|
|
| EPISTULAE
DOMITIANI AD FALERIENSES Letters of Domitian on disputed territory ( AD 82 ) |
| ( P. F. Girard & F. Senn, Les lois des Romains, Napoli, 1977, pp. 439-440, n. 9 ) |
|
Imp.
Caesar diui Vespasiani f. | [Domitianus] Augustus | pontifex
max., trib. potest... imp. II, | cos. VIII designat. VIIII,
p. p., salutem dicit || IIIIuiris et decurionibus Faleriensium ex Piceno. | |
|
Quid constituerim de subsiciuis cognita causa | inter uos
et Firmanos, ut notum haberetis, | huic epistulae subici iussi. | |
|
P. Valerio Patruino... cos. || XIIII k. Augustas. | |
|
Imp. Caesar diui Vespasiani f. ... | Aug. adhibitis utriusque
ordinis splen|didis uiris cognita causa inter Fale|rienses et Firmanos
pronuntiaui quod || suscriptum est. | |
|
Et uetustas litis, quae post tot annos | retractatur a Firmanis
aduersus | Falerienses, uehementer me mouet, | cum
possessorum securitati uel mi||nus multi anni sufficere possint, | et
diui Augusti, diligentissimi et in|dulgentissimi erga quartanos suos | principis,
epistula, qua admonuit | eos, ut omnia subpsiciua sua collige||rent
et uenderent, quos tam salubri | admonitioni paruisse non
dubito ; | propter quae possessorum ius confirmo. | Valete. |
|
D(atum) XI k. Aug. in Albano, | agente curam T. Bouio Vero, || legatis
P. Bouio Sabino, | P. Petronio Achille. - D(ecreto) d(ecurionum)
p(ublice). |
| |