissimis
diebus neque spectaculorum copiam reseramus.
4
. In eadem observatione numeramus et dies solis, quos dominicos
rite dixere maiores, qui repetito in se calculo revolvuntur.
5
. Parem necesse est habere reverentiam, ut ne apud ipsos arbitros
vel a iudicibus flagitatos vel sponte delectos ulla sit agnitio iurgiorum,
nostris etiam diebus, qui vel lucis auspicia vel ortus imperii protulerunt.
6
. In quindecim autem paschalibus diebus compulsio et annonariae
functionis et omnium publicorum privatorumque debitorum differatur
exactio. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. ALBINO PU. *<A 389
D. VII ID. AUG. ROMAE TIMASIO ET PROMOTO CONSS.>
3.12.7
Imperatores
Valentinianus, Theodosius, Arcadius . Actus omnes seu publici
seu privati diebus quindecim paschalibus conquiescant. In his tamen
emancipandi et manumittendi cuncti licentiam habeant, et super his
acta non prohibeantur * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. TATIANO
PP. *<A 392 D. VI K. IUN. CONSTANTINOPOLI ARCADIO A. II ET RUFINO
CONSS.>
3.12.8
Imperatores
Honorius, Theodosius . Provinciarum iudices moneantur, ut in quaestionibus
latronum et maxime isaurorum nullum quadragesimae nec venerabilem
pascharum diem existiment excipiendum, ne differatur sceleratorum
proditio consiliorum, quae per latronum tormenta quaerenda est, cum
facillime in hoc summi numinis speretur venia, per quod multorum salus
et incolumitas procuratur. * HONOR. ET THEODOS. AA. ANTHEMIO PP. *<A
408 D. V K. MAI. CONSTANTINOPOLI BASSO ET PHILIPPO CONSS.>
3.12.9
Imperatores
Leo, Anthemius . Dies festos, dies maiestati altissimae dedicatos
nullis volumus voluptatibus occupari nec ullis exactionum vexationibus
profanari.
1
. Dominicum itaque diem semper honorabilem ita decernimus venerandum,
ut a cunctis exsecutionibus excusetur, nulla quemquam urgueat admonitio,
nulla fideiussionis flagitetur exactio, taceat apparitio, advocatio
delitescat, sit idem dies a cognitionibus alienus, praeconis horrida
vox silescat, respirent a controversiis litigantes, habeant foederis
intervallum, ad se veniant adversarii non timentes, subeat animos
vicaria paenitudo, pacta conferant, transactiones loquantur.
2
. Nec tamen haec religiosi diei otia relaxantes obscaenis quemquam
patimur voluptatibus detineri. Nihil eodem die sibi vindicet scaena
theatralis aut circense certamen aut ferarum lacrimosa spectacula:
etiam si in nostrum ortum aut natalem celebranda sollemnitas inciderit,
differatur
3
. Amissionem militiae, proscriptionem patrimonii sustinebit,
si quis umquam hoc die festo spectaculis interesse vel cuiuscumque
iudicis apparitor praetextu negotii publici seu privati haec quae
hac lege statuta sunt crediderit temeranda. * LEO ET ANTHEM. AA. ARMASIO
PP. *<A 469 D. V ID. DEC. CONSTANTINOPOLI ZENONE ET MARCIANO CONSS.>
3.13.0.
De iurisdictione omnium iudicum et de foro competenti.
3.13.1
Imperatores
Severus, Antoninus . Non quidem fuit iudex procurator noster in
lite privatorum: sed cum ipsi eum iudicem elegeritis et is consentientibus
adversariis sententiam tulerit, intellegitis vos adquiescere debere
rei ex consensu vestro iudicatae, cum et procurator iudicandi potestatem
inter certas habeat personas, et vos incongruum eum esse vobis iudicem
scientes tamen audientiam eius elegistis.
1
. Quod et in aliis similibus iudiciis tam in actionem proponentis
quam in exceptionem opponentis persona locum habebit. * SEV. ET ANT.
AA. SEVERO ET ALIIS. *<A 214 D. II ID. IAN. MESSALA ET SABINO CONSS.>
3.13.2
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Iuris ordinem converti postulas, ut
non actor rei forum, sed reus actoris sequatur: nam ubi domicilium
habet reus vel tempore contractus habuit, licet hoc postea transtulerit,
ibi tantum eum conveniri oportet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ALEXANDRO.
*<A 293 PP. VI K. SEPT. AA. CONSS.>
3.13.3
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Privatorum consensus iudicem non facit
eum, qui nulli praeest iudicio, nec quod is statuit rei iudicatae
continet auctoritatem. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. IUDAE. *<A
293 S. VI K. IAN. AA. CONSS.>
3.13.4
Imperator
Constantinus . Nemo post litem contestatam ordinariae sedis declinet
examen, nec prius praefecti praetorio aut comitis orientis vel alterius
spectabilis iudicis imploret auxilium, sed appellatione legibus facta
ad sacrum auditorium veniat. * CONST. A. AD UNIVERSOS PROVINCIALES.
*<A 331 PP. K. OCT. BASSO ET ABLABIO CONSS.>
3.13.5
Imperatores
Arcadius, Honorius . In criminali negotio rei forum accusator
sequatur.
1
. Is vero, qui suam causam sive criminalem sive civilem sine
caelesti oraculo in vetito vocabit examine aut exsecutionem poposcerit
militarem, actor quidem propositi negotii actione multetur, reus vero
pro condemnato habeatur: et tribuni sive vicarii capitalem sibi animadversionem
subeundam esse cognoscant, si vel suam vel militum exsecutionem interdictam
praebuerint. * ARCAD. ET HONOR. AA. VINCENTIO PP. GALLIARUM. *<A
397 D. XV K. IAN. MEDIOLANI CAESARIO ET ATTICO CONSS.>
3.13.6
Imperatores
Honorius, Theodosius . Magisteriae potestati inter militares viros
vel privato actore in reum militarem etiam civilium quaestionum audiendi
concedimus facultatem, praesertim cum id ipsum e re esse litigantium
videatur constetque militarem reum nisi a suo iudice nec exhiberi
posse nec, si in culpa fuerit, coerceri. * HONOR. ET THEODOS. AA.
ANTHEMIO PP. *<A 413 D. V K. MAI. CONSTANTINOPOLI LUCIO VC. CONS.>
3.13.7
Imperator
Anastasius . Periniquum et temerarium esse perspicimus eos, qui
professiones aliquas seu negotiationes exercere noscuntur, iudicum,
ad quos earundem professionum seu negotiationum cura pertinet, iurisdictionem
et praeceptiones declinare conari.
1
. Quapropter iubemus huiusmodi hominibus nec cuiuslibet militiae
seu cinguli vel dignitatis praerogativam in hac parte suppetere, sed
eos, qui statutis in quacumque militia connumerati sunt vel fuerint
seu dignitatem aliquam praetendunt, sine quadam fori praescriptione
his iudicibus tam in publicis quam in privatis causis oboedire compelli,
ad quorum sollicitudinem professionis seu negotiationis , quam praeter
militiam, ut dictum est, exercent, gubernatio videtur respicere, ita
tamen, ut ipsis nihilo minus iudicibus, sub quorum iurisdictione militia
seu dignitas eorum constituta est, procul dubio respondeant.
2
. His videlicet, quicumque contra eius tenorem venire temptaverint,
militiae cingulo seu dignitatis honore pro tali conamine spoliandis.
* ANASTAS. A. CONSTANTINO PP. *<A 502 D. XV K. MART. CONSTANTINOPOLI
PROBO ET AVIENO CONSS.>
3.14.0.
Quando imperator inter pupillos vel viduas vel miserabiles personas
cognoscat et ne exhibeantur.
3.14.1
Imperator
Constantinus . Si contra pupillos viduas vel diutino morbo fatigatos
et debiles impetratum fuerit lenitatis nostrae iudicium, memorati
a nullo nostrorum iudicum compellantur comitatui nostro sui copiam
facere. Quin immo intra provinciam, in qua litigator et testes vel
instrumenta sunt, experiantur iurgandi fortunam atque omni cautela
servetur, ne terminos provinciarum suarum cogantur excedere
1
. Quod si pupilli vel viduae aliique fortunae iniuria miserabiles
iudicium nostrae serenitatis oraverint, praesertim cum alicuius potentiam
perhorrescunt, cogantur eorum adversarii examini nostro sui copiam
facere. * CONST. A. AD ANDRONICUM. *<A 334 D. XV K. IUL. CONSTANTINOPOLI
OPTATO ET PAULINO CONSS.>
3.15.0.
Ubi de criminibus agi oportet.
3.15.1
Imperatores
Severus, Antoninus . Quaestiones eorum criminum, quae legibus
aut extra ordinem coercentur, ubi commissa vel inchoata sunt vel ubi
reperiuntur qui rei esse perhibentur criminis, perfici debere satis
notum est. * SEV. ET ANT. AA. LAURINAE. *<A 196 PP. IIII NON. OCT.
DEXTRO II ET PRISCO CONSS.>
3.15.2
Imperatores
Severus, Antoninus . Sciens liberum venumdando plagii crimen committit.
Ab eo itaque, qui super hoc queri potest, aditus competens iudex,
si is, quem puerum ingenuum vendidisse proponis, ibi degit, causam
cognoscet * SEV. ET ANT. AA. ET CC. NICAE. *<A 294 S. PRID. NON.
FEBR. SIRMI CC. CONSS.>
3.16.0.
Ubi de possessione agi oportet.
3.16.1
Imperatores
Valentinianus, Valens . Ubi aut vis facta dicitur aut momentaria
possessio postulanda est, ibi loci iudicem adversus eum qui possessionem
turbavit convenit iudicare. * VALENTIN. ET VALENS AA. AD FESTUM PROCONS.
AFRICAE. *<A 366 D. VIII K. IUN. GRATIANO NOBILISSIMO PUERO ET
DAGALAIFO CONSS.>
3.17.0.
Ubi fideicommissum peti oportet.
3.17.1
Imperatores
Severus, Antoninus . Fideicommissum ibi petendum esse, ubi hereditas
relicta est, dubitari non oportet. * SEV. ET ANT. AA. DEMETRIO. *<A
204 PP. VIII K. SEPT. CILONE II ET LIBONE CONSS.>
3.18.0.
Ubi conveniatur qui certo loco dare promisit.
3.18.1
Imperator
Alexander Severus . Qui certo loco se soluturum pecuniam obligat,
si solutioni satis non fecerit, arbitraria actione et in alio loco
potest conveniri: in qua venit aestimatio, quod alterutrius interfuit
suo loco potius quam in eo in quo petitur solvi. * ALEX. A. HERACLIDAE.
*<A 225 D. VI ID. MART. FUSCO II ET DEXTRO CONSS.>
3.19.0.
Ubi in rem actio exerceri debet.
3.19.1
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . In rem actio non contra venditorem,
sed contra possidentem competit. Frustra itaque desideras non tecum
congredi, sed cum auctore tuo dominium vindicantem, cum te possidere
contendas. Nam si denuntiasti ei qui tibi vendidit, intellegit evictionis
periculum. Nec enim iurisdictionis forma in eadem provincia constitutis
tam petitore quam possessore ob auctoris personam, quem in alia provincia
dicis consistere, debet immuta * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PANCRATIO.
*<A 293 D. ID. APRIL. AA. CONSS.>
3.19.2
Imperator
Constantinus . Si quis alterius nomine quolibet modo possidens
immobilem rem litem ab aliquo per in rem actionem sustineat, debet
statim in iudicio dominum nominare, ut, sive in eadem civitate degat
sive in agro sive in alia provincia sit, certo dierum spatio ab iudice
finiendo eoque ad notionem eius perducendo, vel ipse in locis in quibus
praedium situm est perveniens vel procuratorem mittens actoris intentiones
excipiat.
1
. Si vero post huiusmodi indultum tempus minime hoc quod dispositum
est facere maluerit, tamquam lite quae ei ingeritur ex die, quo possessor
ad iudicium vocatus est, ad interrumpendam longi temporis praescriptionem
contestata iudex, utpote domino possessionis nec post huiusmodi humanitatem
sui praesentiam faciente, edictis legitimis proponendis eum citare
curabit et tunc in eadem voluntate eo permanente negotium summatim
discutiens in possessionem rerum actorem mitti non differet, omni
adlegatione absenti de principali quaestione servata. * CONST. A.
AD UNIVERSOS PROVINCIALES. *<A 331 D. X K. AUG. BASSO ET ABLABIO
CONSS.>
3.19.3
Imperatores
Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Actor rei forum, sive in
rem sive in personam sit actio, sequitur. Sed et in locis, in quibus
res propter quas contenditur constitutae sunt, iubemus in rem actionem
adversus possidentem moveri * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. *<A
385 D. X K. IUL. CONSTANTINOPOLI ARCADIO ET BAUTONE CONSS.>
3.20.0.
Ubi de hereditate agatur et ubi scripti heredes in possessionem mitti
postulare debent.
3.20.1
Imperatores
valer., gallien. . Illic, ubi res hereditarias esse proponis,
heredes in possessionem rerum hereditarium mitti postulandum est.
Ubi autem domicilium habet qui convenitur, vel si ibi ubi res hereditariae
sitae sunt degit, hereditatis erit controversia terminanda * VALER.
ET GALLIEN. AA. MESSIAE. *<A 260 PP. VII K. MAI. SAECULARE ET DONATO
CONSS.>
3.21.0.
Ubi agi oportet de ratiociniis tam privatis quam publicis.
3.21.1
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Eum, qui aliena negotia sive ex tutela
sive quocumque alio titulo administravit, ubi haec gessit, rationem
oportet reddere. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIO GERONTIO. *<A
293 S. XIIII K. SEPT. AA. CONSS.>
3.21.2
Imperatores
Honorius, Theodosius . Nemo post depositum cingulum privatae vitae
redditus ob negotium, quod militiae causa est ei exortum praestandi
ratiocinii gratia eius numeri, in quo militavit vel quem ipse gessit
a quocumque pulsatus fori praescriptionibus utatur. Unumquemque enim
super huiuscemodi causis, id est publicis, quas dum militaret exercuit,
super ratiociniis militaribus, per quae suos contubernales adflixisse
adseritur, in militari oportet iudicio respondere, in quo et instructio
sufficiens et nota testimonia et verissima possunt documenta praestari
* HONOR. ET THEODOS. AA. MACEDONIO MAG. MIL. *<A 423 D. PRID. K.
IUN. CONSTANTINOPOLI ASCLEPIODOTO ET MARINIANO CONSS.>
3.22.0.
Ubi causa status agi debeat.
3.22.1
Imperator
Alexander Severus . Quae a te, cum tibi serviret, refugit et in
aliam provinciam se contulit, libertatem sibi vindicans non iniuria
eo loco litigare compellenda est, unde quasi fugitiva recessit. Ideoque
remittere eam in qua serviret praeses provinciae qui eo loco ius repraesentat
curae habebit: sed non ubi deprehensa est audiri debet * ALEX. A.
AURELIO ARISTOCRATI. *<A 231 PP. XIII K. SEPT. POMPEIANO ET PELIGNO
CONSS.>
3.22.2
Imperator
Decius . Procuratores nostros status causas examinare non posse
omnibus notum est. * DEC. A. ET DEC. ET QUINTUS CC. FELICI. *<A
250 PP. K. DEC. DECIO A. II ET GRATO CONSS.>
3.22.3
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Si in possessione libertatis constituta
es, cum in status etiam quaestione actor rei forum sequi debeat, ibi
causam liberalem agi oportet, ubi consistit quae ancilla dicitur,
licet senatoria dignitate actor decoretur. * DIOCL. ET MAXIM. AA.
ET CC. ZENONIDI. *<A 293 D. PRID. ID. APRIL. BYZANTIO AA. CONSS.>
3.22.4
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Si ex possessione servitutis in libertatem
quis proclamat, ibi agi oportere status causam, ubi domicilium constitutum
habet qui se dominum dicit, non est ambigui iuris. * DIOCL. ET MAXIM.
AA. ET CC. SISINNIAE. *<A 294 D. II NON. MART. BYZANTIO CC. CONSS.>
3.22.5
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Iam dudum a nobis statutum est, ut,
si quae causae libertinitatis est servitutis in provinciis inter fiscum
et privatos exorerentur, ad rationalem vel magistrum privatae rei,
hoc est unde mota est quaestio, remitterentur, si quae vero ingenuitatis
essent, a rectore provinciae examinarentur. * DIOCL. ET MAXIM. AA.
ET CC. DIOGENI PRAESIDI INSULARUM. *<A 294 D. IIII NON. AUG. CC.
CONSS.>
3.22.6
Imperator
Justinianus . In litibus, in quibus utrum ingenuus an libertinus
sit aliquis quaeritur, quinquennii divisionem, post quod divino auditorio
opus esse veteres leges praecipiebant, in posterum cessare sancimus
et huiusmodi lites etiam post memoratum tempus ad exemplum ceterarum
vel in provinciis apud earum moderatores vel in hac alma urbe apud
competentia maxima iudicia examinari. Quod etiam, si clarissima persona
super tali condicione vel etiam servili quaestionem patiatur, tenere
censemus * IUST. A. MENAE PP. *<A 528 VEL 529 D. III NON. AUG.>
3.23.0.
Ubi quis de curiali vel cohortali aliave condicione conveniatur.
3.23.1
Imperatores
Arcadius, Honorius . Si quis vel curiae vel officiis iudicum aut
aliis quibuscumque corporibus obnoxius intra provinciam ab his erit
quos aufugerat comprehensus, non expectata eius iudicis notione, sub
quo per ambitum coeperat militare, penitusque emendicati honoris praescriptione
submota ab iudice, qui in locis aditus fuerit, audiatur manifestarumque
rerum probatione convictus eorum societati quos declinaverat adgregetur.
* ARCAD. ET HONOR. AA. FLORENTINO PU. *<A 397 D. XII K. AUG. MEDIOLANI
CAESARIO ET ATTICO CONSS.>
3.23.2
Imperatores
Theodosius, Valentinianus . Hac perpetua lege sancimus provincialibus
iudiciis non posse fori praescriptionem opponere eos, qui ad curiam
vocantur vel cohortalibus deberi dicuntur officiis vel aliis corporibus
obnoxii sunt, eos etiam, qui superexactiones vel concussiones perpetrasse
firmentur: exceptis videlicet his qui armata militia praediti sunt,
vel aliis qui speciali beneficio principali sese defendant, ita tamen
ut, cui ex militaribus viris curiae nomen vel cohortalis officii quaestio
ingeratur , rector provinciae super eius nomine tam ad sedem tuae
magnificentiae quam ad magisteriam vel ad competentem referat potestatem,
ut hi, qui velut debiti postulentur, provinciali iudicio destinati
ibi eventum iudicii expectent, ubi iura moveri praecipiunt huiusmodi
quaestiones.
1
. Super publicis autem functionibus et debitis nemini liceat
fori praescriptionem opponere praeter eos qui specialiter excepti
sunt.
2
. Ceteros excelsae tuae sedis et rectorum provinciarum in quolibet
negotio declinare minime posse iudicium decernimus, ita ut, qui tam
saluberrimam legem pertinaciter violare temptaverint, sciant a moderatoribus
provinciarum adversus se tamquam in contumaces sententiam proferendam.
