| EPISTULAE
DOMITIANI AD FALERIENSES Letters of Domitian on disputed territory ( AD 82 ) |
CIL IX, n. 5420 ( Epigraphik Datenbank Clauss/Slaby ). |
|
Imp(erator)
Caesar divi Vespasiani f(ilius) / [[Domitianus]] Augustus / pontifex
max(imus) trib(unicia) potest(ate) imp(erator) II / co(n)s(ul) VIII
desig(natus) VIIII / p(ater) p(atriae) salutem dicit / IIIIviris et
decurionibus Faleriensium ex Piceno / quid constituerim de subsicivis
cognita causa / inter vos et Firmanos ut notum
haberetis / huic epistulae subici
iussi / P(ublio) Valerio Patruino [[---]] co(n)s(ulibus) / XIIII K(alendas)
Augustas / Imp(erator) Caesar divi Vespasiani f(ilius) [[Domitianus]]
/ Aug(ustus) adhibitis utriusque ordinis splen/didis
viris cognita causa inter
Fale/rienses et Firmanos pronuntiavi quod / su(b)scriptum
est / et vetustas litis quae post tot annos / retractatur a Firmanis
adversus / Falerienses vehementer me movet / cum possessorum securitati
vel mi/nus multi anni sufficere possint / et divi Augusti diligentissimi
et in/dulgentissimi erga quartanos
suos / principis epistula qua admonuit / eos ut omnia sub{p}siciva sua
collige/rent et venderent quos tam salubri / admonitioni paruisse non
dubito / propter quae possessorum ius confirmo / valete d(iem) XI K(alendas)
Aug(ustas) in Albano / agente curam T(ito) Bovio Vero / legatis / P(ublio)
Bovio Sabino / P(ublio) Petronio Achille d(ecreto) d(ecurionum) p(ublice) |
| |