* THEODOS. ET VALENTIN. AA. CYRO PP. *<A 440 D. XI K. OCT. CONSTANTINOPOLI
VALENTINIANO A. V ET ANATOLIO CONSS.>
3.24.0.
Ubi senatores vel clarissimi civiliter vel criminaliter conveniantur.
3.24.1
Imperator
Constantinus . Quicumque non illustris, sed tantum clarissima
dignitate praeditus virginem rapuerit vel fines aliquos invaserit
vel in aliqua culpa seu crimine fuerit deprehensus, statim intra provinciam
in qua facinus perpetravit publicis legibus subiugetur nec fori praescriptione
utatur. Omnem enim huiusmodi honorem reatus excludit * CONST. A. AD
OCTAVIANUM COM. HISPANIARUM. *<A 317 D. PRID. NON. DEC. SERDICAE.
ACC. V NON. MART. CORDUBAE GALLICANO ET BASSO CONSS.>
3.24.2
Imperatores
Valens, Gratianus, Valentinianus . Senatores in pecuniariis causis,
sive in hac urbe sive in suburbanis degunt, in iudicio tam praetorianae
quam urbicariae praefecturae nec non magistri officiorum ( quotiens
tamen ad eum nostrae pietatis emanaverit iussio), in provinciis vero
ubi larem fovent aut ubi maiorem bonorum partem possident et adsidue
versantur respondebunt. * VALENS GRAT. ET VALENTIN. AAA. AD SENATUM.
*<D. K. MART.>
3.24.3
Imperator
Zeno . Quotiens viro forte patricio vel ex patricio vel ei, quem
praetorianae vel urbicariae amplissimae sedis administratio illustravit,
vel consulari viro, quem tam ordinaria processio quam sacra nostrae
pietatis pariter sublimavit oratio, quive magisteriae potestatis sudoribus
clarus factus est, vel ei, qui magistri officiorum vel quaestoris
officio functus aut sacri nostrae pietatis cubiculi praepositus post
depositam administrationem senatorio ordini sociatus est, aut cui
nostra serenitas domesticorum scholam regendam mandavit cuive sacros
nostri numinis thesauros aut res privatas nostrae pietatis vel serenissimae
augustae nostrae coniugis gubernandas iniunxit, post depositam videlicet
administrationem cr imen publicum privatumve, cui tamen non per procuratorem
respondere liceat, in hac alma urbe vel in provinciis commoranti ingeratur,
nullius alterius iudicis nisi nostrae pietatis huiusmodi esse cognitionem
vel sacri tantummodo cognitoris , cui nostra serenitas huiusmodi negotii
audientiam vice sua sacris apicibus mittendis mandaverit, ita tamen,
ut apud talem iudicem, nullius officii vel scholae intercedente ministerio,
more atque habitu sacrarum consultationum absque ulla videlicet observatione
dierum fatalium introductae causae, viris devotissimis sacri nostri
scrinii libellensibus sollemnia implentibus, audiantur: eo qui in
crimen vocatus erit, ne quas ante probationes iniurias patiatur, sedendi
quoque in aliqua secretarii parte, quae iudicibus inferior, altercantibus
vero superior esse videatur, habituro licentiam.
1
. Adeo autem tantarum honores dignitatum duximus augendos,
ut nec sacro quidem cognitori, nec postquam crimen fuerit patefactum,
contra huiusmodi viros vel eorum substantias statuendi aliquid concedamus
facultatem, sed hoc solummodo in huiusmodi viros vice quoque principis
audituro licebit, ut intentatum apud se crimen , si patefactum fuisset,
ad principalem referat notionem.
1a
. Ultionis autem tantis inferendae dignitatibus modus non nisi
in principis residebit arbitrio, cum sit certum oportere accusatoris
calumniam ( reo videlicet protinus absolvendo) inconsulta quoque nostra
serenitate prout leges sanciunt coerceri, nisi forte accusator quoque
non minoris quam reus sit dignitatis: in hoc namque casu super coercenda
huiusmodi accusatoris calumnia non immerito consulenda erit principalis
auctoritas.
2
. Viros autem illustres in hac inclita urbe degentes, qui sine
administratione honorariis decorati fuerint codicillis, licet talem
praerogativam nostrae iussionis meruerint, ut quod non egerint videantur
egisse, in criminalibus causis magnificae tuae sedis et illustrissimae
urbicariae praefecturae nec non etiam viri magnifici magistri officiorum
( quotiens tamen ad eius iudicium specialis nostrae pietatis emanaverit
iussio) sententiis respondere decernimus, ita ut huiusmodi viri sedendi
quidem in cognitionibus dicendis minime sibi vindicent facultatem.
2a
. Sciant autem ipsi quoque nec de se vel suis facultatibus
iudicaturos aliquid nec probatis criminibus, nisi prius ad nostram
pietatem rettulerint, posse statuere.
3
. Quotiens autem viri illustres in provinciis constituti (
non hi tamen, quorum cognitio ad nostram maiestatem vel ad vice nostri
numinis auditurum pertineat) in querimoniam fuerint criminalem vocati,
et sedendi, cum celebratur cognitio, in secretariis iudicantium ius
consequantur et iudices patefactis quoque criminibus ferendis contra
huiusmodi viros vel facultates eorum sententiis abstineant, dum nostrae
pietatis ad suas meruerint relationes responsum: supplicio videlicet,
quod accusatoribus patefacta eorum calumnia ingerendum est, nec apud
provinciales iudices, si non, sicut superius dictum est, similem dignitatem
habeant, differendo. * ZENO A. ARCADIO PP. *<A 485 - 486? D. CONSTANTINOPOLI.
>
3.25.0.
In quibus causis militantes fori praescriptione uti non possunt.
3.25.1
Imperatores
Theodosius, Valentinianus . Omnes omnino domesticos et agentes
in rebus et quaecumque alia praetenditur militia vel dignitas sub
moderatoribus provinciarum pro functionibus publicis respondere nulla
fori praescriptione valitura sancimus, si hac qui exiguntur publica
debita uti temptaverint.
1
. Immo et in aliis privatis actionibus occupatos volumus respondere,
qui per provincias negotiantur vel conductorum vocabulis, cum non
armata militia praediti sunt, defenduntur, sive domorum divinarum
sive virorum potentium seu cuiuslibet condicionis sunt conductores,
nisi forte commeatum ad rem propriam componendam unius anni indutias
ostenderint se accepisse.
2
. Eadem forma servanda in his etiam, qui mercandi et militandi
sacra beneficia meruerunt, ut etiam ipsi rectoribus provinciarum respondeant.
* THEODOS. ET VALENTIN. AA. FLORENTIO PP. *<A 439 D. XIII K. FEBR.
CONSTANTINOPOLI THEODOSIO A. XVII ET FESTO CONSS.>
3.26.0.
Ubi causae fiscales vel divinae domus hominumque eius agantur.
3.26.1
Imperatores
Severus, Antoninus . Non defensae mortis quaestionem apud procuratores
nostros non oportere tractari quis ignorat, nec bona fisco peti posse,
quam si de crimine constiterit apud eum , cui convictis poenam inrogare
licet? plane defunctis homicidii reis apud procuratores quoque causam
agendam esse ratio permittit. * SEV. ET ANT. AA. DIOSCORO. *<A
197 PP. VII ID. MAI. LATERANO ET RUFINO CONSS.>
3.26.2
Imperatores
Severus, Antoninus . Non animadvertimus, cur causam ad officium
procuratorum nostrorum pertinentem ad proconsulis notionem advocare
velis. Nam cum hoc quaeratur, an pater tuus mortem sibi consciverit
metu alicuius poenae ac propterea bona fisco debeant vindicari, iam
non de crimine aut poena mortui, sed de bonis quaerendum est * SEV.
ET ANT. AA. ARISTAE. *<A 207 D. XII K. OCT. APRO ET MAXIMO CONSS.>
3.26.3
Imperator
Antoninus . Procurator meus, qui vice praesidis provinciae non
fungitur, sicut exigere poenam desertae accusationis potest, ita iudicare,
ut ea inferatur sententia sua, non potest. * ANT. A. HELIODORO. *<A
215 D. X K. SEPT. LAETO ET CEREALE CONSS.>
3.26.4
Imperator
Alexander Severus . Cum vendente procuratore meo emisse te praedia
dicas, pretium eorum necessario solvere debes.
1
. Cum his, quibus mandantibus eadem praedia emisse te et tradidisse
dicas, agente te procurator meus, si eius audientiam elegeris, cognoscet,
ut pecuniam quae pretii nomine tibi debetur et usuras quae fisco solvendae
sunt consequi possis. * ALEX. A. MAXIMAE. *<A 233 PP. IIII ID.
OCT. MAXIMO ET PATERNO CONSS.>
3.26.5
Imperator
Constantinus . Ad fiscum pertinentes causas rationalis decidat,
omnibus concussionibus prohibendis. * CONST. A. AD URSUM. *<A 315
D. NON. FEBR. CONSTANTINO A. IIII ET LICINIO IIII CONSS.>
3.26.6
Imperatores
Constantius, Constans . Si quis adversus conductorem nostrum aliquid
agendum crediderit, viro illustri comiti rerum privatarum referri
oportet, ne et iudici existimationis et officio eius salutis discrimen
immineat. * CONSTANTIUS A. AD ITALICUM. *<D. K. FEBR..... CONSS.>
3.26.7
Imperatores
Constantius, Constans . Dominicis colonis et patrimonialibus gravitatem
tuam censuimus disceptatricem esse debere. Duces enim et praepositos
limitum et castrorum et rectores provinciarum evocandis et arcessendis
colonis abstinere oportet * CONSTANT. A. AD BULEPHORUM RATIONALEM
SUMMAE REI. *<A 349 D. XVI K. MART. LIMENIO ET CATULLINO CONSS.>
3.26.8
Imperator
Constantius . Cum aliquid colonus aut servus rei privatae nostrae
contra disciplinam publicam adseratur perpetrare, ad iudicium rectoris
provinciae venire cogendus est, sic videlicet, ut praesente rationali
vel procuratore domus nostrae inter eum et accusatorem causa tractetur
et, si facinus fuerit adprobatum, iuris severitas exseratur. * CONSTANT.
A. AD TAURUM PP. *<A 358 D. V NON. MART. SIRMI DATIANO ET CEREALE
CONSS.>
3.26.9
Imperatores
Valentinianus, Valens . Universi fiduciam gerant, ut, cum quis
eorum ab actore rerum privatarum nostrarum sive a procuratore fuerit
vexatus iniuriis, super eius contumeliis vel depraedationibus deferre
querimoniam sinceritati tuae vel rectori provinciae non dubitet et
ad publicae sententiam vindictae sine aliqua trepidatione convolare.
Quae res cum fuerit certis probationibus declarata, sancimus et edicimus,
ut, si in provincialem hanc audaciam quisquam moliri fuerit ausus,
publice vivus concremetur * VALENTIN. ET VALENS AA. AD PHILIPPUM VIC.
*<A 365 D. III NON. IUL. HERACLIAE VALENTINIANO ET VALENTE AA.
CONSS.>
3.26.10
Imperatores
Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Nullum ex officio rationalis,
qui exactioni vel chartis inserviat, in alio iudicio adduci oportet,
nisi forte cuiuspiam caput accusatio legibus instituta pulsaverit.
* GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. AD POLEMIUM PP. *<A 385 D. II
K. MAI. ARCADIO ET BAUTONE CONSS.>
3.26.11
Imperatores
Theodosius, Valentinianus . Hac lege sancimus, ut, sive agat domorum
nostrarum colonus aut inquilinus aut servus seu pulsetur ab aliquo
super criminali vel civili negotio, non alibi quam tui culminis ac
viri spectabilis comitis domorum petatur examen: nullius adlegatione
super fori praescriptione penitus admittenda. * THEODOS. ET VALENTIN.
AA. ARTAXI PRAEPOSITO SACRI CUBICULI. *<A 442 D. V ID. APRIL. EUDOXIO
ET DIOSCORO CONSS.>
3.27.0.
Quando liceat sine iudice unicuique vindicare se vel publicam devotionem.
3.27.1
Imperatores
Valentinianus, Theodosius, Arcadius . Liberam resistendi cunctis
tribuimus facultatem, ut quicumque militum vel privatorum ad agros
nocturnus populator intraverit aut itinera frequentata insidiis adgressionis
obsederit, permissa cuicumque licentia dignus ilico supplicio subiugetur
ac mortem quam minabatur excipiat et id quod intendebat incurrat.
Melius enim est occurrere in tempore, quam post exitum vindicare
1
. Vestram igitur vobis permittimus ultionem et, quod serum
est punire iudicio, subiugamus edicto: nullus parcat militi, cui obviare
telo oporteat ut latroni. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. AD PROVINCIALES.
*<A 391 D. K. IUL. TATIANO ET SYMMACHO CONSS.>
3.27.2
Imperatores
Arcadius, Honorius, Theodosius . Opprimendorum desertorum facultatem
provincialibus iure permittimus. Qui si resistere ausi fuerint, in
his velox ubicumque iubemus esse supplicium. Cuncti etenim adversus
latrones publicos desertoresque militiae ius sibi sciant pro quiete
communi exercendae publicae ultionis indultu * ARCAD. HONOR. ET THEODOS.
AAA. HADRIANO PP. *<A 403 D. V NON. OCT. THEODOSIO A. ET RUMORIDO
CONSS.>
3.28.0.
De inofficioso testamento.
3.28.1
Imperatores
Severus, Antoninus . Cum de inofficioso matris suae testamento
filius dicere velit adversus eum, qui ex causa fideicommissi hereditatem
tenet, non est iniquum hoc ei accommodari, ut perinde fideicommissarius
teneatur, ac si pro herede aut pro possessore possideret. * SEV. ET
ANT. AA. VICTORINO. *<A 193 PP. V K. IUL. FALCONE ET CLARO CONSS.>
3.28.2
Imperatores
Severus, Antoninus . Quamvis de inofficioso testamento acturum
te bonorum possessionem accepisse proponas, tamen scriptis heredibus
auferre possessionem incivile est. * SEV. ET ANT. AA. LUCRETIO. *<A
196 D. IIII K. DEC. DEXTRO II ET PRISCO CONSS.>
3.28.3
Imperatores
Severus, Antoninus . Si mater filiis duobus institutis tertio
post testamentum suscepto, cum mutare idem testamentum potuisset,
hoc facere neglexisset, merito utpote non iustis rationibus neglectus
de inofficioso querellam instituere poterat.
1
. Sed cum eam in puerperio vita cessisse proponas, repentini
casus iniquitas per coniecturam maternae pietatis emendanda est. Quare
filio tuo, cui nihil praeter maternum fatum imputari potest, perinde
virilem portionem tribuendam esse censemus, ac si omnes filios heredes
instituisset
2
. Sin autem heredes scripti extranei erant, tunc de inofficioso
testamento actionem instituere non prohibetur. * SEV. ET ANT. AA.
IANUARIO. *<A 197 PP. VIII K. IUL. LATERANO ET RUFINO CONSS.>
3.28.4
Imperatores
Severus, Antoninus . Cum ex causa fideicommissi secundum decretum
praetoris in libertate morati sitis, filios etiam susceperitis, quamvis
postea domini vestri testamentum inofficiosum sit pronuntiatum agente
filio, non est aequum fieri vobis libertatis quaestionem. * IDEM AA.
SOTERICHO ET ALIIS. *<A 208 PP. VI ID. MART. ANTONINO III ET GETA
II CONSS.>
3.28.5
Imperator
Antoninus . Si pater tuus post litem contestatam vel postquam
propositum habuisset inofficiosum fratris testamentum dicere te herede
relicto decessit, causam coeptam vel quocumque modo illi placitam
exsequi non prohiberis. * ANT. A. AELIO. *<A 211 PP. PRID. NON.
OCT. GENTIANO ET BASSO CONSS.>
3.28.6
Imperator
Antoninus . Cum quaeritur, an filii de inofficioso patris testamento
possint dicere, si quartam bonorum mortis tempore testator reliquit,
inspicitur. * ANT. A. INGENUO. *<A 212 PP. VII K. IUL. ROMAE DUOBUS
ASPRIS CONSS.>
3.28.7
Imperator
Antoninus . Neptem defuncti actione de inofficioso testamento,
quamvis pater eius emancipatus fuerat defunctus, experiri posse ignorare
non debes. * ANT. A. SECUNDINO. *<A 215 PP. VI K. IUL. ROMAE LAETO
II ET CEREALE CONSS.>
3.28.8
Imperator
Antoninus . Parentibus arbitrium dividendae hereditatis inter
liberos adimendum non est, dum non minus, qui pietatis sibi conscius
est, partis quae intestato defuncto potuit ad eum pertinere quarta
ex iudicio parentis obtineat.
1
. Qui autem agnovit iudicium defuncti eo, quod debitum paternum
pro hereditaria parte persolvit vel alio legitimo modo, etiamsi minus
quam ei debebatur relictum est, si is maior viginti quinque annis
est, accusare ut inofficiosam voluntatem patris quam probavit non
potest. * ANT. A. FLORENTINO. *<A 223 PP. VII ID. FEBR. MAXIMO
II ET AELIANO CONSS.>
3.28.9
Imperator
Antoninus . De inofficioso testamento militis vel iure militare
vel civile facto vel centurionis vel tribuni numeri nec filios posse
queri ius certum est. * ANT. A. ROMANAE. *<A 223 PP. ID. MAI. MAXIMO
II ET AELIANO CONSS.>
3.28.10
Imperator
Antoninus . Si heredum quintiani, quem patrem tuum esse dicis,
adversus quos de inofficioso testamento acturus eras, iure successionis
bona ad fiscum pertinent, vel ipsius quintiani bona utpote vacantia
fiscus tenet, causam apud procuratorem meum agere potes. * ANT. A.
QUINTILIANO. *<A 223 PP. II ID. AUG. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>
3.28.11
Imperator
Antoninus . In harenam non damnato, sed sua sponte harenario constituto
legitimae successiones integrae sunt, sicuti civitas et libertas manet.
Sed si testamentum parens eius fecit, neque de inofficioso testamento
accusatio neque bonorum possessio ei competit: nam talem filium merito
quis indignum sua successione iudicat, nisi et ipse similis condicionis
est * ANT. A. INGENUO. *<A 224 PP. IIII K. IAN. IULIANO ET CRISPINO
CONSS.>
3.28.12
Imperator
Antoninus . Si pater puellae, cuius vos curatores esse dicitis,
filio ex semisse, ipsa autem ex triente et uxore ex reliquo sextante
scriptis heredibus, fidei filiorum commisit, ut, si quis eorum intra
viginti quinque annos aetatis decederet, superstitibus portionem suam
restitueret, praeterea uxori, ut id, quod ex causa hereditatis ad
eam pervenisset, filiis post mortem suam restitueret, fideicommisit,
calumniosam inofficiosi actionem adversus iustum iudicium testatoris
instituere non debetis, cum ex huiusmodi fideicommissaria restitutione
tam matris quam fratris eius portio ad eam poterat pervenire. * ANT.
A. LICINIANO ET DIOGENIANO. *<A 229 PP. NON. DEC. ALEXANDRO A.
III ET DIONE CONSS.>
3.28.13
Imperator
Gordianus . Cum duobus heredibus institutis, uno ex quinque, altero
ex septem unciis, adversus eum qui ex septem unciis heres scriptus
fuerat iusta querella contendisse, ab altero autem victum fuisse adlegas,
pro ea parte, qua resolutum est testamentum, cum iure intestati qui
obtinuit succedat, neque legata neque fideicommissa debentur, quamvis
libertates et directae competant et fideicommissariae praestari debeant.
* GORD. A. PRISCIANO. *<A 239 PP. III K. FEBR. GORDIANO A. ET AVIOLA
CONSS.>
3.28.14
Imperator
Gordianus . Eum, qui inofficiosi querellam delatam non tenuit,
a falsi accusatione non submoveri placuit. Idem observatur et si e
contrario falsi crimine instituto victus postea de inofficioso actionem
exercere maluerit * GORD. A. PRISCO. *<A 239 PP. VI K. DEC. GORDIANO
A. ET AVIOLA CONSS.>
3.28.15
Imperator
Philippus . Filiam praeteritam a matre ad successionem eius citra
inofficiosi querellam adspirare non posse explorati iuris est. * PHILIPP.
A. ET PHILIPP. C. APHRODISIAE. *<A 245 PP. V K. AUG. PHILIPPO A.
ET TITIANO CONSS.>
3.28.16
Imperatores
Valerianus, Gallienus . Contra maiores viginti quinque annorum
duplicem actionem inferentes, primam, quasi testamentum non iure sit
perfectum, alteram, quasi inofficiosum, licet iure perfectum, praescriptio
ex prioris iudicii mora quinquennalis temporis non nascitur, quae
officere non cessantibus non potest. * VALER. ET GALLIEN. AA. ET VALER.
NOB. C. THEODOTAE. *<A 258 PP. ID. AUG. TUSCO ET BASSO CONSS.>
3.28.17
Imperatores
Carinus, Numerianus . Cum filium tuum te praeterita sororem heredem
instituisse proponas, inofficiosi querellam apud praesidem provinciae
persequi potes. * CARINUS ET NUMER. AA. FLORAE. *<A 284 PP. PRID.
ID. FEBR. CARINO II ET NUMERIANO AA. CONSS.>
3.28.18
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Cum te pietatis religionem non violasse,
sed mariti coniugium quod fueras sortita distrahere noluisse ac propterea
offensum atque iratum patrem ad exheredationis notam prolapsum esse
dicas, inofficiosi testamenti querellam inferre non vetaberis. * DIOCL.
ET MAXIM. AA. FAUSTINAE. *<A 286 PP. NICOMEDIAE XVI K. MART. MAXIMO
II ET AQUILINO CONSS.>
3.28.19
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Si filia tua turpiter et cum flagitiosa
foeditate vivit, ut a successione tua eam excludendam putes, si non
inconsulto calore, sed ex meritis eius ad id odium incitatus es, postremi
iudicii liberum arbitrum habebis. * DIOCL. ET MAXIM. AA. APOLLINARI.
*<A 293 D. XV K. IUL. SIRMI IPSIS V ET IIII AA. CONSS.>
3.28.20
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Filia in orbitate patris relicta cum
marito, cui matre volente nupsit, colens concordiam iustas offensionis
post eiusdem matris paenitentiam causas non praestat nec ex momentariis
voluntatibus matris nupta atque vidua esse iure compellitur. * DIOCL.
ET MAXIM. AA. ET CC. SABINIANO. *<A 294 D. NON. IAN. SIRMI CC.
CONSS.>
3.28.21
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Fratris vel sororis filii, patrui vel
avunculi, amitae etiam et materterae testamentum inofficiosum frustra
dicunt, cum nemo eorum qui ex transversa linea veniunt exceptis fratre
et sorore ad inofficiosi querellam admittatur. De falso sane per accusationem
criminis queri non prohibentur * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ALEXANDRO.
*<A 294 D. VI ID. FEBR. CC. CONSS.>
3.28.22
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Si maritus tuus facto testamento te
quidem ex asse scripsit heredem, filia autem quam habuit in potestate
exheredata facta minime probetur nihilque ei relictum est neque iustas
causas offensae praestitisse convincatur, eam de inofficioso testamento
patris querentem totam hereditatem obtinere posse non ambigitur.
1
. Quod si iam obtinuit vel postea vincat, quodcumque maritus
mortis suae tempore debuisse tibi perhibetur, idem ab ea reddi oportet.
* DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. STATILLAE. *<A 294 D. ID. FEBR. SIRMI
CC. CONSS.>
3.28.23
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Testamenti factionem per testationem
vos interdixisse matri profitentes iustitiam offensae manifeste testamini.
* DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PHILIPPAE. *<A 294 D. V ID. SEPT.
CC. CONSS.>
3.28.24
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Testamentum militis filii familias
in castrensi peculio factum neque a patre neque a liberis eius per
inofficiosi querellam rescindi potest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC.
SUCCESSO. *<A 294 D. III NON. DEC. NICOMEDIAE CC. CONSS.>
3.28.25
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Filiis matrem, quae de mariti moribus
secus suspicetur, ita posse consulere iure compertum est, ut eos sub
hac condicione instituat heredes, si a patre emancipati fuerint, atque
eo pacto secundum tabulas bonorum possessionem patrem cum re accipere
non videri, qui condicioni minime obtemperavit, neque ei nomine filiorum
inofficiosi eo modo actionem posse competere, quibus nullam iniuriam
fecerit mater, sed potius putaverit providendum, restituere debet.
* DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MENODOTO. *<A 301 D. IIII NON. IUL.
ANTIOCHIAE TITIANO ET NEPOTIANO CONSS.>
3.28.26
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Ex tribus unciis herede instituto filio
intra pubertatis annos directam non inutiliter a patre fieri substitutionem
certum est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. SERAPIONI SUO S. *<A
304 D. V K. SEPT. NICOMEDIAE DIOCLETIANO VIIII ET MAXIMIANO VIII AA.
CONSS.>
3.28.27
Imperator
Constantinus . Fratres vel sorores uterini ab inofficiosi actione
contra testamentum fratris vel sororis penitus arceantur: consanguinei
autem durante vel non agnatione contra testamentum fratris sui vel
sororis de inofficioso quaestionem movere possunt , si scripti heredes
infamiae vel turpitudinis vel levis notae macula adsparguntur vel
liberti, qui perperam et non bene merentes maximisque beneficiis suum
patronum adsecuti instituti sunt, excepto servo necessario herede
instituto. * CONST. A. AD LUCRIUM VERINUM. *<A 319 D. ID. APRIL.
SIRMIO CONSTANTINO A. V ET LICINIO C. CONSS.>
3.28.28
Imperator
Constantinus . Liberi de inofficioso querellam contra testamentum
parentum moventes probationes debent praestare, quod obsequium debitum
iugiter, prout ipsius naturae religio flagitabat, parentibus adhibuerunt,
nisi scripti heredes ostendere maluerint ingratos liberos contra parentes
extitisse.
1
. Sin autem mater contra filii testamentum inofficiosi actionem
instituat, inquiri diligenter iubemus, utrum filius nulla ex iusta
causa laesus matrem novissima laeserit voluntate nec luctuosam ei
et legitimam reliquerit portionem, ut testamento remoto matri successio
deferatur.
2
. Si tamen mater inhonestis factis atque indecentibus machinationibus
filium forte obsedit insidiisque eum vel clandestinis vel manifestis
appetiit vel inimicis eius suas amicitias copulavit atque in aliis
sic versata est, ut inimica eius potius quam mater crederetur, ut
hoc probato invita etiam adquiescat filii voluntati. * CONST. A. AD
CLAUDIUM PRAES. DACIAE. *<A 321 D. VIII ID. FEBR. SERDICAE CRISPO
II ET CONSTANTINO II CC. CONSS.>
3.28.29
Imperator
Zeno . Quoniam novella constitutio divi leonis ante nuptias donationem
a filio conferri ad similitudinem dotis quae a filia confertur praecepit,
etiam ante nuptias donationem filio in quartam praecipimus imputari.
1
. Eodemque modo cum mater pro filia dotem vel pro filio ante
nuptias donationem vel avus paternus aut maternus vel avia paterna
aut materna pro sua nepte vel pro suo nepote vel proavus itidem vel
proavia paterna aut materna pro sua pronepte vel pro suo pronepote
dederit, non tantum eandem dotem vel donationem conferri, verum etiam
in quartam partem ad excludendam inofficiosi querellam tam dotem datam
quam ante nuptias donationem praefato modo volumus imputari, si ex
substantia eius profecta sit, cuius de hereditate agitur. * ZENO A.
SEBASTIANO PP. *<A 479 D. K. MAI. IPSO A. II CONSS.>
3.28.30
Imperator
Justinianus . Omnimodo testatorum voluntatibus prospicientes magnam
et innumerabilem occasionem subvertendae eorum dispositionis amputare
censemus et in certis casibus, in quibus de inofficiosis defunctorum
testamentis vel alio modo subvertendis moveri solebat actio, certa
et statuta lege tam mortuis consulere quam liberis eorum vel aliis
personis, quibus eadem actio competere poterat: ut, sive adiciatur
testamento de implenda legitima portione sive non, firmum quidem testamentum
sit, liceat vero his personis, quae testamentum quasi inofficiosum
vel alio modo subvertendum queri poterant, id quod minus portione
legitima sibi relictum est ad implendam eam sine ullo gravamine vel
mora exigere, si tamen non ingrati legiti mis modis arguantur, cum
eos scilicet ingratos circa se fuisse testator edixit: nam si nullam
eorum quasi ingratorum fecerit mentionem, non licebit eius heredibus
ingratos eos nominare et huiusmodi quaestionem introducere. Et haec
quidem de his personis statuimus, quarum mentionem testantes fecerint
et aliquam eis quantitatem in hereditate vel legato vel fideicommisso,
licet minorem legitima portione, reliquerint
1
. Sin vero vel praeterierint aliquam eorum personam iam natam
vel ante testamentum quidem conceptam, adhuc vero in ventre constitutam,
vel exheredatione vel alia eorum mentione facta nihil eis penitus
reliquerint, tunc vetera iura locum habere sancimus, nullam ex praesenti
promulgatione novationem vel permutationem acceptura.
2
. Imputari vero filiis aliisque personis, quae dudum ad inofficiosi
testamenti querellam vocabantur, in legitimam portionem et illa volumus,
quae occasione militiae ex pecuniis mortui eisdem personis adquisitae
posse lucrari eas manifestum est, eo quod talis sit militia, ut vendatur
vel mortuo militante certa pecunia ad eius heredes perveniat, ita
tamen, ut ille gradus eiusdem militiae inspiciatur, quem morte testatoris
militans obtinet, ut tanta ei pecunia in legitimam portionem computetur,
quantam dari statutum est, si in eo gradu mortuus esset is, qui militiam
ex pecuniis testatoris adeptus est.
3
. Exceptis solis viris spectabilibus silentiariis sacri nostri
palatii, quibus praestita iam specialia beneficia tam de aliis capitulis
quam de pecuniis super memorata militia a parentibus eorum datis,
ne in legitimam portionem eis computentur, rata esse praecipimus:
in ceteris vero personis praedictam observationem tenere volumus.
* IUST. A. MENAE PP. *<A 528 D. K. IUN. CONSTANTINOPOLI IUSTINIANO
A. II CONS.>
3.28.31
Imperator
Justinianus . Quae nuper ad testamenta conservanda nec facile
retractanda sanximus, ut ratione falcidiae minime illis personis derelicta,
quae ad inofficiosi testamenti querellam ex prioribus vocabantur legibus,
non periclitentur testamenta, sed quod deest legitimae portioni, id
est quartae parti ab intestato successionis, tantum repleatur, exceptis
illis quibus nihil in testamento derelictum est, in quibus prisca
iura illibata servavimus, etiam ad testamenta sine scriptis facienda
locum habere sancimus. * IUST. A. MENAE PP. *<A 528 D. III ID.
DEC. CONSTANTINOPOLI DN. IUSTINIANO PP. A. II CONS.>
3.28.32
Imperator
Justinianus . Quoniam in prioribus sanctionibus illud statuimus,
ut, si quid minus legitima portione his derelictum sit, qui ex antiquis
legibus de inofficioso testamento actionem movere poterant, hoc repleatur
nec occasione minoris quantitatis testamentum rescindatur, hoc in
praesenti addendum esse censemus, ut, si condicionibus quibusdam vel
dilationibus aut aliqua dicpositione moram vel modum vel aliud gravamen
introducente eorum iura, qui ad memoratam actionem vocabantur, minuta
esse videantur, ipsa condicio vel dilatio vel alia dispositio moram
vel quodcumque onus introducens tollatur et ita res procedat, quasi
nihil eorum testamento additum esset. * IUST. A. MENAE PP. *<A
529 D. II K. APRIL. CONSTANTINOPOLI DEC IO VC. CONS.>
3.28.33
Imperator
Justinianus . Si quis suo testamento maximam quidem portionem
libero derelinquat, minusculam autem alii vel aliis de sua stirpe
progenitis, ipsam tamen legitimam sive in hereditate vel in legato
vel in fideicommisso, ut non possit locus de inofficiosi testamenti
querellae fieri, et ille quidem, qui ex parvulo genitoris sui consequitur
substantiam, eam suscipere maluerit, qui autem ex maiore parte eam
amplexus est, sive unus vel si plures sint, non statim et sine contentioso
proposito vel ulla mora eam restituere voluerit, sed expectato iudiciorum
strepitu et multis variisque certaminibus habitis post longum tempus
ex sententia iudicis vix eam reddiderit, crudelitatem eius competenti
poena adgredimur, ut, si haec fuerint subsecuta, non tantum in quod
testator voluit eum restituere condemnetur, s ed etiam aliam tertiam
partem quantitatis, quae fuerat in testamento derelicta, modis omnibus
reddere, ut avaritia eius legitimis ictibus feriatur: aliis omnibus,
quae in eodem testamento vel elogio scripta sunt, pro sui tenore ad
effectum perducendis.
1
. Legis autem veteris iniquitatem tollentes, ut non diutius
erubescat posita, quam iulius paulus in suis scripsit quaestionibus,
hanc piissimam adgredimur sanctionem. Cum enim infantem suum non posse
ingratum a matre sua vocari scripsit neque propter hoc ab ultima suae
matris hereditate repelli, nisi hoc odio sui fecerit mariti, ex quo
infans progenitus est, hoc iniquum iudicantes, ut alieno odio alius
praegravetur, penitus delendum esse sancimus et huiusmodi causam liberis
non tantum infantibus, sed etiam quamcumque aetatem agentibus opponi
minime concedimus, cum possit sub condicione emancipationis hereditatem
suam mater filio derelinquens et patris odium punire et iuri filii
sui minime nocere nec suam ma turam fallere. Satis enim crudele nobis
esse videtur eum qui non sentit ingratum existimar * IUST. A. DEMOSTHENI
PP. *<A 529 D. XV K. OCT. CHALCEDONE DECIO VC. CONS.>
3.28.34
Imperator
Justinianus . Si quis filium suum exheredatum fecerit alio scripto
herede, reliquerit autem ex eo nepotem vel vivum vel in ventre nurus
suae constitutum, deliberante vero scripto herede filius decesserit,
nulla hereditatis petitione ex nomine de inofficioso constituta vel
praeparata omne adiutorium nepotem dereliquit. Nec enim pater nepoti
aliquod ius, cum decesserit, contra patris sui testamentum dereliquit,
quia postea et adita est ab extraneo hereditas et supervixit avo pater
eius, ut neque ex lege Vellaea possit in locum patris sui succedere
et rescindere testamentum. Et hoc nonnulli iuris consulti in medio
proponentes inhumane reliquer un
1
. Sed nos, qui omnes subiectos nostros et filios et nepotes
habere existimamus adfectione paterna et imitatione, secundum quod
possibile est omnium commodo prospicientes iubemus in tali specie
eadem iura nepoti dari, quae filius habebat, et nisi praeparatio facta
est ad inofficiosi querellam instituendam, tamen posse nepotem eandem
causam proponere: et si non heres apertissimis probationibus ostenderit
ingratum patrem nepotis circa testatorem fuisse, testamento remoto
ab intestato eum vocari, nisi certa quantitas patri eius minor parte
legitima relicta est: tunc etenim secundum novellam nostri numinis
constitutionem repletio quartae partis nepoti superest, si qua patri
eius competebat: et perfruatur nostro beneficio a vetustate quidem
neglectus, a nostro autem vigore recreatus, nisi pater adhuc superstes
vel repudiavit querellam vel quinquennium tacuit, scilicet post aditam
hereditatem. * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 531 D. III K. AUG. CONSTANTINOPOLI
POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTAE VV. CC.>
3.28.35
Imperator
Justinianus . Si quando talis concessio imperialis processerit,
per quam libera testamenti factio conceditur, nihil aliud videri principem
concedere, nisi ut habeat consuetam et legitimam testamenti factionem.
Neque enim credendum est Romanum principem qui iura tuetur huiusmodi
verbo totam observationem testamentorum multis vigiliis excogitatam
atque inventam velle everti
1
. Illud etiam sancimus, ut, si quis a patre certas res vel
pecunias accepisset et pactus fuisset, quatenus de inofficiosi querella
adversus testamentum paternum minime ab eo moveretur, et post obitum
patris filius cognito paterno testamento non agnoverit eius iudicium,
sed oppugnandum putaverit, vetere iurgio exploso huiusmodi pacto filium
minime gravari secundum Papiniani responsum, in quo definivit meritis
filios ad paterna obsequia provocandos quam pactionibus adstringendos.
1a
. Sed hoc ita admittimus, nisi transactiones ad heredes paternos
filius celebraverit, in quibus apertissime iudicium patris agnoverit.
2
. Et generaliter definimus, quando pater minus legitima portione
filio reliquerit vel aliquid dederit vel mortis causa donatione vel
inter vivos sub ea condicione , ut haec inter vivos donatio in quartam
ei computetur, si filius post obitum patris hoc quod relictum vel
datum est simpliciter agnoverit, forte et securitatem heredibus fecerit
quod ei relictum est accepisse, non adiciens nullam sibi superesse
de repletione quaestionem, nullum filium sibi facere praeiudicium,
sed legitimam partem repleri, nisi hoc specialiter sive in apocha
sive in transactione scripserit vel pactus fuerit, quod contentus
relicta vel data parte de eo quod deest nullam habet quaestionem:
tunc etenim omni exclusa querella paternum amplecti compellitur iudicium.
3
. Quae omnis sanctio suas radices extendat non solum ad filium
vel filiam, sed etiam ad omnes personas, quae de inofficioso querellam
contra mortuorum ultima elogia possunt movere. * IUST. A. IOHANNI
PP. *<A 531 D. K. SEPT. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM LAMPADII
ET ORESTAE VV. CC.>
3.28.36
Imperator
Justinianus . Scimus ante constitutionem fecisse, qua cautum est,
si pater minorem debita portionem filio suo reliquisset, omnimodo,
etsi non adiciatur viri boni arbitratu repleri filio, attamen ipso
iure inesse eandem repletionem.
1
. Quaerebatur itaque, si quis rem donatam vel inter vivos vel
mortis causa vel in testamento relictam agnoverit et pro parte sua
habuerit, deinde eadem res evicta vel tota vel pro parte fuerit, an
debeat ex nostra constitutione pars legitima post evictionem suppleri:
vel si ex lege Falcidia minuantur legata vel fideicommissa vel mortis
causa donationes, debet tamen ex hoc casu supplementum introduci:
ne, dum totam falcidiam accipere heres nititur, etiam totum commodum
hereditatis amittat.
1a
. Sancimus itaque in omnibus istis casibus, sive in totum evictio
subsequatur sive in partem, emendari vitium et vel aliam rem vel pecunias
restitui vel repletionem fieri, nulla falcidia interveniente, ut,
sive ab initio minus fuerit derelictum sive extrinsecus qualiscumque
causa interveniens aliquod gravamen imponat vel in quantitate vel
in tempore, hoc modis omnibus repleri et nostrum iuvamen purum filiis
inferri.
1b
. Repletionem autem fieri ex ipsa substantia patris, non si
quid ex aliis causis filius lucratus est vel ex substitutione vel
ex iure adcrescendi, puta usus fructus: humanitatis etenim gratia
sancimus ea quidem omnia quasi iure adventicio eum lucrari, repletionem
autem ex rebus substantiae fieri.
1c
. Cum autem quis extraneo herede instituto filio suo restituere
eum hereditatem suam, cum moriatur, disposuerit, vel in tempus certum
restitutionem distulerit, quia nostra constitutio, quae antea posita
est, omnem dilationem omnem moram censuit esse abstrahendam, ut quarta
pars pura et mox filio restituatur, in huiusmodi specie quid faciendum
sit, dubitabatur.
1d
. Sancimus itaque quartae quidem partis restitutionem iam nunc
celebrari non expectata nec morte heredis nec temporis intervallo,
reliquim autem, quod post legitimam portionem restat, tunc restitui,
quando testator disposuit.
1e
. Sic etenim filius suam habebit portionem integram et qualem
leges et nostra constitutio definivit, et scriptus heres commodum
quod ei testator dereliquit cum legitimo moderamine sentiet.
2
. Illud praeterea sancimus, ut tempora de inofficiosi querellae
ab adita hereditate secundum ulpiani opinionem currant, herennii modestini
sententia recusata, qui a morte testatoris ilico cursum de inofficioso
querellae temporibus dabat, ut non liceat heredi quando voluerit adire,
ne per huiusmodi tramitem iterum filius defraudetur debito naturali.
2a
. Sancimus itaque, ubi testator decesserit alio scripto herede
et speratur de inofficioso querella, necessitatem habere scriptum
heredem, si quidem praesto est in eadem commanens provincia, intra
sex mensuum spatium, sin autem seorsum utraque pars in diversis provinciis
degit, tunc intra annale tantummodo spatium simili modo per continuum
a morte testatoris numerandum omnimodo adire huiusmodi hereditatem,
vel manifestare suam sententiam, quod hereditatem minime admittit:
expeditus etenim ita tractatus inducitur filio memoratam movere querellam:
sin vero scriptus heres intra statuta tempora minime adierit, per
officium quidem iudicis scriptum compelli hoc facere.
2b
. In medio tamen, id est a morte quidem testatoris, ante aditam
autem hereditatem, etsi decesserit filius, huiusmodi querellam, licet
non se praeparavit, ad suam posteritatem transmittet, ad extraneos
vero heredes tunc tantummodo, quando antiquis libris insertam faciat
praeparationem. * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 531 D. K. SEPT. CONSTANTINOPOLI
POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTAE VV. CC.>
3.28.37
Imperator
Justinianus . Cum antiquis legibus declaratum est, ut militaria
testamenta de inofficioso querellam evadant, multi alii casus emergunt,
in quibus dubitationes exortas sopiri necesse est.
1
. In castrensibus etenim peculiis introducta est et alia subdivisio
et peculii triplex invenitur causa. Vel enim paganum est peculium
vel castrense vel quod medietatem inter utrumque obtinet, quod quasi
castrense nuncupatur
1a
. In tali igitur peculio, quod quasi castrense appellatur,
quibusdam personis licentia conceditur condere quidem testamenta,
sed non quasi militibus pro voluerint modo, sed communi et licito
et consueto ordine observando, quemadmodum constitutum fuerat in consulibus
et praefectis legionum et praesidibus provinciarum et omnibus generaliter,
qui in diversis dignitatibus vel administrationibus positi a nostra
consequuntur manu vel ex publicis salariis quasdam largitates.
1b
. Sed hae quidem personae testamenti faciendi habent potestatem
in ipsis tamen tantummodo peculiis, quae iam enumerata sunt, id est
quasi castrensibus.
1c
. Sed et veterani, qui tempore quidem militiae sibi peculium
adquisierunt, militiam autem deposuerunt, testari ( licito tamen modo)
non prohibentur.
1d
. In his itaque omnibus quasi castrensibus peculiis dubitabatur,
si contra huiusmodi testamenta de inofficioso querellam extendi oportet.
1e
. Sed prior quaestio erat, si omnes qui quasi castrense peculium
habent testari in hoc possint, quia non omnibus passim, sed quibusdam
personis hoc privilegii loco concessum est: quia militibus quidem
et veteranis testamenta facere in castrensi peculio undique concessum
fuerat, sed militibus quidem in expeditione constitutis iure suo,
veteranis autem iure communi: de aliis autem personis omnibus, quae
non per speciale privilegium hoc acceperunt, si possint testari, dubitatum
fuerat, ut puta viris disertissimis patronis causarum virisque devotissimis
memorialibus et agentibus in rebus nec non magistris studiorum liberalium,
archiatris quoque et omnibus omnino, qui salaria vel stipendia percipiunt
publica.
1f
. In his itaque omnibus sancimus, quia ad imitationem peculii
castrensis quasi castrense peculium supervenit, omnibus, qui tale
peculium possident, super ipsis tantummodo rebus, quae quasi castrensis
peculii sunt, ultima condere ( secundum leges tamen) posse elogia:
hoc nihilo minus eis addito privilegio, ut neque eorum testamenta
de inofficioso querella expugnentur.
1g
. Si enim patronus adversus res, quas libertus eius ex castris
quaesivit sui iuris indubitanter constitutus, praeteritus fuerit ab
ingrato liberto, tamen contra eiusmodi peculium contra tabulas bonorum
possessionem non habet secundum veterum legum sanctionem, quemadmodum
oportet praefata peculia, quae ad instar castrensis peculii introducta
sunt, de inofficioso querellae esse supposita?
2
. Sed haec obtinere oportet, donec in sacris parentum suorum
constituti sunt hi qui quasi castrense peculium possident. Si enim
sui iuris efficiantur, procul dubio est eorum testamenta et pro ipsis
rebus, quas antea ex quasi castrensi peculio habebant, posse de inofficioso
querellam sustinere, cum neque nomen peculii permanet, sed aliis rebus
confunditur et similem fortunam recipit, quemadmodum et ceterae res
eorum, et unum congregatur ex omnibus patrimonium * IUST. A. IOHANNI
PP. *<A 531 D. K. SEPT. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM LAMPADII
ET ORESTAE VV CC.>
3.29.0.
De inofficiosis donationibus.
3.29.1
Imperator
Philippus . Si, ut adlegatis, mater vestra ad deludendam inofficiosi
querellam paene universas facultates suas, dum ageret in rebus humanis,
factis donationibus sive in quosdam liberos sive in extraneos exhausit
ac postea vos ex duabus unciis fecit heredes easque legatis et fideicommissis
exinanire gestivit, non iniuria iuxta formam super inofficioso testamento
constitutorum subveniri vobis utpote quartam partem non habentibus
desideratis. * PHILIPP. A. NICANORI ET PAPINIANAE. *<A 245 PP.
XIIII K. SEPT. PHILIPPO A. ET TITIANO CONSS.>
3.29.2
Imperatores
Valerianus, Gallienus . Pater si omne patrimonium suum impetu
quodam immensae liberalitatis in filium effudit, aut in potestate
is permansit, et arbitri familiae erciscundae officio congruit, ut
tibi quartam debitae ab intestato portionis praestet incolumen, aut
emancipatus fuerit, et, quia donatio non indiget alieno adminiculo,
sed suis viribus nititur, iuxta constitutiones is qui provinciam regit
ad similitudinem inofficiosi querellae auxilium tibi aequitatis impertiet.
* VALER. ET GALLIEN. AA. AETIAE. *<A 256 PP. VI K. AUG. MAXIMO
II ET GLABRIONE CONSS.>
3.29.3
Imperatores
Valerianus, Gallienus. . Precibus quidem tuis proposita rescripta
eos parentes denotant, qui, cum testamento facto vivi patrimonium
suum immensis donationibus exinanissent, inane nomen heredum liberis
reliquissent. Sed ad intestatos quoque eadem ratio aequitatis extenditur
* VALER. ET GALLIEN. AA. AELIANO. *<A 257 PP. X K. NOV. IPSIS IIII
ET III AA. CONSS.>
3.29.4
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Si filius tuus immoderatae liberalitatis
effusione patrimonium suum exhausit, praesidis provinciae auxilio
uteris, qui discussa fide veri, si in integrum restitutionem ex filii
persona competere tibi ob improbabilem donationis enormitatem animadverterit,
in removendis his quae perperam gesta sunt tibi subveniet. Ideoque
non est tibi necessarium adversus immodicas donationes auxilium ad
instar inofficiosi testamenti * DIOCL. ET MAXIM. AA. CALPURNIAE ARISTAENETAE.
*<A 286 PP. IIII ID. FEBR. MEDIOLANI MAXIMO II ET AQUILINO CONSS.>
3.29.5
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Si totas facultates tuas per donationes
vacuefecisti, quas in emancipatos filios contulisti, id, quod ad submovendas
inofficiosi testamenti querellas non ingratis liberis relinqui necesse
est, ex factis donationibus detractum, ut filii vel nepotes, qui postea
ex quocumque legitimo matrimonio nati sunt, debitum bonorum subsidium
consequantur, ad patrimonium tuum revertetur. * DIOCL. ET MAXIM. AA.
COTTABEO. *<A 286 D. II K. MART. MAXIMO II ET AQUILINO CONSS.>
3.29.6
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Cum donationibus in fratrem tuum collatis
facultates patris tui exhaustas esse eundemque patrem vestrum ea quae
superfuerant codicillis inter vos divisisse proponas, si voluntatem
eius non agnovisti nec beneficio aetatis adversus haec iuvari poteris
nec tantum dos a patre data et fideicommissum continent, quantum ad
submovendam querellam sufficiat, de enormitate donationum ad exemplum
inofficiosi testamenti praeses provinciae iurisdictionis suae partes
exhibebit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. DEMETRIANAE. *<A 286 PP. VI K.
MAI. CONSS. UT SUPRA.>
3.29.7
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Si mater tua ita patrimonium suum profunda
liberalitate in fratrem tuum evisceratis opibus suis exhausit, ut
quartae partis dimidium, quod ad excludendam inofficiosi testamenti
querellam adversus te sufficeret, in his donationibus quas tibi largita
est non habeas, quod immoderate gestum est revocabitur. * DIOCL. ET
MAXIM. AA. AURELIO AMMIANO. *<A 286 PP. V ID. MAI. MAXIMO II ET
AQUILINO CONSS.>
3.29.8
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Si liqueat matrem tuam intervertendae
quaestionis inofficiosi causa patrimonium suum donationibus in unum
filium collatis exhausisse, cum adversus eorum cogitationes, qui consiliis
supremum iudicium anticipare contendunt et actiones filiorum exhauriunt,
aditum querellae ratio deposcat, quod donatum est pro ratione quartae
ad instar inofficiosi testamenti convicti deminuetur.
1
. Nam quod uxor a marito in se matrimonii tempore donationis
causa collatum emancipato filio communi consentiente domino donavit,
velut ex bonis patris, de cuius substantia prohibente matrimonio non
potuit exire, datum accipi rationis est: in cuius bonis si idem consilium
et eventus comprehendatur, lex, quam patrimonio matris ediximus, observabitur.
* DIOCL. ET MAXIM. AA. AUXANONI. *<A 294 PP. III ID. SEPT. CC.
CONSS.>
3.29.9
Imperator
Constantius . Non convenit dubitari, quod immodicarum donationum
omnis querella ad similitudinem inofficiosi testamenti legibus fuerit
introducta et sit in hoc actionis utriusque vel una causa vel similis
aestimanda vel idem et temporibus et moribus. * CONSIUS. A. OLYBRIO.
*<A 361 D. XIIII K. IUN. TAURO ET FLORENTIO CONSS.>
3.30.0.
De inofficiosis dotibus.
3.30.1
Imperator
Constantius . Cum omnia bona a matre tua dote dicantur exhausta,
concordare legibus promptum est, ut ad exemplum inofficiosi testamenti
adversus dotem immodicam exercendae actionis copia tribuatur et filiis
conquerentibus emolumenta debita deferantur. * CONSTANTIUS A. AD MAXIMUM
PRAES. CILICIAE. *<A 358 D. XIIII K. IAN. SIRMIO DATIANO ET CEREALE
CONSS.>
3.31.0.
De petitione hereditatis.
3.31.1
Imperator
Titus Aelius Antoninus. Senatus consultum auctore divo hadriano
avo meo factum, quo cautum est, quid et ex quo tempore evicta hereditate
restitui debeat, non solum ad fisci causas, sed etiam ad privatos
hereditatis petitores pertinet.
1
. Usuras vero pecuniarum ante litis contestationem ex die venditionis
hereditarium rerum ab eo factae qui antea possidebat collectas nec
non etiam fructus bonae fidei possessores reddere cogendi non sunt,
nisi ex his locupletiores extiterunt.
2
. Post litem autem contestatam tam fructus non venditarum rerum,
non solum quos perceperunt, sed etiam quos percipere poterant, quam
usuras pretii rerum ante litis contestationem venditarum ex die contestationis
computandas omnimodo reddere compellantur. * T. AEL. ANT. A. AUGURINO
PROCONS. AFRICAE. *<A 170 PP. VI K. FEBR. CLARO ET CETHEGO CONSS.>
3.31.2
Imperatores
Severus, Antoninus . Si post motam controversiam menecratis bonorum
partem dimidiam musaeus ab herede scripto quaestionis illatae non
ignarus comparavit, tam ipse quasi malae fidei possessor quam heredes
eius fructus restituere coguntur.
1
. Si vero venditionem lite antiquiorem esse liquido probaretur,
ex eo die fructus restituantur, ex quo lis in iudicium deducta est.
Fructibus enim augetur hereditas, cum ab eo possidetur, a quo peti
potest
2
. Emptor autem, qui proprio titulo possessionis munitus non
est, etiam singularum rerum iure convenitur. * SEV. ET ANT.
AA. MARCELLO MIL. *<A 200 D. K. IUL. SEVERO A. II ET VICTORINO
CONSS.>
3.31.3
Imperatores
Severus, Antoninus . Hereditas materterae petita non infringit
alterius hereditatis petitionem, quae venit ex alia successione. Sed
et si quaestionis titulus prior inofficiosi testamenti causam habuisset,
iudicatae rei praescriptio non obstaret eandem hereditatem ex alia
causa vindicanti * SEV. ET ANT. AA. EPICTAE. *<A 205 PP. V ID.
AUG. GETA II CONS.>
3.31.4
Imperator
Antoninus . In restituenda hereditate compensatio eius habebitur,
quod te in mortui infirmitate in sumptumque funeris bona fide ex proprio
tuo patrimonio erogasse probaveris. * ANT. A. VITALIANO. *<A 213
PP. VII K. MART. ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>
3.31.5
Imperator
Antoninus . De hereditate, quam bona fide possidebas, si contra
te pronuntiatum est, in restitutione eius detrahetur, quod creditoribus
eiusdem hereditatis exsolvisse te bona fide probaveris: nam repeti
a creditoribus, qui suum receperint, non potest. * ANT. A. POSTUMIANAE.
*<A 213 PP. VI K. IUN. ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>
3.31.6
Imperator
Alexander Severus . Si putas non iure tutores datos nepotibus
tuis, quod eos dicas in potestate tua esse, petere ab his hereditatem
filii tui emancipati non moreris, cuius commodum ad te pertinere dicis,
iudice statuturo, an a praesidalibus actis discedendum sit, qui eis
tutores dedit, cum in tua potestate negarentur esse. * ALEX. A. FIRMINO.
*<A 224 PP. X K. IUL. IULIANO ET CRISPINO CONSS.>
3.31.7
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Hereditatis petitionem, quae adversus
pro herede vel pro possessore possidentes exerceri potest, praescriptione
longi temporis non submoveri nemini incognitum est, cum mixtae personalis
actionis ratio hoc respondere compellat.
1
. A ceteris autem tantum specialibus in rem actionibus vindicari
posse manifestum est, si non agentis intentio per usucapionem vel
longum tempus explosa sit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. RESTITUTAE.
*<A 294 PP. XI K. AUG. CC. CONSS.>
3.31.8
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Liber nec ne fuerit testator, ante
omnia disquiri debet, cum hereditas petatur. * DIOCL. ET MAXIM. AA.
ET CC. AURELIO ASTERIO. *<A 294 D. III K. APRIL. CC. CONSS.>
3.31.9
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Si scripti delatam sibi successionem
cognati repudiaverunt et hanc honorario vel civili iure quaesiisti,
res hereditarias, quae in eadem causa durant, hereditatis petitione
vindicare potes. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. DEMOPHILIAE. *<A
294 D. III K. DEC. NICOMEDIAE CC. CONSS.>
3.31.10
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Si filius familias delatam sibi hereditatem
per longum tempus detinuit, eo ipso utpote agnita hereditate patri
suo eius commodum adquisiisse videtur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC.
THEODOTIANO. *<A 294 D. XIII K. IAN. CC. CONSS.>
3.31.11
Imperatores
Arcadius, Honorius . Cogi possessorem ab eo qui expetit titulum
suae possessionis edicere incivile est praeter eum, qui dicere cogitur,
utrum pro possessore an pro herede possideat. * ARCAD. ET HONOR. AA.
AETERNALI PROCONS. ASIAE. *<A 396 D. XII K. APRIL. CONSTANTINOPOLI
ARCADIO IIII ET HONORIO III AA. CONSS.>
3.31.12
Imperator
Justinianus . Cum hereditatis petitioni locus fuerat, exceptio
adsumebatur, quae tuebatur hereditatis petitionem, ne fieret ei praeiudicium.
Magnitudo etenim et auctoritas centumviralis iudicii non patiebatur
per alios tramites viam hereditatis petitionis infringi
1
. Cumque multae varietates et controversiae veterum exortae
sunt, eas certo fine concludentes sancimus, si quis hereditatis petitionem
vel susceperit vel suscipere sperat vel movere, alius autem superveniens
vel ex deposito vel commodato vel legato vel ex fideicommisso vel
ex aliis causis inquietare vel reum vel agentem ex persona defuncti
crediderit sibi esse necessarium, si quidem pro legato vel fideicommisso
hoc faciat, rem expeditae quaestionis esse, cum possit scriptus heres
cautione interposita non differre hanc petitionem, sed recte exigi
vel legatum vel fideicommissum sub cautela vel satisdatione pro qualitate
personarum, quod, si non obtinuerint eius iura, restituet legatarius
vel fideicommissarius ei datam pecuniam cum usuris ex quarta centesimae
parte currentibus, vel agrum cum fructibus quos percepit, vel domum
cum pensionibus , scilicet in utroque eorum expensis antea necessariis
et utilibus deductis: vel si ipse maluerit litem quidem contestari,
expectare autem hereditatis petitionis eventum, hoc ei liceat facere,
ut restitutio, si competeret, cum legitimis augmentis legatario vel
fideicommissario accedat.
1a
. Sin autem ex contractibus defuncti agatur contra possessorem
hereditatis vel eius rei de qua agitur, si quidem res sint vel depositae
vel commodatae vel pignori datae vel aliae quae extant, non differri
sub praetextu hereditatis petitionis memoratum iudicium, quemadmodum,
si pro fenerata pecunia vel alia personali actione agatur contra possessorem
vel petitorem, non debet iudicium differri, sed exitum suum accipere.
1b
. Postquam etenim hereditatis petitionis iudicium finem accipiat,
tunc inter petitorem hereditatis et possessorem rationibus contractis
non aliter possessor, si victus fuerit, hereditatem restituere compellitur,
nisi pro omnibus quae rite ab eo gesta sunt petitor ei satisfaciat.
1c
. Quod si petitor fuerit victus, simili modo a possessore iudicis
officio ei satisfiat vel, si hoc fuerit praetermissum, negotiorum
gestorum vel ex lege condictione.
.2
. Sin autem libertates vel a possessore vel a petitore fideicommissariae
petantur vel directae ipso iure dicantur competere, annale tantummodo
spatium expectetur a morte testatoris numerandum.
2a
. Et si quidem hereditatis petitionis iudicium intra id spatium
terminum accipiat, secundum eventum iudicii et libertates vel effectum
habeant vel evanescant.
2b
. Sin autem tempus annale emanaverit, tunc libertatis favore
et humanitatis intuitu competant quidem directae libertates, ex fideicommissariis
autem in libertatem servi eripiantur, ita tamen, si non falsum testamentum
approbetur: sub ea scilicet condicione, ut, si actores sint vel alias
ratiociniis suppositi, et postquam perveniant in libertatem, necessitas
eis imponatur res hereditarias et rationes reddere: iure patronatus
videlicet competente ei, qui ex legibus ad id possit vocari.
3
. Illo, ne in posterum dubitetur, observando, ut et ipsa hereditatis
petitio omnimodo bonae fidei iudiciis connumeretur. * IUST. A. IOHANNI
PP. *<A 531 D. K. SEPT. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM LAMPADII
ET ORESTAE VV. CC.>
3.32.0.
De rei vindicatione.
3.32.1
Imperatores
Severus, Antoninus . Etiam per alienum servum bona fide possessum
ex re eius qui eum possidet vel ex operis servi adquiri dominium vel
obligationem placuit. Quare tu quoque si bona fide possedisti eundem
servum et ex nummis tuis mancipia eo tempore comparavit, potes secundum
iuris formam uti defensionibus tuis
1
. Mancipium autem alienum mala fide possidenti nihil potest
adquirere, sed qui tenet non tantum ipsum, sed etiam operas eius nec
non ancillarum partum et animalium fetus reddere cogitur. * SEV. ET
ANT. AA. CAECILIAE. *<A 210 PP. III NON. MAI. EBORACI FAUSTINO
ET RUFO CONSS.>
3.32.2
Imperatores
Severus, Antoninus . Si inferiorem partem aedificii, quae solum
contingit, ad te pertinere probare potes, eam, quam vicinus imposuit,
accessisse dominio tuo non ambigitur.
1
. Sed et id, quod in solo tuo aedificatum est, quoad in eadem
causa manet, iure ad te pertinet. Si vero fuerit dissolutum, materia
eius ad pristinum dominium redit, sive bona fide sive mala fide aedificium
extructum sit, si non donandi animo aedificia alieno solo imposita
sint * SEV. ET ANT. AA. ARISTAENETO. *<A 213 PP. XII K. NOV. ANTONINO
A. IIII ET BALBINO CONSS.>
3.32.3
Imperator
Alexander Severus . Mater tua vel maritus fundum tuum invita vel
ignorante te vendere iure non potuit, sed rem tuam a possessore vindicare
etiam non oblato pretio poteris.
1
. Sin autem postea de ea venditione consensisti vel alio modo
proprietatem eius amisisti, adversus emptorem quidem nullam habes
actionem, adversus venditricem vero de pretio negotiorum gestorum
exercere non prohiberis. * ALEX. A. DOMNINAE. *<A 222 PP.
III K. NOV. ALEXANDRO A. CONS.>
3.32.4
Imperator
Gordianus . Adversus eos, qui a malae fidei possessoribus fundum
bona fide comparaverunt, ita tibi actio competit, si prius, quam usucapionem
implerent vel longae possessionis praescriptionem adipiscerentur,
dominium ad te pervenerit. * GORD. A. MUNIANO MIL. *<A 238 PP.
XII K. NOV. PIO ET PONTIANO CONSS.>
3.32.5
Imperator
Gordianus . Domum, quam ex matris successione ad te pertinere
et ab adversa parte iniuria occupatam esse ostenderis, praeses provinciae
cum pensionibus quas percepit aut percipere poterat et omni causa
damni dati restitui iubebit.
1
. Eius autem quod impendit rationem haberi non posse merito
rescriptum est, cum malae fidei possessores eius quod in rem alienam
impendunt, non eorum negotium gerentes quorum res est, nullam habeant
repetitionem, nisi necessarios sumptus fecerint: sin autem utiles,
licentia eis permittitur sine laesione prioris status rei eos auferre.
* GORD. A. HERASIANO. *<A 239 PP. II ID. FEBR. GORDIANO A. ET AVIOLA
CONSS.>
3.32.6
Imperator
Gordianus . Si ea pecunia quam deposueras is apud quem collocata
fuerat sibi possessiones comparavit ipsique traditae sunt, tibi vel
omnes tradi vel quasdam compensationis causa ab invito eo in te conferri
iniuriosum est. * GORD. A. AUSTRONIO MIL. *<A 239 PP. V ID. IUL.
GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.>
3.32.7
Imperator
Philippus . Partum ancillae matris sequi condicionem nec statum
in hac specie patris considerari explorati iuris est. * PHILIPP. A.
ET PHILIPP. C. AURELIO ANTONIO. *<A 245 PP. XIIII K. NOV. PHILIPPO
A. ET TITIANO CONSS.>
3.32.8
Imperator
Philippus . Si, ut proponis, pars diversa pecunia tua quaedam
nomine suo comparavit, praeses provinciae utilem vindicationem obtentu
militiae tibi eo nomine impertiri desideranti partes aequitatis non
negabit. Idem mandati quoque seu negotiorum gestorum actionem inferenti
tibi iurisdictionem praebebit * PHILIPP. A. ET C. PHILIPPO MIL. *<A
246 PP. II NON. MART. PRAESENTE ET ALBINO CONSS.>
3.32.9
Imperatores
Carus, Carinus, Numerianus . Doce ancillam, de qua supplicas,
dotalem fuisse in notione praesidis: quo patefacto indubium erit vindicari
ab uxore tua nequivisse. * CARUS CARINUS ET NUMER. AAA. ANTONIO. *<A
283 PP. III K. MART. CARO ET CARINO AA. CONSS.>
3.32.10
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Cum super vernis mancipiis nulla instrumenta
te habere adseveres, in iudicio, in quo negotium coeptum esse proponitur,
id quod in precem contulisti postulare debuisti. Iudex enim non ignorat
servorum dominia etiam citra instrumentorum exhibitionem aliis probationibus
vel ipsorum interrogatione posse ostendi * DIOCL. ET MAXIM. AA. IANUARIO.
*<A 290 PP. VIII ID. FEBR. IPSIS IIII ET III AA. CONSS.>
3.32.11
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Si quis sciens agrum alienum sevit
vel plantas imposuit, postquam eae radicibus terram fuerint amplexae,
solo cedere rationis est. Domini enim magis segetem vel plantas quam
per huiusmodi factum solum suum facit
1
. Sane eum, qui bona fide possidens haec fecerit, per doli
mali exceptionem contra vindicantem dominium servare sumptus iuris
auctoritate significatum est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC.GAIANO.
*<A 293 D. IIII K. MART. SIRMI AA. CONSS.>
3.32.12
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Incivile atque inusitatum est quod
postulas, ut mancipium, quod tradidisti et hoc modo dominium eius
transtulisti, invito eo ex nostro rescripto tibi adsignetur. Unde
intellegis semel ancilla emptoris facta filios etiam postea natos
eius dominium sequi, cuius mater eorum eo tempore fuit. Sane de pretio,
si non te hoc probatum fuerit recepisse, conveni adversarium tuu *
DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ALEXANDRO. *<A 293 D. VI ID. APRIL.
AA. CONSS.>
3.32.13
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Ordinarii iuris est, ut mancipiorum
orta quaestione prius exhibitis mancipiis de possessione iudicetur
ac tunc demum proprietatis causa ab eodem iudice decidatur. * DIOCL.
ET MAXIM. AA. ET CC. EYTYCHIO. *<A 293 D. ID. APRIL. AA. CONSS.>
3.32.14
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Cum a matre domum filii te sciente
comparasse proponas, adversus eum dominium vindicantem, si matri non
successit, nulla te exceptione tueri potes. Quod si venditricis obtinet
hereditatem, doli mali exceptione, pro qua portione ad eum hereditas
pertinet, uti non prohiberis * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. SEPTIMAE.
*<A 293 D. III K. IUL. AA. CONSS.>
3.32.15
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Quotiens duobus in solidum praedium
iure distrahitur, manifesti iuris est eum, cui priori traditum est,
in detinendo dominio esse potiorem.
1
. Si igitur antecedenti tempore possessionem emisse ac pretium
exsolvisse apud praesidem provinciae probaveris, obtentu non datorum
instrumentorum expelli te possessione non patietur.
2
. Erit sane in arbitrio tuo pretium quod dedisti cum usuris
recipere, ita tamen, ut perceptorum fructuum et sumptuum ratio habeatur:
cum et si ex causa donationis utrique dominium rei vindicetis, eum,
cui priori possessio soli tradita est, haberi potiorem convenit. *
DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIO PROCULINO. *<A 293 D. XV K.
OCT. AA. CONSS.>
3.32.16
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Si in area communi domum aliquis extruxit,
hanc vobis communem iuris fecit ratio. Cuius portionem ab eo, qui
bona fide possidens aedificavit, si velis vindicare, sumptus offerre
debes, ne doli mali possis exceptione submoveri * DIOCL. ET MAXIM.
AA. ET CC. IANUARIO. *<A 293 D. ID. NOV. SIRMI AA. CONSS.>
3.32.17
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Si fundum vestrum, vobis per denuntiationem
admonentibus volentem ad emptionem accedere, quod distrahentis non
fuerit, non recte is contra quem preces funditis comparavit vel alio
modo mala fide contraxit, tam fundum vestrum constitutum probantibus
quam fructus, quos eum mala fide percepisse fuerit probatum, aditus
praeses provinciae restitui iubebit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC.
SABINO. *<A 293 D. XII K. DEC. SIRMI AA. CONSS.>
3.32.18
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Re tua apud aliquem manente proprietatis
error nihil tibi nocere potuit, nisi alia contra te causa intervenerit.
* DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CLARO. *<A 293 D. VIIII K. IAN. AA.
CONSS.>
3.32.19
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Indicia cetera, quae iure non respuuntur,
non minorem probationis quam instrumenta continent fidem: quo iure,
si de proprietate domus ambigis negotiumque integrum est, uti non
prohiberis. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CALLISTRATO. *<A 293
VIII K. IAN. SIRMI. AA. CONSS.>
3.32.20
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Non servum, quem res tuas detinere
adseveras, sed eius dominum de rebus repetendis conveniendum esse
perspicis. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. QUARTILLAE. *<A 294 VI
K. MART. CC. CONSS.>
3.32.21
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . A possidentibus vindicata mancipia,
quorum dominium ad vos pertinere intenditis, si, posteaquam impleveritis
intentionem, haec non restituantur, iurisiurandi sollemnitate secuta
condemnatio procedere debet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. HERODI.
*<A 294 D. VI ID. OCT. CC. CONSS.>
3.32.22
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Certum est mala fide possessores omnes
fructus solere cum ipsa re praestare, bona fide vero extantes, post
litis autem contestationem universos. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC.
DIODOTO. *<A 294 D. III K. NOV. CC. CONSS.>
3.32.23
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Si mancipium tuum per vim vel furtum
ablatum alii ex nulla iusta causa distraxerunt, vindicanti tibi dominium
solvendi pretii nulla necessitas inrogatur. * DIOCL. ET MAXIM. AA.
ET CC. MAGNIFERO. *<A 294 D. XVI K. DEC. CC. CONSS.>
3.32.24
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Nullo iusto titulo praecedente possidentes
ratio iuris quaerere prohibet dominium. Idcirco cum etiam usucapio
cesset, intentio dominii non absumitur: unde hoc casu postliminio
reverso citra beneficium actionis rescissoriae directa permanet integra
vindicatio * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. IULIANO. *<A 294 D. XVI
K. DEC. CC. CONSS.>
3.32.25
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Sollemnibus pensionibus rei pro alio
satisfacientem non interveniente venditione solutionis causa minime
dominum facit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. EUGNOMIO. *<A 294
D. XVI K. DEC. NICOMEDIAE CC. CONSS.>
3.32.26
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Morae litis causam possessoris non
instruunt ad inducendam longae possessionis praescriptionem, quae
post litem contestatam in praeteritum aestimatur. * DIOCL. ET MAXIM.
AA. ET CC. HELIODORO. *<A 294 D. X ID. DEC. CC. CONSS.>
3.32.27
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Servum emptor non traditum sibi praesentem
vindicare non potest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PHILADELPHO. *<A
294 D. XVIII K. IAN. NICOMEDIAE CC. CONSS.>
3.32.28
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Res alienas possidens, licet iustam
causam nullam habeat tenendi, non nisi suam intentionem implenti restituere
cogitur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. SOPATRO. *<A 294 D. VIII
K. IAN. CC. CONSS.>
3.33.0.
De usu fructu et habitatione et ministerio servorum.
3.33.1
Imperatores
Severus, Antoninus . Si usus fructus omnium bonorum testamento
uxoris marito relictus est, quamvis cautionem a te prohibuerat exigi,
tamen non aliter a debitoribus solutam pecuniam accipere poteris quam
oblata secundum formam senatus consulti cautione. * SEV. ET ANT. AA.
POSIDONIO. *<A 199 PP. VI K. OCT. ANULLINO ET FRONTONE CONSS.>
3.33.2
Imperatores
Severus, Antoninus . Verbis testamenti, quae precibus inseruisti,
usum fructum legatum tibi animadvertimus. Quae res non impedit proprietatis
dominum obligare creditori proprietatem, manente scilicet integro
usu fructu tui iuris * SEV. ET ANT. AA. FELICI. *<A 205 PP. VI
ID. MAI. ANTONINO II ET GETA II CONSS.>
3.33.3
Imperator
Antoninus . Si patri tuo usus fructus legatus est, defuncto eo
nihil ad te pertinet, cum morte eius, cui fuerat legatus usus fructus
vel alio modo adquisitus, ad proprietatem regredi solet.
1
. Usufructuario autem superstite licet dominus proprietatis
rebus humanis eximatur , ius utendi fruendi non tollitur. * ANT. A.
ANTONIANO. *<A 213 PP. III K. AUG. ANTONINO A. IIII ET BALBINO
CONSS.>
3.33.4
Imperator
Alexander Severus . Usu fructu constituto consequens est, ut satisdatio
boni viri arbitrio praebeatur ab eo, apud quem id commodum pervenit,
quod nullam laesionem ex usu proprietati adferat. Nec interest, sive
ex testamento sive ex voluntario contractu usus fructus constitutus
est * ALEX. A. VERBICIO. *<A 226 PP. VI ID. MART. ALEXANDRO A.
II ET MARCELLO CONSS.>
3.33.5
Imperator
Alexander Severus . Si pater usum fructum praediorum in tempus
vestrae pubertatis matri vestrae reliquit, finito usu fructu postquam
vos adolevistis, posterioris temporis fructus perceptos ab ea repetere
potestis, quos nulla ratione sciens de alieno percepit. * ALEX. A.
.. EVOCATO ET ALIIS.*<A 226 PP. K. APRIL. ALEXANDRO A. II ET MARCELLO
CONSS.>
3.33.6
Imperator
Alexander Severus . Interest, usum fructum solum maritus tuus
in dotem acceperit, an proprietas quidem doti data sit, verum pactum
intercessit, ut moriente eo tibi eadem possessio redderetur. Nam usufructuarius
quidem proprietatem pignorare non potuit: qui autem proprietatem aestimatam
in dotem accepit, non ideo minus obligare eam potuit, quoniam soluto
matrimonio restituenda tibi aestimatio eius fuit * ALEX. A. STRATONICAE.
*<A 230 PP. K. IUL. AGRICOLA ET CLEMENTE CONSS.>
3.33.7
Imperator
Gordianus . Eum, ad quem usus fructus pertinet, sarta tecta suis
sumptibus praestare debere explorati iuris est. Proinde si quid ultra
quam impendi debeat erogatum potes docere, sollemniter reposces *
GORD. A. ULPIANO MIL. *<A 243 PP. K. FEBR. ARRIANO ET PAPO CONSS.>
3.33.8
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Neque fructuarium ad obtinendam proprietatem
rerum, quarum usum fructum habet, neque successores eius ulla temporis
ex ea causa tenentes praescriptio munit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET
CC. HIERONI. *<A 293 VI K. IUL. AA. CONSS.>
3.33.9
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Usu fructu matri tuae praediorum et
mancipiorum relicto tam alienatio quam manumissio interdicta est.
Sane mancipia, quorum testamento ministerium matri relictum est, cum
in his dominium non habet, nec tradendo cuiquam nec manumittendo ad
testatoris heredem pertinentia quicquam facit * DIOCL. ET MAXIM. AA.
ET CC. AUXANUSAE. *<A 293 D. K. DEC. AA. CONSS.>
3.33.10
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Si domina proprietatis uxori tuae usum
fructum locavit sub certa annua praestatione, morte conductricis ei
quae locavit etiam utendi fruendi causa non est deneganda. * DIOCL.
ET MAXIM. AA. ET CC. POMPONIO. *<A 293 D. XIII K. IAN. SIRMI AA.
CONSS.>
3.33.11
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Habitatio morte finitur: nec proprietatem
qui habitationem habuit legando dominii vindicationem excludit. *
DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CLAUDIO THEODOTO. *<A 294 SUBSCRIPTA
IIII K. OCT. VIMINACI CC. CONSS.>
3.33.12
Imperator
Justinianus . Ambiguitatem antiqui iuris decidentes sancimus,
sive quis uxori suae sive alii cuicumque usum fructum reliquerit sub
certo tempore, in quo vel filius eius vel quisquam alius pervenerit,
stare usum fructum in annos, in quos testator statuit , sive persona,
de cuius aetate compositum est, ad eam pervenerit sive non: neque
enim ad vitam hominis respexit, sed ad certa curricula: nisi ipse
cui usus fructus legatus sit ab hac luce fuerit subtractus: tunc etenim
ad posteritatem usum fructum transmitti non est possibile, cum morte
usum fructum penitus extingui iuris indubitati sit.
1
. Sin autem talis fuerit incerta condicio, 'donec in furore
filius vel alius quisquam remanserit', vel in aliis similibus casibus,
quorum eventus in incerto sit, si quidem resipuerit filius vel alius,
pro quo hoc dictum est, vel condicio extiterit, usum fructum finiri:
sin autem adhuc in furore is constitutus decesserit, tunc quasi in
usufructuarii vitam eo relicto manere usum fructum apud eum. Cum enim
possibile erat usque ad omne vitae tempus usufructuarii non ad suam
mentem venire furentem vel condicionem impleri, humanissimum est ad
vitam eorum usum fructum extendi. Quemadmodum etenim, si decesserit
usufructuarius ante completam condicionem vel furorem finitum, extinguitur
usus fructus, ita humanum est extendi eum in usufructuarii vitam,
etsi antea decesserit furiosus vel alia co ndicio defeceri * IUST.
A. IULIANO PP. *<A 530 D. K. AUG. CONSTANTINOPOLI LAMPADIO ET ORESTE
VV. CC. CONSS.>
3.33.13
Imperator
Justinianus . Cum antiquitas dubitabat usu fructu habitationis
legato, et primo quidem cui similis est, utrumne usui vel usui fructui
an neutri eorum, sed ius proprium et specialem naturam sortita est
habitatio, postea autem si possit is cui habitatio legata est eandem
locare vel dominium sibi vindicare, auctorum iurgium decidentes compendioso
responso omnem huiusmodi dubitationem resecamus.
1
. Et si quidem habitationem reliquerit, ad humaniorem declinare
sententiam nobis visum est et dare legatario etiam locationis licentiam.
Quid enim distat, sive ipse legatarius maneat sive alii cedat, ut
mercedem accipiat
2
. Et multo magis, si habitationis usum fructum reliquerit,
cum et nimiae subtilitati satisfactum videatur etiam nomine usus fructus
addito.
3
. In tantum etenim valere habitationem volumus, ut non antecellat
usum fructum nec dominium habitationis speret legatarius, nisi specialiter
evidentissimis probationibus ipse legatarius possit ostendere et dominium
ei domus esse relictum: tunc enim voluntati testatoris per omnia oboediendum
est.
4
. Quam decisionem locum habere censemus in omnibus modis, quibus
habitatio constitui potest. * IUST. A. IULIANO PP. *<A 530 D. XVIII
K. OCT. LAMPADIO ET ORESTE VV. CC. CONSS.>
3.33.14
Imperator
Justinianus . Antiquitas dubitabat, si quis fundum vel aliam rem
cuidam testamento reliquerit, quatenus usus fructus apud heredem maneat,
si huiusmodi constat legatum.
1
. Et cum quidam inutile legatum esse existimabant, quia usus
fructus numquam ad suam redit proprietatem, sed semper apud heredem
remanet, et forsitan hoc existimabant, quia et secundus heres et deinceps
successores unus esse videntur et non potest huiusmodi usus fructus
secundum veterem distinctionem solitis modis extingui, alii autem
huiusmodi legatum non esse respuendum existimaverunt: tales altercationes
decidentes censemus et huiusmodi legatum firmum esse et talem usum
fructum una cum herede finiri et illo moriente vel aliis legitimis
modis eum amittente expirare. Quare enim iste usus fructus sibi tale
vindicat privilegium, ut generali interemptione usus fructus ipse
solus excipiatur? quod ex nulla induci rationabili sententia manifestissimum
est
2
. Et propter hoc et usum fructum finiri et ad proprietatem
suam redire et utile esse legatum sancientes huiusmodi paucissimis
verbis totam eorum ambiguitatem delevimus. * IUST. A. IULIANO PP.
*<A 530 D. XV K. OCT. LAMPADIO ET ORESTE VV. CC. CONSS.>
3.33.15
Imperator
Justinianus . Inter antiquam prudentiam dissensio incidit, si
per servum usus fructus domino fuerit adquisitus et ex quibusdam casibus
( multi enim rebus incidunt mortalibus)pars huiusmodi servi in alium
pervenerit, utrum omnis usus fructus, qui antea per servum ad aliquem
pervenerit, apud eum remaneat an totus tollatur vel ex parte deminuatur,
ex parte autem apud eum resideat?
1
. Et super huiusmodi dubitatione tres sententiae vertebantur,
una, quae dicebat ex particulari alienatione servi totum usum fructum
deminui, alia in tantum usum fructum deminui, in quantum et servus
alienatur, tertia, quae definiebat partem quidem servi posse alienari,
usum fructum autem totum apud eum remanere, qui ante servum in solidum
habebat. Et in novissimam sententiam et summum auctorem iuris scientiae
salvium iulianum esse invenimus
2
. Nobis autem haec decidentibus placuit salvii iuliani admitti
sententiam et aliorum qui in eadem fuerunt opinione, quibus humanius
visum est non interemptionem usus fructus studiosam esse, sed magis
retentionem, quatenus, etsi pars servi alienatur, tamen nec pars usus
fructus depereat, sed maneat secundum suam naturam integer atque incorruptus
et, quemadmodum et ab initio fixus est, ita conservetur ex huiusmodi
casu nullo deterioratus modo. * IUST. A. IULIANO PP. *<A 530 D.
X K. OCT. LAMPADIO ET ORESTE VV. CC. CONSS.>
3.33.16
Imperator
Justinianus . Corruptionem usus fructus multiplicem esse veteribus
placuit, vel morte usufructuarii vel capitis deminutione vel non utendo
vel aliis quibusdam non ignotis modis. Sed de usu fructu quidem hoc
indubitatum fuerat: de personali autem actione, quae super usu fructu
nascitur, sive in stipulationem usus fructus deductus sive ex testamento
relictus est, dubitabatur, morte quidem usufructuarii et capitis deminutione
et eam tolli omnibus concedentibus, non utendo autem, si per annum
vel per biennium forsitan eundem usum fructum non petierit usufructuarius,
si personalis actio tollitur, altercantibus
1
. Sed nos haec decidentes sancimus non solum actionem quae
pro usu fructu nascitur , sed nec ipsum usum fructum non utendo cadere,
nisi tantummodo morte usufructuarii et ipsius rei interitu, sed usum
fructum, quem sibi aliquis adquisivit, hunc habeat, dum vivit, intactum,
cum multae et innumerabiles causae rebus incidunt mortalibus, per
quas homines iugiter detinere quod habent non possunt, et est satis
durum per huiusmodi difficultates amittere quod semel possessum est,
nisi talis exceptio usufructuario opponetur, quae, etiam si dominium
vindicabat, poterat eum praesentem vel absentem excludere.
2
. Sed nec per omnem capitis deminutionem huiusmodi detrimentum
imminere nostris patimur subiectis. Quare enim, si filius familias
fuerit is qui usum fructum habet, forte ex castrensi peculio, ubi
nec usus fructus adquiritur ei, possessum, per emancipationem eum
amittat? sed secundum quod definitum est tunc eum tantummodo desinere,
cum usufructuarius vel res pereat, et tantummodo eum cum anima vel
rei substantia expirare, nisi praedictae exceptionis vigor reclamaverit
3
. Excepta videlicet tali capitis deminutione, quae vel libertatem
vel civitatem romanam possit adimere: et tunc enim usus fructus omnimodo
ereptus ad suam revertatur proprietatem. * IUST. A. IULIANO PP. *<A
530 D. K. OCT. CONSTANTINOPOLI LAMPADIO ET ORESTE VV. CC. CONSS.>
3.33.17
Imperator
Justinianus . Ex libris sabinianis quaestio nobis relata est,
per quam dubitabatur, si usus fructus per servum adquisitus vel per
filium familias capitis deminutione filii magna vel media vel morte
vel emancipatione vel servi quacumque alienatione vel morte vel manumissione
potest adhuc remanere.
1
. Et ideo sancimus in huiusmodi casibus neque, si servus vel
filius familias in praefatos casus inciderit, interrumpi patri vel
domino usum fructum qui per eos adquisitus est, sed manere intactum,
neque, si pater capitis deminutionem magnam vel mediam passus fuerit
vel morte ab hac luce fuerit exemptus, usum fructum perire, sed apud
filium remanere, etiamsi heres a patre non relinquatur.
2
. Usum fructum enim per eum adquisitum apud eum remanere et
post patris calamitatem oportet, cum plerumque verisimile est testatorem
contemplatione filii quam patris usum fructum ei reliquisse. * IUST.
A. IOHANNI PP. *<A 531 D. XV K. NOV. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM
LAMPADII ET ORESTAE VV. CC.>
3.34.0.
De servitutibus et de aqua.
3.34.1
Imperator
Antoninus . Si quas actiones adversus eum, qui aedificium contra
veterem formam extruxit, ut luminibus tuis officeret, competere tibi
existimas, more solito exercere non prohiberis. Is, qui iudex erit,
longi temporis consuetudinem vicem servitutis obtinere sciet, modo
si is qui pulsatur nec vi nec clam nec precario possidet * ANT. A.
CALPURNIAE. *<A 211 PP. III ID. NOV. GENTIANO ET BASSO CONSS.>
3.34.2
Imperator
Antoninus . Si aquam per possessionem martialis eo sciente duxisti,
servitutem exemplo rerum mobilium tempore quaesiisti. Quod si ante
id spatium eius usus tibi interdictus est, frustra sumptus in ea re
factos praestari tibi postulas, cum in aliena possessione operis facti
dominium, quoad in eadem causa manet, ad eum pertinet, cuius est possessio
* ANT. A. MARTIALI. *<A 215 PP. K. IUL. LAETO II ET CEREALE CONSS.>
3.34.3
Imperator
Antoninus . Et in provinciali praedio constitui servitus aquaeductus
vel aliae servitutes possunt, si ea praecesserint, quae servitutem
constituunt: tueri enim placita inter contrahentes debent. Quare non
ignorabis, si priores possessores aquam duci per praedia prohibere
iure non potuerunt, cum eodem onere perferendae servitutis transire
ad emptores eadem praedia posse * ANT. A. RICANAE. *<A 223 PP.
K. MAI. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>
3.34.4
Imperator
Antoninus . Aquam, quae in alieno loco oritur, sine voluntate
eius, ad quem usus eiusdem aquae pertinet, praetoris edictum non permittit
ducere. * ANT. A. CORNELIO. *<A 223 PP. ID. AUG. MAXIMO II ET AELIANO
CONSS.>
3.34.5
Imperator
Philippus . Si quid pars diversa contra servitutem aedibus tuis
debitam iniuriose extruxit, praeses provinciae revocare ad pristinam
formam, damni etiam ratione habita, pro sua gravitate curabit. * PHILIPP.
A. ET PHILIPP. C. LUCIANO MIL. *<A 246 PP. K. FEBR. PRAESENTE ET
ALBINO CONSS.>
3.34.6
Imperator
Claudius . Praeses provinciae usu aqua, quam ex fonte iuris tui
profluere adlegas, contra statutam consuetudinis formam carere te
non permittet, cum sit durum et crudelitati proximum ex tuis praediis
aquae agmen ortum sitientibus agris tuis ad aliorum usum vicinorum
iniuria propagari. * CLAUD. A. PRISCO. *<A 269 PP. VII K. MAI.
CLAUDIO A. ET PATERNO CONSS.>
3.34.7
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Si manifeste doceri possit ius aquae
ex vetere more atque observatione per certa loca profluentis utilitatem
certis fundis inrigandi causa exhibere, procurator noster, ne quid
contra veterem formam atque sollemnem morem innovetur, providebit.
* DIOCL. ET MAXIM. AA. IULIANO. *<A 286 PP. IIII NON. MAI. MAXIMO
II ET AQUILINO CONSS.>
3.34.8
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Altius quidem aedificia tollere, si
domus servitutem non debeat, dominus eius minime prohibetur. In pariete
vero tuo si fenestram iulianus vi vel clam fecisse convincatur, sumptibus
suis opus tollere et integrum parietem restituere compellitur * DIOCL.
ET MAXIM. AA. ET CC. ANICETO. *<A 293 D. K. IAN. SIRMI AA. CONSS.>
3.34.9
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Si in aedibus vicini tibi debita servitute
parietem altius aedificavit heraclius , novum opus suis sumptibus
per praesidem provinciae tollere compellitur. Sed si te servitutem
habuisse non probetur, tollendi altius aedificium vicino non est interdictum
* DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ZOSIMO. *<A 293 PP. V K. IUL. SIRMI
AA. CONSS.>
3.34.10
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Si tibi servitutem aquae deberi praeses
animadverterit nec hactenus non utentem spatio temporis amisisse perspexerit,
uti te iure proprio providebit. Nam si hoc minime probetur, loco proprio
facto opere dominus fundi continere aquam et facere, quominus ager
tuus rigari possit, non prohibetur * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. NYMPHIDIO.
*<A 294 PP. XI K. FEBR. SIRMI CC. CONSS.>
3.34.11
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Per agrum quidem alienum, qui servitutem
non debet, ire vel agere vicino minime licet: uti autem via publica
nemo recte prohibetur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIO. *<A
294 D. XI K. NOV. SIRMI CC. CONSS.>
3.34.12
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Non modus praediorum, sed servitus
aquae ducendae terminum facit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. VALERIAE.
*<A 294 PP. III K. IAN. NICOMEDIAE CC. CONSS.>
3.34.13
Imperator
Justinianus . Sicut usum fructum, qui non utendo per biennium
in soli rebus, per annale autem tempus in mobilibus vel se moventibus
deminuebatur, non passi sumus huiusmodi sustinere compendiosum interitum,
sed et ei decennii vel viginti annorum dedimus spatium, ita et in
ceteris servitutibus obtinendum esse censuimus, ut omnes servitutes
non utendo amittantur non biennio, quia tantummodo soli rebus adnexae
sunt, sed decennio contra praesentes vel viginti annorum spatio contra
absentes, ut sit in omnibus huiusmodi rebus causa similis differentiis
explosis. * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 531 D. XV K. NOV. CONSTANTINOPOLI
POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTAE VV. CC.>
3.34.14
Imperator
Justinianus . Cum talis quaestio in libris sabinianis vertebatur:
quidam etenim pactus est cum suo vicino, ut liceat ei vel per se vel
per suos homines per agrum vicini transitum facere iterque habere
uno tantummodo per quinquennium die, quatenus ei licentia sit in suam
silvam inde transire et arbores excidere vel facere, quidquid ei fuerit
visum, et quaerebatur, quando huiusmodi servitus non utendo amittitur
, et quidam putaverunt, si in primo vel secundo quinquennio per eam
viam non itum est, eandem servitutem penitus tolli quasi per biennium
ea non utendo deperdita, singulo die quinquennii pro anno numerando,
aliis aliam sententiam eligentibus, nobis placuit ita causam dirimere,
ut, quia iam per legem latam a nobis prospectum est, ne servitutes
per biennium non utendo depereant, sed per decem v el viginti annorum
curricula, et in proposita specie , si per quattuor quinquennia nec
uno die vel ipse vel homines eius eadem servitute usi sunt, tunc eam
penitus amittat viginti annorum desidia. Qui enim in tam longo prolixoque
spatio suum ius minime consecutus est, sera paenitentia ad pristinam
servitutem reverti desiderat
1
. Cum autem apertissimi iuris est fructus aridos conculcatione
quae in area fit suam naturam et utilitatem ostendere, aliquis vicinum
suum vetabat ita aedificium extollere iuxta suam aream, ut ventus
excluderetur et paleae ex huiusmodi obstaculo secerni a frugibus non
possent, quasi vento suam vim per omnem locum inferre ex huiusmodi
aedificatione vetito, cum secundum regionis situm et auxilium venti
aream accedit. Sancimus itaque nemini licere sic aedificare vel alio
modo versari, ut idoneum ventum et sufficientem ad praefatum opus
infringat et inutilem domino aream et fructuum inutilitatem faciat
* IUST. A. IOHANNI PP. *<A 531 D. XI K. NOV. CONSTANTINOPOLI POST
CONSULATUM LAMPADII ET ORESTAE VV. CC.>
3.35.0.
De lege Aquilia.
3.35.1
Imperator
Alexander Severus . Damnum per iniuriam datum immisso in silvam
igne vel excisa ea si probari potest , actione legis Aquiliae utere.
* ALEX. A. GLYCONIDI. *<A 222 PP. VII ID. NOV. ALEXANDRO A. CONS.>
3.35.2
Imperator
Gordianus . Legis Aquiliae actione expertus adversus eum, quem
domum tuam deposuisse vel incendio concremasse damnoque te adflixisse
proponis, ut id damnum sarciatur, competentis iudicis auctoritate
consequeris. Quin etiam, si aqua per iniuriam alio derivata est, ut
in priorem statum restituatur, eiusdem iudicis cura impetrabis * GORD.
A. MUCIANO. *<A 239 PP. VIII ID. NOV. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.>
3.35.3
Imperator
Gordianus . Ex morte ancillae, quam caesam conquestus es, tam
legis Aquiliae damni sarciendi gratia actionem quam criminalem accusationem
adversus obnoxium competere posse non ambigitur. * GORD. A. DOLENTI.
*<A 241 PP. V K. APRIL. GORDIANO A. II ET POMPEIANO CONSS.>
3.35.4
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Contra negantem ex lege Aquilia, si
damnum per iniuriam dedisse probetur, dupli procedit condemnatio.
* DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ZOILO. *<A 293 D. XV K. MAI. HERACLIAE
AA. CONSS.>
3.35.5
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . De pecoribus tuis, quae per iniuriam
inclusa fame necata sunt vel interfecta, legis Aquiliae actione in
duplum agere potes. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CLAUDIO. *<A
293 D. XV K. NOV. AA. CONSS.>
3.35.6
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . De his, quae per iniuriam depasta contendis,
ex sententia legis Aquiliae agere minime prohiberis. * DIOCL. ET MAXIM.
AA. ET CC. PLINIO. *<A 294 PP. XV K. NOV. CC. CONSS.>
3.36.0.
Familiae erciscundae.
3.36.1
Imperatores
Severus, Antoninus . Si non omnem paternam hereditatem ex consensu
divisisti nec super ea re sententia dicta vel transactio subsecuta
est, iudicio familiae erciscundae potes experiri. * SEV. ET ANT. AA.
MARCIANO. *<A 197 PP. VIII K. OCT. LATERANO ET RUFINO CONSS.>
3.36.2
Imperator
Antoninus . Uxor tua si mortuo patre tuo, cui dotem numeraverat,
cum heres ei extiteris, adhuc in matrimonio tuo fuit, familiae erciscundae
actionem ad exsequendam dotem secundum iuris pridem placitum adversus
coheredes tuos nactus es eamque retines, etiam si postea, dum tibi
nupta est, decessit. * ANT. A. AVITIANO. *<PP II ID. FEBR.>
3.36.3
Imperator
Antoninus . Adversus coheredes dividendae hereditatis iudicio
secundum iuris formam experire. Iudex datus, si quid a coherede etiam
tuae portionis ex hereditate sublatum fuerit probatum, adiudicationibus
factis secundum iuris formam eum tibi condemnabit. Expilatae enim
hereditatis crimen frustra coheredi intenditur, cum iudicio familiae
erciscundae indemnitati prospiciatu * ANT. A. RUFO. *<PP. VII...
NOV.>
3.36.4
Imperator
Alexander Severus . Si filius familias fuisti et res mobiles vel
se moventes, quae castrensis peculii esse possunt, donatae tibi a
patre sunt, eas quoque in cetero peculio castrensi non communes cum
fratribus tuis habes. Praedia autem, licet eunti tibi in castra filio
pater donaverit, peculii castrensis non sunt. Diverso iure ea praedia
habentur, quae ex occasione militiae filiis familias obveniunt: haec
enim castrensi peculio cedun * ALEX. A. ANTONIO. *<>
3.36.5
Imperator
Alexander Severus . In ipsius mariti tui fuit potestate mutare,
quod iratus in servos suos testamento caverat, ut unus quidem in perpetuis
vinculis moraretur, alter vero exportandus venumdaretur. Proinde si
offensam istam clementia flexit ( quod, licet scriptura non probetur,
vel aliis tamen rationibus doceri nihil impedit, praesertim cum posteriora
eorum talia merita deprehenduntur, ut ira domini potuerit mitigari),
novissimam eius voluntatem arbiter familiae erciscundae sequetur *
ALEX. A. STATILIAE. *<>
3.36.6
Imperator
Gordianus . Ea quae in nominibus sunt non recipiunt divisionem,
cum ipso iure in portiones hereditarias ex lege duodecim tabularum
divisa sunt. * GORD. A. POMPEIO MIL. *<PP.>
3.36.7
Imperator
Gordianus . Si qua fideicommissorum petitio inter coheredes consistat,
praetor vel praeses provinciae eius rei disceptator constitutus vel
iudex familiae erciscundae iudicio aditus, ut voluntas testatricis
servetur, suas partes debet accommodare. * GORD. A.AELIANO. *<A
239 VEL 241 PP. K. SEPT. GORDIANO... CONSS.>
3.36.8
Imperator
Gordianus . Bona, quaecumque sunt tibi communia cum fratre tuo
ex hereditaria successione patris vel matris, cum eodem familiae erciscundae
iudicio experiens, ut dividantur, impetrabis. * GORD. A. TELESPHORO.
*<A 243 PP. VI NON..... ARRIANO ET PAPO CONSS.>
3.36.9
Imperator
Gordianus . Non est ambiguum, cum familiae erciscundae titulus
inter bonae fidei iudicia numeretur, portionem hereditatis, si qua
ad te pertinet, incremento fructuum augeri. * GORD. A. NERVIAE. *<>
3.36.10
Imperator
Gordianus . Quotiens inter omnes heredes testator successionem
dividit ac singulos certis possessionibus cum mancipiis, quae in isdem
sunt constituta, iubet esse contentos , voluntati eius salva legis
falcidiae auctoritate obtemperandum esse manifestum est: nec mutat,
quod in sequentibus verbis mancipia sua universa nulla facta eorum
discretione commendanda putavit heredibus, cum utique his ea videatur
insinuasse, quibus etiam testamento relinquenda esse decrevit. * GORD.
A. PHILOTERAE. *<>
3.36.11
Imperator
Philippus . Inter filios ac filias bona intestatorum parentium
pro virilibus portionibus aequo iure dividi oportere explorati iuris
est. * PHILIPP. A. ET PHILIPP. C. ANTONIAE. *<PP. XVI K. MART....
CONSS.>
3.36.12
Imperatores
Gallus, Volusianus . Non ideo divisio inter te ac fratrem tuum,
ut proponis, facta irrita habenda est , quod eam scriptura secuta
non est, cum fides rei gestae ratam divisionem satis adfirmet. * GALLUS
ET VOLUS. AA. RUFO. *<A 252 PP. PRID. ID. MART. GALLO A. II ET
VOLUSIANO CONSS.>
3.36.13
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Certum est liberorum peculia post mortem
patris in hereditate dividenda ad communionem esse revocanda. Frater
autem et coheres tuus ob contractus, quibus vivente patre etiam ignorante
ipso obligatus fuit, convenire te et alterum fratrem tuum coheredem
vestrum ultra non potest, quam ut de peculio suo recipiat tantam quantitatem,
in quantam condemnatus est his, cum quibus ipse contraxit * DIOCL.
ET MAXIM. AA. SATURNINO. *<>
3.36.14
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Si familiae erciscundae iudicio, quo
bona paterna inter te ac fratrem tuum aequo iure divisa sunt, nihil
super evictione rerum singulis adiudicatarum specialiter inter vos
convenit, id est ut unusquisque eventum rei suscipiat, recte possessionis
evictae detrimentum fratrem tuum et coheredem pro parte agnoscere
praeses provinciae per actionem praescriptis verbis compellet. * DIOCL.
ET MAXIM. AA. HERMIANO. *<>
3.36.15
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Si divisionem conventione factam etiam
possessio consensu secuta dominium pro solido rerum, quas pertinere
ad patrem tuum placuit, ei firmavit, earum vindicationem habere potes,
si patri tuo successisti. Si vero placitum divisionis usque ad pactum
stetit, arbiter familiae erciscundae iudicio vobis datus communionem
inter vos finiri providebit * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. THEOPHILAE.
*<A 293 >
3.36.16
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Filii patris testamentum rescindendi,
si hoc inofficiosum probare non possunt, nullam habent facultatem.
Sed si tam circa testamentum quam etiam codicillos iudicium eius deficiat,
verum quibuscumque verbis voluntas eius declarata sit, licet intestato
ei fuerit successum, ex senatus consulto retentionis modo servato
familiae erciscundae iudicio aditum iudicem sequi voluntatem oportere
iuris auctoritate significatur * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. HERACLIANO.
*<A 293 D. VIII K. SEPT. AA. CONSS.>
3.36.17
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Coheredibus divisionem inter se facientibus
iuri absentis et ignorantis minime derogari ac pro indiviso portionem
eum, quae initio ipsius fuit, in omnibus communibus rebus retinere
certissimum est. Unde portionem tuam cum reditibus arbitrio familiae
erciscundae percipere potes, ex facta inter coheredes divisione nullum
praeiudicium timens * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. COMMODIANO. *<A
293 D. VII K. DEC. SIRMI AA. CONSS.>
3.36.18
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Filiae, cuius pater nomine res comparavit,
si non post contrarium eius iudicium probetur, per arbitrium dividendae
hereditatis praecipuas adiudicari saepe rescriptum est. His itaque,
si patri successisti, quem nomine tuo quaedam comparasse dicis, adversus
sororem tuam apud praesidem provinciae, si res integra est, uti potes
1
. In communi autem hereditate quin sumptus ab uno facti bona
fide familiae erciscundae iudicio vel negotiorum gestorum actione
servari possint, non est ambiguum. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. DOMNAE.
*<A 293 D. XVIII K. IAN. AA. CONSS.>
3.36.19
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Incerti iuris non est in familiae erciscundae
iudicio earum etiam rerum, quas ex coheredibus quidam de communibus
absumpserunt vel deteriores fecerunt, rationem habendam eiusque rei
ceteris praestandam indemnitatem. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. LYSICRATIAE.
*<A 293 PP. XVIII K. IAN. AA. CONSS.>
3.36.20
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . In familiae erciscundae iudicio ab
uno pro solido rei veluti communis venumdatae pretium non venit, sed
mandati, si praecessit, coheres venditoris agere potest, vel negotiorum
gestorum, si ratam fecerit venditionem. Nam si velut propriam unus
distraxit ac pretium possideat, hereditas ab eo petenda est * DIOCL.
ET MAXIM. AA. ET CC. PACTUMEIAE. *<A 294 III... FEBR. CC. CONSS.>
3.36.21
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Si cogitatione futurae successionis
officium arbitri dividendae hereditatis praeveniendo pater communis
iudicio suo qualicumque indicio suam declaravit voluntatem, inter
eos qui successerunt, exemplo falcidiae retentionis habita ratione,
familiae dividendae causa datus arbiter ( virili praeterea portione
eorum, quae nulli specialiter vel generaliter adsignavit, facta divisione)
in adiudicando patris sequetur voluntatem. * DIOCL. ET MAXIM. AA.
ET CC. FORTUNATO. *<A 294 VI K. DEC. CC. CONSS.>
3.36.22
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Servum communem non consentientibus
coheredibus, sed per errorem ad eum qui possidet pertinere credentibus
tenens, cum omnis verus titulus deficiat, suum non facit, sed in eo
portiones hereditarias adsignatas penes singulos successores remanere
manifestum est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. DIONYSIO. *<A 294
>
3.36.23
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Licet pacto divisionis adversus singulos
actio pro hereditariis portionibus creditori parata mutari non possit,
tamen ad exhibendam fidem his quae convenerant, stipulationis et iuris
adhibito remedio, qui placitum excedit, urgueri potest, cum et hoc
omisso, si non contrarium convenisse probaretur, praescriptis verbis
conveniri potuisset. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. HERMOGENI. *<A
294 S.>
3.36.24
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Filium, quam habentem fundum portionem
hereditatis fratribus et quibusdam aliis sub condicione verbis precariis
restituere sanxit testator, post eius eventum, hereditaria parte praedii
in quartae ratione retenta, compensato praeterea quod a coheredibus
vice mutua percepit et, si quid deest, in supplementum deducto, quod
a ceteris in eo fundo solvitur supra quartam habens, reddere compelletur.
* DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. SOCRATI. *<A 294 D. V K. IAN. CC.
CONSS.>
3.36.25
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Ex causa donationis vel aliunde tibi
quaesita, si avi successionem respueris, conferre fratribus compelli
non potes. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. DIOCL. *<A 295 D. ID.
APRIL. TUSCO ET ANULLINO CONSS.>
3.36.26
Imperator
Constantinus . Inter omnes dumtaxat heredes suos, qui ex quolibet
venientes gradu tamen pares videantur esse, vel emancipatos, quos
praetor ad successionem vocat, sive coeptum neque impletum testamentum
vel codicillus seu epistula parentis esse memoratur sive quocumque
alio modo scripturae quibuscumque verbis vel iudiciis inveniantur
relictae, iudicio familiae erciscundae, licet intestato ad successionem
liberi vocentur, servato senatus consulti auxilio defuncti dispositio
custodiatur, etsi sollemnitate legum huiusmodi dispositio fuerit destituta.
1
. Si vero in huiusmodi voluntate designatis liberis alia sit
mixta persona, certum est eam voluntatem quantum ad illam dumtaxat
permixtam personam pro nullo haberi. * CONST. A. AD BASSUM. *<A
321 D. ROMAE K.... CRISPO II ET CONSTANTINO II CC. CONSS.>
3.37.0.
Communi dividundo.
3.37.1
Imperator
Antoninus . Frater tuus si solam portionem praedii ad se pertinentem
distraxit, venditionem revocari non oportet, sed adversus eum, cum
quo tibi idem praedium commune esse coepit, communi dividundo iudicio
consiste: ea actione aut universum praedium, si licitatione viceris,
exsoluta socio parte pretii obtinebis aut pretii portionem, si alius
meliorem condicionem attulerit, consequeris.
1
. Quod si divisio praedii sine cuiusquam iniuria commode fieri
poterit, portionem suis finibus tibi adiudicatam possidebis: hoc videlicet
custodiendo, ut post litis contestationem nemo nec partem suam ceteris
eiusdem rei dominis non consentientibus alienare possit. * ANT. A.
LUCIANO. *<A 213 PP. K. MART. ROMAE ANTONINO A. IIII ET BALBINO
CONSS.>
3.37.2
Imperator
Alexander Severus . Si probatum fuerit praesidi provinciae fratrem
tuum vineas communes pignori dedisse, cum partem tuam, quam in vineis
habes, creditori obligare non potuerit, praeses provinciae restitui
tibi eam iubebit cum fructibus, quos creditor de parte tua percepit.
1
. Idem praeses provinciae de divisione vinearum inter te et
creditorem fratris tui cognoscet et iubebit eum accepta pecunia, quanti
statuerit partem fratris tui valere, eam partem quam de fratre tuo
accepit tibi restituere aut aestimata tua parte ad creditorem fratris
tui data pecunia quanti aestimaverit eam transferre. * ALEX. A. AVITO
MIL. *<A 222 PP. II ID. SEPT. ALEXANDRO A. CONS.>
3.37.3
Imperator
Alexander Severus . Ad officium arbitri, qui inter te et fratrem
tuum dividendis bonis datus fuerit, ea sola pertinent, quae manent
communia tibi et illi. Nam ea, quorum partem is vendidit, cum emptoribus
tibi communia sunt et adversus singulos arbitrum petere debes, si
ab illorum quoque societate discedi placeat
1
. Cum autem regionibus dividi aliquis ager inter socios non
potest, vel ex pluribus singuli aestimatione iusta facta unicuique
sociorum adiudicantur, compensatione invicem pretii facta eoque, cui
maiores res pretii obvenit, ceteris condemnato, ad licitationem nonnumquam
etiam extraneo emptore admisso, maxime si se non sufficere ad iusta
pretia alter ex sociis sua pecunia vincere vilius licentem profiteatur.
* ALEX. A. VERECUNDIANO. *<A 224 PP. V NON. MAI. IULIANO ET CRISPINO
CONSS.>
3.37.4
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Si maior quinque et viginti annis soror
tua tecum res communes divisit, quamvis non instrumentis, sed aliis
probationibus earum diremptam communionem probetur, stare finitis
convenit.
1
. Quod si minor fuit nec tempus in integrum restitutioni praefinitum
adhuc excessit, an in integrum propter divisionem restitui debeat,
causa cognita provinciae praeses aestimabit.
2
. Idem eorum etiam, quae vobis permanent communia, fieri divisionem
providebit, tam sumptuum, si quis de vobis in res communes fecit,
quam fructuum, item doli et culpae, cum in communi dividundo iudicio
haec omnia venire non ambigitur, rationem, ut in omnibus aequalitas
servetur, habiturus. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. HERODAE. *<A
294 D. VIII ID. FEBR. CC. CONSS.>
3.37.5
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . In communionem vel societatem nemo
compellitur invitus detineri: quapropter aditus praeses provinciae
ea, quae communia tibi cum sorore perspexerit, dividi providebit.
* DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. SECUNDINO. *<A 294 D. VIII K. SEPT.
CC. CONSS.>
3.38.0.
Communia utriusque iudicii tam familiae erciscundae quam communi dividundo.
3.38.1
Imperator
Antoninus . Divisionem praediorum vicem emptionis obtinere placuit.
* ANT. A. MARCO. *<A 211 PP. VI K. DEC. GENTIANO ET BASSO CONSS.>
3.38.2
Imperator
Alexander Severus . Etiamsi is divisioni arbitrum dedit, cui ius
dandi non fuit, tamen si socii quondam divisioni consensum dederint,
quod quisque eorum secundum placita possedit, pro parte socii dominium
nactus est. * ALEX. A. EUPHRATAE. *<A 229 PP. XVI K. DEC. ALEXANDRO
A. III ET DIONE CONSS.>
3.38.3
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Maioribus etiam, per fraudem vel dolum
vel perperam sine iudicio factis divisionibus, solet subveniri, quia
in bonae fidei iudiciis et quod inaequaliter factum esse constiterit,
in melius reformabitur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. AURELIAE SEVERAE. *<A
290 PP. XVII K. IUL. IPSIS IIII ET III AA. CONSS.>
3.38.4
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Si patruus tuus ex communibus bonis
res comparavit sibi negotium gerens, non omnium bonorum socius constitutus,
pro competentium portionum modo indemnitati tuae consuli oportet:
et ideo rem emptam eum communicare contra formam iuris postulas. *
DIOCL. ET MAXIM. AA. AD MAXIMUM. *<A 290 PP. XVI K. NOV. IPSIS
IIII ET III AA. CONSS.>
3.38.5
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . De instrumentis, quae communia fratrem
vestrum tenere proponitis, rector aditus provinciae, apud quem haec
collocari debeant, aestimabit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. FRONTONI
ET GLAFIRIONI. *<A 293 PP. VI ID. FEBR. SIRMI AA. CONSS.>
3.38.6
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Si cum patruo vestro hac condicione
divisionem fecistis, ut se nullum dolum malum adhibuisse iuraret,
nec fidem placitis exhibuit, quominus res indivisas requiratis, eorum
placitum quae in divisionem venerunt nihil vobis nocere potest. *
DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. THESIDIANAE. *<A 294 D. V K. APRIL.
SIRMI CC. CONSS.>
3.38.7
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Si fratres vestri pro indiviso commune
praedium citra vestram voluntatem obligaverunt et hoc ad vos secundum
pactum divisionis nulla pignoris facta mentione pervenit, evictis
partibus, quae ante divisionem sociorum fuerunt, in quibus obligatio
tantum constitit, ex stipulatu, si intercessit, alioquin quanti interest
praescriptis verbis contra fratres agere potestis. Nam si fundi scientes
obligationem dominium suscepistis, tantum evictionis promissionem
sollemnitate verborum vel pacto promissam probantes eos conveniendi
facultatem habetis * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. SEVERIANO ET FLAVIANO.
*<A 294 D. II NON. DEC. NICOMEDIAE CC. CONSS.>
3.38.8
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Si inter vos maiores annis viginti
quinque rerum communium divisio relicta vel translata possessione
finem accepit, instaurari mutuo bona fide terminata consensu minime
possunt. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. NICOMACHO. *<A 294 D. NON.
DEC. CC. CONSS.>
3.38.9
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Familiae erciscundae vel communi dividundo
iudicium ita demum, si corpora maneant communia, agi potest. * DIOCL.
ET MAXIM. AA. ET CC. DEMETRIANO. *<A 294 D. VI ID. DEC. NICOMEDIAE
CC. CONSS.>
3.38.10
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Scriptura testamenti, qua specialiter
omnia divisa continentur, quominus res quarum testator non fecit mentionem
heredes inquirere nihil impedit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. GALLICANO.
*< SINE DIE ET CONSULE.>
3.38.11
Imperator
Constantinus . Possessionum divisiones sic fieri oportet, ut integra
apud successorem unumquemque servorum vel colonorum adscripticiae
condicionis seu inquilinorum proxima agnatio vel adfinitas permaneret.
Quis enim ferat liberos a parentibus, a fratribus sorores, a viris
coniuges segregari? igitur si qui dissociata in ius diversum mancipia
vel colonos traxerint, in unum eadem redigere cogantur * CONST. A.
GERULO. *<A 334? D. III K. MAI. PROCULO ET PAULINO CONSS.>
3.38.12
Imperator
Justinianus . Illud aequitatis vovere rationibus bene nobis apparuit.
Si quis etenim pro filio suo ante nuptias donationem conscripserit
vel dederit vel pro filia sua dotem, et hoc quod dedit iterum in eundem
revertatur vel stipulatione vel lege hoc faciente, vel et si alio
dotem vel ante nuptias donationem dante stipulationis paternae tenor
vel forte legis hoc induxerit, ille autem testamento condito vel filios
suos vel extraneos scripserit heredes et nihil de huiusmodi rebus,
quae ad eum reversae sunt vel pervenerunt, disposuerit, inveniantur
autem alii liberi eius res a paterna substantia lucrati vel per ante
nuptias donationes vel dotes vel militiae causa, quas utpote testamento
existente non coguntur conferre, tunc filius vel filia easdem res,
quae ad patrem reversae sunt vel pervenerunt, habeant praecipuas,
ad simile tamen lucrum computandas, ut in praesenti casu tantum habeat
ipsa vel ipse, quantum eius fratres ex patre sunt consecuti secundum
eos modos quos supra diximus et quos conferre propter testamentum
non coartantur
1
. Sin autem nihil tale penitus in fratres eorum a patre collatum
est, neque ipsos sibi praecipue hanc partem vindicare, sed, quasi
paternae facta substantiae sit, inter omnes secundum institutionis
tenorem dividi. Et haec quidem, si inter fratres patris elogium compositum
sit
2
. Sin autem extranei sint scripti heredes et nihil in testamento
suo neque in hac parte testator dixerit, tunc omnimodo praecipuum
habeat filius vel filia, quod ad patrem revertitur vel pervenit. Si
tamen minus in fratres collatum est, amplius autem ex huiusmodi casu
ad patrem pervenit, illo quod ad similem quantitatem concurrit excepto
cetera quasi paternae substantiae facta secundum modum institutionum
dividantur: illo procul dubio observando, quod, si minus sit quod
pater ex huiusmodi causa habuit ea quantitate quae in fratres collata
est, tota huiusmodi portio ad eas personas perveniat, quarum occasione
res ad patrem revertitur
3
. Ea igitur, quae in paterna persona diximus, obtinere volumus
etiam in avum et proavum paternum vel maternum et in matrem et in
aviam vel proaviam paternam vel maternam. * IUST. A. AD SENATUM. *<A
530 D. XI K. AUG. CONSTANTINOPOLI LAMPADIO ET ORESTE VV. CC. CONSS.>
3.39.0.
Finium regundorum.
3.39.1
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Regionem certam fundi propriis finibus
eius mutatis dominus eius distrahere ac residuum retinere non prohibetur.
Nec amplius emptor, quam quod ratione secundum venditionis fidem ad
se pervenit, vindicare potest praetextu terminorum temporis antecedentis
venditionem * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. NICEPHORO. *<A 294 D.
ID. DEC. NICOMEDIAE CC. CONSS.>
3.39.2
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Successionum varietas et vicinorum
novi consensus, additis vel detractis agris alterutro, determinationis
veteris monumenta saepe permutant. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. TATIANO.
*<A 294 D. VIIII K. IAN. NICOMEDIAE CC. CONSS.>
3.39.3
Imperator
Constantinus . Si quis super iuris sui locis prior de finibus
detulerit querimoniam, quae proprietatis controversiae cohaeret, prius
super possessione quaestio finiatur et tunc agrimensor ire praecipiatur
ad loca, ut patefacta veritate huiusmodi litigium terminetur.
1
. Quod si altera pars, ne huiusmodi quaestio terminetur, se
subtraxerit, nihilo minus agrimensor in ipsis locis iussione rectoris
provinciae una cum observante parte hoc ipsum faciens perveniet. *
CONST. A. AD TERTULLIANUM. *<A 330 D. VIII K. MART. BESSI GALLICANO
ET SYMMACHO CONSS.>
3.39.4
Imperator
Constantinus . Si constiterit eum qui finalem detulerit quaestionem,
priusquam aliquid sententia determinetur, rem sibi alienam usurpare
voluisse, non solum id quod male petebat amittat, sed quod magis unusquisque
contentus suo rem non expetat iuris alieni, qui inreptor agrorum fuerit
in lite superatus, tantum agri modum, quantum adimere temptavit, amittat.
* CONST. A. AD BASSUM PP. *<A 330 LECTA APUD ACTA XI K. IUL. GALLICANO
ET SYMMACHO CONSS.>
3.39.5
Imperatores
Valentinianus, Theodosius, Arcadius . Quinque pedum praescriptione
submota finalis iurgii vel locorum libera peragatur intentio. * VALENTIN.
THEODOS. ET ARCAD. AAA. NEOTERIO PP. *<A 385 PP. ALEXANDRIAE VII
K. AUG. ARCADIO A. ET BAUTONE CONSS.>
3.39.6
Imperatores
Theodosius, Arcadius, Honorius . Cunctis molitionibus et machinis
amputatis decernimus in finali quaestione non longi temporis, sed
triginta tantummodo annorum praescriptionem locum habere. * THEODOS.
ARCAD. ET HONOR. AAA. RUFINO PP. *<A 392 D. PRID. NON. NOV. CONSTANTINOPOLI
ARCADIO A. II ET RUFINO CONSS.>
3.40.0.
De consortibus eiusdem litis.
3.40.1
Imperator
Julianus . Explosis atque reiectis praescriptionibus, quas litigatores
sub obtentu consortium studio protrahendae disceptationis excogitare
consueverunt, sive unius fori omnes sint sive in diversis provinciis
versentur, nec adiuncta praesentia consortis vel consortium agendi
vel respondendi iurgantibus licentia pro parte pandatur. * IUL. A.
SECUNDO PP. *<A 362 D. III NON SEPT. ANTIOCHIAE MAMERTINO ET NEVITTA
CONSS.>
3.40.2
Imperatores
Valentinianus, Valens . Commune negotium post litem legitime ordinatam
et quibusdam absentibus in solidum agi sine mandato potest, si praesentes
rem ratam dominum habiturum cavere parati sunt, vel, si quod ab his
petitur, iudicatum solvi satisdatione firmaverint. * VALENTIN. ET
VALENS AA. SALLUSTIO PP. *<A 364 PP. VI ID. DEC. DIVO IOVIANO ET
VARRONIANO CONSS.>
3.41.0.
De noxalibus actionibus.
3.41.1
Imperator
Alexander Severus . Si extat corpus nummorum, quos ablatos ex
patris tui hereditate ab eo, quem liberum esse constitit, adlegas,
vindicare eos vel ad exhibendum agere non prohiberis. Nam quamvis
alias noxa caput sequatur et manumissus furti actione teneatur, quae
in heredem non competit, cum tamen servus a domino aliquid auferat,
quamvis furtum committat, furti tamen actio non est nata neque adversus
ipsum, si postea manumissus est, locum habet, nisi furtivas res et
post manumissionem contractat * ALEX. A. MARCELLO. *<A 223 PP.
XIII K. DEC. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>
3.41.2
Imperator
Gordianus . Si servi vestri inscientibus vobis vel etiam prohibentibus
furtim arbores ceciderunt, quibus etiam propria poena iuxta legem
saltui datam fuerat praestituta, frustra veremini, ne ex persona eorum
ultra noxae deditionem sitis obstricti, cum ex delictis servorum domini
ignorantes vel prohibentes, si noxali actione conveniantur, ita condemnari
debeant, ut aut noxae dedere aut condemnationem sufferre habeant in
sua potestate. * GORD. A. QUINTILIANO ET ALIIS. *<A 239 PP. III
NON. IUN. GORDIANO ET AVIOLA CONSS.>
3.41.3
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Sive servum plagii paras accusare sollemniter,
praesidem provinciae adire non prohiberis, sive dominum eius sollicitati
servi noxali iudicio vel furti malueris convenire, suam tibi notionem
praeses provinciae commodabit non ignorans, quod, si dominum elegeris
et eo non consentiente quod intendis commissum probaveris, vel noxae
dedendae vel damni sarciendi ac poenae praestandae habeat facultatem.
* DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. EUTYCHIO. *<A 293 PP. V NON. OCT.
SIRMI AA. CONSS.>
3.41.4
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Si servus ignorante domino vel sciente
et prohibere nequeunte res tuas vi rapuit , dominum eius apud praesidem
provinciae, si necdum utilis annus excessit, quadrupli, quod si hoc
effluxit tempus, simpli noxali iudicio convenire potes: qui si noxae
maluerit servum dedere, nihilo minus cum ipso quantum ad eum pervenit
experiri non prohiberis: nam si eo conscio et prohibere valente, detracta
noxae deditione conventus ad summam condemnationis solvendam omnimodo
compellendus est.
1
. Sane si criminis publici accusationem propter uxorem tuam
a servo raptam intendendam putaveris, non contra dominum, sed contra
eum, quem facinus commisisse proponis, hanc instituere debes. * DIOCL.
ET MAXIM. AA. ET CC. SOSIO. *<A 293 PP. XVIII K. IAN. SIRMI AA.
CONSS.>
3.41.5
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Si tibi per furtum nec manifestum ancillam
servus ope consilioque domini cum aliis rebus subtraxit, cum inter
servum et liberum civile iudicium consistere non possit, eum ob hoc
delictum dupli poenali actione et de rebus propriis vindicatione vel
condictione convenire potes. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MENOPHILO.
*<A 294 S. V K. APRIL. CC. CONSS.>
3.42.0.
Ad exhibendum.
3.42.1
Imperator
Alexander Severus . Si dominium ancillae, de qua agis, ad matrem
tuam pertinuit nec iure a patre tuo venumdata est eiusque proprietatem
tibi vindicare paratus es, praeses provinciae exhiberi eam iubebit,
ut apud iudicem de rei veritate quaeratur. * ALEX. A. CRESCENTI MIL.
*<A 222 PP. K. MAI. ALEXANDRO A. CONS.>
3.42.2
Imperator
Alexander Severus . Si criminis alicuius reus servus postulatur,
per ad exhibendum actionem produci a domino, non celari debet. * ALEX.
A. SYRO. *<A 222 PP. XI K. DEC. ALEXANDRO A. CONS.>
3.42.3
Imperator
Alexander Severus . Neque ad exhibendum actio neque proprietatis
vindicatio, si nunc competit, propterea perempta est, quod aliquando
adversus te ad exhibendum actione aliter pronuntiatum est, quia commutatione
litis alia res esse incipit. * ALEX. A. FELICISSIMAE. *<A 223 PP.
K. SEPT. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>
3.42.4
Imperator
Alexander Severus . Non ignorabit iudex, instrumenta tui iuris,
quae penes diversam partem fuisse probaveris, si ab eisdem non exhibeantur,
iurisiurandi in litem facultatem deferri tibi oportere. * ALEX. A.
FLACCILLAE. *<A 230 PP. III K. MART. AGRICOLA ET CLEMENTE CONSS.>
3.42.5
Imperator
Gordianus . Ad exhibendum actione non tantum eum qui possidet,
sed etiam eum teneri, qui dolo fecit, quominus exhiberet, merito tibi
a non contemnendae auctoritatis iuris consulto modestino responsum
est. * GORD. A. SABINIANO MIL. *<A 239 PP. II ID. FEBR. GORDIANO
A. ET AVIOLA CONSS.>
3.42.6
Imperator
Philippus . Instrumenta ad ius tuum pertinentia partem diversam
invasisse adseverans, si quidem crimen intendis, sollemnibus accusationibus
impletis fidem adseverationi tuae fac, sin vero ad exhibendum intendis,
iudiciorum more experire. * PHILIPP. A. POLEMONIDI. *<A 244 PP.
II ID. MART. PEREGRINO ET AEMILIANO CONSS.>
3.42.7
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Exhibitionis necessitatis tenetur,
qui facultatem habens culpam vel dolum in explendo praecepto committit,
ita ut, qui rem deteriorem exhibuit, aequitas exhibitionis proficiat,
ut, quamvis ad exhibendum agi non potest, in factum tamen actio contra
eum detur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. VITALIANO. *<A 286 PP. XVI K.
IUN. MAXIMO II ET AQUILINO CONSS.>
3.42.8
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Si res tuas commodavit aut deposuit
is, cuius precibus meministi, adversus tenentem ad exhibendum vel
vindicatione uti potes.
1
. Quod si pactus sit, ut tibi restituantur, si quidem ei qui
deposuit successisti, iure hereditario depositi actione uti non prohiberis:
si vero nec civili nec honorario iure ad te hereditas eius pertinet,
intellegis nullam te ex eius pacto contra quem supplicas actionem
stricto iure habere: utilis autem tibi propter aequitatis rationem
dabitur depositi actio. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PHOTINO.
*<A 293 S. V K. MAI. HERACLIAE AA. CONSS.>
3.42.9
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Si ex quocumque contractu apud praesidem
provinciae iure debitum cui oportuerat te reddidisse probaveris, chirographa
tua, ex quibus iam nihil peti potest, et instrumenta ad eum contractum
pertinentia tibi naturaliter liberationem consecuto exhiberi ac reddi
iubebit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. FAUSTINO. *<A 294 S. VIII
K. SEPT. CC. CONSS.>
3.43.0.
De aleae lusu et aleatoribus.
3.43.1
Imperator
Justinianus . Alearum lusus antiqua res est et extra operas pugnantibus
concessa, verum pro tempore prodiit in lacrimas, milia extranearum
nominationum suscipiens. Quidam enim ludentes nec ludum scientes,
sed nominationem tantum, proprias substantias perdiderunt, die noctuque
ludendo in argento apparatu lapidum et auro. Consequenter autem ex
hac inordinatione blasphemare conantur et instrumenta conficiun
1
. Commodis igitur subiectorum providere cupientes hac generali
lege decernimus, ut nulli liceat in privatis seu publicis locis ludere
neque in specie neque in genere: et si contra factum fuerit, nulla
sequatur condemnatio, sed solutum reddatur et competentibus actionibus
repetatur ab his qui dederunt vel eorum heredibus aut his neglegentibus
a patribus seu defensoribus locorum:
2
. Non obstante nisi quinquaginta demum annorum aliqua praescriptione:
3
. Episcopis locorum hoc inquirentibus et praesidum auxilio
utentibus.
4
. Deinde vero ordinent quinque ludos, ton monobolon ton condomonobolon
ke kondacca ke repon ke perichyten. Sed nemini permittimus etiam in
his ludere ultra unum solidum, etsi multum dives sit, ut, si quem
vinci contigerit, casum gravem non sustineat. Non solum enim bella
bene ordinamus et res sacras, sed et ista: interminantes poenam transgressoribus,
potestatem dando episcopis hoc inquirendi et auxilio praesidum sedand
* IUST. A. DEMOSTHENI EPARCHO PRAITORION. *<A 529 D. X K. OCT.
CONSTANTINOPOLI DECIO CONS.>
3.43.2
Imperator
Justinianus . Prohibemus etiam, ne sint equi lignei: sed si quis
ex hac occasione vincitur, hoc ipse recuperaret: domibus eorum publicatis,
ubi haec reperiuntur.
1
. Si autem noluerit recipere is qui dedit, procurator noster
hoc inquirat et in opus publicum convertat.
2
. Similiter provideant iudices, ut a blasphemiis et periuriis,
quae ipsorum inhibitionibus debent comprimi, omnes penitus conquiescant.
* IUST. A. *<A 529 D.X.K.OCT.CONSTANTINOPOLI DECIO CONS.>
3.44.0.
De religiosis et sumptibus funerum.
3.44.1
Imperator
Antoninus . Si vi fluminis reliquiae filii tui continguntur vel
alia iusta et necessaria causa intervenit, aestimatione rectoris provinciae
transferre eas in alium locum poteris. * ANT. A. DIONYSIAE. *<A
213 PP. VIII K. NOV. ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>
3.44.2
Imperator
Antoninus . Invito vel ignorante te ab alio illatum corpus in
puram possessionem tuam vel lapidem locum religiosum facere non potest.
Si autem voluntate tua mortuum aliquis in locum tuum intulerit, religiosus
iste efficitur: quo facto monumentum neque venire neque obligari a
quoquam prohibente iuris religione posse in dubium non venit * ANT.
A. HILARIANO. *<A 216 PP. K. MAI. SABINO II ET ANULLINO CONSS.>
3.44.3
Imperator
Alexander Severus . Legatum a defuncto tibi relictum et quod in
funus vel morbum eius erogasse te boni viri arbitratu probaveris,
praeses provinciae solvi tibi iubebit. * ALEX. A. PRIMO. *<A 223
PP. V NON. IUL. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>
3.44.4
Imperator
Alexander Severus . Si sepulchrum monumenti appellatione significas,
scire debes iure dominii id nullum vindicare posse, sed et, si familiare
fuit, ius eius ad omnes heredes pertinere nec divisione ad unum heredem
redigi potuisse.
1
. Profana tamen loca, quae circa id sunt, si semper vicinis
aedificiis usui hominum destinatis cesserunt, eius sunt, cui illa,
quorum partes esse visae sunt, ex divisione obtigerunt. * ALEX. A.
LICINIO. *<A 223 PP. VI NON. NOV. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>
3.44.5
Imperator
Alexander Severus . Militis voluntatem, quam circa monumentum
sibi daciendum testamento expressit, et mater et pater heredes eius
neglegere non debent. Nam etsi delatio hoc nomine praeteritis constitutionibus
amota est, invidiam tamen et conscientiam circa omissum supremum huiusmodi
officium et contemptum iudicium defuncti evitare non possunt * ALEX.
A. CASSIO MIL. *<A 224 PP. VIII K. MAI. IULIANO ET CRISPINO CONSS.>
3.44.6
Imperator
Alexander Severus . Monumentorum inscriptiones neque sepulchrorum
iura neque dominium loci puri ad libertos transferunt. Praescriptio
autem longi temporis, si iustam causam initii habuit, vobis proficiat
* ALEX. A. PRIMITIVO ET ALIIS. *<A 224 PP. VIII K. IUL. IULIANO
ET CRISPINO CONSS.>
3.44.7
Imperator
Gordianus . Statuas sepulchro superimponere vel monumento, quod
te extructurum profiteris, ornamenta quae putas superaddere non prohiberis,
cum in iure suo eorum quae minus prohibita sunt unicuique facultas
libera non denegetur. * GORD. A. CLAUDIO. *<A 241 PP. III K. AUG.
GORDIANO A. II ET POMPEIANO CONSS.>
3.44.8
Imperator
Philippus . Ius familiarium sepulchrorum ad adfines seu proximos
cognatos non heredes constitutos minime pertinet. * PHILIPP. A. IULIAE.
*<A 244 PP. XVI K. IUL. PEREGRINO ET AEMILIANO CONSS.>
3.44.9
Imperator
Philippus . Locum quidem religiosum distrahi non posse manifestum
est. Verum agrum purum monumento cohaerentem profani iuris esse ideoque
efficaciter venumdari non est opinionis incertae * PHILIPP. A. ET
PHILIPP. C. FAUSTINAE. *<A 245 PP. VI K. DEC. PHILIPPO A. ET TITIANO
CONSS.>
3.44.10
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Si necdum perpetuae sepulturae corpus
traditum est, translationem eius facere non prohiberis. * DIOCL. ET
MAXIM. AA. AQUILINAE. *<A 287 PP. VIII ID. DEC. DIOCLETIANO III
ET MAXIMIANO AA. CONSS.>
3.44.11
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Obnoxios criminum digno supplicio subiectos
sepulturae tradi non vetamus. * DIOCL. ET MAXIM. AA. GAUDENTIO. *<A
290 PP. VIII ID. APRIL. IPSIS IIII ET III AA. CONSS.>
3.44.12
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Mortuorum reliquias, ne sanctum municipiorum
ius polluatur, intra civitatem condi iam pridem vetitum est. * DIOCL.
ET MAXIM. AA. VICTORINO. *<A 290 PP. III K. OCT.
IPSIS IIII ET III AA. CONSS.>
3.44.13
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Ius sepulchri tam hereditarii quam
familiaris ad extraneos etiam heredes, familiaris autem ad familiam,
etiam si nullus ex ea heres sit, non etiam ad alium quemquam qui non
heres est pertinere potest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. DIONYSIO.
*<A 294 S. III ID. NOV. SIRMI CC. CONSS.>
3.44.14
Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Nemo humanum
corpus ad alterum locum sine augusti adfatibus transferat. *
DIOCL. ET MAXIM. AAA. CYNEGIO PP.*<A 386 D. IIII
K. MART. CONSTANTINOPOLI HONORIO NOB. PUERO ET EUODIO CONSS.>
3.44.15
[Here
there is a Greek text. Sorry, it is not yet in the Library.]
id
est: nullibi ullum vectigal a quoquam pro transferendis corporibus
prastatur.